De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT IIII.

De diuersitate linguarum principioque Babylonis.

Cum ergo in suis linguis istae gentes fuisse referantur, redit tamen narrator ad illud tempus, quando una lingua omnium fuit, et inde iam exponit, quid acciderit, ut linguarum diuersitas nasceretur. Et erat, inquit, omnis terra labium unum et uox una omnibus. Et factum est, cum mouerent ipsi ab Oriente, inuenerunt campum in terra Sennaar, et habitauerunt ibi. Et dixit homo proximo: Venite, faciamus lateres et coquamus illos igni. Et facti sunt illis lateres in lapidem, et bitumen erat illis lutum, et dixerunt: Venite, aedificemus nobismet ipsis ciuitatem et turrem, cuius caput erit usque ad caelum, et faciamus nostrum nomen antequam dispergamur in faciem omnis terrae. Et descendit Dominus uidere ciuitatem et turrem, quam [*]( 2 ib. 10, 20 19 Gen. 11, 1 sqq. ) [*](4 flli V 16 m linguis Buis p 17 reddit e ad aliud e 18 ponit g 19 Et om. b 22 proximo Vara; proximo suo bgppv; primo suo e 25 eis lutum a aedif. V begp; et aedif. a v 27 nostrum nomen (nomen nostrum a) mas.; nobis nomen v )

133
aedificauerunt filii hominum. Et dixit Dominus Deus: Ecce genus unum et labium unum omnium; et hoc inchoauerunt facere, et nunc non deficient ei illis omnia quae conati fuerint facere; uenite, et descendentes, confundamus ibi linguam eorum, ut non audiant unusquisque uocem proximi. Et dispersit eos Dominus inde super faciem omnis terrae, et cessauerunt aedificantes ciuitatem et turrem. Propter hoc appellatum est nomen illius confusio, quia ibi confudit Dominus labia omnis terrae; et inde dispersit illos Dominus Deus super faciem omnis terrae. Ista ciuitas, quae appellata est confusio, ipsa est Babylon, cuius mirabilem constructionem etiam gentium commendat historia. Babylon quippe interpretatur confusio. Unde colligitur, gigantem illum Nebroth fuisse illius conditorem, quod superius breuiter fuerat intimatum, ubi, cum de illo scriptura loqueretur, ait initium regni eius fuisse Babylonem, id est quae ciuitatum ceterarum gereret principatum, ubi esset tamquam in metropoli habitaculum regni; quamuis perfecta non fuerit usque in tantum modum, quantum superba cogitabat inpietas. Nam nimia disponebatur altitudo, quae dicta est usque in caelum, sine unius turris eius, quam praecipuam moliebantur inter alias, siue omnium turrium, quae per numerum singularem ita significatae sunt, ut dicitur miles et intelleguntur milia militum; ut rana, ut lucusta; sic enim appellata est multitudo ranarum ac lucustarum in plagis, quibus Aegyptii percussi sunt per Moysen. Quid autem factura fuerat humana et uana [*]( 26 Eiod. 10, 4 ) [*]( 5 illic, in tnarg. ibi, e audiat ag1 6 proximi Vctega f; prolimi mibprpv 7 cesserunt e1 9 eine a confu/dit, n eras., a 10 et inde-terrae otn. a 12 ipsa] ista Y 13 gentium etiam v 15 nembroth F, nemrotb p; nemrod a fuerat breuiter p brebiter ff e, om. p 17 quae om. V ciuitatem e 18 gerere V 19 e§t§ecta V t\' 24 milium e 25 ranae lucusta Y locusta a beg p v enim om. p 26 lucust. Vj locust. rell. v )
134
pra«sumtio, si cuiuslibet et quantumlibet in caelum aduersus Deum altitudinem molis extolleret? quando montes transcenderet uniuersos, quando spatium nebulosi aeris huius euaderet? Quid denique noceret Deo quantacumque uel spiritalis uel corporalis elatio? Tutam ueramque in caelum uiam molitur humilitas, sursum leuans cor ad Dominum, non contra Dominum, sicut dictus est gigans iste uenator contra Dominum. Quod non intellegentes nonnulli ambiguo Graeco falsi sunt, ut non interpretarentur contra Dominum, sed ante Dominum; ivavtiov quippe et contra et ante significat. Hoc enim uerbum est in psalmo: Et ploremus ante Dominum qui nos fecit; et hoc uerbum est etiam in libro Iob, ubi scriptum est: In furorem erupisti contra Dominum. Sic ergo intellegendus est gigans iste uenator contra Dominum. Quid autem hic significatur hoc nomine, quod est uenator, nisi animalium terrigenarum deceptor obpressor extinctor ? Erigebat ergo cum suis populis turrem contra Deum, qua est inpia significata superbia. Merito autem malus punitur adfectus, etiam cui non succedit effectus. Genus uero ipsum poenae quale fuit? Quoniam dominatio imperantis in lingua est, ibi est damnata superbia, ut non intellegeretur iubens homini, qui noluit intellegere ut oboediret Deo iubenti. Sic illa conspiratio dissoluta est, cum quisque ab eo, quem non intellegebat, abscederet nec se nisi ei, cum quo loqui poterat, adgregaret; et per linguas diuisae sunt gentes dispersaeque per terras, sicut Deo placuit, qui hoc modis occultis nobisque inconprehensibilibus fecit. [*]( 7 Gen. 10, 9 11 Ps. 94, 6 13 Iob. 15, 13 ) [*]( 1 si cuiuslibet V g; si om. rell. v Domb. quantum ualet Y 4 spiritualis v 5 tutam. m. 2 in ctl tafli corr., e 7 uenerator e N 9 falsi Vabegpoa f Domb.; decepti v 10 enantio V ante contra e; ante et contra v 12 nos fecit V; fecit nos egpv est om. e 13 furore g rupisti p 14 uenerator e 18 deum Vaeraf; dominum bgpov 20 poenaaequale, in marg. pene quale, e 21 ibi damn. hoc omisso estg ut non] ubi nonp 22 ut ob.] ubi ob.jp 26 hpc qui modis V )
135

CAPUT V.

De descensione Domini ad confundendam linguam aedificantium turrem.

Quod enim scriptum est: Et descendit Dominus uidere ciuitatem et turrem, quam aedificauerunt filii hominum, hoc est non filii Dei, sed illa societas secundum hominem uiuens, quam terrenam dicimus ciuitatem: non loco mouetur Deus, qui semper est ubique totus, sed descendere dicitur, cum aliquid facit in terra, quod praeter usitatum naturae cursum mirabiliter factum praesentiam quodam modo eius ostendat; nec uidendo discit ad tempus, qui numquam potest aliquid ignorare, sed ad tempus uidere et cognoscere dicitur, quod uideri et cognosci facit. Non sic ergo uidebatur illa ciuitas, quo modo eam Deus uideri fecit, quando sibi quantum displiceret ostendit. Quamuis possit intellegi Deus ad illam ciuitatem descendisse, quia descenderunt angeli eius in quibus habitat: ut, quod adiunctum est: Et dixit Dominus Deus: Ecce genus unum et labium unum omnium, et cetera, ac deinde additum: Venite et descendentes confundamus ibi linguam eorum, recapitulatio sit, demonstrans quem ad modum factum sit, quod dictum fuerat: Descendit Dominus. Si enim iam descenderat, quid sibi uult: Venite et descendentes confundamus (quod intellegitur angelis dictum), nisi quia per angelos descendebat, qui in angelis descendentibus erat? Et bene non ait: Venite et descendentes confundite,\' sed: Confundamus ibi linguam eorum; ostendens ita se operari per ministros suos. ut sint etiam ipsi cooperatores Dei, sicut apostolus dicit: Dei enim sumus cooperarii. [*]( 4 6cn. 11,5 17 ib. 6 19 Gen. 11, 6 sq. 29 1. Cor. 3, 9 ) [*]( 8 ubique est v 10 mirabiliter, in marg. miserabiliter, e praeaentia e 13 dicitur] df (pro df ) e 15 displicerept 1x poset rudi manu rescriptum; possit m. 1 V 17 habitabat e )

136

CAPUT VI.

Qualis intellegenda sit esse locutio, qua Deus angelis loquitur.

