De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT VIII. Quae ratio fuerit, ut Cain inter principia generis humani conderet ciuitatem.

Nunc autem defendenda mihi uidetur historia, ne sit scriptura incredibilis, quae dicit aedificatam ab uno homine ciui tatem eo tempore, quo non plus quam uiri quattuor uel potius tres, postea quam fratrem frater occidit, fuisse uidentur in terra, id est primus homo pater omnium et ipse Cain et eius filius Enoch, ex cuius nomine ipsa ciuitas nuncupata est. Sed hoc quos mouet, parum considerant non omnes homines, qui tunc esse potuerunt, scriptorem sacrae huius historiae necesse habuisse nominare, sed eos solos, quos operis suscepti ratio postulabat. Propositum quippe scriptoris illius fuit, per quem sanctus Spiritus id agebat, per successiones certarum generationum ex uno homine propagatarum peruenire ad Abraham ac deinde ex eius semine ad populum Dei, in quo distincto a ceteris gentibus praefigurarentur et praenuntiarentur omnia, quae de ciuitate, cuius aeternum erit regnum, et de rege eius eodemque conditore Christo in Spiritu praeuidebantur esse uentura; ita ut nec de altera societate hominum taceretur, quam terrenam dicimus ciuitatem, quantum ei commemorandae satis esset, ut ciuitas Dei etiam suae aduersariae conparatione clarescat. Cum igitur scriptura diuina, ubi et numerum annorum, quos illi homines uixerunt, commemorat, ita concludat, ut dicat de illo, de quo loquebatur: Et genuit filios et filias, et fuerunt omnes dies illius uel illius quos uixit anni tot, et mortuus est: numquid quia eosdem filios et filias non nominat, ideo intellegere non [*]( 25 Gen. 5, 4 Bq. ) [*]( 5 uno om. p homine om. a 6 non a b; om. V ep p a quam om. b1 7 frater fratrem p uiderentur e 8 homo orn. V 9 enoc V 14 Spiritus sanctus v 15 propagatorum F1 16 ex sup. hn. V 17 et sup. lin. V 20 nec m. 2 ex fi corr., e 26 dies om. e 27 quo V O 28 filias V non sup. lin. Y )

73
debernus per tam multos annos, quibus tunc in saeculi huius prima aetate uiuebant, nasci potuisse plurimos homines, quorum coetibus condi possent etiam plurimae \'ciuitates? Sed pertinuit ad Deum, quo ista inspirante conscripta sunt, has duas societates suis diuersis generationibus primitus digerere adque distinguere, ut seorsum hominum, hoc est secundum hominem uiuentium, seorsum autem filiorum Dei, id est hominum secundum Deum uiuentium, generationes contexerentur usque diluuium, ubi ambarum societatum discretio concretioque narratur; discretio quidem, quod ambarum separatim generationes commemorantur, unius fratricidae Cain, alterius autem qui uocabatur Seth; natus quippe fuerat et ipse de Adam pro illo, quem frater occidit; concretio autem, quia bonis in deterius declinantibus tales uniuersi facti fuerant, ut diluuio delerentur, excepto uno iusto, cui nomen erat Noe, et eius coniuge et tribus filiis totidemque nuribus, qui homines octo ex illa omnium uastatione mortalium per arcam euadere meruerunt.

Quod igitur scriptum est: Et cognouit Cain uxorem. suam, et concipiens peperit Enoch; et erat aedificans" ciuitatem in nomine filii sui Enoch: non est quidem consequens, ut istum primum filium genuisse credatur. Neque enim hoc ex eo putandum est, quia dictus est cognouisse uxorem suam, quasi tunc se illi primitus concumbendo miscuisset. Nam et de ipso patre omnium Adam non tunc solum hoc dictum est, quando conceptus est Cain, quem primogenitum uidetur habuisse: uerum etiam posterius eadem scriptura: Cognouit, inquit, Adam Euam uxorem suam, et concepit et peperit filium, et nominauit nomen illius Seth. Unde intellegitur ita solere illam scripturam loqui, quamuis non semper cum in ea legitur factos hominum fuisse [*]( 19 Gen. 4, 17 28 ib. 25 ) [*]( 3 co/etibus, h (?) eras., V 9 usque V p Domb.; usque ad abev diluuium ex dilucidura ut uidetur corr. e 15 cui Ve2v; cuius abeappa." 25 de şę e 28 uxorem s. Euam v. )

