De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXI. Qua ratione commemorato Enoch, qui fuit filius Cain, totius generationis eius usque ad diluuium sit continuata narratio; commemorato autem Enos, qui fuit filius Seth, ad conditionis humanae principium sit reditum.

Primo autem intuendum est, quem ad modum, cum ex Cain generationes enumerarentur, commemorato ante ceteros [*]( 1 Pa. 50, 5 ) [*]( 1 ante], in marg. contra, e 6 in spui, lectiontbus in spiritu et spiritui eonfusis, e 7 noemma Veppf; noema abv uoluntas p 10 ad nernum V 13 per alteram sup. lin. e 14 se om. e 17 una e 18 sic] sit F1, ei e1 19 perire mereretur Vae1; perimeretur bel p ? f perire meretur diluuio v 23 a commemorato enoch qui filius seth p 26 est om. 61 27 VII generationes b enumerentur V )

106
posteros eius illo, in cuius nomine condita est ciuitas, id est Enoch, contexti sunt ceteri usque ad illum finem, de qua locutus sum, donec illud genus adque uniuersa propago diluuio deleretur; cum uero filius Seth unus commemoratus fuisset Enos, nondum usque ad diluuium additis ceteris articulus quidam interponitur et dicitur: Hic liber natiuitatis hominum, qua die fecit Deus Adam, ad imaginem Dei fecit illum. Masculum et feminam fecit illos, et benedixit illos, et cognominauit nomen eorum Adam, qua die fecit illos. Quod mihi uidetur ad hoc interpositum, ut hinc rursus inciperet ab ipso Adam dinumeratio temporum, quam noluit facere, qui haec scripsit, in ciuitate terrena; tamquam eum Deus sic commoneret, ut non conputaret. Sed quare hinc reditur ad istam recapitulationem, postea quam commemoratus est filius Seth, homo qui sperauit inuocare nomen Domini Dei, nisi quia sic oportebat istas duas proponere ciuitates, unam per homicidam usque ad homicidam (nam et Lamech duabus uxoribus suis se perpetrasse homicidium confitetur), alteram per eum, qui sperauit inuocare nomen Domini Dei? Hoc est quippe in hoc mundo peregrinantis ciuitatis Dei totum adque summum in hac mortalitate negotium, quod per unum hominem, quem sane occisi resurrectio genuit, commendandum fuit. Homo quippe ille unus totius supernae ciuitatis est unitas, nondum quidem conpleta, sed praemissa ista prophetica praefiguratione conplenda. Filius ergo Cain, hoc est filius possessionis, (cuius nisi terrenae?) habeat nomen in ciuitate terrena, quia in eius nomine condita est. De his est enim, de quibus cantatur in psalmo: [*]( 6 Gen. 5, 1 sq. 16 Gen. 4, 26 18 Gen. 4, 23. ) [*]( 1 in om. e 4 commemoratur faisse V 6 quidem V1 13 tamquam eum deus sic commoneret p; tamquam eam (ea F) deus sic commemoraret V rell. v Domb. 18 suis se] fuisse F1 23 unius V 26 cainhoc filius omisso est e 27 quia Vabeprpα Domb.; qui f; quae v in om. p 28 etenim est e )
107
lnuocabunt nomina eorum in terris ipsorum; propter quod sequitur eos quod in alio psalmo scriptum est: Domine, in ciuitate tua imaginem eorum ad nihilum redige. Filius autem Seth, hoc est filius resurrectionis, speret inuocare nomen Domini Dei; eam quippe societatem hominum praefigurat quae dicit: Ego autem sicut oliua fructifera in domo Dei speraui in misericordia Dei; uanas autem glorias famosi in terra nominis non requirat; beatus est enim uir, cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit in uanitates et insanias mendaces. Propositis itaque duabus ciuitatibus, una in re huius saeculi, altera in spe Dei, tamquam ex communi, quae aperta est in Adam, ianua mortalitatis egressis, ut procurrant et excurrant ad discretos proprios ac debitos fines, incipit dinumeratio temporum; in qua et aliae generationes adiciuntur, facta recapitulatione ex Adam, ex cuius origine damnata, ueluti massa una meritae damnationi tradita, facit Deus alia in contumeliam uasa irae, alia in honorem uasa misericordiae, illis reddens quod debetur in poena, istis donans quod non debetur in gratia; ut ex ipsa etiam conparatione uasorum irae superna ciuitas discat, quae peregrinatur in terris, non fidere libertate arbitrii sui, sed speret inuocare nomen Domini Dei. Quoniam uoluntas in natura, quae facta est bona a Deo bono, sed mutabilis ab inmutabili, quia ex nihilo, et a bono potest declinare, ut faciat malum, quod fit libero arbitrio, et a malo, ut faciat bonum, quod non fit sine diuino adiutorio. [*](3 eontm Vab p; illorum a; ipsorum epv . nihil af 9 est enim mss.; est om. v est post cuius om. el 10 ipsius e 15 aliae adae e a 17 ueluti V facit V alb Domb.; fecit a2eprv 18 coutumelia V honore V 23 dei sui p immatura V1 24 sed superscripto corr. m. et V )

108
CAPUT XXII. De lapsu filiorum Dei alienigenarum mulierum amore captorum, unde et omnes exceptis octo hominibus diluuio perire meruerunt.