Poterat et illud, quando factus est homo, de angelis intellegi quod dictum est: Faciamus hominem, quia non dixit: \'Faciam\'; sed quia sequitur ad imaginem nostram, nec fas est credere ad imaginem angelorum hominem factum, aut eandem esse imaginem angelorum et Dei: recte illic intellegitur pluralitas trinitatis. Quae tamen trinitas quia unus Deus est, etiam cum dixisLet: cF a c iam us): \'Et fecit, inquit, Deus hominem adimaginem Dei\', non dixit fecerunt di\' aut ad imaginem deorum). Poterat et hic eadem intellegi trinitas, tamquam Pater dixerit ad Filium et Spiritum sanctum: Venite, et descendentes confundamus ibi linguam eorum, si aliquid esset, quod angelos prohiberet intellegi, quibus potius conuenit uenire ad Deum motibus sanctis, hoc est cogitationibus piis, quibus ab eis consulitur incommutabilis Veritas, tamquam lex aeterna in illa eorum curia superna. Neque enim sibi ipsi sunt ueritas, sed creatricis participes Veritatis ad illam mouentur, tamquam ad fontem uitae, ut, quod non habent ex se ipsis, capiant ex ipsa. Et eorum stabilis est iste motus, quo ueniunt, qui non recedunt Nec sic loquitur angelis Deus, quo modo nos in uicem nobis uel Deo uel angelis uel ipsi angeli nobis siue per illos Deus nobis. sed ineffabili suo modo; nobis autem hoc indicatur nostro modo. Dei quippe sublimior ante suum factum locutio ipsius sui facti est inmutabilis ratio, quae non habet sonum strepentem adque transeuntem, sed uim sempiterne manentem et temporaliter operantem. Hac loquitur angelis sanctis, nobis autem aliter longe positis. Quando autem etiam nos aliquid [*]( 5 Gen. 1, 26 sq. ) [*]( 7 igmaginem e 8 ad imaginem e ideo recte v 12 aateip V eafldem V 15 esse e 17 incommut. Vbv Domb.; immut aegpraf quam 18 tam V 19 particeps V 21 ex semet b ipsi p; f 29 hcg g )

137
talis locutionis interioribus auribus capimus, angelis propinquamus. Non itaque mihi adsidue reddenda ratio est in hoc opere de locutionibus Dei. Aut enim Veritas incommutabilis per se ipsam ineffabiliter loquitur rationalis creaturae mentibus, aut per mutabilem creaturam loquitur, siue spiritalibus imaginibus nostro spiritui siue corporalibus uocibus corporis sensui.

Illud sane quod dictum est: Et nunc non deficient ex illis omnia, quae conati fuerint facere, non dictum est confirmando, sed tamquam interrogando, sicut solet a comminantibus dici, quem ad modum ait quidam:

  1. Non arma expedient totaque ex urbe sequentur
  2. ?
Sic ergo accipiendum est, tamquam dixerit: \'Nonne omnia deficient ex illis, quae conati fuerint facere?\' Sed si ita dicatur, non exprimit comminantem. Verum propter tardiusculos addidimus particulam, id est W, ut diceremus \'nonne1, quoniam uocem pronuntiantis non possumus scribere.

Ex illis igitur tribus hominibus, Noe filiis, septuaginta tres, uel potius, ut ratio declaratura est, septuaginta duae gentes totidemque linguae per terras esse coeperunt, quae crescendo et insulas inpleuerunt. Auctus est autem numerus gentium multo amplius quam linguarum. Nam et in Africa barbaras gentes in una lingua plurimas nouimus, et homines quidem multiplicato genere humano ad insulas inhabitandas nauigio transire potuisse, quis ambigat? [*]( 8 Gen. 11, 6 12 Verg. Aen. IIII, 592 ) [*]( 2 est ratio v 5 spiritnal. v 17 scribere non possumus v 28 Et homines... mitium c. VII fecit Domb. )

138

CAPUT VII.

An omne bestiarum genus etiam remotissimae a terris insulae ex eo numero acceperint, qui in arca a diluuii inundatione seruatus est.

Sed quaestio est de omni genere bestiarum, quae sub cura hominum non sunt neque sicuti ranae nascuntur ex terra, sed sola commixtione maris et feminae propagantur, sicut lupi adque huius modi. cetera, quo modo post diluuium, quo ea, quae in arca non erant, cuncta deleta sunt, etiam in insulis esse potuerint, si reparata non sunt nisi ex his, quorum genera in utroque sexu arca seruauit. Possunt quidem credi ad insulas natando transisse, sed proximas. Sunt autem quaedam tam longe positae a continentibus terris, ut ad eas nulla uideatur natare potuisse bestiarum. Quod si homines eas captas secum aduexerunt et eo modo ubi habitabant earum genera instituerunt uenandi studio, fieri potuisse incredibile non est; quamuis iussu Dei siue permissu etiam opere angelorum negandum non sit potuisse transferri. Si uero terra exortae sunt secundum originem primam, quando dixit Deus: Producat terra animam uiuam, multo clarius apparet non tam reparandorum animalium causa quam figurandarum uariarum gentium propter ecclesiae sacramentum in arca fuisse omnia genera, si in insulis, quo transire non possent, multa animalia terra produxit.

CAPUT VIII.

An ex propagine Adam uel filiorum Noe quaedam genera hominum monstrosa prodierint.

Quaeritur etiam, utrum ex filiis Noe uel potius ex illo uno homine, unde etiam ipsi extiterunt, propagata esse credendum [*]( 20 Gen. 1, 24 ) [*]( 5 est post bestiarum ponit v 6 nec v 10 si rep. non sunt om. et 13 apositae V 15 captas§e secum g 18 terra Va Domb.; e terra t bgv; ex terra p; terrae el; e terra e1 19 diis g 26 propagine g q Vi propagatione fpf Domb. )

139
sit quaedam monstrosa hominum genera, quae gentium narrat historia, sicut perhibentur quidam unum habere oculum in fronte media, quibusdam plantas uersas esse post crura, quibusdam utriusque sexus esse naturam et dextram mammam uii-ilem, sinistram muliebrem, uicibusque inter se coeundo et gignere et parere; aliis ora non esse eosque per nares tantummodo halitu uiuere, alios statura esse cubitales, quos Pygmaeos a cubito Graeci uocant, alibi quinquennes concipere feminas et octauum uitae annum non excedere. Item ferunt esse gentem, ubi singula crura in pedibus habent nec poplitem flectunt, et sunt mirabilis celeritatis; quos Sciopodas uocant, quod per aestum in terra iacentes resupini umbra se pedum protegant; quosdam sine ceruice oculos habentes in umeris, et cetera hominum uel quasi hominum genera. quae in maritima platea Carthaginis musiuo picta sunt, ex libris depromta uelut curiosioris historiae. Quid dicam de Cynocephalis, quorum canina capita adque ipse latratus magis bestias quam homines confitetur? Sed omnia genera hominum, quae dicuntur esse, credere non est necesse. Verum quisquis uspiam nascitur homo, id est animal rationale mortale, quamlibet nostris inusitatam sensibus gerat corporis formam seu colorem siue motum siue sonum sine qualibet ui, qualibet parte, qualibet qualitate naturam: ex illo uno protoplasto originem ducere nullus fidelium dubitauerit. Apparet tamen quid in pluribus natura obtinuerit et quid sit ipsa raritate mirabile.

Qualis autem ratio redditur de monstrosis aput nos hominum partubus, talis de monstrosis quibusdam gentibus reddi potest. Deus enim creator est omnium, qui ubi et quando [*]( 1 monstruosa e 5 uicibusque inter se mss.; uicibusque alternis v 7 alitu e quos otn. V 8 concumbere V 9 fel/runt, ce eras., g 14 humeris v 15 plathea V 19 dicantur V1 20 us/piam g 22 qualibet ui om. e 23 naturam V a egprp f Domb.; natura a; naturae b v ex illo in illo protho. p protoplausto g 25 plurimis e1 26 27 monb; struosis a b 26 hominis p 27 partu .b; partibus er pa 28 et uel e )