74
conceptus, non tamen solum cum primum sibi sexus uterque miscetur. Nec illud necessario est argumento, ut primogenitum patri existimemus Enoch, quod eius nomine illa ciuitas nuncupata est. Non enim ab re est, ut propter aliquam causam, cum et alios haberet, diligeret eum pater ceteris amplius. Neque enim et ludas primogenitus fuit, a quo Iudaea cognominata est et Iudaei. Sed etiamsi conditori ciuitatis illius iste filius primus est natus, non ideo putandum est tunc a patre conditae ciuitati nomen eius inpositum, quando natus est, quia nec constitui tunc ab uno poterat ciuitas, quae nihil est aliud quam hominum multitudo aliquo societatis uinculo conligata; sed cum illius hominis familia tanta numerositate cresceret, ut haberet iam populi quantitatem, tunc potuit utique fieri, ut et constitueret et nomen primogeniti sui constitutae inponeret ciuitati. Tam longa quippe uita illorum hominum fuit, ut illic memoratorum, quorum et anni taciti non sunt, qui uixit minimum ante diluuium, ad septingentos quinquaginta tres perueniret. Nam plures nongentos annos etiam transierunt, quamuis nemo ad mille peruenerit. Quis itaque dubitauerit per unius hominis aetatem tantum multiplicari potuisse genus humanum, ut esset unde constituerentur non una, sed plurimae ciuitates? Quod ex hoc conici facillime potest, quia ex uno Abraham non multo amplius quadringentis annis numerositas Hebraeae gentis tanta procreata est, ut in exitu eiusdem populi ex Aegypto sescenta hominum milia fuisse referantur bellicae iuuentutis: ut omittamus gentem Idumaeorum non pertinentem ad populum Israel, quam genuit frater eius Esau, nepos Abrahae, et alias [*]( 18 Gen. 5. 31 25 Exod. 12, 37 ) [*]( 3 ciuit. illa v 4 non, wi. 1 superscripto dum, V enim om. t1 ng eet 8 filius est primg natus V 10 qui nec V 11 aliud est v 1 B 13 quantitate V 14 primogenitui V 17 minim. uiiit v 18 nungent. V 21 constituerentur mss.; constitueretur v 26 milia homo v )
75
natas ex semine ipsius Abrahae non per Sarram coniugem procreato.

CAPUT VIIII. De longa uita hominum, quae fuit ante diluuium et de ampliore humanorum corporum forma.

Quam ob rem nullus prudens rerum existimator dubitauerit Cain non solum aliquam, uerum etiam magnam potuisse condere ciuitatem, quando in tam longum tempus protendebatur uita mortalium; nisi forte infidelium quispiam ex ipsa numerositate annorum nobis ingerat quaestionem, qua uixisse tunc homines scriptum est in auctoritatibus nostris, et hoc neget esse credendum. Ita quippe non credunt etiam magnitudines corporum longe ampliores tunc fuisse quam nunc sunt. Unde et nobilissimus eorum poeta Vergilius de ingenti lapide, quem in agrorum limite infixum uir fortis illorum temporum pugnans et rapuit et cucurrit et intorsit et misit:

  1. Vix illum — inquit — lecti bis sex ceruice subirent,
  2. Qualia nunc hominum producit corpora tellus,
significans maiora tunc corpora producere solere tellurem. Quanto magis igitur temporibus recentioribus mundi ante illud nobile diffamatumque diluuium! Sed de corporum magnitudine plerumque incredulos nudata per uetustatem siue per uim fluminum uariosque casus sepulcra conuincunt, ubi apparuerunt uel unde ceciderunt incredibilis magnitudinis ossa mortuorum. Vidi ipse non solus, sed aliquot mecum in Uticensi litore, molarem hominis dentem tam ingentem, ut, si in nostrorum dentium modulos minutatim concideretur, centum nobis uideretur facere potuisse. Sed illum gigantis alicuius fuisse crediderim. Nam praeter quod erant omnium multo [*]( 17 Aen. XII, 899 sq. ) [*]( 2 procreato V e3 p laf Domb.; procreatae e1; procreatos o; procreatas bpv 11 auctoritatibus Ve Dornb.; auctoribus abpv 15 temporum S sup. litt. V 24 os, a V 25 aliquod V 29 erat male rescript. V )
76
quam nostra maiora tunc corpora, gigantes longe ceteris anteibant; sicut aliis deinde nostrisque temporibus rara quidem, sed numquam ferme defuerunt; quae modum aliorum plurimum excederent. Plinius Secundus. doctissimus homo. quanto magis magisque praeterit saeculi excursus, minora corpora naturam ferre testatur; quod etiam Homerum commemorat saepe carmine fuisse conquestum, non haec uelut poetica figmenta deridens, sed in liistoricam fidem tamquam miraculorum naturalium scriptor adsumens. Verum, ut dixi, antiquorum magnitudines corporum inuenta plerumque ossa, quoniam diuturna sunt, etiam multo posterioribus saeculis produnt. Annorum autem numerositas cuiusque hominis, quae temporibus illis fuit, nullis nunc talibus documentis uenire in experimentum potest. Nec tamen ideo fides sacrae huic historiae deroganda est, cuius tanto inpudentius narrata non credimus, quanto inpleri certius praenuntiata conspicimus. Dicit tamen etiam idem Plinius esse adhuc gentem, ubi ducentos annos uiuitur. Si ergo humanarum uitarum diuturnitates, quas experti non sumus, hodie habere creduntur incognita nobis loca, quur non habuisse credantur et tempora? An uero credibile est alicubi esse quod hic non est, et incredibile est aliquando fuisse quod nunc non est?

