De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XIIII. De parilitate annorum, qui eisdem quibus nunc spatiis et in prioribus saeculis cucurrerunt.

Nunc iam uideamus quonam modo euidenter possit ostendi. non tam breues, ut illi decem unus esset noster, sed tantae prolixitatis annos, quantae nunc habemus (quos utique circuitus conficit solis), in illorum hominum uita prolixissima conputatos. Sescentensimo nempe anno uitae Noe scriptum est factum esse diluuium. Quur ergo ibi legitur : Et aqua diluuii facta est super terram sescentensimo anno in uita Noe, secundi mensis, septima et uicensima mensis, si annus ille minimus, quales decem faciunt unum \'nostrum, triginta sex habebat dies? Tantillus quippe annus, [*]( 24 Gen. 7, 10 sq. ) [*]( 4 centum omisso de V 6 quomodo a bl istuc V; istunc e; istud bpv; id a 8 i?ta—iata V dubitauerit e 12 alium V1 19 quoen niam V 22 in om. pl f 23 sesce! tjijsimo V 24 quare b ibi ergo e 26 in uita Vev; uitae abpp2a.f 28 dies habebat v )

87
si antiquo more hoc nomen accepit, aut non habet menses, aut mensis eius est triduum, ut habeat duodecim menses. Quo modo igitur hic dictum est: Sescentensimo anno, secundi mensis, septima et uicensima mensis, nisi quia tales, quales nunc sunt, etiam tunc erant menses? Nam quo pacto aliter uicensimo et septimo die secundi mensis diceretur coeptum esse diluuium? Deinde postea in fine diluuii ita legitur: Et sedit arca in mense septimo, septima et uicensima mensis, super montes Ararat. Aqua autem minuebatur usque ad undecimum mensem; in undecimo autem mense prima die mensis paruerunt capita montium. Si igitur tales menses erant, tales profecto et anni erant, quales nunc habemus. Menses quippe illi triduani uiginti et septem dies habere non poterant. Aut si pars tricensima tridui tunc appellabatur dies, ut omnia proportione minuantur: ergo nec toto quadriduo nostro factum est illud tam grande diluuium, quod memoratur factum quadraginta diebus et noctibus. Quis hanc absurditatem et uanitatem ferat? Proinde remoueatur hic error, qui coniectura falsa ita uult adstruere scripturarum nostrarum fidem, ut alibi destruat. Prorsus tantus etiam tunc dies fuit. quantus et nunc est, quem uiginti quattuor horae diurno curriculo nocturnoque determinant; tantus mensis, quantus et nunc est, quem luna coepta et finita concludit; tantus annus, quantus et nunc est, quem duodecim menses lunares additis propter cursum solarem quinque diebus et quadrante consummant, quanti anni sescentensimi uitae Noe secundus erat mensis eiusque mensis uicensimus et septimus dies, quando coepit esse diluuium, in quo dies quadraginta continuatae ingentes [*]( 8 Gen. 8, 4 sq. ) [*](3 hinc ab 4 uicensima Feppot/; uicesiina (uiges. o) die a b v *I 6 peccato V 9 uiceaima die abv montem gararat e 16 ergo om. a quadriduo Vb1 p Domb.; quatriduo a b2 e v 22 uiginti quattuor V e p; uig. et quatt. abv Domb. 23 determinat V1 26 so- Jis p 29 quadrag. om. V, in marg. m. 2 XL)
88
pluuiae memorantur, qui dies non binas ac paulo amplius horas habebant, sed uicenas et quaternas die noctuque transactas. Ac per hoc tam magnos annos uixerunt illi antiqui usque amplius quam nongentos, quantos postea uixit Abraham centum septuaginta et post eum filius eius Isaac centum octoginta et filius eius Iacob prope centum quinquaginta, et quantos interposita aliquanta aetate Moyses centum uiginti, et quantos etiam nunc uiuunt homines septuaginta uel octoginta uel non multo amplius, de quibus dictum est: Et amplius eis labor et dolor.

