De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XIIII.

De annis Tharae, qui in Charra uitae suae tempus inpleuit.

Defuncto autem Thara in Mesopotamia, ubi uixisse perhibetur ducentos et quinque annos, iam incipiunt indicari factae ad Abraham promissiones Dei, quod ita scriptum est: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra. Non sic autem accipiendum est, quasi omnes hos dies ibi egerit, sed quia omnes dies uitae suae, qui fuerunt anni ducenti quinque, ibi conpleuerit; alioquin nescietur quot annos uixerit Thara, quoniam non legitur quoto anno uitae suae in Charran uenent; et absurdum est existimare in ista serie generationum, ubi diligenter commemoratur quot annos quisque uixerit, huius solius numerum annorum uitae non commendatum esse memoriae. Quod enim quorundam, quos eadem scriptura commemorat, tacentur anni, non sunt in hoc ordine, in quo temporum dinumeratio decessione gignentium et genitorum successione contexitur. iste autem ordo, qui dirigitur ab Adam usque ad Noe et inde usque ad Abraham, sine numero annorum uitae suae neminem continet. [*]( 12 Gen. 11, 32 Ment ) [*]( 2 habitauerV9t g 8 in Charra et suae om. p 11 indicari] incari e1; incarra e2 factae ad abraham abegpv; factae ad abraham factae (sic) V; ad Abraham factae Domb. 14 et om. V thara ms8.; om. v 17 nescietur V egp Domb.; nesciretur abv quod V in charra uixerat tharg a 18 charran Vgf p (?); charram a e v; chara p; carra b 22 commemorant V 24 discessione b p 27 uitae usque ad legitur l. 154, 5 primitu omissa minoribus litteris m. 1 inter lineas et in margine suppleta, V )

154

CAPUT XV.

De tempore profectionis Abrahae, qua secundum praeceptum Dei exiit de Charra.

Quod uero commemorata morte Tharae, patris Abraham. deinde legitur: Et dixit Dominus ad Abram: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et cetera, non, quia hoc sequitur in sermone libri, hoc etiam in rerum gestarum tempore sequi existimandum est. Erit quippe, si ita est, insolubilis quaestio. Post haec enim uerba Dei, quae ad Abraham facta sunt, scriptura sic loquitur: Et exiit Abram, quem ad modum locutus est ei Dominus, et abiit cum eo Loth. Abram autem erat quinque et septuaginta annorum. cum exiit ex Charra. Quo modo potest hoc esse uerum, si post mortem patris sui exiit de Charra? Cum enim esset Thara septuaginta annorum, sicut supra intimatum est, genuit Abraham; cui numero additis septuaginta quinque annis, quos agebat Abraham, quando egressus est de Charra, fiunt anni centum quadraginta quinque. Tot igitur annorum erat Thara, quando exiit Abraham de illa Mesopotamiae ciuitate; agebat enim annum aetatis suae septuagensimum quintum, ac per hoc pater eius, qui eum septuagensimo anno suo genuerat, agebat, ut dictum est, centensimum quadragensimum et quintum. Non ergo inde post mortem patris, id est post ducentos quinque annos, quibus pater eius uixit, egressus est; sed annus de illo loco profectionis eius, quoniam ipsius septuagensimus quintus erat, [*]( 10 Gen. 12, 1 sq.; 4 ) [*]( 2 profectionis gfq; promissionis g in marg., p v 4 patre a 4 5 habraham e 5 deinde-ad Abram] eidem abrahg dr (= dicitur?) b dominus aegppv da V (conf. I. 11), X; deus Domb. ad om. p 8 sequitur V 10 Et om. b 11 exit V illi locutus est p ei PdX; illi aegpv dominus aegpv Domb.; dS Vb 12 habi///it, tau eras., b abra V1 13 exj de a b p 14 uerum esse v 19 exit Y; exiuit p 21 suae om. p 26 profectionis, in marg. progressionis, e ipsius qUOD. e p )

155
procul dubio patris eius, qui eum septuagensimo suo anno genuerat, centensimus quadragensimus quintus fuisse colligitur. Ac per hoc intellegendum est more suo scripturam redisse ad tempus, quod iam narratio illa transierat; sicut superius, cum filios filiorum Noe commemorasset, dixit illos fuisse in linguis et gentibus suis, et tamen postea, quasi hoc etiam in ordine temporum sequeretur: Et erat, inquit, omnis terra labium unum et uox una omnibus. Quo modo ergo secundum suas gentes et secundum suas linguas erant, si una erat omnibus, nisi quia ad illud quod iam transierat recapitulando est reuersa narratio? Sic ergo et hic cum dictum esset: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra, deinde scriptura redeundo ad id, quod ideo praetermiserat, ut prius de Thara id quod incohatum fuerat conpleretur: Et dixit, inquit, Dominus ad Abram: Exi de terra tua et cetera. Post quae Dei uerba subiungitur: Et exiit Abram, quem ad modum locutus est illi Dominus, et abiit cum eo Loth. Abram autem erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra. Tunc itaque factum est, quando pater eius centensimum quadragensimum et quintum annum agebat aetatis; tunc enim fuit huius septuagensimus quintus. Soluta est autem ista quaestio et aliter, ut septuaginta quinque anni Abrahae, quando egressus est de Charra, ex illo conputarentur, ex quo de igne Chaldaeorum liberatus, non ex quo natus est, tamquam tunc potius natus habendus sit.

Sed beatus Stephanus in actibus apostolorum cum ista narraret: Deus, inquit, gloriae apparuit Abrahae patri nostro, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra, et ait ad illum: Exi de terra tua et [*]( 5 Gen. 10, 31 7 Gen. 11, 1 12 Gen. 11, 32 15 Gen. 12, 1 17 Gen. 12, 4 29 Act. 7, 2 sqq. 6 in gentibus et linguis v 17 post quam e abrabam Y 23 quaest. ista v ut om. g 24 et quinque e 28 sthefanus V )

156
de cognatione tua et de domo patris tui, et ueni in terram, quam tibi demonstrabo. Secundum haec uerba Stephani non post mortem patris eius locutus est Deus Abrahae, qui utique in Charra mortuus est, ubi cum illo et ipse filius habitauit, sed priusquam habitaret in eadem ciuitate, iam tamen cum esset in Mesopotamia. Iam ergo exierat a Chaldaeis. Quod itaque adiungit Stephanus: Tunc Abraham egressus est de terra Chaldaeorum et habitauit in Charra, non quid sit factum, postea quam locutus est illi Deus (neque enim post illa Dei uerba egressus est de terra Chaldaeorum, cum dicat ei locutum Deum cum esset. in Mesopotamia), sed ad totum illud tempus pertinet quod ait: <Tunc, id est, ex quo egressus est a Chaldaeis et habitauit in Charra.\' Item quod sequitur: Et inde postquam mortuus est pater eius, conlocauit illum in terra hac, in qua uos nunc habitatis et patres uestri, non ait: \'Postquam mortuus est pater eius, exiit de Charra\'; sed: \'Inde hic eum conlocauit, postquam mortuus est pater eius\'. Intellegendum est igitur locutum Deum fuisse ad Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra; sed eum in Charram peruenisse cum patre, retento aput se praecepto Dei, et inde exisse septuagensimo et quinto suo. patris autem sui centensimo quadragensimo et quinto anno. Conlocationem uero eius in terra Chanaan, non profectionem de Charra post mortem patris eius factam esse dicit, quia iam mortuus erat pater eius, quando emit terram, cuius ibi iam suae rei coepit esse possessor. Quod autem iam in Mesopotamia constituto, hoc est iam egresso de terra Chaldaeorum, dicit Deus: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris [*]( 28 Gen. 12, 1 ) [*]( 2 monstrabo e; demonstrauero b; monstrauero a uerba haec F1 9 charra. (reliqua pars lineae uacua est) Non, ex Num corr., g non demonstrat inuitis codicibus v quod p sit m. 1 sup. lin. g eat om. e 21 carram V 23 c.et.XL. anno a et quinto Vb egp p f; et om. v 24 profectione V )
157
tui, non ut corpus inde eiceret, quod iam fecerat, sed ut animum auelleret, dicitur. Non enim exierat inde animo, si spe redeundi et desiderio tenebatur, quae spes et desiderium Deo iubente ac iuuante et illo oboediente fuerat amputandum. Non sane incredibiliter existimatur, cum postea secutus esset Nachor patrem suum, tunc Abraham praeceptum Domini inplesse, ut cum Sarra coniuge sua et Loth filio fratris sui exiret de Charra.