Hoc itaque libero uoluntatis arbitrio genere humano progrediente adque crescente facta est permixtio et iniquitate participata quaedam utriusque confusio ciuitatis. Quod malum a sexu femineo causam rursus inuenit; non quidem illo modo quo ab initio (non enim cuiusquam etiam tunc fallacia seductae illae feminae persuaserunt peccatum uiris); sed ab initio quae prauis moribus fuerant in terrena ciuitate, id est in terrigenarum societate, amatae sunt a filiis Dei, ciuibus scilicet peregrinantis in hoc saeculo alterius ciuitatis, propter pulchritudinem corporis. Quod bonum Dei quidem donum est; sed propterea id largitur etiam malis, ne magnum bonum uideatur bonis. Deserto itaque bono magno et bonorum proprio lapsus est factus ad bonum minimum, non bonis proprium, sed bonis malisque commune; ac sic filii Dei filiarum hominum amore sunt capti, adque ut eis coniugibus fruerentur, in mores societatis terrigenae defluxerunt, deserta pietate, quam in sancta societate seruabant. Sic enim corporis pulchritudo, a Deo quidem factum, sed temporale carnale infimum bonum, male amatur postposito Deo, aeterno interno sempiterno bono, quem ad modum iustitia deserta et aurum amatur ab auaris, nullo peccato auri, sed hominis. Ita se habet omnis creatura. Cum enim bona sit, et bene amari potest et male: bene scilicet ordine custodito, male ordine perturbato. Quod in laude quadam Cerei breuiter uersibus dixi:

  1. Haec tua sunt, bona sunt, quia tu bonus ista creasti.
  2. Nil nostrum est in eis, nisi quod peccamus amantes
  3. Ordine neglecto pro te, quod conditur abs te
  4. .
[*]( 12 Gen. 6, 2 ) [*]( 12 sunt amatae e 13 scilicet 4ei e 14 quidem dei e donum] bonum V 16 magno bono v 21 seruabunt e 25 abaris, in marge ab auaris, e 26 potest amari v 27 ei licet e\' 30 nihil V2 )
109
Creator autem si ueraciter ametur, hoc est si ipse, non aliud pro illo quod non est ipse, ametur, male amari non potest. Nam et amor ipse ordinate amandus est, quo bene amatur quod amandum est, ut sit in nobis metus qua uiuitur bene. Unde mihi uidetur, quod definitio breuis et uera uirtutis ordo est amoris; propter quod in sancto cantico canticorum cantat sponsa Christi, ciuitas Dei: Ordinate in me caritatem. Huius igitur caritatis, hoc est dilectionis et amoris, ordine perturbato Deum filii Dei neglexerunt et filias hominum dilexerunt. Quibus duobus nominibus satis ciuitas utraque discernitur. Neque enim et illi non erant filii hominum per naturam; sed aliud nomen coeperant habere per gratiam. Nam in eadem scriptura, ubi dicti sunt dilexisse filias hominum filii Dei, idem dicti sunt etiam angeli Dei. Unde illos multi putant non homines fuisse, sed angelos.

CAPUT XXIII.

An credendum sit angelos substantiae spiritalis amore speciosarum mulierum captos earundem inisse coniugia, ex quibus gigantes sint creati.

Quam quaestionem nos transeunter commemoratam in tertio huius operis libro reliquimus insolutam, utrum possint angeli, cum spiritus sint, corporaliter coire cum feminis. Scriptum est enim: Qui facit angelos suos spiritus, id est eos, qui natura spiritus sunt, facit esse angelos suos, iniungendo eis officium nuntiandi. Qui enim Graece dicitur SyyeXoi, quod nomen Latina declinatione angelus perhibetur, Latina lingua nuntius interpretatur. Sed utrum eorum corpora consequenter adiunxerit dicendo: Et ministros suos ignem ardentem, an quod caritate tamquam igne spiritali feruere debeant ministri eius, ambiguum est. Apparuisse tamen hominibus [*]( 7 Cant. 2, 4 20 c. 5 I, p. 114, 1 23 Ps. 103, 4 3 quod Ve 4 nt ... nirtus om. 61 11 et om. p 12 coepernnt a p; acceperant p nam et b 14 iidem v; id est e 25 angelos tnss. i 28 adaixerit F1 30 appar/fusse, at ut uidetur erasis, V )