140
creari quid oporteat uel oportuerit, ipse nouit, sciens uniuersitatis pulchritudinem quarum partium uel similitudine uel diuersitate contexat. Sed qui totum inspicere non potest, tamquam deformitate partis offenditur, quoniam cui congruat et quo referatur ignorat. Pluribus quam quinis digitis in manibus et pedibus nasci homines nouimus; et haec leuior est quam ulla distantia; sed tamen absit, ut quis ita desipiat, ut existimet in numero humanorum digitorum errasse Creatorem, quamuis nesciens quur hoc fecerit. Ita etsi maior diuersitas oriatur, scit ille quid egerit, cuius opera iuste nemo reprehendit. Aput Hipponem Zaritum est homo quasi lunatas habens plantas et in eis binos tantummodo digitos, similes et manus. Si aliqua gens talis esset, illi curiosae adque mirabili adderetur historiae. Num igitur istum propter hoc negabimus ex illo uno, qui primus creatus est, esse propagatum? Androgyni, quos etiam Hermaphroditos nuncupant, quamuis admodum rari sint, difficile est tamen ut temporibus desint, in quibus sic uterque sexus apparet, ut, ex quo potius debeant accipere nomen, incertum sit; a meliore tamen, hoc est a masculino, ut appellarentur, loquendi consuetudo praeualuit. Nam nemo umquam Androgynaecas aut Hermaphroditas nuncupauit. Ante annos aliquot, nostra certe memoria, in Oriente duplex homo natus est superioribus membris, inferioribus simplex. Nam duo erant capita, duo pectora, quattuor manus, uenter autem unus, et pedes duo, sicut uni homini; et tam diu uixit, ut multos ad eum uidendum fama contraheret. Quis autem omnes commemorare possit humanos fetus longe [*]( 2 vel ante simil. om. V uel Pt similitudine uel diuersitatS e 7 ulla b egp Domb.; illa Vav 9 quasi nesc. p 10 post reprehendit p habet: Marcus euangelista dixit: domine Iesu Xr>e. ut quid me longe annotasti Ispectu tuo originem ducere 11 ipponem Vabgp Zaritum V bpp; zarium a; diaritum ega; Diarrhytum v 14 propter istum V negauimus V ex uno illo v 15 primo V1 19 a anfe masc. om. V 21 androginicas e g; androgineas marg. e 22 aliquos g* 25 tamen diu V 26 contrahaberet et 27 omnis e )
141
dissimiles his, ex quibus eos natos esse certissimum est? Sicut ergo haec ex illo uno negari non possunt originem ducere, ita quaecumque gentes in diuersitatibus corporum ab usitato naturae cursu, quem plures et prope omnes tenent, uelut exorbitasse traduntur, si definitione illa includuntur, ut rationalia animalia sint adque mortalia, ab eodem ipso uno primo patre omnium stirpem trahere confitendum est, si tamen uera sunt quae de illarum nationum uarietate et tanta inter se adque nobiscum diuersitate traduntur. Nam et simias et cercopithecoB et sphingas si nesciremus non homines esse, sed bestias, possent illi historici de sua curiositate gloriantes uelut gentes aliquas hominum nobis inpunita uanitate mentiri. Sed si homines sunt, de quibus illa mira conscripta sunt: quid, si propterea Deus uoluit etiam nonnullas gentes ita creare, ne in his monstris, quae aput nos oportet ex hominibus nasci, eius sapientiam, qua naturam fingit humanam, uelut artem cuiuspiam minus perfecti opificis, putaremus errasse? Non itaque nobis uideri debet absurdum, ut, quem ad modum in singulis quibusque gentibus quaedam monstra sunt hominum, ita in uniuerso genere humano quaedam monstra sint gentium. Quapropter ut istam quaestionem pedetemtim cauteque concludam: aut illa, quae talia de quibusdam gentibus scripta sunt, omnino nulla sunt; aut si sunt, homines non sunt; aut ex Adam sunt, si homines sunt. [*]( 1 ex om. p1 natos eos VI 2 \'post originem in cod. a magna est lactma, guae pertinet usque ad 160, T Domb. 5 exhorbit. V rationabilia e 7 confidendum V 9 simios V1 10 circopithecos g; circopeticoa V e 14 sqq. in V uerba Deus uoluit etiam-ita creare ne — oportet in maculosa membrana dispici nequeunt; tamen cum l. 15 spatium post nos septem litteris par sit, oportet non patet scriptum fuisse suspicari licet oportet abegpr p X Domb.; patet v; apparet scribendum esse suspicatur Domb. 18 absurdum debet v 19 monstrata e1 21 peditemtim g )
142

CAPUT VIIII.

An inferiorem partem terrae; quae nostrae habitationi contraria est, antipodas habere credendum sit.

Quod uero et antipodas esse fabulantur, id est homines a contraria parte terrae, ubi sol oritur, quando occidit nobis, aduersa pedibus nostris calcare uestigia, nulla ratione credendum est. Neque hoc ulla historica cognitione didicisse se adfirmant, sed quasi ratiocinando coniectant, eo quod intra conuexa caeli terra suspensa sit, eundemque locum mundus habeat et infimum et medium; et ex hoc opinantur alteram terrae partem, quae infra est, habitatione hominum carere non posse. Nec adtendunt, etiamsi figura conglobata et rutunda mundus esse credatur siue aliqua ratione monstretur, non tamen esse consequens, ut etiam ex illa parte ab aquarum congerie nuda sit terra; deinde etiamsi nuda sit, neque hoc statim necesse esse, ut homines habeat. Quoniam nullo modo scriptura ista mentitur, quae narratis praeteritis facit fidem eo, quod eius praedicta conplentur, nimisque absurdum est, ut dicatur aliquos homines ex hac in illam partem, Oceani inmensitate traiecta, nauigare ac peruenire potuisse, ut etiam illic ex uno illo primo homine genus institueretur humanum. Quapropter inter illos tunc hominum populos, qui per septuaginta duas gentes et totidem linguas colliguntur fuisse diuisi, quaeramus, si possumus inuenire, illam in terris peregrinantem ciuitatem Dei, quae usque ad diluuium arcamque perducta est adque in filiis Noe per eorum benedictiones perseuerasse monstratur, maxime in maximo, qui est appellatus Sem, quando quidem Iapheth ita benedictus est, ut in eius, fratris sui, domibus habitaret. [*]( 4 sit] est fg 13 rutnnda Vgrp 18 praeteris V1 24 colligantur V 26 producta e 28 monstrafttur V 29 eius om. b2 p ; eiusdem v )

143

CAPUT X.

De generatione Sem, in cuius progenie tendens ad Abraham ciuitatis Dei ordo dirigitur.

Tenenda est igitur series generationum ab ipso Sem, ut ipsa ostendat post diluuium ciuitatem Dei. sicut eam series generationum ab illo, qui est appellatus Seth, ostendebat ante diluuium. Propter hoc ergo scriptura diuina cum terrenam ciuitatem in Babylone, hoc est in confusione, monstrasset, ad patriarcham Sem recapitulando reuertitur et orditur inde generationes usque ad Abraham, commemorato etiam numero annorum, quanto quisque ad hanc seriem pertinentem filium genuisset quantoque uixisset. Ubi certe agnoscendum est, quod ante promiseram, ut appareat quare sit dictum de filiis Heber: Nomen unius Phalech, quia in diebus eius diuisa est terra. Quid enim aliud intellegendum est terram esse diuisam nisi diuersitate linguarum? Omissis igitur ceteris filiis Sem ad hanc rem non pertinentibus illi conectuntur in ordine generationum, per quos possit ad Abraham perueniri; sicut illi conectebantur ante diluuium, per quos ueniretur ad Noe generationibus, quae propagatae sunt ex illo Adam filio, qui est appellatus Seth. Sic ergo incipit generationum ista contextio: Et hae generationes Sem. Sem filius centum annorum, cum genuit Arphaxat, secundo anno post diluuium. Et uixit Sem, postquam genuit Arphaxat, quingentos annos et genuit filios et filias et mortuus est. Sic exsequitur ceteros dicens, quoto quisque anno uitae suae filium genuerit ad istum generationum [*]( 14 Gen. 10, 25 22 Gen. 11, 10 sq. ) [*]( 6 ostendat e 8 babylonem-confusionem V confessione e1 a 9 patriarcam V repertitur V ordinantur p1 11 quanto quiaque g 14 eber Vleg phalec V 16 ad diueraitate cJ 19 conectabantur e ueniretur V e; perueniretur rell. v 20 generationes g2; per generationes e 21 appell. est v 22 contexio e heg g Sem filius] erat sem filins noe e 23 24 arphaxath V )

144
ordinem pertinentem, qui pertendit ad Abraham, et quot annos postmodum uixerit, intimans eum filios filiasque genuisse; ut intellegamus unde potuerint populi adcrescere, ne in paucis qui commemorantur hominibus occupati pueriliter haesitemus, unde tanta spatia terrarum adque regnorum repleri potuerint de genere Sem, maxime propter Assyriorum regnum; unde Ninus ille Orientalium domitor usquequaque populorum ingenti prosperitate regnauit et latissimum ac fundatissimum regnum, quod diuturno tempore duceretur, suis posteris propagauit.