CAPUT XVI.

De ordine et qualitate promissionum Dei, quae ad Abraham factae sunt.

Iam considerandae sunt promissiones Dei factae ad Abraham. In his enim apertiora Dei nostri, hoc est Dei ueri, oracula apparere coeperunt de populo piorum, quem prophetica praenuntiauit auctoritas. Harum prima ita legitur: Et dixit Dominus ad Abram: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui [et uade] in terram, quam tibi demonstrauero; et faciam te in gentem magnam et benedicam te et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te et maledicentes te maledicam, et benedicentur in te omnes tribus terrae. Aduertendum est igitur duas res promissas Abrahae; unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen eius, quod significatur, ubi dictum est: Vade in terram, quam tibi demonstrauero, et faciam te in gentem magnam; aliam uero longe praestantiorem non de carnali, sed de spiritali semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed [*]( 15 ibid. ) [*]( 3 qua V1 4 ac iubante, a ex e corr.; m. 2 utrumque uocabulum lineola deletum, e et illo obediente Sttp. lin. V 7 Sara v 8 de tharra V 12 ad om. V 16 abraam e; abraham V 17 et uade om. Vg p; et ueni p 18 demonstrabo p 21 et maledicam maledicentes te v 27 spirituali v 28 israhelit. sic semper V eg )

158
omnium gentium, quae fidei eius uestigia consequuntur, quod promitti coepit his uerbis: Et benedicentur in te omnes tribus terrae. Hanc promissionem factam arbitratur Eusebius septuagensimo quinto anno aetatis Abrahae, tamquam mox ut facta est de Charra exierit Abraham; quoniam scripturae contradici non potest, ubi legitur: Abraham erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra. Sed si eo anno facta est ista promissio, iam utique in Charra cum patre suo demorabatur Abraham. Neque enim exire inde posset, nisi prius ibi habitasset. Numquidnam ergo contradicitur Stephano dicenti: Deus gloriae apparuit Abrahae patri nostro, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra? Sed intellegendum est, quod eodem anno facta sint omnia, et Dei promissio, antequam in Charra habitaret Abraham, et in Charra habitatio eius et inde profectio; non solum quia Eusebius in chronicis ab anno huius promissionis conputat et ostendit post quadringentos et triginta annos exitum esse de Aegypto, quando lex data est, uerum etiam quia id commemorat apostolus Paulus.

CAPUT XVII.

De tribus excellentioribus gentium regnis, quorum unum, id est Assyriorum, iam Abraham genito sublimius eminebat.

Per idem tempus eminentia regna erant gentium, in quibus terrigenarum ciuitas, hoc est societas hominum secundum.. hominem uiuentium, sub dominatu angelorum desertorum insignius excellebat, regna uidelicet tria, Sicyoniorum, [*]( 6 Gen. 12, 1 sqq. 11 Act. 7, 2 19 Gal. 3, 17 ) [*]( 6 abraham V egp; Abram v Domb. 7 carra V 9 demorabatur, batur m. 2 sup. lin, e inde exire v 11 sthefano V 12 meso- III potamia , m m. 1 superscr., V 22 genito om. p 26 dominatam e 27 insignia e uerba uidelicet usque ad Beli p. 159 l. 2 macula penitus fere deleta sunt in V )

159
Aegyptiorum, Assyriorum. Sed Assyriorum multo erat potentius adque sublimius. Nam rex ille Ninus Beli filius excepta India uniuersae Asiae populos subiugauerat. Asiam nunc dico non illam partem quae huius maioris Asiae una prouincia est, sed eam quae uniuersa Asia nuncupatur, quam quidam in altera duarum, plerique autem in tertia totius orbis parte posuerunt, ut sint omnes Asia, Europa et Africa; quod non aequali diuisione fecerunt. Namque ista, quae Asia nuncupatur, a meridie per orientem usque ad septentrionem peruenit; Europa uero a septentrione usque ad occidentem, adque inde Africa ab occidente usque ad meridiem. Unde uidentur orbem dimidium duae tenere, Europa et Africa, alium uero dimidium sola Asia. Sed ideo illae duae partes factae sunt, quia inter utramque ab Oceano ingreditur, quidquid aquarum terras interluit; et hoc mare magnum nobis facit. Quapropter si in duas partes orbem diuidas, Orientis et Occidentis, Asia erit in una, in altera uero Europa et Africa. Quam ob rem trium regnorum, quae tunc praecellebant, Sicyoniorum non erat sub Assyriis, quia in Europa sunt; Aegyptiorum autem quo modo eis non subiacebat, a quibus tota Asia tenebatur, solis Indis, ut perhibetur, exceptis? In Assyria igitur praeualuerat dominatus inpiae ciuitatis; huius caput erat illa Babylon, cuius terrigenae ciuitatis nomen aptissimum est, id est confusio. Ibi iam Ninus regnabat post mortem patris sui Beli, qui primus illic regnauerat sexaginta quinque annos. Filius uero eius Ninus, qui defuncto patri successit in regnum, quinquaginta duos regnauit annos, et habebat in regno quadraginta tres, quando natus est Abraham, qui erat annus circiter millensimus ducentensimus ante conditam Romam, ueluti alteram in occidente Babyloniam. [*]( 5 Sall. Iug. 17, 3 ) [*]( 8 noncap. g 9 usque] atque V e 15 fecit e3 18 Sicyoniorum 6 g; «ychioniorum V a e; sicsiniorum p; scilicet Sicyon. v 22 terriginae V 24 iam] nam g 26 in regno p LII a 27 duos b e gp; duo V )
160

CAPUT XVIII

De iterato adloquio Dei ad Abraham, quo ei et semini eius Chanaan terra promittitur.

Egressus ergo Abraham de Charra septuagensimo quinto anno aetatis suae, centensimo autem quadragensimo et quinto patris sui, cum Loth filio fratris et Sarra coniuge perrexit in terram Chanaan et peruenit usque ad Sichem, ubi rursus diuinum accepit oraculum, de quo ita scriptum est: Et apparuit Dominus Abrahae, et dixit illi: Semini tuo dabo terram hanc. Nihil hic de illo semine dictum est, in quo pater factus est omnium gentium, sed de illo solo, de quo pater est unius Israeliticae gentis; ab hoc enim semine terra illa possessa est.

CAPUT XVIIII.

De Sarrae pudicitia in Aegypto per Deum custodita, quam Abraham non uxorem suam esse dixerat, sed sororem.

Deinde aedificato ibi altari et inuocato Deo Abraham profectus est inde et habitauit in eremo adque inde ire in Aegyptum famis necessitate conpulsus est. Ubi uxorem suam dixit sororem, nihil mentitus; erat enim et hoc, quia propinqua erat sanguine; sicut etiam Loth eadem propinquitate. cum fratris eius esset filius, frater eius est dictus. Itaque uxorem tacuit, non negauit, coniugis tuendam pudicitiam committens Deo et humanas insidias cauens ut homo; quoniam, si periculum quantum caueri poterat non caueret, magis tentaret Deum, quam speraret in Deum. De qua re contra calumniantem Faustum Manichaeum satis diximus. Denique [*]( 8 Gen. 12, 7 21 Gen. 12, 7 sqq. 28 XXII, c. 36 ) [*]( 4 egressus est p). 6 fratris sni a Sara v 7 canaS V 8 accepit diuinum v 10 dictum Vb). Domb.; promissum aegppv 12 unus V 15 per dinn p 17 de sororem (g 19 heremo V 2aegp; heremum F1 20 conpulsum g 22 eandem propinquitatem V )

161
factum est, quod de Domitio praesumsit Abraham. Nam Pharao rex Aegypti, qui eam sibi uxorem acceperat, grauiter adflictus marito reddidit. Ubi absit ut credamus alieno concubitu fuisse pollutam, quia multo est credibilius, hoc Pharaonem facere adflictionibus magnis non fuisse permissum.

CAPUT XX.

De secessione Loth et Abrahae, quae illis salua caritate conplacuit.

Reuerso igitur Abraham ex Aegypto in locum unde uenerat, nunc Loth fratris filius ab illo in terram Sodomorum salua caritate discessit. Diuites quippe facti erant pastoresque multos pecorum habere coeperant, quibus inter se rixantibus eo modo familiarum suarum pugnacem discordiam uitauerunt. Poterat quippe hinc, ut sunt humana, etiam inter ipsos aliqua rixa consurgere. Proinde hoc malum praecauentis Abrahae uerba ista sunt ad Loth: Non sit rixa inter me et te, et inter pastores meos et inter pastores tuos, quia homines fratres nos sumus. Nonne ecce tota terra ante te est? Discede a me; si tu in sinistram. ego in dextram; uel si tu in dextram, ego in sinistram. Hinc fortassis effecta est inter homines pacifica consuetudo, ut, quando terrenorum aliquid partiendum est, maior diuidat, minor eligat.