110
angelos in talibus corporibus, ut non solum uideri, uerum etiam tangi possent, eadem ueracissima scriptura testatur. Et quoniam creberrima fama est multique se expertos uel ab eis, qui experti essent, de quorum fide dubitandum non esset, audisse confirmant, Siluanos et Panes, quos uulgo incubos uocant, inprobos saepe extitisse mulieribus et earum adpetisse ac peregisse concubitum; et quosdam daemones, quos Dusios Galli nuncupant, adsidue hanc inmunditiam et tentare et efficere, plures talesque adseuerant, ut hoc negare inpudentiae uideatur: non hinc aliquid audeo definire, utrum aliqui spiritus elemento aerio corporati (nam hoc elementum etiam cum agitatur flabello sensu corporis tactuque sentitur) possint hanc etiam pati libidinem, ut, quo modo possunt, sentientibus feminis misceantur. Dei tamen angelos sanctos nullo modo illo tempore sic labi potuisse crediderim; nec de his dixisse apostolum Petrum: Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos reseruari; sed potius de illis, qui primum apostatantes a Deo cum diabolo suo principe ceciderunt, qui primum hominem per inuidiam serpentina fraude deiecit. Angelos autem fuisse etiam Dei homines nuncupatos eadem scriptura sancta locupletissima testis est. Nam et de Iohanne scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam, et Malachiel propheta propria quadam, id est proprie sibi inpertita gratia dictus est angelus. [*]( 16 2. Petro 2, 4 28 Mr. 1. 2 25 Malach. 2, 7 ) [*]( 2 ueracissima V; uerissima rell. v 3 se sup. lin. V experto F1 4 fidem V esset V ael p Domb.; est b, e in marg., v 5 siluanaB F panes V e1 pαf Domb.; panoa e1; faunos superscripto t panos b; faunos n apv; phaunos r incibos VI pi at; incucibos e 6 eiptisse e et eas p 7 duos at 8 appellant a hanc assidue v 18 hinc e inUi etiam hanc 17 14 miscebant F1 17 inferni b 19 apostjadS F diabnlo r; zabulo p Domb. 20 principe suo v 24 praeparauit F1 e 25 Malachias v 26 sibi proprie v )
111

Verum hoc mouet quosdam, quod ex illis, qui dicti sunt angeli Dei, et ex mulieribus, quas amauerunt, non quasi homines generis nostri, sed gigantes legimus esse natos. Quasi uero corpora hominum modum nostrum longe excedentia, quod etiam supra commemoraui, non etiam nostris temporibus nata sunt. Nonne ante paucos annos, cum Romanae urbis quod a Gothis factum est adpropinquaret excidium, Romae fuit femina cum suo patre et sua matre, quae corpore quodam modo giganteo longe ceteris praemineret? Ad quam uisendam mirabilis fiebat usquequaque concursus. Et hoc erat maxime admirationi, quod ambo parentes eius nec saltem tam longi homines erant, quam longissimos uidere consueuimus. Potuerunt igitur gigantes nasci, et prius quam filii Dei, qui et angeli Dei dicti sunt, filiabus hominum, hoc est secundum hominem uiuentium, miscerentur; filii scilicet Seth filiis Cain. Nam et canonica scriptura sic loquitur, in quo libro haec legimus, cuius uerba ista sunt: Et factum est, postquam coeperunt homines multi fieri super terram, et filiae natae sunt illis; uidentes autem angeli Dei filias hominum, quia bonae sunt, sumserunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt. Et dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus his in aeternum, propter quod caro sunt. Erunt autem dies eorum centum uiginti anni. Gigantes autem erant super terram in diebus illis et post illud, cum intrarent filii Dei ad filias hominum, et generabant sibi; illi erant gigantes a saeculo homines nominati. Haec libri uerba diuini satis indicant iam illis diebus fuisse gigantes super terram, quando filii Dei acceperunt uxores filias [*]( 17 Gen. 6, 1 sqq. ) [*]( 5 memorauirauB non sint etiam nostris temporibus. nonne a 6 sunt Vb er p a. f Domb.; sint pv 11 admirationis e 13 ergo v 15 filiis scil. e filiis V abepr Domb.; filiabus ac 21 elegerant a r v 24 illorum V1 25 super terram codd. praeter V; super terra V Domb. d ■ (cJ. infra 29 112, 4 super terram V rell.) 26 a filiafo. V )

112
hominum, cum eas amarent bonas, id est pulchras. Consuetudo quippe scripturae huius est, etiam speciosos corpore bonos uocare. Sed et postquam hoc factum est, nati sunt gigantes. Sic enim ait: Gigantes autem erant super terram in diebus illis et post illud, cum intrarent filii Dei ad filias hominum. Ergo et ante in illis diebus et post illud. Quod autem ait: Et. generabant sibi, satis ostendit, quod prius, antequam sic caderent filii Dei, Deo generabant, non sibi, id est non dominante libidine coeundi, sed seruiente officio propagandi; non familiam fastus sui, sed ciues ciuitatis Dei. quibus adnuntiarent tamquam angeli Dei, ut ponerent in Deo spem suam, similes illius, qui natus est de Seth, filius resurrectionis, et sperauit inuocare nomen Domini Dei; in qua spe essent cum suis posteris coheredes aeternorum bonorum et sub Deo patre fratres filiorum.