CAPUT X. De differentia. qua inter Hebraeos et nostros codices uidentur annorum numeri dissonare. 25

Quocirca etsi inter Hebraeos et nostros codices de ipso numero annorum nonnulla uidetur esse distantia, quod ignoro [*]( 4 H. N. VII, 16 17 ib. YII, 48 (49) ) [*]( 1 maiora quam nostra v 4 excederunt rescript. Y 6 FERRE rescribendo in RENRE et homerum in amorum corruptum V contmemoras rescript. V 14 sacra Y huic Vabefv; huias p 0 a r 15 dencganda p 16 impleriq; (= in plerisque), f m. 2, e 20 habuisse non V 21 est credib. v alicubi esse om. e1 22 est ante aliquaudo om. e 24 codices nostros q 27 ignaro T\'1 )

77
qua ratione sit factum: non tamen tanta est, ut illos homines tam longaeuos fuisse dissentiant. Nam ipse homo primus Adam, antequam gigneret filium, qui est appellatus Seth, ducentos triginta uixisse annos reperitur in codicibus nostris, in Hebraeis autem centum triginta perhibetur; sed postea quam eum genuit, septingentos uixisse legitur in nostris, octingentos uero in illis; adque ita in utrisque uniuersitatis summa concordat. Ac deinde per consequentes generationes antequam gignatur, qui gigni commemoratur, minus uixisse aput Hebraeos pater eius inuenitur centum annos; sed postea quam est genitus idem ipse, centum minus quam in Hebraeis inueniuntur in nostris; adque ita et hinc et inde numeri uniuersitas consonat. In sexta autem generatione nusquam utrique codices discrepant. In septima uero, ubi ille qui natus est Enoch non mortuus, sed quod Deo placuerit translatus esse narratur, eadem dissonantia est, quae in superioribus quinque de centum annis antequam gigneret eum, qui ibi commemoratus est, filium, adque in summa similis consonantia. Vixit enim annos, antequam transferretur, secundum utrosque codices trecentos sexaginta quinque. Octaua generatio habet quidem nonnullam diuersitatem, sed minorem ac dissimilem ceteris. Mathusalam quippe, quem genuit Enoch, antequam gigneret eum, qui in ipso ordine sequitur, secundum Hebraeos non centum minus, sed uiginti amplius uixit annos; qui rursus in nostris, postea quam eum genuit, reperiuntur additi, et in utrisque sibi summa uniuersi numeri occurrit. In sola nona generatione, id est in annis Lamech, filii Mathusalae, patris autem Noe, summa uniuersitatis [*]( 5 Gen. 5, 3 etc. ) [*]( 3 appell. est v 4 annos uixisse v 9 gignantur V qui gigni] N pgigni e commemoratur V 12 et hinc eppf DOflłb.; et om. Va b a V 17 de centum] ducentum e 18 atque in V ep Domb.; atque ita in abv 20 et quinque ev 22 Mathusalem abv 23 secundum, in marg. apud, e 28 mathusalae V ep p a Ii mathusalem abv )
78
discrepat, sed non plurimum. Viginti enim et quattuor annos plus uixisse in Hebraeis quam in nostris codicibus inuenitur. Namque antequam gigneret filium, qui uocatus est Noe, sex minus habet in Hebraeis quam in nostris; postea uero quam eum genuit, triginta amplius in eisdem quam in nostris. Unde sex illis detractis restant uiginti quattuor, ut dictum est.

CAPUT XI. De annis Mathusalae, cuius aetas quattuordecim annis diluuium uidetur excedere.