CAPUT XXI.

De tertia promissione Dei, qua terram Chanaan Abrahae et semini eius in perpetuum pollicetur.

Cum ergo digressi essent separatimque habitarent Abraham et Loth necessitate sustentandae familiae, non foeditate [*]( 1 GPD. 12, 20 16 Gen. 13, 8 sq. 21 Senec. controu. 6, 3 ) [*]( 4 mnltum e esto V 7 in illis q 10 fratris illius, in marg. adscripto filius, e 13 poterafit V 15 praeuentis e1 ista sunt nerba b 16 ad] a e inter pastores tuos et pastores meos b 17 et inter pastores tuos Vegp f; inter om. apv quia omnes a 18 nos fratres a v 28 necessitati g ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars II. ) [*]( 11 )

162
discordiae, et Abraham in terra Chanaan, Loth autem esset in Sodomis, oraculo tertio dixit Dominus ad Abraham: Respiciens oculis tuis uide a loco, in quo nunc tu es, ad aquilonem et Africum et orientem et mare, quia omnem terram, quam tu uides, tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum, et faciam semen tuum tamquam harenam terrae. Si potest aliquis dinumerare harenam terrae, et semen tuum dinumerabitur. Surgens perambula terram in longitudinem eius et in latitudinem, quia tibi dabo eam. In hac promissione utrum sit etiam illa, qua pater factus est omnium gentium, non euidenter apparet. Potest enim uideri ad hoc pertinere: Et faciam semen tuum tamquam harenam terrae, quod ea locutione dictum est. quam Graeci uocant hyperbolen; quae utique tropica est, non propria. Quo tamen modo, ut ceteris tropis, uti solere scripturam, nullus qui eam didicit ambigit. Iste autem tropus. id est modus locutionis, fit, quando id quod dicitur longe est amplius, quam quod eo dicto significatur. Quis enim non uideat. quam sit incomparabiliter amplior harenae numerus, quam potest esse hominum omnium ab ipso Adam usque ad terminum saeculi? Quanto ergo magis quam semen Abrahae, non solum quod pertinet ad Israeliticam gentem, uerum etiam quod est et futurum est secundum imitationem fidei toto orbe terrarum in omnibus gentibus! Quod semen in conparatione multitudinis inpiorum profecto in paucis est; quamuis et ipsi pauci faciant innumerabilem multitudinem suam, quae significata est secundum hyperbolen per harenam terrae. Sane ista multitudo, quae promittitur Abrahae, non Deo est innumerabilis, sed hominibus; Deo autem nec harena terrae. Proinde quia non tantum gens Israelitica, sed uniuersum semen Abrahae, ubi est et promissio non secundum carnem, [*]( 2 Gen. 13, 14 sqq. ) [*]( 1 et om. e 2 Dominus dixit v 3 loquo g 5 tu om. V eam mss.; om. v 10 eius-latitudinem om. e 21 omnium hominum tx)
163
sed secundum spiritum plurium filiorum, congruentius harenae multitudini conparatur: potest hic intellegi utriusque rei facta promissio. Sed ideo diximus, quod non euidenter appareat, quia et illius gentis unius multitudo, quae secundum carnem nata est ex Abraham per eius nepotem Iacob, in tantum creuit, ut paene omnes partes orbis inpleuerit. Et ideo potuit et ipsa secundum hyperbolen harenae multitudini conparari, quia et haec sola innumera est homini. Terram certe illam solam significatam, quae appellata est Chanaan, ambigit nemo. Sed quod dictum est: Tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum, potest mouere nonnullos, si usque in saeculum intellegant (in aeternum*. Si autem in saeculum hoc loco sic accipiant, quem ad modum fideliter tenemus initium futuri saeculi a fine praesentis ordiri, nihil eos mouebit; quia, etsi expulsi sunt Israelitae de Hierosolymis, manent tamen in aliis ciuitatibus terrae Chanaan, et usque in finem manebunt; et uniuersa terra illa cum a Christianis inhabitatur, etiam ipsum semen est Abrahae.

CAPUT XXII.

De superatis ab Abraham hostibus Sodomorum. quando et Loth de captiuitate eripuit, et a Melchisedech sacerdote benedictus est.

Hoc responso promissionis accepto migrauit Abraham et mansit in alio eiusdem terrae loco, iuxta quercum Mambre, quae erat Chebron. Deinde ab hostibus, qui Sodomis inruerant, cum quinque reges aduersus quattuor bellum gererent et uictis Sodomitis etiam Loth captus esset, liberauit eum Abraham adductis secum in proelium trecentis decem et octo [*]( 25 Gen. 13, 18 27 ib. 14, 14 aqq. ) [*]( 9 nemo ambigit v 10 quod om. V 12 intellegatar usque in b 13 in Baeculum p v; in om. V abegp f\\ Domb. sic om. o1 17 a sup. lin. b 21 quam de loth captiu. p de] a fg Melchisedech] meci sed haec (g 24 mansit] misit e iuxta Vbt)..j id est iuxta ab1 egpv 28 trecentos V ) [*]( 11* )

164
uernaculis suis et uictoriam fecit regibus Sodomorum nihilque spoliorum auferre uoluit, cum rex cui uicerat obtulisset. Sed plane tunc benedictus est a Melchisedech, qui erat sacerdos Dei excelsi; de quo in epistula, quae inscribitur ad Hebraeos, quam plures Pauli apostoli esse dicunt, quidam uero negant, multa et magna conscripta sunt. Ibi quippe primum apparuit sacrificium, quod nunc a Christianis offertur Deo toto orbe terrarum, inpleturque illud, quod longe post hoc factum per prophetiam dicitur ad Christum, qui fuerat adhuc uenturus in carne: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech; non scilicet secundum ordinem Aaron, qui ordo fuerat auferendus inlucescentibus rebus. quae illis umbris praenotabantur.

CAPUT XXIII.

De uerbo Domini ad Abraham, quo ei promittitur secundum multitudinem stellarum multiplicanda posteritas; quod credens iustificatus est adhuc in praeputio constitutus.

Etiam tunc factum est uerbum Domini ad Abraham in uisu. Qui cum ei protectionem mercedemque promitteret ualde multam, ille de posteritate sollicitus quendam Eliezer uernaculum suum futurum sibi dixit heredem, continuoque illi promissus est heres, non ille uernaculus, sed qui de ipso Abraham fuerat exiturus, rursusque semen innumerabile, non sicut harena terrae, sed sicut stellae caeli; ubi mihi magis uidetur promissa posteritas caelesti felicitate sublimis. Nam quantum ad multitudinem pertinet, quid sunt stellae caeli ad harenam terrae? nisi quis et istam conparationem in tantum esse similem dicat, in quantum etiam stellae [*]( 2 Gen. 14, 18 sqq. 4 c. 7 10 Ps. 109, 4 20 Gen. 15, 1 sqq. ) [*]( 2 auferre, au sup. lin., V 5 apostoli Pauli v 9 prophetiam F tn. 1 corr., e; propheticam g; prophetam v 12 aron F; aharon g 22 heredem dixit v 23 illi heredem promissum heres ille non uern. e 25 sed sicut abegp p2 v; sicut om. Fp1 Domb. )

165
dinumerari non ualent, quia nec omnes eas uideri posse credendum est. Nam quanto quisque acutius intuetur, tanto plures uidet. Unde et acerrime cernentibus aliquas occultas esse merito existimatur, exceptis eis sideribus, quae in alia parte orbis a nobis remotissima oriri et occidere perhibentur. Postremo quicumque uniuersum stellarum numerum conprehendisse et conscripsisse iactantur, sicut Aratus uel Eudoxus uel si qui alii sunt, eos libri huius contemnit auctoritas. Hic sane illa sententia ponitur, cuius apostolus meminit propter Dei gratiam commendandam: Credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam; ne circumcisio gloriaretur gentesque incircumcisas ad fidem Christi nollet admitti. Hoc enim quando factum est, ut credenti Abrahae deputaretur fides ad iustitiam, nondum fuerat circumcisus.

CAPUT XXIIII.

De significatione sacrificii, quod Abraham offerre praeceptus est, cum poposcisset, ut de his quae crediderat doceretur.