Non autem illos ita fuisse angelos Dei, ut homines non essent, sicut quidam putant, sed homines procul dubio fuisse, scriptura ipsa sine ulla ambiguitate declarat. Cum enim praemissum esset, quod uidentes angeli Dei filias hominum, quia bonae sunt, sumserunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt, mox adiunctum est: Et dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus his in aeternum, propter quod caro sunt. Spiritu Dei quippe fuerant facti angeli Dei et filii Dei, sed declinando ad inferiora dicuntur homines nomine naturae, non gratiae; dicuntur et caro, desertores spiritus et deserendo deserti. Et septuaginta quidem interpretes et angelos Dei dixerunt istos et filios Dei; quod quidem non omnes codices habent, nam quidam nisi filios Dei non habent. Aquila autem, quem interpretem Iudaei ceteris anteponunt, non angelos Dei, nec filios [*]( 11 Ps. 77, 7 ) [*]( 3 hoc om. a 6 erant ergo et ante e; gygantes autem erant, omtssis et ante, a in illis V ab ep fv; in om. r pa Domb. 9 dominante sibi e 17 se F1 18 ipsa om. Fl 21 elegerant v 28 quippe Dei av 24 angeli om. e 25 homines dicuntur v 28 quos et )

113
Dei, sed filios deorum interpretatus est. Utrumque autem uerum est. Nam et filii Dei erant, sub quo patre suorum patrum etiam fratres erant; et filii deorum, quoniam dis geniti erant, cum quibus et ipsi di erant iuxta illud psalmi: Ego dixi: Di estis et filii Excelsi omnes. Merito enim creduntur septuaginta interpretes accepisse propheticum spiritum, ut, si quid eius auctoritate mutarent adque aliter quam erat quod interpretabantur dicerent, neque hoc diuinitus dictum esse dubitaretur. Quamuis hoc in Hebraeo esse perhibeatur ambiguum, ut et filii Dei et filii deorum posset interpretari.

Omittamus igitur earum scripturarum fabulas, quae apocryphae nuncupantur, eo quod earum occulta origo non claruit patribus, a quibus usque ad nos auctoritas ueracium scripturarum certissima et notissima successione peruenit. In his autem apocryphis etsi inuenitur aliqua ueritas, tamen propter multa falsa nulla est canonica auctoritas. Scripsisse quidem nonnulla diuine illum Enoch, septimum ab Adam, negare non possumus, cum hoc in epistula canonica ludas apostolus dicat. Sed non frustra non sunt in eo canone scripturarum, qui seruabatur in templo Hebraei populi succedentium diligentia sacerdotum, nisi quia ob antiquitatem suspectae fidei iudicata sunt, nec utrum haec essent, quae ille scripsisset, poterat inueniri, non talibus proferentibus, qui ea per seriem successionis reperirentur rite seruasse. Unde illa, quae sub eius nomine proferuntur et continent istas de gigantibus fabulas, quod non habuerint homines patres, recte a prudentibus iudicantur non ipsius esse credenda; sicut multa sub [*]( 4 Ps. 81, 6 18 Iud. 14 ) [*]( 3 et filii erant om. p dis V b2 e pi JI Domb.; diis r; dii a (ii in ras.), bl; de hia a; a diis ps v 9 esse m. 2 extra lin. V; esse dictum v 10 posset Vaeprf); possent bl p a; possint b* f 11 apocrysae F1 12 eo ex et corr. V 15 apocrysis V1 17 diuine Domb.; diuinae Ver; diuina abpv Enoch illum v 19 eo sup. lin. V 22 acripsisset perhibetur, in marg. scripsisse, e 23 ealjl V 24 rit9 O i a repperirentur rite V 25 deĮigęntibus fabulis V ) [*]( XXIX Aug. optM Sectio V pars II. ) [*]( 8 )

114
nominibus et aliorum prophetarum et recentiora sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia nomine apocryphorum ab auctoritate canonica diligenti exami. natione remota sunt. Igitur secundum scripturas canonicas Hebraeas adque Christianas multos gigantes ante diluuium fuisse non dubium est, et hos fuisse ciues terrigenae societatis hominum; Dei autem filios, qui secundum carnem de Seth propagati sunt, in hanc societatem deserta iustitia declinasse. Nec mirandum est, quod etiam de ipsis gigantes nasci potuerunt. Neque enim omnes gigantes, sed magis multi utique tunc fuerunt, quam post diluuium temporibus ceteris. Quos propterea creare placuit Creatori, ut etiam hinc ostenderetur non solum pulchritudines, uerum etiam magnitudines et fortitudines corporum non magni pendendas esse sapienti, qui spiritalibus adque inmortalibus longe melioribus adque firmioribus et bonorum propriis, non bonorum malorumque communibus beatificatur bonis. Quam rem alius propheta commendans ait: Ibi fuerunt gigantes illi nominati, qui ab initio fuerunt staturosi, scientes proelium. Non hos elegit Dominus, nec uiam scientiae dedit illis; sed interierunt, quia non habuerunt sapientiam, perierunt propter inconsiderantiam.