Per hanc autem discrepantiam Hebraeorum codicum adque nostrorum exoritur illa famosissima quaestio, ubi Mathusalam quattuordecim annos uixisse post diluuium conputatur, cum scriptura ex omnibus, qui in terra tunc fuerant, solos octo homines in arca exitium commemoret euasisse diluuii, in quibus Mathusalam non fuit. Secundum codices enim nostros Mathusalam priusquam gigneret illum, quem uocauit Lamech, uixit annos centum sexaginta septem; deinde ipse Lamech, antequam ex illo natus esset Noe, uixit annos centum octoginta octo, qui fiunt simul trecenti quinquaginta quinque; his adduntur sescenti Noe, quoto eius anno diluuium factum est: qui fiunt nongenti quinquaginta quinque, ex quo Mathusalam natus est usque ad annum diluuii. Omnes enim anni uitae Mathusalam nongenti sexaginta nouem conputantur, quia, cum uixisset annos centum sexaginta septem et genuisset filium, qui est appellatus Lamech, post eum genitum uixit annos octingentos duo; qui omnes, ut diximus. nongenti sexaginta nouem fiunt. Unde detractis nongentis quinquaginta quinque ab ortu Mathusalae usque ad diluuium remanent [*]( 21 Gen. 7, 6 ) [*]( 3 namque Vabeaf; nam pav 6 et quattuor e tJ 10 quodicum et 19 simul fiunt t; 21 nungenti V p1 et sic semper V 22 enim V p; autem rell. v Domb. 2:, est om. e 26 octingentos duo V p f; D. ccc. n a b p; oct. duos ev 28 et quinque e )

79
quattuordecim, quibus uixisse creditur post diluuium. Propter quod eum nonnulli, etsi non in terra, ubi omnem carnem, quam uiuere in aquis natura non sinit, constat fuisse deletam, . cum patre suo qui translatus fuerat aliquantum fuisse adque ibi, donec diluuium praeteriret, uixisse arbitrantur, nolentes derogare fidem codicibus, quos in auctoritatem celebriorem suscepit ecclesia, et credentes Iudaeorum potius quam istos non habere quod uerum est. Non enim admittunt, quod magis hic esse potuerit error interpretum, quam in ea lingua esse falsum, unde in nostram per Graecam scriptura ipsa translata est, sed inquiunt non esse credibile septuaginta inter- r pretes, qui uno simul tempore unoque sensu interpretati sunt, errare potuisse aut ubi nihil eorum intererat uoluisse mentiri; Iudaeos uero, dum nobis inuident, quod lex et prophetae ad nos interpretando transierint, mutasse quaedam in codicibus suis, ut nostris minueretur auctoritas. Hanc opinionem uel / suspicionem accipiat quisque ut putauerit; certum est tamen non uixisse Mathusalam post diluuium, sed eodem anno fuisse defunctum, si uerum est quod de numero annorum in Hebraeis codicibus inuenitur. De illis autem septuaginta interpretibus quid mihi uideatur, suo loco diligentius inserendum est, cum ad ipsa tempora, quantum necessitas huius operis postulat, commemoranda adiuuante Domino uenerimus. Praesenti enim sufficit quaestioni secundum utrosque codices tam longas habuisse uitas illius aeui homines, ut posset aetate unius, qui de duobus, quos solos terra tunc habuit, parentibus primus est natus, ad constituendam etiam ciuitatem multiplicari genus humanum. [*]( 21 XVIII, c. 42 sqq. ) [*]( 1 qaatarinituor V 3 constat sup. lin. V 4 elatus, in tnarg. translatus, e 8 amniittunt V 11 credibilem V interpraetejs V 13 intereat e 17 quis e 21 inserendum Vabepav; disserendum p Domb. )
80

CAPUT XIIDe opinione eorum. qui primorum temporum homines tam longaeuos, quam scribitur, fuisse non credunt.

Neque enim ullo modo audiendi sunt, qui putant aliter annos illis temporibus conputatos, id est tantae breuitatis, ut unus annus noster decem illos habuisse credatur. Quapropter, inquiunt, cum audierit quisque uel legerit nongentos annos quemque uixisse, debet intellegere nonaginta; decem quippe illi anni unus est noster et decem nostri centum illi fuerunt. Ac per hoc, ut putant, uiginti trium annorum fuit Adam, quando genuit Seth, et ipse Seth uiginti agebat et sex menses, quando ex illo natus est Enos, quos appellat scriptura ducentos et quinque annos; quoniam sicut isti suspicantur, quorum exponimus opinionem, unum annum, qualem nunc habemus, in decem partes illi diuidebant et easdem partes annos uocabant; quarum partium habet una quadratum senarium, eo quod sex diebus Deus perfecerit opera sua, ut in septimo requiesceret (de qua re in libro undecimo, sicut potui, disputaui); sexiens autem seni, qui numerus quadratum senarium facit, triginta sex dies sunt; qui multiplicati deciens ad trecentos sexaginta perueniunt, id est duodecim menses lunares. Propter quinque dies enim reliquos, quibus solaris annus inpletur, et diei quadrantem, propter quem quater ductum eo anno, quo bissextum uocant, unus dies adicitur, addebantur a ueteribus postea dies, ut occurreret numerus annorum, quos dies Romani intercalares uocabant. Proinde etiam Enos, quem genuit Seth, decem et nouem agebat annos, quando ex illo natus est filius eius Cainan, quos annos dicit [*]( 18 c. 8 ) [*]( 7 uelegerit F1 8 quemque Vb ep a / Domb.; quemquam av; quem p 9 unus annus est e 10 uiginti trium om. a annorum superscripto cxxx, et in marg. corr. m. In biblioteca habetur. 0. xxx., a 11 et ante ipse om. V agebat mas.; habebat v 16 haberet e1 17 eo ex cum corr., e Deus aex diebus v 20 et sex, et m. 2 sup, lin. b dies om. a sunt mss.; fiunt v 23 qua»łt e )