In eodem uisu cum loqueretur ei Deus, etiam hoc ait ad illum: Ego Deus, qui eduxi te de regione Chaldaeorum, ut dem tibi terram hanc, ut heres sis eius. Ubi cum interrogasset Abraham secundum quid sciret, quod heres eius erit, dixit illi Deus: Accipe mihi iuuencam trimam et capram trimam et arietem trimum et turturem et columbam. Accepit autem illi haec omnia et diuisit illa media et posuit ea contra faciem alterum alteri; [*]( 10 Gen. 15, 6 21 ib. 7 sqq. ) [*]( 2 quantum p 3 uident V occultas] \'hie desinit lacuna in a\' Domb. 4 in alia quae e 7 et conacr. om. V 9 hi/c, n eras., b opponitur Ybzg; apponitur b1, fortasse recte; ponitur rell. v Domb. 13 ammitti V g 18 crederet p 21 te eduii v te om. g 22 darem e 24 iauencolam p iuuencam. superscripto trimam, b; iuuencam primam V 25 arietum e 26 ille a b haec ille e 27 ea] illa e )

166
aues autem non diuisit. Et descenderunt, sicut scriptum est, aues supra corpora quae diuisa erant, et consedit illis Abram. Circa solis autem occasum pauor inruit super Abram, et ecce timor tenebrosus magnus incidit ei; et dictum est ad Abram: Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in seruitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis annis; gentem autem, cui seruierint. iudicabo ego. Post haec uero exibunt hoc cum supellectili multa. Tu autem ibis ad patres tuos cum pace nutritus in senecta bona. Quarta uero generatione conuertent se hoc. Nondum enim inpleta sunt peccata Amorrhaeorum usque adhuc. Cum autem iam sol erat ad occasum, flamma facta est, et ecce fornax fumabunda et lampades ignis, quae pertransierunt per media diuisa illa. In die illa disposuit Dominus Deus testamentum ad Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc, a flumine Aegypti usque ad flumen magnum flumen Euphraten, Cenaeos et Cenezaeos et Cedmonaeos et Chettaeos et Pherezaeos et Raphaim et Amorrhaeos et Chananaeos et Euaeos et Gergesaeos et Iebusaeos.

Haec omnia in uisu facta diuinitus adque dicta sunt, de quibus singulis enucleate disserere longum est et intentionem operis huius excedit. Quod ergo satis est nosse debemus. [*]( 5 magnus tenebr. V 6 scias p 9 hoc Vg pa Domb.; hinc p; huc is abev ali cum, al m. 2 in ras., b superlectili V; subpellece tili b; suppellectile a 10 patre V 11 nntritus om. e1 senectute e 12 hoc Vp a; huc a b e2 9 p; hic el completa p 13 ad hoc g 14 erat] iret a facta est flamma v 16 et in e 17 neue ont. f abraham V abppa; abram egv 19 flumen euphraten Vblef; flumen om. a b2 9 P t7 zeneceos b 20 celmoneos V abega f; celimoneos p; celmeos p cettheos Vg; cetheos a e p; coetheos b; Chetaeos v Pheresaeos v rafahim e 21 gergesseos Vgp 22 et iebuaeos in marg. b 25 demus e )

167
Postea quam dictum est credidisse Abraham Deo et deputatum illi ad iustitiam, non eum in fide defecisse, ut diceret: Dominator Domine, secundum quid sciam, quia heres eius ero? (terrae quippe illius promissa erat hereditas) — non enim ait: \'Unde sciam?\' quasi adhuc non crederet; sed ait: Secundum quid sciam? ut ei rei, quam crediderat, aliqua similitudo adhiberetur, qua eius modus agnosceretur; sicut non est uirginis Mariae diffidentia quod ait: Quo modo fiet istud, quoniam uirum non cognosco? quod enim futurum esset, certa erat; modum quo fieret inquirebat, et hoc cum quaesisset, audiuit —: denique et hic similitudo data est de animalibus, iuuenca et capra et ariete et duabus uolucribus, turture et columba, ut secundum haec futurum sciret, quod futurum esse iam non ambigeret. Siue ergo per iunencam significata sit plebs posita sub iugo legis, per capram eadem plebs peccatrix futura, per arietem eadem plebs etiam regnatura ( quae animalia propterea trima dicuntur. quia, cum sint insignes articuli temporum ab Adam usque ad Noe et inde usque ad Abraham et inde usque ad Dauid, qui reprobato Saule primus in regno gentis Israeliticae Domini est uoluntate fundatus, in hoc ordine tertio, qui tenditur ex Abraham usque ad Dauid, tamquam tertiam aetatem gerens ille populus adoleuit), siue aliquid aliud conuenientius ista significent: nullo modo tamen dubitauerim spiritales in ea praefiguratos additamento turturis et columbae. Et ideo dictum est: Aues autem non diuisit, quoniam carnales inter se diuiduntur, spiritales autem nullo modo, siue a negotiosis [*](8 Luc. 1, 34 ) [*]( 1 est et e deputatum V e2gpp lJomb.; deput. est b a; deput. esae a et v 3 quis g 4 ero eius a; ero om. p1 promissa om. V 5 enim om. e 6 ut ei] uti V 10 esset Vabppa Domb.; esse egfv 11 quae uulgo post audiuit legebantur: Spiritus sanctus superueniet in te et uirtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. 1, 34. 35), om. mss. 12 et X ante capra om. v 16 peccatri V 18 sunt e1 20 est Domini v 24 tamen modo v spirituales v spiritalesiuca Y )
168
conuersationibus hominum se remoueant, sicut turtur, siue inter illas degant, sicut columba; utraque tamen auis est simplex et innoxia, significans et in ipso Israelitico populo. cui terra illa danda erat, futuros indiuiduos filios promissionis et heredes regni in aeterna felicitate mansuri. Aues autem descendentes supra corpora, quae diuisa erant, non boni aliquid, sed spiritus indicant aeris huius, pastum quendam suum de carnalium diuisione quaerentes. Quod autem illis consedit Abraham, significat etiam inter illas carnalium diuisiones ueros usque in finem perseueraturos fideles. Et circa solis occasum quod pauor inruit in Abraham et timor tenebrosus magnus significat circa huius saeculi finem magnam perturbationem ac tribulationem futuram fidelium, de qua Dominus dicit in euangelio: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio.

Quod uero dictum est ad Abraham: Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in seruitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis annis, de populo Israel, qui fuerat in Aegypto seruiturus, apertissime prophetatum est; non quod in eadem seruitute sub Aegyptiis adfligentibus quadringentos annos ille populus fuerat peracturus, sed in ipsis quadringentis annis praenuntiatum est hoc futurum. Quem ad modum enim scriptum est de Thara patre Abrahae: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni, non quia ibi omnes acti sunt, sed quia ibi conpleti sunt: ita et hic propterea interpositum est: Et in seruitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis annis, quoniam iste numerus in eadem adflictione conpletus est, non quia ibi uniuersus peractus est. Quadringenti sane dicuntur anni propter numeri [*]( 14 Mt. 24, 21 24 Gen. 11, 32 ) [*]( 5 mansuros e 6 super v 7 indicat e 10 uero V; uiroa g 14 di- xit v 17 non V 18 et 27 redient e et adflig. eos om. e 23 hoc-scriptum est om. el 25 omnes ibi e 26 sint m. 1 in ras. e omnes compl. V 29 ijviiperi afflict. e 30 est om. e )

169
plenitudinem, quamuis aliquanto amplius sint, siue ex hoc tempore conputentur, quo ista promittebantur Abrahae, siue ex quo natus est Isaac, propter semen Abrahae, de quo ista praedicuntur. Conputantur enim, sicut superius iam diximus, ab anno septuagensimo et quinto Abrahae, quando ad eum facta est prima promissio, usque ad exitum Israel ex Aegypto quadringenti et triginta anni; quorum apostolus ita meminit: Hoc autem dico, inquit: testamentum confirmatum a Deo post quadringentos triginta annos facta lex non infirmat ad euacuandam promissionem. Iam ergo isti quadringenti et triginta anni quadringenti poterant nuncupari, quia non sunt multo amplius: quanto magis cum aliquot iam ex isto numero praeterissent, quando illa in uisu demonstrata et dicta sunt Abrahae, uel quando Isaac natus est centenario patri suo, a prima promissione post uiginti quinque annos, cum iam ex istis quadringentis triginta quadringenti et quinque remanerent, quos Deus quadringentos uoluit nominare. Et cetera, quae sequuntur in uerbis praenuntiantis Dei, nullus dubitauerit ad Israeliticum populum pertinere.