Sed nos, ne diutius quam opus est inmoremur, non quot annos quisque in ista generationum serie uixerit, sed quoto anno uitae suae genuerit filium, hoc ordine memorandum tantummodo ponimus, ut et numerum annorum a transacto diluuio usque ad Abraham colligamus et propter illa, in quibus nos cogit necessitas inmorari, breuiter alia cursimque >\' tangamus. Secundo igitur anno post diluuium Sem genuit Arphaxat; Arphaxat autem, cum esset centum triginta quinque <annorum>, genuit Cainan; qui cum esset centum triginta. genuit Sala; porro etiam ipse Sala totidem annorum erat. quando genuit Heber; centum uero et triginta et quattuor agebat annos Heber, cum genuit Phalech, in cuius diebus diuisa est terra; ipse autem Phalech uixit centum triginta, et genuit Ragau; et Ragau centum triginta duo, et genuit Seruch; et Seruch centum triginta, et genuit Nachor; et Nachor septuaginta nouem, et genuit Thara; Thara autem septuaginta, et genuit Abram; quem postea Deus mutato [*]( 26 Gen. 11, 10 sqq. 1 ) [*]( 1 quod V 8 §tatissimum V 10 ne sup. lin. g quod V 11 in] et e 14 propter ablegprpXv; praeter Y bz Domb, 16 post diluu. om. a1 Sem genuit V begp? f i Sem cura esset centum annorum genuit av 17 arpbaiath V cum esset sup. lin. V 18 annorum om. Vegrp annorum cxxiv p chainan Vgp cxxi annorum p 20 21 eber Vg 23 Ragau....... genuit om. e centum trig. duo Vg; CIXXII a; cent. trig. duos v; cent. trig. duo annorum b; cxxxii annos p et ante genuit om. b 24 serug p et ante Seruch om. 6l et nacohor r 25 LXXYIIII anñ. p 26 Deus om. V )

145
uocabulo nominauit Abraham. Fiunt itaque anni a diluuio usque ad Abraham mille septuaginta et duo secundum uulgatam editionem, hoc est interpretum septuaginta. Iu Hebraeis autem codicibus longe pauciores annos perhibent inueniri, de quibus rationem aut nullam aut difficillimam reddunt.

Cum ergo quaerimus in illis septuaginta duabus gentibus ciuitatem Dei, non possumus adfirmare illo tempore, quo erat eis labium unum, id est loquella una, tunc iam genus humanum alienatum fuisse a cultu ueri Dei, ita ut in solis istis generationibus pietas uera remaneret, quae descendunt de semine Sem per Arphaxat et tendunt ad Abraham; sed ab illa superbia aedificandae turris usque in caelum, qua inpia significatur elatio, apparuit ciuitas, hoc est societas, inpiorum. Utrum itaque ante non fuerit an latuerit, an potius utraque permanserit, pia scilicet in duobus filiis Noe, qui benedicti sunt, eorumque posteris; inpia uero in eo, qui maledictus est, adque eius progenie, ubi etiam exortus est gigans uenator contra Dominum, non est diiudicatio facilis. Fortassis enim, quod profecto est credibilius, et in filiis duorum illorum iam tunc, antequam Babylonia coepisset institui, fuerunt contemtores Dei, et in filiis Cham cultores Dei; utrumque tamen hominum genus terris numquam defuisse credendum est. Si quidem et quando dictum est: Omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non est quifaciatbonum, non est usque ad unum, in utroque psalmo, ubi haec uerba sunt, et hoc legitur: Nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem, qui deuorant populum meum in cibo panis? Erat ergo etiam tunc populus Dei. Unde illud, quod dictum est: Non est qui faciat bonum, [*]( 1 Gen. 17, 5 23 Ps. 13, 3. 4. 2 ) [*]( 1 Fiunt-Abraham om. p a om. e1 2 mi.xxii p et om. e unlgata meditatione el 6 duobus V; et duabus g 7 quod e 8 eis om. e; illis v loquella Vbaegar1 p 15 pia licet et 16 eorum, omisso que, g 20 institutyi V 23 et sup. lin. V 28 in cibum b e etiam sup. liti. V ) [*]( XXXX Aag. opera Sectio V pars II. ) [*]( 10 )

146
non est usque ad unum, de filiis hominum dictum est, non de filiis Dei. Nam praemissum est: Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut uideret si est intellegens aut requirens Deum, ac deinde illa subiuncta, quae omnes filios hominum, id est, ad ciuitatem pertinentes, quae uiuit secundum hominem, non secundum Deum, reprobos esse demonstrant.

CAPUT XI.

Quod ea primitus lingua in usu hominum fuerit, quae postea Hebraea ab Heber nomine nuncupata est, et in cuius familia remansit, cum diuersitas esset facta linguarum.

Quam ob rem sicut lingua una cum esset omnium, non ideo filii pestilentiae defuerunt (nam et ante diluuium una erat lingua, et tamen omnes praeter unam Noe iusti domum deleri diluuio meruerunt): ita, quando merito elatioris inpietatis gentes linguarum diuersitate punitae adque diuisae sunt et ciuitas inpiorum confusionis nomen accepit, hoc est, appellata est Babylon, non defuit domus Heber, ubi ea quae antea fuit omnium lingua remaneret. Unde, sicut supra memoraui, cum coepissent enumerari filii Sem, qui singuli gentes singulas procrearunt, primus est commendatus Heber, cum sit abnepos ipsius, hoc est ab illo quintus inueniatur exortus. Quia ergo in eius familia remansit haec lingua, diuisis per alias linguas ceteris gentibus, quae lingua prius humano generi non inmerito creditur fuisse communis, ideo deinceps Hebraea est nuncupata. Tunc enim opus erat eam distingui ab aliis linguis nomine proprio, sicut aliae quoque uocatae [*]( 2 ib. 52, 8 ) [*]( X 4 aut om. Y 6 uiyit, x m. 2, g 7 demonstrat e 10 eber gpq 11 et om. Domb. 14 dillmiium V 16 diyllaoio V 22 commemoratus ac 23 abnepus g 28 propriae P1 )

147
sunt nominibus propriis. Quando autem erat una, nihil aliud quam humana lingua uel humana locutio uocabatur, qua sola uniuersum genus humanum loquebatur.

Dixerit aliquis: Si in diebus Phalech filii Heber diuisa est terra per linguas, id est homines, qui tunc erant in terra, ex eius nomine potius debuit appellari lingua illa, quae fuit omnibus ante communis. Sed intellegendum est ipsum Heber propterea tale nomen inposuisse filio suo, ut uocaretur Phalech, quod interpretatur diuisio, quia tunc ei natus est, quando per linguas terra diuisa est, id est ipso tempore, ut hoc sit quod dictum est: In diebus eius diuisa est terra. Nam nisi adhuc Heber uiueret quando linguarum facta est multitudo, non ex eius nomine nomen acciperet lingua, quae aput illum potuit permanere. Et ideo credenda est ipsa fuisse prima illa communis, quoniam de poena uenit illa multiplicatio mutatioque linguarum et utique praeter hanc poenam esse debuit populus Dei. Nec frustra lingua haec est, quam tenuit Abraham, nec in omnes suos filios transmittere potuit, sed in eos tantum, qui propagati per Tacob et insignius adque eminentius in Dei populum coalescentes Dei testamenta et stirpem Christi habere potuerunt. Nec Heber ipse eandem linguam in uniuersam progeniem suam refudit, sed in eam tantum, cuius generationes perducuntur ad Abraham. Quapropter etiamsi non euidenter expressum est fuisse aliquod pium genus hominum, quando ab inpiis Babylonia condebatur, non ad hoc ualuit haec obscuritas, ut quaerentis fraudaretur, sed potius ut exerceretur intentio. Cum enim legitur unam fuisse linguam primitus omnium et ante omnes filios Sem commendatur Heber, quamuis ex illo quintus oriatur, et Hebraea uocatur lingua, quam patriarcharum et prophetarum non [*]( 11 Gen. 10, 25 ) [*]( 1 sunt e1; sis e1 14 credendyip V eet otn. e 18 fllios suoa v uN 20 de test. V 23 perdnca ] tur, UN m. 1 sed rescript., V; perdacuntur rell. v; perducantur Domb. 29 ab illo v ) [*]( 10* )

148
solum in sermonibus suis, uerum etiam in litteris sacris custodiuit auctoritas: profecto, cum quaeritur in diuisione linguarum, ubi lingua illa remanere potuerit, quae fuit ante communis (quae sine ulla dubitatione ubi remansit, non ibi fuit illa poena, quae facta est mutatione linguarum), quid aliud occurrit, nisi quod in huius gente remanserit, a cuius nomine nomen accepit, et hoc iustitiae gentis huius non paruum apparuisse uestigium, quod, cum aliae gentes plecterentur mutatione linguarum, ad istam non peruenit tale supplicium ?