81
scriptura centum nonaginta. Et deinceps per omnes generationes, in quibus hominum anni commemorantur ante diluuium, nullus fere in nostris codicibus inuenitur, qui, cum esset centum annorum uel infra uel etiam centum uiginti aut non multo amplius, genuerit filium; sed qui minima aetate genuerunt, centum sexaginta, et quod excurrit, fuisse referuntur; quia nemo, inquiunt, decem annorum homo potest gignere filios, qui numerus centum appellabantur anni ab illis hominibus; sed in annis sedecim est matura pubertas et proli iam idonea procreandae, quos centum et sexaginta annos illa tempora nuncupabant. Ut autem aliter annum tunc fuisse conputatum non sit incredibile, adiciunt quod aput plerosque scriptores historiae reperitur, Aegyptios habuisse annum quattuor mensum, Acarnanas sex mensum, Lauinios tredecim mensum. Plinius Secundus cum commemorasset relatum fuisse in litteras quendam uixisse centum quinquaginta duos <annos>, aliam decem amplius, alios ducentorum annorum habuisse uitam, alios trecentorum, quosdam ad quingentos, alios ad sescentos, nonnullos ad octingentos etiam peruenisse, haec omnia inscitia temporum accidisse arbitratus est. \'Alii quippe, inquit, aestate <unum> determinabant annum et alterum hieme, alii quadripertitis temporibus. sicut Arcades, inquit, quorum anni trimenstres fuerunt.\' Adiecit etiam aliquando Aegyptios, quorum paruos annos quaternorum mensum fuisse supra diximus, lunae fine limitasse annum. \'Itaque aput eos, inquit, et singula milia annorum uixisse produntur.\' [*](17 H. N. VII, 48, 155 ) [*](6 et quod excurrit sup. lin. V 11 sq. ut annum tunc aliter p 14 mensum et sic deinceps Vpaf Domb.; mensium abepv\' acar- .\' bf cadas, in marg. acarnanas, e labinios Vj lanios b 16 litteras YetJ; litteris abp annos om. Veppaf 20 inscitia Vppaf; inacientia a b e; propter inscientiam v 21 unum om. Vab eppaf 22 pertitis, m. 2 superscripto quadri, b 23 trimenstres V ex; trimensea, ae5; tres menses b; trimeatres pv fuerunt Vabepp; fuere 11 ) [*]( XXXX An*. opera Sectlo V para II. ) [*]( 6 )
82

His uelut probabilibus argumentis quidam non destruentes fidem sacrae huius historiae, sed adstruere nitentes, ne sit incredibile quod tam multos annos uixisse referuntur antiqui, persuaserunt sibi, nec se suadere inpudenter existimant, tam exiguum spatium temporis tunc annum uocatum, ut illi decem\' sint unus noster et decem nostri centum illorum. Hoc autem esse falsissimum documento euidentissimo ostenditur. Quod antequam faciam, non mihi tacendum uidetur, quae credibilior possit esse suspicio. Poteramus certe hanc adseuerationem ex Hebraeis codicibus redarguere adque conuincere, ubi Adam non ducentorum tringinta, sed centum triginta annorum fuisse reperitur, quando tertium genuit filium; qui anni si tredecim nostri sunt, procul dubio, primum quando genuit, undecim uel non multo amplius annorum fuit. Quis potest hac aetate generare usitata ista nobisque notissima lege naturae? Sed hunc omittamus, qui fortasse etiam quando creatus est potuit; non enim eum tam paruum, quam infantes nostri sunt, factum fuisse credibile est. Seth filius eius non ducentorum quinque, sicut nos legimus, sed centum quinque fuit, quando genuit Enos; ac per hoc secundum istos nondum habebat undecim annos aetatis. Quid dicam de Cainan eius filio, qui cum aput nos centum septuaginta reperiatur, aput Hebraeos septuaginta legitur fuisse, quando genuit Maleleel? Quis generat homo septennis, si tunc anni septuaginta nuncupabantur qui septem fuerunt? . Ii [*]( 10 Gen. 5, 3 sqq. ) [*]( 4 inpudenter Vabeppaf; imprud. v 7 falsiss. esse v documentoTjum dpcwegto euid. V 11 sed centum XXX sup. lin. V 13 primo e quando genuit mss.; genuit, quando v 15 iste (?) Domb. 18 seth V bepaf; sedh p; sed av 19 sicut om. V 23 maleleel Ve; malalehel abpv 24 septem annis p f - nuncupatur F1-)

83

CAPUT XIII. An in dinumeratione annorum Hebraeorum magis quam septuaginta interpretum sit sequenda auctoritas.