CAPUT XXIIII.

Quo modo intellegendum sit, quod de eis, qui diluuio perdendi erant, Dominus dixerit: Erunt dies eorum centum uiginti anni.

Quod autem dixit Deus: Erunt dies eorum centum uiginti anni, non sic accipiendum est, quasi praenuntiatum sit post haec homines centum uiginti annos uiuendo non [*]( 18 Bar. 3, 26 sqq. 27 Gen. 6, 8 ) [*]( 2 nomina V 13 etiam mas.; etiam et v 21 sed Vabeprpuf Domb.; et v 24 de om. pq 25 dix. dom. q 27 illorum VI 28 quia V )

115
transgredi, cum et post diluuium etiam quingentos excessisse inueniamus; sed intellegendum est hoc Deum dixisse, cum circa finem quingentorum annorum esset Noe, id est quadringentos octoginta uitae annos ageret, quos more suo scriptura quingentos uocat, nomine totius maximam partem plerumque significans; sescentensimo quippe anno uitae Noe, secundo mense factum est diluuium; ac sic centum uiginti anni praedicti sunt futuri uitae hominum periturorum, quibus transactis diluuio delerentur. Nec frustra creditur sic factum esse diluuium, iam non inuentis in terra qui non erant digni tali morte defungi, qua in inpios uindicatum est; non quo quic- ■ quam bonis quandoque morituris tale genus mortis faciat aliquid, quod eis possit obesse post mortem; uerum tamen nullus eorum diluuio mortuus est, quos de semine Seth propagatos sancta scriptura commemorat. Sic autem diuinitus diluuii causa narratur: Videns, inquit, Dominus Deus, quia multiplicatae sunt malitiae hominum super terram, et omnis quisque cogitat in corde suo diligenter super maligna omnes dies, et cogitauit Deus, quia fecit hominem super terram, et recogitauit, et dixit Deus: Deleam hominem, quem feci, a facie terrae, ab homine usque ad pecus et a repentibus usque ad uolatilia caeli, quia iratus sum, quoniam feci eos.

CAPUT XXV.

De ira Dei, quae incommutabilem tranquillitatem nulla inflammatione perturbat.

Ira Dei non perturbatio animi eius est, sed iudicium quo inrogatur poena peccato. Cogitatio uero eius et recogitatio [*]( 6 Gen. 7, 11 16 Gen. 6, 5 sqq. ) [*]( .\'..0 3 esset, in marg. fuisset, e 7 praedicaj.ti V 9 ai efc Y 10 terram V 11 quia a e, in marg. e qua non quod a b quicquam Vabepaf; quitquam r; om. p; hic quidquam v 12 bonis, superscripto m. 2 piis, p 14 quod de e 20 fecit deus a 21 dominus deus a deleam mss.; delebo v c facie terrae om. a 22 et om. a repentibus Vepp ct Domb.: reptilibus a b p v 27 qrti e ) [*](8* )

116
mutandarum rerum est inmutabilis ratio. Neque enim sicut hominem, ita Deum cuiusquam facti sui paenitet, cuius est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa praescientia. Sed si non utatur scriptura talibus uerbis, non se quodam modo familiarius insinuabit omni generi hominum, quibus uult esse consultum, ut et perterreat superbientes et excitet neglegentes, et exerceat quaerentes et alat intellegentes; quod non faceret, si non se prius inclinaret et quodam modo descenderet ad iacentes. Quod autem etiam interitum omnium animalium terrenorum uolatiliumque denuntiat: magnitudinem futurae cladis effatur, non animantibus rationis expertibus, tamquam et ipsa peccauerint, minatur exitium.

CAPUT XXVI.

Quod arca, quam Noe iussus est facere, in omnibus Christum ecclesiamque significet.