Quod uero adiungitur: Cum autem iam sol erat ad occasum, flamma facta est, et ecce fornax fumabunda et lampades ignis, quae pertransierunt per media diuisa illa, significat iam in fine saeculi per ignem iudicandos esse carnales. Sicut enim adflictio ciuitatis Dei, qualis antea numquam fuit, quae sub Antichristo futura speratur, significatur tenebroso timore Abrahae circa solis occasum, id est propinquante iam fine saeculi: sic ad solis occasum. id [*]( 8 Gal. 3, 17 20 Gen. 15, 17 ) [*]( 9 quae post 6Jr triginta VI t U? Domb.; et trig. V2 αbpv facta Vaegp Domb.; facta est bav 10 infinnata ad ep 11 anni Ybpv; om. aegpa potyerant e 12 amplius, superscripto magis, a 15 patre 61 uig. quinque F1 abppav; uig. et quinque V2 e U Domb. 16 et quadringenti e 23 significant g ad iudic. e 25 antę xpo V 27 propinq. iam fine saeculi m. 1 in ras. g; propinq........ id est om. e )

170
est ad ipsum iam finem, significatur isto igne dies iudicii dirimens carnales per ignem saluandos et igne damnandos. Deinde testamentum factum ad Abraham terram Chanaan proprie manifestat et nominat in ea undecim gentes a flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten. Non ergo a flumine magno Aegypti, hoc est Nilo, sed a paruo, quod diuidit inter Aegyptum et Palaestinam, ubi est ciuitas Rhinocorura.

CAPUT XXV.

De Agar ancilla Sanae, quam eadem Sarra Abrahae uoluit esse concubinam.

Iam hinc tempora consequuntur filiorum Abrahae, unius de Agar ancilla, alterius de Sarra libera, de quibus in libro superiore iam diximus. Quod autem adtinet ad rem gestam, nullo modo est inurendum de hac concubina crimen Abrahae. Usus est ea quippe ad generandam prolem, non ad explendam libidinem, nec insultans, sed potius oboediens coniugi, quae suae sterilitatis credidit esse solacium, si fecundum ancillae uterum, quoniam natura non poterat, uoluntate faceret suum, et eo iure, quo dicit apostolus: Similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier, uteretur mulier ad pariendum ex altera, quod non poterat ex se ipsa. Nulla est hic cupido lasciuiae, nulla nequitiae turpitudo. Ab uxore causa prolis ancilla marito traditur, a marito causa prolis accipitur; ab utroque non culpae luxus, sed naturae fructus exquiritur. Denique cum ancilla grauida dominae sterili superbiret et hoc Sarra suspicione muliebri uiro potius inputaret, [*]( 14 C. 3 20 1. Cor. 7, 4 ) [*]( 1 significatus V 2 igne V a b; in igne rell. v Domb. 5 aegypti usque ad flumen sup. lin. V 7 inter] in terra g 10 abr. esse noluit fg; uoluit abrahe esae p 13 eagar gx 16 ad om. e1 18 sterelit. g 22 rapiendum V1 23 cupido hic e 25 culpa luxorie b 26 dominae V ab* ep p a f\\; domina hI gf) stereli g 27 suspicatione e )

171
etiam ibi demonstrauit Abraham non se amatorem seruum, sed liberum fuisse genitorem et in Agar Sarrae coniugii. pudicitiam custodisse nec uoluptatem suam, sed uoluntatem illius inpleuisse; accepisse nec petisse, accessisse nec haesisse, seminasse nec amasse. Ait enim: Ecce ancilla tua in manibus tuis, utere ea quo modo tibi placuerit.s o uirum uiriliter utentem feminis, coniuge temperanter, ancilla obtemperanter, nulla intemperanter!

CAPUT XXVI.

De testificatione Dei ad Abraham, qua eidem seni de sterili Sarra filium spondet patremque eum gentium statuit et promissi fidem sacramento circumcisionis obsignat.

Post haec natus est Ismael ex Agar, in. quo putare posset inpletum, quod ei promissum fuerat, cum sibi uernaculum suum adoptare uoluisset. Deo dicente: Non erit heres tuus hic; sed qui exiet de te, ille erit heres tuus. Hoc ergo promissum ne in ancillae filio putaret inpletum, iam cum esset annorum nonaginta et nouem, apparuit ei Dominus et dixit illi: Ego sum Deus, place in conspectu meo et esto sine querella, et ponam testamentum meum inter me et inter te et inplebo te ualde. Et procidit Abraham in faciem suam. Et locutus est illi Deus dicens: Et ego, ecce [*]( 5 Gen. 16, 6 16 ib. 15, 4 19 ib. 17, 1-21 ) [*]( 1 demonstrabit V1 se om. V 2 cO iugi§ V; coniugii g; coniugi ▼ rell. v Domb. 4 petiisae v 7 tatentem V 10 Dei om. p q 11 stereli f g spopondit patrem eum p 12 promissit fg fides 9. c. obsignatur p q 14 est natus v ismahel V g; hismael p; hismahel b 15 ei om. Vj dl p 16 dicente Deo v 17 hie-tuos om. e 18 promissum est p ne om. V e 20 ei om. P1; illi a b deus a 21 querella V bl gj querela a b2 p v 22 alterum inter om. a 23 abraham V e g; abram v Domb. in suam faciem abraham a 24 Et ego om. p ego om. a )

172
testamentum meum tecum, et eris pater multitudinis gentium; et non appellabitur adhuc nomen tuum Abram, sed erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum gentium posui te; et augeam te ualde ualde et ponam te in gentes, et reges ex te exibunt: et statuam testamentum meum inter me et [inter] te et inter semen tuum post te in generationes eorum in testamentum aeternum, ut sim tibi Deus et semini tuo post te. Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua incola es, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, et ero illis Deus. Et dixit Deus ad Abraham: Tu autem testamentum meum conseruabis, tu et semen tuum post te in progenies suas. Et hoc est testamentum, quod conseruabis inter me et uos et inter semen tuum post te in generationes suas: Circumcidetur uestrum omne masculinum, et circumcidemini carnem praeputii uestri, et erit in signo testamenti inter me et uos. Etpueroctodierumcircumcidetur, uestrum omne masculinum in progenies uestras. Yernaculus et emticius ab omni filio alieno, qui non est de semine tuo, circumcisione circumcidetur uernaculus domus tuae et emticius. Et erit testamentum meum in carne uestra in testamento aeterno. Et qui non fuerit circumcisus masculus, qui non circumcidetur carnem praeputii sui octauo die, interibit anima illa de genere eius, quia testamentum meum dissipauit. Et dixit [*](1 multarum a 2 adhuc] abhinc a 4 etJ utp augeam mss.; augebo r ualde ualde V Domb.; ualde rell. v (cf. p. 176, 26) 6 inter te et me Y p 9 et sem. t. post te om. p post te om. a 11 illi bl p p a 12 tu om. v 14 generationes v testam. meum a 17 omnetp uestrum b; omne uestrum v circumcidimini Vp 18 in om. el signo codd. praeter b; signum b v 21 alieno codd; alienigena v 24 meum onl. e in testamentum aeternum v 27 octauo (octabo V) Vepav; octaua gaf Domb. )
173
Deus ad Abraham: Sara uxor tua, non appellabitur nomen eius Sara, sed Sarra erit nomen eius. Benedicam autem illam et dabo tibi ex ea filium, et benedicam illum, et erit in nationes, et reges gentium ex eo erunt. Et procidit Abraham super faciem suam et risit et dixit in animo suo dicens: Si mihi centum annos habenti nascetur [filius], et si Sarra annorum nonaginta pariet? Dixit autem Abraham ad Deum: Ismael hic uiuat in conspectu tuo. Dixit autem Deus ad Abraham: Ita, ecce Sarra uxor tua pariet tibi filium, et uocabis nomen eius Isaac; et statuam testamentum meum ad illum in testamentum aeternum, esse illi Deus et semini eius post illum. De Ismael autem ecce exaudiui te; ecce benedixi eum et ampliabo illum et multiplicabo eum ualde. Duodecim gentes generabit, et dabo illum in magnam gentem. Testamentum autem meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sarra in tempore hoc ad annum sequentem.