Sed adhuc illud mouet, quo modo potuerunt singulas gentes facere Heber et filius eius Phalech, si una lingua permansit ambobus. Et certe una est Hebraea gens ex Heber propagata usque ad Abraham et per eum deinceps, donec magnus fieret populus Israel. Quo modo igitur omnes filii, qui commemorati sunt, trium filiorum Noe fecerunt singulas gentes, si Heber et Phalech singulas non fecerunt? Nimirum illud est probabilius, quod gigans ille Nebroth fecerit etiam ipse gentem suam, sed propter excellentiam dominationis et corporis seorsum eminentius nominatus est, ut maneat numerus septuaginta duarum gentium adque linguarum. Phalech autem propterea commemoratus est, non quod gentem fecerit (nam eadem ipsa est eius gens Hebraea eademque lingua), sed propter tempus insigne, quod in diebus eius terra diuisa sit. Nec mouere nos debet, quo modo potuerit gigans Nebroth ad illud aetatis occurrere, quo Babylon condita est et confusio facta linguarum adque ex hoc diuisio gentium. Non enim quia Heber sextus est a Noe, ille autem quartus, ideo non potuerunt ad idem tempus conuenire uiuendo. Hoc enim contigit, cum plus uiuerent ubi pauciores sunt generationes, [*]( 7 nomine om. e 8 prauum apperaiase e 9 ad ista V 11 ad hoc g mouent V 14 deinceps sup. lin. V 15 filium F1 22 quot e JtlnA 23 eius prvpt?r hebrea V 24 sit V abegp p). Dornb.; estc 26 quo om. V; quod p 27 hoc codd.; hac v 28 qui sextus e 29 idem Y n egp Domb,; id b p v )

149
minus ubi plures; aut serius nati essent ubi pauciores, maturius ubi plures. Sane intellegendum est, quando terra diuisa est, non solum iam natos ceteros filios filiorum Noe, qui commemorantur patres gentium. sed etiam eius aetatis fuisse, ut numerosas familias haberent, quae dignae fuissent nominibus gentium. Unde nequaquam putandum, quod eo fuerint ordine geniti, quo commemorati leguntur. Alioquin duodecim filii Iectan, qui erat alius filius Heber, frater Phalech, quo modo potuerunt iam gentes facere, si post Phalech fratrem suum Iectan natus est, sicut post eum commemoratus est; quando quidem tempore, quo natus est Phalech, diuisa est terra. Proinde intellegendum est priorem quidem nominatum, sed longe post fratrem suum Iectan fuisse natum, cuius Iectan duodecim filii tam grandes iam familias haberent, ut in linguas proprias diuidi possent. Sic enim potuit prior commemorari, qui erat aetate posterior, quem ad modum prius commemorati sunt ex tribus filiis Noe procreati filii Iapheth, qui erat minimus eorum; deinde filii Cham, qui erat medius; postremo filii Sem, qui erat primus et maximus. Illarum autem gentium uocabula partim manserunt, ita ut hodieque appareat unde fuerint deriuata, sicut ex Assur Assyrii et ex Heber Hebraei; partim temporis uetustate mutata sunt. ita ut uix homines doctissimi antiquissimas historias perscrutantes, nec omnium, sed aliquarum ex istis origines gentium potuerint reperire. Nam quod ex filio Cham, qui uocabatur Mesraim, Aegyptii perhibentur exorti, nulla hic resonat origo uocabuli; sicut nec Aethiopum, qui dicuntur ad eum filium Cham pertinere, qui Chus appellatus est. Et si omnia considerentur, plura mutata quam manentia nomina apparent. [*]( 5 nt om. e 6 quaquam e 8 filius alius v alias om. V 14 quuina Y 22 et om. V 26 hoc a 28 Cham om. g )
150

CAPUT XII.

De articulo temporis in Abraham, a quo sanctae successionis nouus ordo contexitur.

Nunc iam uideamus procursum ciuitatis Dei etiam ab illo articulo temporis, qui factus est in patre Abraham, unde incipit esse notitia eius euidentior, et ubi clariora leguntur promissa diuina, quae nunc in Christo uidemus inpleri. Sicut ergo scriptura sancta indicante didicimus, in regione Chaldaeorum natus est Abraham, quae terra ad regnum Assyrium pertinebat. Aput Chaldaeos autem iam etiam tunc superstitiones inpiae praeualebant, quem ad modum per ceteras gentes. Una igitur Tharae domus erat, de quo natus est Abraham, in qua unius ueri Dei cultus et, quantum credibile est, in qua iam sola etiam Hebraea lingua remanserat (quamuis et ipse. sicut iam manifestior Dei populus in Aegypto, ita in Mesopotamia seruisse dis alienis Iesu Naue narrante referatur) ceteris ex progenie illius Heber in linguas paulatim alias et in nationes alias defluentibus. Proinde sicut per aquarum diluuium una domus Noe remanserat ad reparandum genus humanum, sic in diluuio multarum superstitionum per uniuersum mundum una remanserat domus Tharae, in qua custodita est plantatio ciuitatis Dei. Denique sicut illic enumeratis supra generationibus usque ad Noe simul cum annorum numeris et exposita diluuii causa, priusquam Deus inciperet de arca fabricanda loqui ad Noe, dicitur: Hae autem generationes Noe: ita et hic enumeratis generationibus ab illo, qui est appellatus Sem, filio Noe, usque ad Abraham, deinde insignis articulus similiter ponitur ut [*]( 8 Gen. 11, 28 16 Ios. 24, 2 25 Gen. 6, 9 ) [*]( 2 afxicolo f 6 clarior ubi, in marg. ubi clariora, e 9 assyrium pertinebat V ab e gp f Domb.; pertinebat assyriorum pv 10 tunc sup. lin. g 12 de quo Vbegpp*f Domb.; de qua apUc 15 ipse F1 a b1 egp p /X; ipsa V2 b2 v Domb. 17 ceteris om. e 19 sqq. dillu. r 24 et om. g 26 et ita e; ita om. p numer. b )

151
dicatur: Hae sunt generationes Tharae. Tharagenuit Abram et Nachor et Arran, et Arran genuit Loth. Et mortuus est Arran coram Thara patre suo in terra in qua natus est, in regione Chaldaeorum. Et sumsit Abram et Nachor sibi uxores; nomen mulieris Abram Sara et nomen mulieris Nachor Melcha, filia Arran. Iste Arran pater Melchae fuit et pater Iescae, quae Iesca creditur ipsa esse etiam Sarra uxor Abrahae.

CAPUT XIII.

Quae ratio fecisse uideatur, ut in transmigratione Tharae, qua Chaldaeos deserens in Mesopotamiam transiit. nulla filii eius Nachor facta sit mentio.

Deinde narratur quem ad modum Thara cum suis regionem reliquerit Chaldaeorum et uenerit in Mesopotamiam et habitauerit in Charra. Tacetur autem de uno eius filio, qui uocabatur Nachor, tamquam eum non duxerit secum. Nam ita narratur: Et sumsit Thara Abram filium suum et Loth filium Arran, filium filii sui, et Saram nurum suam uxorem Abram filii sui, et eduxit illos de regione Chaldaeorum ire in terram Chanaan; et uenit in Charran et habitauit ibi. Nusquam hic nominatus est Nachor et uxor eius Melcha. Sed inuenimus postea, cum seruum suum mitteret Abraham ad accipiendam uxorem filio suo Isaac, ita scriptum: Et accepit puer decem [*]( 1 Gen. 11, 27 sqq. 18 Gen. 11, 81 25 Gen. 24, 10 ) [*]( 2 abrabam V arran et sic deinde V; aram bis a; aran rell. v 3 tharra V; thare a 5 sumsit Vbeg Domb.; sumpserunt apv sibi om. a1 uxores abram et uachor p 6 sarai a; sarar p 7 aram 6w Veg; aran rell. v 8 iesca Veg; ieschę ap que iescha ap sarra Y p; sup. lift. e; lara abgv; sarar p 16 in thara e 17 duxerint V 19 sarram e 20\' abraham e 21 caldeor. V canaan F1 22 carran V; charran g2 f; charan egxp; carram 61; charram a bz v habuit bx nominatur p 24 mit ther let g (sic) )

152
camelos de camelis domini sui et de omnibus bonis domini sui secum, et exsurgens profectus est in Mesopotamiam in ciuitatem Nachor. Isto et aliis sacrae huius historiae testimoniis ostenditur etiam Nachor frater Abrahae exisse de regione Chaldaeorum sedesque constituisse in Mesopotamia, ubi cum patre suo habitauerat Abraham. Quur ergo eum scriptura non commemorauit, quando ex gente Chaldaea cum suis profectus est Thara et habitauit in Mesopotamia; ubi non solum Abraham filius eius, uerum etiam Sarra nurus et Loth nepos eius commemorantur, quod eos duxerit secum? Quur, putamus, nisi forte quod a paterna et fraterna pietate desciuerat et superstitioni adhaeserat Chaldaeorum et postea inde siue paenitendo siue persecutionem passus, quod suspectus haberetur, et ipse emigrauit? In libro enim qui inscribitur Iudith, cum quaereret Holofernes, hostis Israelitarum, quaenam illa gens esset, utrum aduersus eam bellandum fuisset, sic ei respondit Achior dux Ammanitarum: Audiat dominus noster uerbum de ore pueri sui, et referam tibi ueritatem de populo, qui habitat iuxta te montanam hanc, et non exibit mendacium de ore serui tui. Haec enim progenies populi est Chaldaeorum, et antea habitauerunt Mesopotamiam, quia noluerunt sequi deos patrum suorum, qui fuerunt in terra Chaldaeorum gloriosi, sed declinauerunt de uia parentum suorum et adorauerunt Deum caeli, quem cognouerunt, et proiecerunt eos a facie deorum suorum et fugerunt Mesopotamiam et habitauerunt ibi dies multos. [*]( 18 Iudith 5, 5 sqq. .. ) [*]( 5 frater m. 2 in fratrem corr. g de terra, in marg. de regione, e 7 script. eum v 10 nepos g 13 sine paenit. sup. lin. Y 15 scribitur Y olofernes Veg 16 gens illa v 17 et 153, 3 ammanit. ftł88.; ammonit. v 20 te om. g exiuit V 22 ante a mesopotamiam abgp; mesopotamia V; in mesopotamia e). 27 mesopotamiam V a b ep p À Domb.; in mesop. gv )
153
Dixitque illis Deus eorum, ut exirent de habitatione sua et irent in terram Chanaan, et illic habitauerunt, et cetera, quae narrat Achior Ammanites. Unde manifestum est domum Tharae persecutionem passam fuisse a Chaldaeis pro uera pietate, qua unus et uerus ab eis colebatur Deus.