Iam uero quod Noe homini iusto et, sicut de illo scriptura ueridica loquitur, in sua generatione perfecto (non utique sicut perficiendi sunt ciues ciuitatis Dei in illa inmortalitate, qua aequabuntur angelis Dei, sed sicut esse possunt in hac peregrinatione perfecti) imperat Deus, ut arcam faciat, in qua cum suis, id est uxore, filiis et nuribus, et cum animalibus, quae ad illum ex Dei praecepto in arcam ingressa sunt, liberaretur a diluuii uastitate: procul dubio figura est peregrinantis in hoc saeculo ciuitatis Dei, hoc est ecclesiae, quae fit salua per lignum, in quo pependit mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Nam et mensurae ipsae/longitudinis et altitudinis et latitudinis eius significant corpus humanum, in cuius [*]( 17 Gen. 6, 9 25 1. Tim. 2, 5 ) [*]( 6 uult om. e perterreat b p; terreat a; praetereat Verpaf et excit. negleg. om. o1 8 et om. e 10 animalium terrenorum, in marg. animarum terrenarum, e 11 rationibus e 14 iusaus est noe p 21 cum uxore e et filiis e o nuribus omisso et .1: 26 ipsius b long. altitud. latitudinisque v 27 et latitud. om. p )

117
ueritate ad homines praenuntiatus est uenturus et uenit. Humani quippe corporis longitudo a uertice usque ad uestigia sexiens tantum habet quam latitudo, quae est ab uno latere ad alterum latus, et deciens tantum quam altitudo, cuius altitudinis mensura est in latere a dorso ad uentrem; uelut si iacentem hominem metiaris supinum seu pronum, sexiens tantum longus est a capite ad pedes, quam latus a dextra in sinistram uel a sinistra in dextram, et deciens. quam altus a terra. Unde facta est arca trecentorum in longitudine cubitorum et quinquaginta in latitudine et triginta in altitudine. Et quod ostium in latere accepit, profecto illud est uulnus, quando latus crucifixi lancea perforatum est; hac quippe ad illum uenientes ingrediuntur, quia inde sacramenta manarunt, quibus credentes initiantur. Et quod de lignis quadratis fieri iubetur, undique stabilem uitam sanctorum significat: quacumque enim uerteris quadratum, stabit; et cetera, quae in eiusdem arcae constructione dicuntur, ecclesiasticarum signa sunt rerum.

Sed ea nunc persequi longum est; et hoc iam fecimus in opere, quod aduersus Faustum Manichaeum scripsimus, negantem in Hebraeorum libris aliquid de Christo esse prophetatum. Et fieri quidem potest, ut et nobis quispiam et alius alio exponat haec aptius, dum tamen ea, quae dicuntur, ad hanc de qua loquimur Dei ciuitatem in hoc saeculo maligno tamquam in diluuio peregrinantem omnia referantur. si ab eius sensu. qui ista conscripsit, non uult longe aberrare, qui exponit. Exempli gratia, uelut si quispiam, quod hic scriptum est: Inferiora bicamerata et tricamerata facies eam, non quod ego in illo opere dixi uelit intellegi, quia ex [*]( 12 Io. 19, 34 20 Xn, c. 14 28 Gen. 6, 16 st ) [*]( 2 ad om. p 8 lwgitndo V 4 quam superscripto m. 2 ut V 6 hominem... pronum om. 81 7 longitudinis, ix marg. longus. e 9 in i de IH u ante longitud. om. e 11 hostium e 13 qua in V 16 tpi eisdem V 21 in libris Hebr. v prophetarum el )

118
omnibus gentibus ecclesia congregatur, bicameratam dictam propter duo genera hominum, circumcisionem scilicet et praeputium, quos apostolus et alio modo dicit Iudaeos et Graecos; tricameratam uero eo, quod omnes gentes de tribus filiis Noe post diluuium reparatae sunt; sed aliud dicat aliquid, quod a fidei regula non sit alienum. Nam quoniam non solas in inferioribus mansiones habere arcam uoluit, uerum etiam in superioribus (et haec dixit bicamerata) et in superioribus superiorum (et haec appellauit tricamerata), ut ab imo sursum uersus tertia consurgeret habitatio: possunt hic intellegi et tria illa, quae commendat apostolus, fides, spes, caritas; possunt etiam multo conuenientius tres illae ubertates euangelicae, tricena, sexagena, centena, ut in infimo habitet pudicitia coniugalis, supra uidualis adque hac superior uirginalis, et si quid melius secundum fidem ciuitatis huius intellegi et dici potest. Hoc etiam de ceteris, quae hic exponenda sunt, dixerim, quia, etsi non uno disseruntur modo, ad unam tamen catholicae fidei concordiam reuocanda sunt.

CAPUT XXVII.

De arca adque diluuio nec illis esse consentiendum, qui solam historiam recipiunt sine allegorica significatione, nec illis, qui solas figuras defendunt repudiata historica ueritate.