Hic apertiora promissa sunt de uocatione gentium in Isaac, id est in filio promissionis, quo significatur gratia, non natura, quia de sene et anu sterili promittitur filius. Quamuis enim et naturalem procreationis excursum Deus operetur: ubi tamen euidens opus Dei est uitiata et cessante natura, ibi euidentius intellegitur gratia. Et quia hoc non per generationem, sed per regenerationem futurum erat, ideo nunc imperata est circumcisio, quando de Sarra promissus est filius. Et quod omnes non solum filios, uerum etiam seruos uernaculos et emticios circumcidi iubet, ad omnes istam gratiam pertinere testatur. Quid enim aliud circumcisio significat quam naturam [*](1 salai bis ut edite. uett. p 3 autem sup. lin. e 7 filius om. V p pIX l 8 si om. p1 annorum om. et 15 illum] eam b eum &88.; illum v U 16 generauit g 17 gentem magnam v 22 anQ V 26 futuram F* nunc om. p1 impetrata Y 27 quo e )

174
exuta uetustate renouatam? Et quid aliud quam Christum octauus dies, qui hebdomade conpleta. hoc est post sabbatum, resurrexit? Parentum mutantur et nomina: omnia resonant nouitatem, et in testamento uetere obumbratur nouum. Quid est enim quod dicitur testamentum uetus nisi noui occultatio? Et quid est aliud quod dicitur nouum nisi ueteris reuelatio? Risus Abrahae exultatio est gratulantis, non inrisio diffidentis. Verba quoque eius illa in animo suo: Si mihi centum annos habenti nascetur filius et si Sarra annorum nonaginta pariet, non sunt dubitantis, sed admirantis. Si quem uero monet quod dictum est: Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua tu incola es, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, quo modo accipiatur inpletum siue adhuc expectetur inplendum, cum possessio quaecumque terrena aeterna cuilibet genti esse non possit: sciat aeternum a nostris interpretari, quod Graeci appellant ahóvtOv, quod a saeculo deriuatum est; alwv quippe Graece saeculum nuncupatur. Sed non sunt ausi Latini hoc dicere saeculare, ne longe in aliud mitterent sensum. Saecularia quippe dicuntur multa, quae in hoc saeculo sic aguntur. ut breui etiam tempore transeant: altoviov autem quod dicitur. aut non habet finem aut usque in huius saeculi tenditur finem.

CAPUT XXVII.

De masculo, qui si octauo die non fuerit circumcisus, perit anima eius, quia testamentum Dei dissipauit.

Item potest mouere, quo modo intellegi oporteat quod hic dictum est: Masculus, qui non circumcidetur carnem [*]( 28 Gen. 17. 14 ) [*]( 1 uetustate exuta naturam renou. v 2 ebdomade Vegp; ebdomada b; hebdomada v sabbato e2 5 occultatio noni v 9 nascerptur b filius Vbgpv; om. eptlf 11 et] ex V1; om. e semine V 18 in om. V 22 saeculi om. e 24 qui si] quin f g circumc. n. fuerit q 27 oportet b 28 circumciditur carne g )

175
praeputii sui octauo die, interibii anima illa de genere eius, quia testamentum meum dissipauit, cum haec nulla culpa sit paruuli, cuius dixit animam perituram, nec ipse dissipauerit testamentum Dei, sed maiores, qui eum circumcidere non curarunt; nisi quia etiam paruuli, non secundum suae uitae proprietatem, sed secundum communem generis humani originem omnes in illo uno testamentum Dei dissipauerunt, in quo omnes peccauerunt. Multa quippe appellantur testamenta Dei exceptis illis duobus magnis, uetere et nouo, quod licet cuique legendo cognoscere. Testamentum autem primum, quod factum est ad hominem primum, profecto illud est: Qua die ederitis, morte moriemini. Unde scriptum est in libro, qui ecclesiasticus appellatur: Omnis caro sicut uestis ueterescit. Testamentum enim a saeculo: Morte morieris. Cum enim lex euidentior postea data sit, et dicat apostolus: Ubi autem non est lex, nec praeuaricatio, quo pacto in psalmo quod legitur uerum est: Praeuaricatores aestimaui omnes peccatores terrae, nisi quia omnes legis alicuius praeuaricatae sunt rei, qui aliquo peccato tenentur obstricti? Quam ob rem . si etiam paruuli, quod uera fides habet, nascuntur non proprie, sed originaliter peccatores, unde illis gratiam remissionis peccatorum necessariam confitemur: profecto eo modo, quo sunt peccatores, etiam praeuaricatores legis illius, quae in paradiso data est, agnoscuntur; ut uerum sit utrumque, quod scriptum est, et: Praeuaricatores aestimaui omnes peccatores terrae, et: Ubi lex non est, nec praeuaricatio. Ac per hoc, quia circumcisio signum regenerationis fuit et non inmerito paruulum propter originale peccatum, quo [*](8 Rom. 5, 12 12 Gen. 2, 17 14 Eccli. 14, 18 16 Rom. 4, 15 18 Ps. 118, 119 ) [*]( 1 octauo Vegpav; octaua b p f Domb. 6 suam p 14 ueterescit Ve; iieterescet b g; ueteraacit p v 15 "8" (est) ante Morte e morte om gl 17 quod leg. in Pealmo v 18 existimaui Y 20 tenetur V1 26 peccatores] praeuaricatores e )
176
primum Dei dissipatum est testamentum, generatio disperdet, nisi regeneratio liberet: sic intellegenda sunt haec uerba diuina, tamquam dictum sit: \'Qui non fuerit regeneratus, interibit anima illa de genere eius\', quia testamentum Dei dissipauit, quando in Adam cum omnibus etiam ipse peccauit. Si enim dixisset: (Quia hoc testamentum meum dissipauit\', non nisi de ista circumcisione intellegi cogeret; nunc uero, quoniam non expressit cuius modi testamentum paruulus dissipauerit, liberum est intellegere de illo testamento dictum, cuius dissipatio pertinere posset ad paruulum. Si autem hoc quisquam non nisi de ista circumcisione dictum esse contendit, quod in ea testamentum Dei, quoniam non est circumcisus, dissipauerit paruulus: quaerat locutionis aliquem modum, quo non absurde possit intellegi, ideo dissipasse testamentum, quia licet non ab illo, tamen in illo est dissipatum. Verum sic quoque animaduertendum est nulla in se neglegentia sua iniuste interire incircumcisi animam paruuli nisi originalis obligatione peccati.

CAPUT XXVIII.

De commutatione nominum Abrahae et Sarrae, qui cum ob unius sterilitatem, ob utriusque autem senectutem generare non possent, munus fecunditatis indepti sunt.

Facta igitur promissione tam magna tamque dilucida ad Abraham, cui euidentissime dictum est: Patrem multarum gentium posui te; et augeam te ualde ualde et ponam te in gentes, et reges ex te exibunt. Et dabo tibi ex Sarra filium, et benedicam illum, et erit in nationes, [*]( 2 diuina uerba v 4 genere Vbegp Domb.; populo f v 8 10 13 paruol g 10 posset V b2 egpα; possit blpv autem sup. lin. Y quisquam hoc v 11 ostendit e1 13 paruulos V quod V 14 obsurde V dissipasset e 15 tamen in illo om. e1 23 inde adepti p 25 parteip, in marg. patrem, e 26 augeam mss.; augebo v ualde ualde Vlp; ualde abegv 27 exibunt ex te v )