5 Sed cum hoc dixero, continuo referetur illud Iudaeorum esse mendacium, de quo superius satis actum est; nam septuaginta interpretes laudabiliter celebratos uiros non potuisse mentiri. Ubi si quaeram, quid sit credibilius, Iudaeorum gentem tam longe lateque diffusam in hoc conscribendum men- 10 dacium uno consilio conspirare potuisse et, dum aliis inuident auctoritatem, sibi abstulisse ueritatem, an septuaginta homines, qui etiam ipsi Iudaei erant, uno in loco positos, quoniam rex Aegyptius Ptolomaeus eos ad hoc opus asciuerat, ipsam ueritatem gentibus alienigenis inuidisse et communicato istuc 15 fecisse consilio: quis non uideat quid procliuius faciliusque credatur? Sed absit ut prudens quispiam uel Iudaeos cuiuslibet peruersitatis adque malitiae tantum potuisse credat in codicibus tam multis et tam longe lateque dispersis, uel septuaginta illos memorabiles uiros hoc de inuidenda gentibus so ueritate unum communicasse consilium. Credibilius ergo quis dixerit, cum primum de bibliotheca Ptolomaei describi ista coeperunt, tunc aliquid tale fieri potuisse in codice uno, sed primitus inde descripto, unde iam latius emanaret; ubi potuit quidem accidere etiam scriptoris error. Sed hoc in illa quae- 1!5 stione de uita Mathusalae non absurdum est suspicari, et in illo alio, ubi superantibus uiginti quattuor annis summa non conuenit. In his autem, in quibus continuatur ipsius [*]( m dac eonsil 5 Sed cam] secundum e 9 hoc om. e1 ecnsHium uno тpęcĮę.çio V 11 et ueritatem e 12 in uno v positus el; positi e1 13 aegyptius м.u.; Aegypti v ptolomeus et sic infra V ab ep a f; ptholomeus et sic infra p; Ptolemaeus p 14 communi a istuc V p a; istunc c1; istud atae\'pc 15 fecisse om. a quid faciliusque, quid w. 2 sup. lin.. V 17 potuisse om. e 18 post multis in V uerba inde ab alienig-enis l. 14 usque ad tam multis repetita lineolis deleta sunt 22 sed m1ł8.; scilicet v 24 errore e 27 quibus omisso in, el ) [*]( 6* )

84
mendositatis similitudo, ita ut ante genitum filium, qui ordini inseritur, alibi supersint centum anni, alibi desint; post genitum autem ubi deerant supersint, ubi supererant desint, ut summa conueniat; et hoc in prima, secunda, tertia, quarta, quinta, septima generatione inuenitur: uidetur habere quandam, si s dici potest, error ipse constantiam nec casum redolet, sed industriam.

. Itaque illa diuersitas numerorum aliter se habentium in codicibus Graecis et Latinis, aliter in Hebraeis, ubi non est ista de centum annis prius adbitis et postea detractis per tot 10 generationes continuata parilitas, nec malitiae Iudaeorum nec diligentiae uel prudentiae septuaginta interpretum, sed scriptoris tribuatur eirori, qui de bibliotheca supradicti regis codicem describendum primus accepit. Nam etiam nunc, ubi numeri non faciunt intentum ad aliquid, quod facile possit 15 intellegi uel quod appareat utiliter disci, et neglegenter describuntur et neglegentius emendantur. Quis enim sibi existimet esse discendum, quot milia hominum tribus Israel singillatim habere potuerunt? quoniam prodesse aliquid non putatur; et quotus quisque hominum est, cui profunditas utilitatis huius 10 appareat? Hic uero, ubi per tot contextas generationes centum anni alibi adsunt, alibi desunt, et post natum, qui commemorandus fuerat, filium desunt ubi adfuerunt, adsunt ubi defuerunt, ut summa concordet: nimirum cum uellet persuadere, qui hoc fecit, ideo numerosissimos annos uixisse » antiquos, quod eos breuissimos nuncupabant, et hoc de maturitate pubertatis, qua idonea filii gignerentur, conaretur ostendere, adque ideo in illis centum annis decem nostros insinuandos putaret incredulis, ne homines tamdiu uixisse recipere in fidem nollent, addidit centum, ubi gignendis filiis habilem ao [*]( 4 et tertia e quinta sexta sept. V; sexta sup. Un. b 6 post e nn 8 numerum e1 14 ubimeri V 15 quid Y 16 dici F1 17 exist. d sibi v 18 quod e1 19 quogj$m V 22 desunt, de sup. lin., e n anola catum V 24 conuellet e\' 27 quia e 28 centum decem \'loųųię Y )