Non tamen quisquam putare debet aut frustra haec esse conscripta, aut tantummodo rerum gestarum ueritatem sine ullis allegoricis significationibus hic esse quaerendam, aut e contrario haec omnino gesta non esse, sed solas esse uerborum figuras, aut quidquid illud est nequaquam ad [*]( 3 Rom. 3, 9 11 1, Cor. 13, 13 13 Mt. 13, 8 ) [*]( 1 dicam, in marg. dictam, e 5 sint p1 aliquis 61 8 bicameratam e 9 tricameratam e ut ab imo] ubi F1 11 illa tria v 12 multo sttp. lin. e 13 ut] aut e 15 melius Vb Vj aliud aeprpaf 20 neque p 24 quisque b )

119
prophetiam ecclesiae pertinere. Quis enim nisi mente peruersus inaniter scriptos esse contendat libros per annorum milia tanta religione et tam ordinatae successionis obseruantia custoditos, aut solas res gestas illic intuendas, ubi certe, ut alia omittam, si numerositas animalium cogebat arcae tantam fieri magnitudinem, inmunda bina et munda septena intromitti animalia quid cogebat, cum aequalis numeri possent utraque seruari? Aut uero Deus, qui propter genus reparandum seruanda praecepit, eo modo illa, quo instituerat, restituere non ualebat?

Qui uero non esse gesta, sed solas rerum significandarum figuras esse contendunt, primum opinantur tam magnum fieri non potuisse diluuium, ut altissimos montes quindecim cubitis aqua crescendo transcenderet, propter Olympi uerticem montis, supra quem perhibentur nubes non posse concrescere, quod tam sublime iam caelum sit, ut non ibi sit aer iste crassior, ubi uenti nebulae imbresque gignuntur; nec adtendunt omnium elementorum crassissimam terram ibi esse potuisse. An forte negant esse terram uerticem montis? Quur igitur usque ad illa caeli spatia terris exaltari licuisse, et aquis exaltari non licuisse contendunt, cum isti mens ores et pensores elementorum aquas terris perhibeant superiores adque leuiores? Quid itaque rationis adferunt, quare terra grauior et inferior locum caeli tranquillioris inuaserit per uolumina tot annorum, et aqua leuior ac superior permissa non sit hoc facere saltem ad tempus exiguum?

Dicunt etiam non potuisse capere arcae illius quantitatem animalium genera tam multa in utroque sexu, bina de inmundis, septena de mundis. Qui mihi uidentur non conputare nisi trecenta cubita longitudinis et latitudinis quinquaginta, [*]( 2 scribtor V1 5 tantum V1 8 repar. genus v 14 crescendo eup. litl. e olympii V 15 perhibentur abep pav; perhiben (sic) V; perhibent r Domb. conscendere p r 16 sublime Vberpαf Domb.; sublimie av iam Vbe2prρaf Domb.; quam a elv iste om. e 21 et penaorea sup. lin. V 25 promissa V 29 quid e )

120
nec cogitare aliud tantum esse in superioribus itemque aliud tantum in superioribus superiorum, ac per hoc ter ducta illa cubita fieri nongenta super centum quinquaginta. Si autem cogitemus quod Origenes non ineleganter adstruxit, Moysen scilicet hominem Dei eruditum, sicut scriptum est, omni sapientia Aegyptiorum, qui geometricam dilexerunt, geometrica cubita significare potuisse, ubi unum quantum sex nostra ualere adseuerant, quis non uideat quantum rerum capere illa potuit magnitudo? Nam illud quod disputant tantae magnitudinis arcam non potuisse conpingi, ineptissime calumniantur, cum sciant inmensas urbes fuisse constructas, nec adtendunt centum annos, quibus arca illa est fabricata; nisi forte lapis lapidi adhaerere potest sola calce coniunctus, ut murus per tot milia circumagatur, et lignum ligno per suscudines, epiros, clauos, gluten bituminis non potest adhaerere, ut fabricetur arca non curuis, sed rectis lineis longe lateque porrecta, quam nullus in mare mittat conatus hominum, sed leuet unda, cum uenerit, naturali ordine ponderum, magisque diuina prouidentia quam humana prudentia natantem gubernet, ne incurrat ubicumque naufragium.

Quod autem scrupulosissime quaeri solet de minutissimis bestiolis, non solum quales sunt mures et stelliones, uerum etiam quales lucustae, scarabei, muscae denique et pulices, utrum non amplioris numeri in arca illa fuerint, quam qui est definitus, cum hoc imperaret Deus, prius admonendi sunt, quos haec mouent, sic accipiendum esse quod dictum est: Quae repunt super terram, ut necesse non fuerit [*]( 4 Homil. 2. in Genes. 5 Act. 7, 22 ) [*]( 1 tantam aliud p 3 nungenta V super scripsi; per mss. Dotnb.; om, v 4 non neglegenter a 9 potuit illa v 12 attendant F1 18 posse V1 14 lignum.... clauos m. 2 in spatio uacuo a 15 suscudinea Vepr Dotnb.; succud., prius c in ras., b; anbscadines v epiroa mss. v; epigros uel epiuros coni. Mewsius et gluten v 16 fabricaretur v currus e 18 ad (ab ?) naturali Y 22 uerum, ita narg. uermitt, e 28 locaatae v 26 mouet V )