177
et reges gentium ex eo erunt (quam promissionem nunc in Christo cernimus reddi), ex illo deinceps illi coniuges non uocantur in scripturis, sicut antea uocabantur, Abram et Sara, sed sicut eos nos ab initio uocauimus, quoniam sic iam uocantur ab omnibus, Abraham et Sarra. Quur autem mutatum sit nomen Abrahae, reddita est ratio: Quia patrem, inquit, multarum gentium posui te. Hoc ergo significare intellegendum est [Abraham]; Abram uero, quod ante uocabatur, interpretatur pater excelsus. De nomine autem mutato Sanae non est reddita ratio; sed, sicut aiunt, qui scripserunt interpretationes nominum Hebraeorum, quae his sacris litteris continentur, Sara interpretatur princeps mea, Sarra autem uirtus. Unde scriptum est in epistula ad Hebraeos: Fide et ipsa Sarra uirtutem accepit ad emissionem seminis. Ambo enim seniores erant, sicut scriptura testatur; sed illa etiam sterilis et cruore menstruo iam destituta, propter quod iam parere non posset, etiam si sterilis non fuisset. Porro si femina ita sit prouectioris aetatis, ut ei solita mulierum adhuc fluant, de iuuene parere potest, de seniore non potest; quamuis adhuc possit ille senior, sed de adulescentula gignere, sicut Abraham post mortem Sanae de Cettura potuit, quia uiuidam eius inuenit aetatem. Hoc ergo est, quod mirum commendat apostolus, et ad hoc dicit Abrahae iam fuisse corpus emortuum, quoniam non ex omni femina, cui adhuc esset aliquod pariendi tempus extremum, generare ipse in illa aetate adhuc posset. Ad aliquid enim emortuum corpus intellegere debemus, non ad omnia. Nam si ad omnia, non iam senectus uiui, sed cadauer est mortui. Quamuis etiam sic solui soleat ista quaestio, quod de Cettura postea genuit [*]( 13 Hebr. 11, 11 23 Rom. 4, 19 ) [*]( 4 nos eos v uocauimus. (uocabimus Y) codd. praeter p; cognouimus p iam om. g 5 uecabantur e 8 Abraham om. Vegp 10 agiunt e 12 sarai ap 14 ad emiss.j in conceptione b 15 enim gf Domb.; autem V ab ep p av 16 etiam e 21 cettura V g; cetura e; cethura αbptI 24 esset adhuc v ) [*]( XXXX Ang. «pera Seotio V para II. ) [*]( 12 )
178
Abraham, quia donum gignendi, quod a Domino accepit, etiam post obitum mansit uxoris. Sed propterea mihi uidetur illa, quam secuti sumus, huius quaestionis solutio praeferenda, quia centenarius quidem senex, sed temporis nostri, de nulla potest femina gignere; non tunc, quando adhuc tamdiu uiuebant, ut centum anni nondum facerent hominem decrepitae senectutis.

CAPUT XXVIIII.

De tribus uiris uel angelis, in quibus ad quercum Mambre apparuisse Abrahae Dominus indicatur.

Item Deus apparuit Abrahae ad quercum Mambre in tribus uiris, quos dubitandum non est angelos fuisse; quamuis quidam existiment unum in eis fuisse Dominum Christum, adserentes eum etiam ante indumentum carnis fuisse uisibilem. Est quidem diuinae potestatis et inuisibilis, incorporalis inmu: tabilisque naturae, sine ulla sui mutatione etiam mortalibus adspectibus apparere, non per id quod est, sed per aliquid quod sibi subditum est; quid autem illi subditum non est? Verum tamen si propterea confirmant horum trium aliquem fuisse Christum, quia, cum tres uidisset, ad Dominum singulariter est locutus (sic enim scriptum est: Et ecce tres uiri stabant super eum, et uidens procucurrit in obuiam illis ab ostio tabernaculi sui, et adorauit super terram et dixit: Domine, si inueni gratiam ante te, et cetera): quur non et illud aduertunt, duos ex eis uenisse, ut Sodomitae delerentur, cum adhuc Abraham ad unum loqueretur, Dominum appellans et intercedens, ne simul iustum cum inpio in Sodomis perderet? Illos autem duos [*]( 21 Gen. 18, 1 sqq. ) [*]( 1 gignendi donum v 2 sed e1; si es 10 Abrahae om. p indic.] manifestatur p 14 etiam eum V 15 et uisibilis V incommot. bv 17 non om. V 21 Et om. p 22 procurrit bl p in obuiam V ab egpp a f; in om. v 23 hostio Ve 25 et] ad e; etiam v aduertant V1 ei eis om. el 27 unam V1 )

179
sic suscepit Loth, ut etiam ipse in conloquio cum illis suo singulariter Dominum appellet. Nam cum eis pluraliter dixisset: Ecce, domini, declinate in domum pueri uestri, et cetera quae ibi dicuntur, postea tamen ita legitur: Et tenuerunt angeli manum eius et manum uxoris eius et manus duarum filiarum eius, ip eo quod parceret Dominus ipsi. Et factum est, mox ut eduxerunt illum foras, et dixerunt: Saluam fac animam tuam, ne respexeri} retro, nec steteris in tota regione; in monte saluum te fac, ne quando conprehendaris. Dixit autem Loth ad illos: Oro, Domine, quia inuenit puer tuus misericordiam ante te, et \'quae sequuntur. Deinde post haec uerba singulariter illi respondet et Dominus, cum in duobus angelis esset, dicens: Ecce miratus sum faciem tuam, et cetera. Unde multo est credibilius, quod et Abraham in tribus et Loth in duobus uiris Dominum agnoscebant, cui per singularem numerum loquebantur, etiam cum eos homines esse arbitrarentur; neque enim aliam ob causam sic eos susceperunt, ut tamquam mortalibus et humana refectione » indigentibus ministrarent; sed erat profecto aliquid, quo ita excellebant, licet tamquam homines, ut in eis esse Dominum, sicut esse adsolet in prophetis, hi, qui hospitalitatem illis exhibebant, dubitare non possent; adque ideo et ipsos aliquando pluraliter et in eis Dominum aliquando singulariter appellabant. Angelos autem fuisse scriptura testatur, non solum in hoc genesis libro, ubi haec gesta narrantur, uerum etiam in epistula ad Hebraeos, ubi, cum hospitalitas laudaretur: Per hanc. inquit, etiam quidam nescientes hospitio receperunt angelos. Per illos igitur tres uiros, cum rursus [*]( 3 Gen. 19, 2 sqq. 28 Hebr. 13, 2 ) [*]( 2 appellet Vabeppaf Domb.; appellaret gv 3 inclinate F1 6 manum duarum gp 9 in monte Vaegpv; in montem bpuf 1 et 13 ille a respondet Vp Domb.; respondit rell. v haec dfiB b 15 et ante Abrah. om. Va 20 quod e 22 esse adsolet abeglpv; ease solet gesse om. V Domb. ) [*]( 12* )
180
filius Isaac de Sarra promitteretur Abrahae, diuinum datum est etiam tale responsum, ut diceretur: Abraham erit in magnam gentem et multam, et benedicentur in eo omnes gentes terrae. Et hic duo illa breuissime plenissimeque promissa sunt, gens Israel secundum carnem et omnes gentes secundum fidem.

CAPUT XXX.

De Loth a Sodomis liberato adque eisdem caelesti igne consumtis et de Abimelech, cuius concupiscentia castitati Sarrae nocere non potuit.

Post hanc promissionem liberato de Sodomis Loth et ueniente igneo imbre de caelo tota illa regio inpiae ciuitatis in cinerem uersa est, ubi stupra in masculos in tantam consuetudinem conualuerant, quantam leges solent aliorum factorum praebere licentiam. Verum et hoc eorum supplicium specimen futuri iudicii diuini fuit. Nam quo pertinet quod prohibiti sunt qui liberabantur ab angelis retro respicere, nisi quia non est animo redeundum ad ueterem uitam, qua per gratiam regeneratus exuitur, si ultimum euadere indicium cogitamus? Denique uxor Loth, ubi respexit, remansit et in salem conuersa hominibus fidelibus quoddam praestitit condimentum, quo sapiant aliquid, unde illud caueatur exemplum.

Inde rursus Abraham fecit in Geraris aput regem ciuitatis illius Abimelech, quod in Aegypto de coniuge fecerat, eique intacta similiter reddita est. Ubi sane Abraham obiurganti regi, quur tacuisset uxorem sororemque dixisset, aperiens quid timuerit etiam hoc addidit: Etenim uere soror mea est de patre, sed non de matre, quia de patre suo [*]( 2 Gen. 18, 18 12 Gen. 19, 24 sq. 27 Gen. 20, 12 ) [*]( 2 in gentem magnam v 3 benedicantur e1 9 ignem f gx consQptis. 31 capitulum. De abimelech cett. p 12 illa tota e 14 conualuerunt V1 15 praeuere V 17 liberabuntur F1 19 regenerati exsuimur, in marg. regeneratus exuitur e; exsuitur V )

181
soror erat Abrahae, de quo propinqua eius erat. Tantae autem pulchritudinis fuit, ut etiam in illa aetate posset adamari.

CAPUT XXXI.

De Isaac secundum promissionem nato, cui nomen ex risu utriusque parentis est inditum.

Post haec natus est Abrahae secundum promissionem Dei de Sarra filius, eumque nominauit Isaac, quod interpretatur risus. Riserat enim et pater, quando ei promissus est, admirans in gaudio; riserat et mater, quando per illos tres uiros iterum promissus est, dubitans in gaudio; quamuis exprobrante angelo, quod risus ille, etiamsi gaudii fuit, tamen plenae fidei non fuit, post ab eodem angelo in fide etiam confirmata est. Ex hoc ergo puer nomen accepit. Nam quod risus ille non ad inridendum obprobrium, sed ad celebrandum gaudium pertinebat, nato Isaac et eo nomine uocato Sarra monstrauit; ait quippe: Risum mihi fecit Dominus; quicumque enim audierit, congaudebit mihi. Sed post aliquantulum tempus ancilla de domo eicitur cum filio suo, et duo illa secundum apostolum testamenta significantur, uetus et nonum, ubi Sarra illa supernae Hierusalem, hoc est ciuitatis Dei, figuram gerit.