85
non inuenit aetatem, eosdemque post genitos filios, ut congrueret summa, detraxit. Sic quippe uoluit credibiles facere idonearum generandae proli conuenientias aetatum, ut tamen numero non fraudaret uniuersas aetates uiuentium singulorum. & Quod autem id in sexta generatione non fecit, hoc ipsum est quod magis mouet ideo illum fecisse, cum res, quam dicimus, postulauit, quia non fecit, ubi non postulauit. Inuenit namque in eadem generatione aput Hebraeos uixisse Iared, antequam genuisset Enoch, centum sexaginta duos (aonos), qui secun- łU dum illam rationem breuium annorum fiunt anni sedecim et aliquid minus quam menses duo; quae iam aetas apta est ad gignendum, et ideo addere centum annos breues, ut nostri uiginti sex fierent, necesse non fuit, nec post natum Enoch eos detrahere, quos non addiderat ante natum. Sic factum est 15 ut hic nulla esset inter codices utrosque uarietas.

Sed rursus mouet, quur in octaua generatione, antequam de Mathusalam nasceretur Lamech, cum aput Hebraeos legantur centum octoginta duo anni, uiginti minus inueniuntur in codicibus nostris, ubi potius addi centum solent, et post genitum 20 Lamech conplendam restituuntur ad summam, quae in codicibus utrisque non discrepat. Si enim centum septuaginta annos propter pubertatis maturitatem decem et septem uolebat intellegi, sicut nihil addere, ita nihil detrahere iam debebat, quia inuenerat aetatem idoneam generationi filiorum, propter 25 quam in aliis centum illos annos, ubi eam non inueniebat, addebat. Hoc autem de uiginti annis merito putaremus casu mendositatis accidere potuisse, nisi eos, sicut prius detraxerat, [*]( 8 Geo. 5, 18 ) [*]( 1 uenit V easdemque V 3 proli? e conuenias e 5 id in T b2 e2 p; id om. ab1elx Donib. non mss.; id non v 6 mouet V abepav; monet p Domb. illum iJeo v 8 iared yt e; iaret V2 b; iareth a v; lamech, in marg. m. 2 iareth, p 9 duo p annos otn. Veppaf 10 annis e 11 quaetiam V; quae etiam e 15 utrosque sup. lin. V 17 nosceretur V1 18 uiginti ą.ą9 minus e 19 solet e 23 addere ita nihil om. et )

86
restitaere postea curaret, ut summae conueniret integritas. An forte astutius factum existimandum est, ut illa, qua centum anni prius solent adici et postea detrahi, occultaretur industria, cum et illic, ubi necesse non fuerat, non quidem de centum annis, uerum tamen de quantulocumque numero prius detracto, post reddito, tale aliquid fieret? Sed quomodolibet istuc accipiatur, siue credatur ita esse factum siue non credatur, siue postremo ita siue non ita sit: recte fieri nullo modo dubitauerim, ut, cum diuersum aliquid in utrisque codicibus inuenitur, quando quidem ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest uerum, ei linguae potius credatur, unde est in aliam per interpretes facta translatio. Nam in quibusdam etiam codicibus Graecis tribus et uno Latino et uno etiam Syro inter se consentientibus inuentus est Mathusalam sex annis ante diluuium fuisse defunctus. u

CAPUT XIIII. De parilitate annorum, qui eisdem quibus nunc spatiis et in prioribus saeculis cucurrerunt.

Nunc iam uideamus quonam modo euidenter possit ostendi. non tam breues, ut illi decem unus esset noster, sed tantae prolixitatis annos, quantae nunc habemus (quos utique circuitus conficit solis), in illorum hominum uita prolixissima conputatos. Sescentensimo nempe anno uitae Noe scriptum est factum esse diluuium. Quur ergo ibi legitur : Et aqua diluuii facta est super terram sescentensimo anno in uita Noe, secundi mensis, septima et uicensima mensis, si annus ille minimus, quales decem faciunt unum \'nostrum, triginta sex habebat dies? Tantillus quippe annus, [*]( 24 Gen. 7, 10 sq. ) [*]( 4 centum omisso de V 6 quomodo a bl istuc V; istunc e; istud bpv; id a 8 i?ta—iata V dubitauerit e 12 alium V1 19 quoen niam V 22 in om. pl f 23 sesce! tjijsimo V 24 quare b ibi ergo e 26 in uita Vev; uitae abpp2a.f 28 dies habebat v )