CAPUT XIIII.

De annis Tharae, qui in Charra uitae suae tempus inpleuit.

Defuncto autem Thara in Mesopotamia, ubi uixisse perhibetur ducentos et quinque annos, iam incipiunt indicari factae ad Abraham promissiones Dei, quod ita scriptum est: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra. Non sic autem accipiendum est, quasi omnes hos dies ibi egerit, sed quia omnes dies uitae suae, qui fuerunt anni ducenti quinque, ibi conpleuerit; alioquin nescietur quot annos uixerit Thara, quoniam non legitur quoto anno uitae suae in Charran uenent; et absurdum est existimare in ista serie generationum, ubi diligenter commemoratur quot annos quisque uixerit, huius solius numerum annorum uitae non commendatum esse memoriae. Quod enim quorundam, quos eadem scriptura commemorat, tacentur anni, non sunt in hoc ordine, in quo temporum dinumeratio decessione gignentium et genitorum successione contexitur. iste autem ordo, qui dirigitur ab Adam usque ad Noe et inde usque ad Abraham, sine numero annorum uitae suae neminem continet. [*]( 12 Gen. 11, 32 Ment ) [*]( 2 habitauerV9t g 8 in Charra et suae om. p 11 indicari] incari e1; incarra e2 factae ad abraham abegpv; factae ad abraham factae (sic) V; ad Abraham factae Domb. 14 et om. V thara ms8.; om. v 17 nescietur V egp Domb.; nesciretur abv quod V in charra uixerat tharg a 18 charran Vgf p (?); charram a e v; chara p; carra b 22 commemorant V 24 discessione b p 27 uitae usque ad legitur l. 154, 5 primitu omissa minoribus litteris m. 1 inter lineas et in margine suppleta, V )

154

CAPUT XV.

De tempore profectionis Abrahae, qua secundum praeceptum Dei exiit de Charra.

Quod uero commemorata morte Tharae, patris Abraham. deinde legitur: Et dixit Dominus ad Abram: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et cetera, non, quia hoc sequitur in sermone libri, hoc etiam in rerum gestarum tempore sequi existimandum est. Erit quippe, si ita est, insolubilis quaestio. Post haec enim uerba Dei, quae ad Abraham facta sunt, scriptura sic loquitur: Et exiit Abram, quem ad modum locutus est ei Dominus, et abiit cum eo Loth. Abram autem erat quinque et septuaginta annorum. cum exiit ex Charra. Quo modo potest hoc esse uerum, si post mortem patris sui exiit de Charra? Cum enim esset Thara septuaginta annorum, sicut supra intimatum est, genuit Abraham; cui numero additis septuaginta quinque annis, quos agebat Abraham, quando egressus est de Charra, fiunt anni centum quadraginta quinque. Tot igitur annorum erat Thara, quando exiit Abraham de illa Mesopotamiae ciuitate; agebat enim annum aetatis suae septuagensimum quintum, ac per hoc pater eius, qui eum septuagensimo anno suo genuerat, agebat, ut dictum est, centensimum quadragensimum et quintum. Non ergo inde post mortem patris, id est post ducentos quinque annos, quibus pater eius uixit, egressus est; sed annus de illo loco profectionis eius, quoniam ipsius septuagensimus quintus erat, [*]( 10 Gen. 12, 1 sq.; 4 ) [*]( 2 profectionis gfq; promissionis g in marg., p v 4 patre a 4 5 habraham e 5 deinde-ad Abram] eidem abrahg dr (= dicitur?) b dominus aegppv da V (conf. I. 11), X; deus Domb. ad om. p 8 sequitur V 10 Et om. b 11 exit V illi locutus est p ei PdX; illi aegpv dominus aegpv Domb.; dS Vb 12 habi///it, tau eras., b abra V1 13 exj de a b p 14 uerum esse v 19 exit Y; exiuit p 21 suae om. p 26 profectionis, in marg. progressionis, e ipsius qUOD. e p )

155
procul dubio patris eius, qui eum septuagensimo suo anno genuerat, centensimus quadragensimus quintus fuisse colligitur. Ac per hoc intellegendum est more suo scripturam redisse ad tempus, quod iam narratio illa transierat; sicut superius, cum filios filiorum Noe commemorasset, dixit illos fuisse in linguis et gentibus suis, et tamen postea, quasi hoc etiam in ordine temporum sequeretur: Et erat, inquit, omnis terra labium unum et uox una omnibus. Quo modo ergo secundum suas gentes et secundum suas linguas erant, si una erat omnibus, nisi quia ad illud quod iam transierat recapitulando est reuersa narratio? Sic ergo et hic cum dictum esset: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra, deinde scriptura redeundo ad id, quod ideo praetermiserat, ut prius de Thara id quod incohatum fuerat conpleretur: Et dixit, inquit, Dominus ad Abram: Exi de terra tua et cetera. Post quae Dei uerba subiungitur: Et exiit Abram, quem ad modum locutus est illi Dominus, et abiit cum eo Loth. Abram autem erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra. Tunc itaque factum est, quando pater eius centensimum quadragensimum et quintum annum agebat aetatis; tunc enim fuit huius septuagensimus quintus. Soluta est autem ista quaestio et aliter, ut septuaginta quinque anni Abrahae, quando egressus est de Charra, ex illo conputarentur, ex quo de igne Chaldaeorum liberatus, non ex quo natus est, tamquam tunc potius natus habendus sit.

Sed beatus Stephanus in actibus apostolorum cum ista narraret: Deus, inquit, gloriae apparuit Abrahae patri nostro, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra, et ait ad illum: Exi de terra tua et [*]( 5 Gen. 10, 31 7 Gen. 11, 1 12 Gen. 11, 32 15 Gen. 12, 1 17 Gen. 12, 4 29 Act. 7, 2 sqq. 6 in gentibus et linguis v 17 post quam e abrabam Y 23 quaest. ista v ut om. g 24 et quinque e 28 sthefanus V )

156
de cognatione tua et de domo patris tui, et ueni in terram, quam tibi demonstrabo. Secundum haec uerba Stephani non post mortem patris eius locutus est Deus Abrahae, qui utique in Charra mortuus est, ubi cum illo et ipse filius habitauit, sed priusquam habitaret in eadem ciuitate, iam tamen cum esset in Mesopotamia. Iam ergo exierat a Chaldaeis. Quod itaque adiungit Stephanus: Tunc Abraham egressus est de terra Chaldaeorum et habitauit in Charra, non quid sit factum, postea quam locutus est illi Deus (neque enim post illa Dei uerba egressus est de terra Chaldaeorum, cum dicat ei locutum Deum cum esset. in Mesopotamia), sed ad totum illud tempus pertinet quod ait: <Tunc, id est, ex quo egressus est a Chaldaeis et habitauit in Charra.\' Item quod sequitur: Et inde postquam mortuus est pater eius, conlocauit illum in terra hac, in qua uos nunc habitatis et patres uestri, non ait: \'Postquam mortuus est pater eius, exiit de Charra\'; sed: \'Inde hic eum conlocauit, postquam mortuus est pater eius\'. Intellegendum est igitur locutum Deum fuisse ad Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra; sed eum in Charram peruenisse cum patre, retento aput se praecepto Dei, et inde exisse septuagensimo et quinto suo. patris autem sui centensimo quadragensimo et quinto anno. Conlocationem uero eius in terra Chanaan, non profectionem de Charra post mortem patris eius factam esse dicit, quia iam mortuus erat pater eius, quando emit terram, cuius ibi iam suae rei coepit esse possessor. Quod autem iam in Mesopotamia constituto, hoc est iam egresso de terra Chaldaeorum, dicit Deus: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris [*]( 28 Gen. 12, 1 ) [*]( 2 monstrabo e; demonstrauero b; monstrauero a uerba haec F1 9 charra. (reliqua pars lineae uacua est) Non, ex Num corr., g non demonstrat inuitis codicibus v quod p sit m. 1 sup. lin. g eat om. e 21 carram V 23 c.et.XL. anno a et quinto Vb egp p f; et om. v 24 profectione V )
157
tui, non ut corpus inde eiceret, quod iam fecerat, sed ut animum auelleret, dicitur. Non enim exierat inde animo, si spe redeundi et desiderio tenebatur, quae spes et desiderium Deo iubente ac iuuante et illo oboediente fuerat amputandum. Non sane incredibiliter existimatur, cum postea secutus esset Nachor patrem suum, tunc Abraham praeceptum Domini inplesse, ut cum Sarra coniuge sua et Loth filio fratris sui exiret de Charra.