CAPUT XXXII.

De oboedientia et fideAbrahae, quaperoblationem immolandi probatus est filii, et de morte Sarrae.

Inter haec, quae omnia commemorare nimis longum est, tentatur Abraham de immolando dilectissimo filio ipso Isaac, ut pia eius oboedientia probaretur, saeculis in notitiam [*]( 12 Gen. 18, 13 16 Gen. 21, 6 20 Gal. 4, 26 ) [*](4 nato om. f cuius p q 5 est om. q 15 et$x eo V 18 de om. p 19 illa om. ep p f 21 gerit] tenet p 23 abraham f gp 24 prob. est filii f 9 Domb.; filii prob. est pqv et de morte Sarrae om. fg q f; in p. legitur: 34 capitulum. De morte sarre et de emptione agri ad sepulturam eius 25 est om. V )

182
proferenda, non Deo. Neque enim omnis est culpanda tentatio, quia et gratulanda est, qua fit probatio. Et plerumque aliter animus humanus sibi ipsi innotescere non potest, nisi uires suas sibi non uerbo, sed experimento tentatione quodam modo interrogante respondeat; ubi si Dei munus agnouerit, tunc pius est, tunc solidatur firmitate gratiae, non inflatur inanitate iactantiae. Numquam sane crederet Abraham, quod uictimis Deus delectaretur humanis; quamuis diuino intonante praecepto oboediendum sit, non disputandum; uerum tamen Abraham confestim filium, cum fuisset immolatus, resurrecturum credidisse laudandus est. Dixerat namque illi Deus, cum de ancilla et filio eius foras eiciendis uoluntatem coniugis nollet inplere: In Isaac uocabitur tibi semen. Et certe ibi sequitur ac dicitur: Et filium autem ancillae huius in magnam gentem faciam illum, quia semen tuum est. Quo modo ergo dictum est: In Isaac uocabitur tibi semen, cum et Ismaelem Deus semen eius uocauerit? Exponens autem apostolus quid sit: In Isaac uocabitur tibi semen: Id est, inquit, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine. Ac per hoc filii promissionis, ut sint semen Abrahae, in Isaac uocantur, hoc est in Christo uocante gratia congregantur. Hanc ergo promissionem pater pius fideliter tenens. quia per hunc oportebat inpleri, quem Deus iubebat occidi, non haesitauit, quod sibi reddi poterat immolatus, qui dari potuit non speratus. Sic intellectum est et in epistula ad Hebraeos, et sic expositum. Fide, inquit, [*]( 13 Gen. 21, 12 sq. 18 Rom. 9, 7 sq. 27 Hebr. 11, 17 sq. ) [*]( 5 ai Dei] sisim g dpl e 10 immolataraB e 12 filioque e 14 et filium Vabppa Domb.; et om. eg /v 17 hismahelem Veg semen eius deus F1 21 semine V m. 1 ex semen corr., ab egp a fv (cf. infra p. 186, 20 ubi omnes codd. praebent in semine); semen p Domb. 22 christo V1 abp Domb.; christum V2 e 9 t7 25 esitauit e 27 praecessit V e2 gpρaf tJ; obtulit a b; non pepercit el )
183
praecessit Abraham Isaac tentatus et unicum obtulit, qui promissiones suscepit, ad quem dictum est: In Isaac uocabitur tibi semen, cogitans quia et ex mortuis suscitare potest Deus. Proinde addidit: Pro hoc etiam eum et in similitudinem adduxit; cuius similitudinem, nisi illius unde dicit apostolus: Qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum? Propterea et Isaac, sicut Dominus crucem suam, ita sibi ligna ad uictimae locum, quibus fuerat inponendus, ipse portauit. Postremo quia Isaac occidi non oportebat, postea quam est pater ferire prohibitus, quis erat ille aries, quo immolato inpletum est significatiuo sanguine sacrificium? Nempe quando eum uidit Abraham, cornibus in frutice tenebatur. Quis ergo illo figurabatur, nisi Iesus, antequam immolaretur, spinis Iudaicis coronatus?

Sed diuina per angelum uerba potius audiamus. Ait quippe scriptura: Et extendit Abraham manum suam sumere machaeram, ut occideret filium suum. Et uocauit illum angelus Domini de caelo et dixit: Abraham! Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Non inicias manum tuam super puerum, neque facias illi quicquam; nunc enim sciui quia times Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. Nunc sciui dictum est \'nunc sciri feci\'; neque enim hoc nondum sciebat Deus. Deinde ariete illo immolato pro Isaac filio suo uocauit, ut legitur, Abraham nomen loci illius: Dominus uidit; ut dicant hodie: In monte [*]( 6 Rora. 8, 32 17 Gen. 22, 10 sqq. ) [*]( 1 isaac V ab ep p a Dornb.; in isaac g v 3 et om. V1 e 4 suscitare V; excitare rell. v Domb. Deus om. e 6 et om. eg similitudine p 6 unde mss.; de quo v idem apost. v 8 illum av 9 et inpon. F1 Domb. 14 fer?batur F1 15 iudaicis gppa-fv; c indeis V; a iudaeis a e et m. 2 in ras. b 22 non enim siui e tuum Vabep pa Domb.; tu g fv 24 nondumJ non e 27 hodie, superscripto usque, b dominus apparuit in monte V )

184
Dominus apparuit. Sicut dictum est: Nunc sciui, pro eo quod est nunc sciri feci: ita hic Dominus uidit, pro eo quod est Dominus apparuit, hoc est uideri se fecit. Et uocauit angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens: Per me ipsum iuraui, dicit Dominus, propter quod fecisti uerbum hoc et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, nisi benedicens benedicam te, etmultiplicansmultiplicabosementuum tamquam stellas caeli et tamquam harenam, quae iuxta labiummaris. Ethereditatepossidebitsemen tuum ciuitates aduersariorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obaudisti uocem meam. Hoc modo est illa de uocatione gentium in semine Abrahae post holocaustum, quo significatus est Christus, etiam iuratione Dei firmata promissio. Saepe enim promiserat, sed numquam iurauerat. Quid est autem Dei ueri ueracisque iuratio nisi promissi confirmatio et infidelium quaedam increpatio?

Post haec Sarra mortua est, centensimo uicensimo septimo anno uitae suae, centensimo autem et tricensimo septimo uiri sui. Decem quippe annis eam praecedebat aetate; sicut ipse, quando sibi ex illa promissus est filius, ait: Si mihi annorum centum nascetur [filius], et si Sarra annorum nonaginta pariet. Tunc emit agrum Abraham, in quo sepeliuit uxorem. Tunc ergo secundum narrationem Stephani in terra illa est conlocatu\'s, quoniam coepit ibi esse possessor; post mortem scilicet patris sui, qui colligitur ante biennium fuisse defunctus. [*]( 20 Gen. 23, 1 22 Gen. 17, 17 25 Act. 7, 4 ) [*]( 1 uidebit, superscripto l apparuit, a siui e1 5 me Veg Dotnb.; memet αbpv 8 tibi e1 9 tamquam mss.; sicut v quae Yg p p; quae est abeαν v 16 autem est v 19 uigisimo e; et uicesimo v et septimo egp 20 tricensimum V1; trigisimo e 23 [filius] Vv Domb.; om. abegp f ut p. 173, 7 )

185

CAPUT XXXIII.

De Rebecca nepte Nachor, quam Isaac accepit uxorem.

Deinde Rebeccam neptem Nachor patrui sui, cum annorum quadraginta esset Isaac, duxit uxorem, centensimo scilicet et quadragensimo anno uitae patris sui, triennio post mortem matris suae. Ut autem illam duceret, quando ab eius patre in Mesopotamiam seruus missus est, quid aliud demonstratum est, cum eidem seruo dixit Abraham: Pone manum tuam sub femore meo, et adiurabo te per Dominum Deum caeli et Dominum terrae, ut non sumas uxorem filio meo Isaac a filiabus Chanallaeorum, nisi Dominum Deum caeli et Dominum terrae in carne, quae ex illo femore trahebatur, fuisse uenturum? Numquid haec parua sunt praenuntiatae indicia ueritatis, quam conpleri uidemus in Christo?