87
si antiquo more hoc nomen accepit, aut non habet menses, aut mensis eius est triduum, ut habeat duodecim menses. Quo modo igitur hic dictum est: Sescentensimo anno, secundi mensis, septima et uicensima mensis, nisi quia tales, quales nunc sunt, etiam tunc erant menses? Nam quo pacto aliter uicensimo et septimo die secundi mensis diceretur coeptum esse diluuium? Deinde postea in fine diluuii ita legitur: Et sedit arca in mense septimo, septima et uicensima mensis, super montes Ararat. Aqua autem minuebatur usque ad undecimum mensem; in undecimo autem mense prima die mensis paruerunt capita montium. Si igitur tales menses erant, tales profecto et anni erant, quales nunc habemus. Menses quippe illi triduani uiginti et septem dies habere non poterant. Aut si pars tricensima tridui tunc appellabatur dies, ut omnia proportione minuantur: ergo nec toto quadriduo nostro factum est illud tam grande diluuium, quod memoratur factum quadraginta diebus et noctibus. Quis hanc absurditatem et uanitatem ferat? Proinde remoueatur hic error, qui coniectura falsa ita uult adstruere scripturarum nostrarum fidem, ut alibi destruat. Prorsus tantus etiam tunc dies fuit. quantus et nunc est, quem uiginti quattuor horae diurno curriculo nocturnoque determinant; tantus mensis, quantus et nunc est, quem luna coepta et finita concludit; tantus annus, quantus et nunc est, quem duodecim menses lunares additis propter cursum solarem quinque diebus et quadrante consummant, quanti anni sescentensimi uitae Noe secundus erat mensis eiusque mensis uicensimus et septimus dies, quando coepit esse diluuium, in quo dies quadraginta continuatae ingentes [*]( 8 Gen. 8, 4 sq. ) [*](3 hinc ab 4 uicensima Feppot/; uicesiina (uiges. o) die a b v *I 6 peccato V 9 uiceaima die abv montem gararat e 16 ergo om. a quadriduo Vb1 p Domb.; quatriduo a b2 e v 22 uiginti quattuor V e p; uig. et quatt. abv Domb. 23 determinat V1 26 so- Jis p 29 quadrag. om. V, in marg. m. 2 XL)
88
pluuiae memorantur, qui dies non binas ac paulo amplius horas habebant, sed uicenas et quaternas die noctuque transactas. Ac per hoc tam magnos annos uixerunt illi antiqui usque amplius quam nongentos, quantos postea uixit Abraham centum septuaginta et post eum filius eius Isaac centum octoginta et filius eius Iacob prope centum quinquaginta, et quantos interposita aliquanta aetate Moyses centum uiginti, et quantos etiam nunc uiuunt homines septuaginta uel octoginta uel non multo amplius, de quibus dictum est: Et amplius eis labor et dolor.

Illa uero numerorum uarietas, quae inter codices Hebraeos inuenitur et nostros, neque de hac antiquorum longaeuitate dissentit, et si quid habet ita diuersum, ut uerum esse utrumque non possit, rerum gestarum fides ab ea lingua repetenda est, ex qua interpretatum est quod habemus. Quae facultas cum uolentibus ubique gentium praesto sit, non tamen uacat, quod septuaginta interpretes in plurimis, quae diuersa dicere uidentur, ex Hebraeis codicibus emendare ausus est nemo. Non enim est illa diuersitas putata mendositas; nec ego ullo modo putandam existimo: sed ubi non est scriptoris error, aliquid eos diuino spiritu, ubi sensus esset consentaneus ueritati et praedicans ueritatem, non interpretantium munere, sed prophetantium libertate aliter dicere uoluisse credendum est. Unde merito non solum Hebraeis, uerum etiam ipsis, cum adhibet testimonia de scripturis, uti apostolica inuenitur auctoritas. Sed hinc me opportuniore loco, si Deus adiuuerit, - promisi diligentius locuturum; nunc quod instat expediam. Non enim ambigendum est ab homine, qui ex primo homine [*]( 4 Gen. 25, 7 5 Gen. 35, 28 6 Gen. 47, 28 8 Deut 34, 7 9 Ps. 89, 10 ) [*]( 4 qui usque e nung. V; nonagentos, e ex i coir., e 5 septuaginta mss.; sept. quinque v et post octog. om. bl 7 moses F1 12 longe uite e1; longeua uita 62 19 sq. non enim illa diuersitaa putanda est mendositas p 20 putandum e p 22 munere MM.; more v 26 opportuniori e )

89
primus est natus, quando tamdiu uiuebant, potuisse constitui ciuitatem, sane terrenam, non illam, quae dicitur ciuitas Dei, de qua ut scriberemus, laborem tanti huius operis in manus sumsimus.