CAPUT XVI.

De ordine et qualitate promissionum Dei, quae ad Abraham factae sunt.

Iam considerandae sunt promissiones Dei factae ad Abraham. In his enim apertiora Dei nostri, hoc est Dei ueri, oracula apparere coeperunt de populo piorum, quem prophetica praenuntiauit auctoritas. Harum prima ita legitur: Et dixit Dominus ad Abram: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui [et uade] in terram, quam tibi demonstrauero; et faciam te in gentem magnam et benedicam te et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te et maledicentes te maledicam, et benedicentur in te omnes tribus terrae. Aduertendum est igitur duas res promissas Abrahae; unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen eius, quod significatur, ubi dictum est: Vade in terram, quam tibi demonstrauero, et faciam te in gentem magnam; aliam uero longe praestantiorem non de carnali, sed de spiritali semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed [*]( 15 ibid. ) [*]( 3 qua V1 4 ac iubante, a ex e corr.; m. 2 utrumque uocabulum lineola deletum, e et illo obediente Sttp. lin. V 7 Sara v 8 de tharra V 12 ad om. V 16 abraam e; abraham V 17 et uade om. Vg p; et ueni p 18 demonstrabo p 21 et maledicam maledicentes te v 27 spirituali v 28 israhelit. sic semper V eg )

158
omnium gentium, quae fidei eius uestigia consequuntur, quod promitti coepit his uerbis: Et benedicentur in te omnes tribus terrae. Hanc promissionem factam arbitratur Eusebius septuagensimo quinto anno aetatis Abrahae, tamquam mox ut facta est de Charra exierit Abraham; quoniam scripturae contradici non potest, ubi legitur: Abraham erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra. Sed si eo anno facta est ista promissio, iam utique in Charra cum patre suo demorabatur Abraham. Neque enim exire inde posset, nisi prius ibi habitasset. Numquidnam ergo contradicitur Stephano dicenti: Deus gloriae apparuit Abrahae patri nostro, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra? Sed intellegendum est, quod eodem anno facta sint omnia, et Dei promissio, antequam in Charra habitaret Abraham, et in Charra habitatio eius et inde profectio; non solum quia Eusebius in chronicis ab anno huius promissionis conputat et ostendit post quadringentos et triginta annos exitum esse de Aegypto, quando lex data est, uerum etiam quia id commemorat apostolus Paulus.

CAPUT XVII.

De tribus excellentioribus gentium regnis, quorum unum, id est Assyriorum, iam Abraham genito sublimius eminebat.

Per idem tempus eminentia regna erant gentium, in quibus terrigenarum ciuitas, hoc est societas hominum secundum.. hominem uiuentium, sub dominatu angelorum desertorum insignius excellebat, regna uidelicet tria, Sicyoniorum, [*]( 6 Gen. 12, 1 sqq. 11 Act. 7, 2 19 Gal. 3, 17 ) [*]( 6 abraham V egp; Abram v Domb. 7 carra V 9 demorabatur, batur m. 2 sup. lin, e inde exire v 11 sthefano V 12 meso- III potamia , m m. 1 superscr., V 22 genito om. p 26 dominatam e 27 insignia e uerba uidelicet usque ad Beli p. 159 l. 2 macula penitus fere deleta sunt in V )

159
Aegyptiorum, Assyriorum. Sed Assyriorum multo erat potentius adque sublimius. Nam rex ille Ninus Beli filius excepta India uniuersae Asiae populos subiugauerat. Asiam nunc dico non illam partem quae huius maioris Asiae una prouincia est, sed eam quae uniuersa Asia nuncupatur, quam quidam in altera duarum, plerique autem in tertia totius orbis parte posuerunt, ut sint omnes Asia, Europa et Africa; quod non aequali diuisione fecerunt. Namque ista, quae Asia nuncupatur, a meridie per orientem usque ad septentrionem peruenit; Europa uero a septentrione usque ad occidentem, adque inde Africa ab occidente usque ad meridiem. Unde uidentur orbem dimidium duae tenere, Europa et Africa, alium uero dimidium sola Asia. Sed ideo illae duae partes factae sunt, quia inter utramque ab Oceano ingreditur, quidquid aquarum terras interluit; et hoc mare magnum nobis facit. Quapropter si in duas partes orbem diuidas, Orientis et Occidentis, Asia erit in una, in altera uero Europa et Africa. Quam ob rem trium regnorum, quae tunc praecellebant, Sicyoniorum non erat sub Assyriis, quia in Europa sunt; Aegyptiorum autem quo modo eis non subiacebat, a quibus tota Asia tenebatur, solis Indis, ut perhibetur, exceptis? In Assyria igitur praeualuerat dominatus inpiae ciuitatis; huius caput erat illa Babylon, cuius terrigenae ciuitatis nomen aptissimum est, id est confusio. Ibi iam Ninus regnabat post mortem patris sui Beli, qui primus illic regnauerat sexaginta quinque annos. Filius uero eius Ninus, qui defuncto patri successit in regnum, quinquaginta duos regnauit annos, et habebat in regno quadraginta tres, quando natus est Abraham, qui erat annus circiter millensimus ducentensimus ante conditam Romam, ueluti alteram in occidente Babyloniam. [*]( 5 Sall. Iug. 17, 3 ) [*]( 8 noncap. g 9 usque] atque V e 15 fecit e3 18 Sicyoniorum 6 g; «ychioniorum V a e; sicsiniorum p; scilicet Sicyon. v 22 terriginae V 24 iam] nam g 26 in regno p LII a 27 duos b e gp; duo V )
160

CAPUT XVIII

De iterato adloquio Dei ad Abraham, quo ei et semini eius Chanaan terra promittitur.

Egressus ergo Abraham de Charra septuagensimo quinto anno aetatis suae, centensimo autem quadragensimo et quinto patris sui, cum Loth filio fratris et Sarra coniuge perrexit in terram Chanaan et peruenit usque ad Sichem, ubi rursus diuinum accepit oraculum, de quo ita scriptum est: Et apparuit Dominus Abrahae, et dixit illi: Semini tuo dabo terram hanc. Nihil hic de illo semine dictum est, in quo pater factus est omnium gentium, sed de illo solo, de quo pater est unius Israeliticae gentis; ab hoc enim semine terra illa possessa est.

CAPUT XVIIII.

De Sarrae pudicitia in Aegypto per Deum custodita, quam Abraham non uxorem suam esse dixerat, sed sororem.

Deinde aedificato ibi altari et inuocato Deo Abraham profectus est inde et habitauit in eremo adque inde ire in Aegyptum famis necessitate conpulsus est. Ubi uxorem suam dixit sororem, nihil mentitus; erat enim et hoc, quia propinqua erat sanguine; sicut etiam Loth eadem propinquitate. cum fratris eius esset filius, frater eius est dictus. Itaque uxorem tacuit, non negauit, coniugis tuendam pudicitiam committens Deo et humanas insidias cauens ut homo; quoniam, si periculum quantum caueri poterat non caueret, magis tentaret Deum, quam speraret in Deum. De qua re contra calumniantem Faustum Manichaeum satis diximus. Denique [*]( 8 Gen. 12, 7 21 Gen. 12, 7 sqq. 28 XXII, c. 36 ) [*]( 4 egressus est p). 6 fratris sni a Sara v 7 canaS V 8 accepit diuinum v 10 dictum Vb). Domb.; promissum aegppv 12 unus V 15 per dinn p 17 de sororem (g 19 heremo V 2aegp; heremum F1 20 conpulsum g 22 eandem propinquitatem V )

161
factum est, quod de Domitio praesumsit Abraham. Nam Pharao rex Aegypti, qui eam sibi uxorem acceperat, grauiter adflictus marito reddidit. Ubi absit ut credamus alieno concubitu fuisse pollutam, quia multo est credibilius, hoc Pharaonem facere adflictionibus magnis non fuisse permissum.

CAPUT XX.

De secessione Loth et Abrahae, quae illis salua caritate conplacuit.