121
conseruari in arca, quae possunt in aquis uiuere, non solum mersa, sicut pisces, uerum etiam supernatantia, sicut multae alites. Deinde cum dicitur: Masculus et femina erunt, profecto intellegitur ad reparandum genus dici; ac per hoc nec illa necesse fuerat ibi esse, quae possunt sine concubitu de quibusque rebus uel rerum corruptionibus nasci; uel si fuerunt, sicut in domibus esse consuerunt, sine ullo numero definito esse potuisse; aut si mysterium sacratissimum, quod agebatur, et tantae rei figura etiam ueritate facti aliter non posset inpleri, nisi ut omnia ibi certo illo numero essent, quae uiuere in aquis natura prohibente non possent, non fuit ista cura illius hominis uel illorum hominum, sed diuina. Non enim ea Noe capta intromittebat, sed uenientia et intrantia permittebat. Ad hoc enim ualet quod dictum est: Intrabunt ad te; non scilicet hominis actu, sed Dei nutu; ita sane, ut non illic fuisse credenda sint, quae sexu carent. Praescriptum enim adque definitum est: Masculus et femina erunt. Alia sunt quippe quae de quibusque rebus sine concubitu ita nascuntur, ut postea concumbant et generent, sicut muscae; alia uero in quibus nihil sit maris et feminae, sicut apes. Ea porro quae sic habent sexum, ut non habeant fetum, sicut muli et mutae, mirum si fuerunt ibi, ac non potius parentes eorum ibi fuisse suffecerit, equinum uidelicet adque asininum genus; et si qua alia sunt, quae commixtione diuersi generis genus aliquod gignunt. Sed si et hoc ad mysterium pertinebat, ibi erant. Habet enim et hoc genus masculum et feminam.

Solet etiam mouere nonnullos, genera escarum, quae illic habere poterant animalia, quae non nisi carne uesci putantur, utrum praeter numerum ibi fuerint sine transgressione mandati, quae aliorum alendorum necessitas illic coegisset includi; [*]( 5 eMept e 7 consoeuerant v 9 et om. p figuram habuit quod etiam p ueritate mlS.; in ueiit. 11 17 est enim v 22 ibi fuerunt v 23 ubi F1 suffecerit V b2 81 P v; sufficerit, V b2e1pν; sufficeret a bl; Bufficerent in marg. e 26 et si e 26 erat F1 )

122
an uero, quod potius est credendum, praeter carnes aliqua alimenta esse potuerint, quae omnibus conuenirent. Nouimus enim quam multa animalia, quibus caro cibus est, frugibus pomisque uescantur et maxime fico adque castaneis. Quid ergo mirum, si uir ille sapiens et iustus, etiam diuinitus admonitus quid cuique congrueret, sine carnibus aptam cuique generi alimoniam praeparauit et condidit? Quid est autem, quo uesci non cogeret fames? aut quid non suaue ac salubre facere posset Deus, qui etiam, ut sine cibo uiuerent. diuina facilitate donaret, nisi ut pascerentur etiam hoc inplendae figurae tanti mysterii conueniret? Non autem ad praefigurandam ecclesiam pertinere tam multiplicia rerum signa gestarum, nisi fuerit. contentiosus, nemo permittitur opinari. Iam enim gentes ita ecclesiam repleuerunt, mundique et inmundi, donec certum ueniatur ad finem, ita eius unitatis quadam conpagine continentur, ut ex hoc uno manifestissimo etiam de ceteris, quae obscurius aliquanto dicta sunt et difficilius agnosci queunt, dubitare fas non sit. Quae cum ita sint, sic nec inaniter ista esse conscripta putare quisquam uel durus audebit, nec nihil significare cum gesta sint, nec sola dicta esse significatiua non facta, nec aliena esse ab ecclesia significanda probabiliter dici potest; sed magis credendum est et sapienter esse memoriae litterisque mandata, et gesta esse, et significare aliquid, et ipsum aliquid ad praefigurandam ecclesiam pertinere. Iam usque ad hunc articulum perductus liber iste claudendus est, ut ambarum ciuitatum cursus, terrenae scilicet secundum hominem uiuentis et caelestis secundum Deum, post diluuium et deinceps in rebus consequentibus requiratur. [*]( 2 potuerunt V abeprpaf 7 recondidit v 8 quo V b2 v; quod ableprpaf ac] aut F1 10 nisi om. e 18 dubitari v 19 aic b; ai rell. v; [si] Diibnero auctore Domb. conscripta esse v reputare V 21 ab ecclesia dsi e 26 amborum V1 AURELI AUGUSTINI: CONTRA P AOANOS I LIBER ■ XV • EXP. | INCIP . LIB. XVI1 V LIB. XVI. Precedente canone capitulorum quibus quid singuli libri contineant indicatur. Incipit itaque canon libri. XVI. f; Incipit itaque Canon libri XVLg )
123