Reuerso igitur Abraham ex Aegypto in locum unde uenerat, nunc Loth fratris filius ab illo in terram Sodomorum salua caritate discessit. Diuites quippe facti erant pastoresque multos pecorum habere coeperant, quibus inter se rixantibus eo modo familiarum suarum pugnacem discordiam uitauerunt. Poterat quippe hinc, ut sunt humana, etiam inter ipsos aliqua rixa consurgere. Proinde hoc malum praecauentis Abrahae uerba ista sunt ad Loth: Non sit rixa inter me et te, et inter pastores meos et inter pastores tuos, quia homines fratres nos sumus. Nonne ecce tota terra ante te est? Discede a me; si tu in sinistram. ego in dextram; uel si tu in dextram, ego in sinistram. Hinc fortassis effecta est inter homines pacifica consuetudo, ut, quando terrenorum aliquid partiendum est, maior diuidat, minor eligat.

CAPUT XXI.

De tertia promissione Dei, qua terram Chanaan Abrahae et semini eius in perpetuum pollicetur.

Cum ergo digressi essent separatimque habitarent Abraham et Loth necessitate sustentandae familiae, non foeditate [*]( 1 GPD. 12, 20 16 Gen. 13, 8 sq. 21 Senec. controu. 6, 3 ) [*]( 4 mnltum e esto V 7 in illis q 10 fratris illius, in marg. adscripto filius, e 13 poterafit V 15 praeuentis e1 ista sunt nerba b 16 ad] a e inter pastores tuos et pastores meos b 17 et inter pastores tuos Vegp f; inter om. apv quia omnes a 18 nos fratres a v 28 necessitati g ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars II. ) [*]( 11 )

162
discordiae, et Abraham in terra Chanaan, Loth autem esset in Sodomis, oraculo tertio dixit Dominus ad Abraham: Respiciens oculis tuis uide a loco, in quo nunc tu es, ad aquilonem et Africum et orientem et mare, quia omnem terram, quam tu uides, tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum, et faciam semen tuum tamquam harenam terrae. Si potest aliquis dinumerare harenam terrae, et semen tuum dinumerabitur. Surgens perambula terram in longitudinem eius et in latitudinem, quia tibi dabo eam. In hac promissione utrum sit etiam illa, qua pater factus est omnium gentium, non euidenter apparet. Potest enim uideri ad hoc pertinere: Et faciam semen tuum tamquam harenam terrae, quod ea locutione dictum est. quam Graeci uocant hyperbolen; quae utique tropica est, non propria. Quo tamen modo, ut ceteris tropis, uti solere scripturam, nullus qui eam didicit ambigit. Iste autem tropus. id est modus locutionis, fit, quando id quod dicitur longe est amplius, quam quod eo dicto significatur. Quis enim non uideat. quam sit incomparabiliter amplior harenae numerus, quam potest esse hominum omnium ab ipso Adam usque ad terminum saeculi? Quanto ergo magis quam semen Abrahae, non solum quod pertinet ad Israeliticam gentem, uerum etiam quod est et futurum est secundum imitationem fidei toto orbe terrarum in omnibus gentibus! Quod semen in conparatione multitudinis inpiorum profecto in paucis est; quamuis et ipsi pauci faciant innumerabilem multitudinem suam, quae significata est secundum hyperbolen per harenam terrae. Sane ista multitudo, quae promittitur Abrahae, non Deo est innumerabilis, sed hominibus; Deo autem nec harena terrae. Proinde quia non tantum gens Israelitica, sed uniuersum semen Abrahae, ubi est et promissio non secundum carnem, [*]( 2 Gen. 13, 14 sqq. ) [*]( 1 et om. e 2 Dominus dixit v 3 loquo g 5 tu om. V eam mss.; om. v 10 eius-latitudinem om. e 21 omnium hominum tx)
163
sed secundum spiritum plurium filiorum, congruentius harenae multitudini conparatur: potest hic intellegi utriusque rei facta promissio. Sed ideo diximus, quod non euidenter appareat, quia et illius gentis unius multitudo, quae secundum carnem nata est ex Abraham per eius nepotem Iacob, in tantum creuit, ut paene omnes partes orbis inpleuerit. Et ideo potuit et ipsa secundum hyperbolen harenae multitudini conparari, quia et haec sola innumera est homini. Terram certe illam solam significatam, quae appellata est Chanaan, ambigit nemo. Sed quod dictum est: Tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum, potest mouere nonnullos, si usque in saeculum intellegant (in aeternum*. Si autem in saeculum hoc loco sic accipiant, quem ad modum fideliter tenemus initium futuri saeculi a fine praesentis ordiri, nihil eos mouebit; quia, etsi expulsi sunt Israelitae de Hierosolymis, manent tamen in aliis ciuitatibus terrae Chanaan, et usque in finem manebunt; et uniuersa terra illa cum a Christianis inhabitatur, etiam ipsum semen est Abrahae.

CAPUT XXII.

De superatis ab Abraham hostibus Sodomorum. quando et Loth de captiuitate eripuit, et a Melchisedech sacerdote benedictus est.

Hoc responso promissionis accepto migrauit Abraham et mansit in alio eiusdem terrae loco, iuxta quercum Mambre, quae erat Chebron. Deinde ab hostibus, qui Sodomis inruerant, cum quinque reges aduersus quattuor bellum gererent et uictis Sodomitis etiam Loth captus esset, liberauit eum Abraham adductis secum in proelium trecentis decem et octo [*]( 25 Gen. 13, 18 27 ib. 14, 14 aqq. ) [*]( 9 nemo ambigit v 10 quod om. V 12 intellegatar usque in b 13 in Baeculum p v; in om. V abegp f\\ Domb. sic om. o1 17 a sup. lin. b 21 quam de loth captiu. p de] a fg Melchisedech] meci sed haec (g 24 mansit] misit e iuxta Vbt)..j id est iuxta ab1 egpv 28 trecentos V ) [*]( 11* )

164
uernaculis suis et uictoriam fecit regibus Sodomorum nihilque spoliorum auferre uoluit, cum rex cui uicerat obtulisset. Sed plane tunc benedictus est a Melchisedech, qui erat sacerdos Dei excelsi; de quo in epistula, quae inscribitur ad Hebraeos, quam plures Pauli apostoli esse dicunt, quidam uero negant, multa et magna conscripta sunt. Ibi quippe primum apparuit sacrificium, quod nunc a Christianis offertur Deo toto orbe terrarum, inpleturque illud, quod longe post hoc factum per prophetiam dicitur ad Christum, qui fuerat adhuc uenturus in carne: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech; non scilicet secundum ordinem Aaron, qui ordo fuerat auferendus inlucescentibus rebus. quae illis umbris praenotabantur.

CAPUT XXIII.

De uerbo Domini ad Abraham, quo ei promittitur secundum multitudinem stellarum multiplicanda posteritas; quod credens iustificatus est adhuc in praeputio constitutus.

Etiam tunc factum est uerbum Domini ad Abraham in uisu. Qui cum ei protectionem mercedemque promitteret ualde multam, ille de posteritate sollicitus quendam Eliezer uernaculum suum futurum sibi dixit heredem, continuoque illi promissus est heres, non ille uernaculus, sed qui de ipso Abraham fuerat exiturus, rursusque semen innumerabile, non sicut harena terrae, sed sicut stellae caeli; ubi mihi magis uidetur promissa posteritas caelesti felicitate sublimis. Nam quantum ad multitudinem pertinet, quid sunt stellae caeli ad harenam terrae? nisi quis et istam conparationem in tantum esse similem dicat, in quantum etiam stellae [*]( 2 Gen. 14, 18 sqq. 4 c. 7 10 Ps. 109, 4 20 Gen. 15, 1 sqq. ) [*]( 2 auferre, au sup. lin., V 5 apostoli Pauli v 9 prophetiam F tn. 1 corr., e; propheticam g; prophetam v 12 aron F; aharon g 22 heredem dixit v 23 illi heredem promissum heres ille non uern. e 25 sed sicut abegp p2 v; sicut om. Fp1 Domb. )

165
dinumerari non ualent, quia nec omnes eas uideri posse credendum est. Nam quanto quisque acutius intuetur, tanto plures uidet. Unde et acerrime cernentibus aliquas occultas esse merito existimatur, exceptis eis sideribus, quae in alia parte orbis a nobis remotissima oriri et occidere perhibentur. Postremo quicumque uniuersum stellarum numerum conprehendisse et conscripsisse iactantur, sicut Aratus uel Eudoxus uel si qui alii sunt, eos libri huius contemnit auctoritas. Hic sane illa sententia ponitur, cuius apostolus meminit propter Dei gratiam commendandam: Credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam; ne circumcisio gloriaretur gentesque incircumcisas ad fidem Christi nollet admitti. Hoc enim quando factum est, ut credenti Abrahae deputaretur fides ad iustitiam, nondum fuerat circumcisus.