Illa uero numerorum uarietas, quae inter codices Hebraeos inuenitur et nostros, neque de hac antiquorum longaeuitate dissentit, et si quid habet ita diuersum, ut uerum esse utrumque non possit, rerum gestarum fides ab ea lingua repetenda est, ex qua interpretatum est quod habemus. Quae facultas cum uolentibus ubique gentium praesto sit, non tamen uacat, quod septuaginta interpretes in plurimis, quae diuersa dicere uidentur, ex Hebraeis codicibus emendare ausus est nemo. Non enim est illa diuersitas putata mendositas; nec ego ullo modo putandam existimo: sed ubi non est scriptoris error, aliquid eos diuino spiritu, ubi sensus esset consentaneus ueritati et praedicans ueritatem, non interpretantium munere, sed prophetantium libertate aliter dicere uoluisse credendum est. Unde merito non solum Hebraeis, uerum etiam ipsis, cum adhibet testimonia de scripturis, uti apostolica inuenitur auctoritas. Sed hinc me opportuniore loco, si Deus adiuuerit, - promisi diligentius locuturum; nunc quod instat expediam. Non enim ambigendum est ab homine, qui ex primo homine [*]( 4 Gen. 25, 7 5 Gen. 35, 28 6 Gen. 47, 28 8 Deut 34, 7 9 Ps. 89, 10 ) [*]( 4 qui usque e nung. V; nonagentos, e ex i coir., e 5 septuaginta mss.; sept. quinque v et post octog. om. bl 7 moses F1 12 longe uite e1; longeua uita 62 19 sq. non enim illa diuersitaa putanda est mendositas p 20 putandum e p 22 munere MM.; more v 26 opportuniori e )

89
primus est natus, quando tamdiu uiuebant, potuisse constitui ciuitatem, sane terrenam, non illam, quae dicitur ciuitas Dei, de qua ut scriberemus, laborem tanti huius operis in manus sumsimus.

CAPUT XV. An credibile sit primi saeculi uiros usque ad eam aetatem, qua filios generasse referuntur, a concubitu continuisse.

Dicet ergo aliquis: Itane credendum est hominem filios generaturum nec habentem propositum continentiae centum et amplius, uel secundum Hebraeos non multo minus, id est octoginta, septuaginta, sexaginta annos a concumbendi opere uacuisse, aut si non uacaret, nihil prolis gignere potuisse?\' Haec quaestio duobus modis soluitur. Aut enim tanto serior fuit proportione pubertas, quanto uitae totius maior annositas; aut, quod magis uideo esse credibile, non hic primogeniti filii commemorati sunt, sed quos successionis ordo poscebat, ut perueniretur ad Noe, a quo rursus ad Abraham uidemus esse peruentum, ac deinde usque ad certum articulum temporis, quantum oportebat signari etiam generationibus commemoratis cursum gloriosissimae ciuitatis in hoc mundo peregrinantis et supernam patriam requirentis. Quod enim negari non potest, prior omnibus Cain ex coniunctione maris et feminae natus est. Neque enim illo nato dixisset Adam, quod dixisse legitur: Adquisiui hominem per Deum, nisi illis duobus ipse fuisset homo nascendo additus primus. Hunc secutus Abel, quem maior frater occidit, praefigurationem quandam peregrinantis ciuitatis Dei, quod ab inpiis et [*]( 25 Gen. 4, 1 ) [*]( 9 dicit a 13 uacuisse blel; uacuisset V; uacasse e2; uacauiase a bsp v 17 sed quod e 26 duoa V 27 praefigurationem quandam Veppa f Domb.; praefiguratione quadam abv 28 quod ab Vaev; quae abp; quod esset ab V2 b p l )

90
quodam modo terrigenis, id est terrenam originem diligentibus et. terrenae ciuitatis terrena felicitate gaudentibus, persecutiones iniquas passura fuerat, primus ostendit. Sed quot annorum erat Adam, cum eos genuit, non apparet. Exinde digeruntur generationes aliae de Cain, aliae de illo, quem genuit Adam in eius successionem, quem frater occidit, et appellauit nomen illius Seth dicens, ut scriptum est: Suscitauit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. Cum itaque istae duae series generationum, una de Seth, altera de Cain, has duas, de quibus agimus, distinctis ordinibus insinuent ciuitates, unam caelestem in terris peregrinantem, alteram terrenam terrenis tamquam sola sint gaudiis inhiantem uel inhaerentem: nullus de progenie Cain, cum dinumerata sit connumerato Adam usque ad octauam generationem, quot annorum fuisset expressus est, quando genuit eum, qui commemoratur post eum. Noluit enim Spiritus Dei in terrenae ciuitatis generationibus tempora notare ante diluuium, sed in caelestis maluit, tamquam essent memoria digniores. Porro autem Seth quando natus est, non quidem taciti sunt anni patris eius, sed iam genuerat alios; et utrum solos Cain et Abel, adfirmare quis audeat? Non enim quia soli nominati sunt propter ordines generationum quas commemorare oportebat, ideo consequens uideri debet solos fuisse tunc generatos ex Adam. Cum enim silentio coopertis omnium nominibus ceterorum legatur eum genuisse filios et filias: quota fuerit ista proles eius, quis praesumat adserere, si culpam temeritatis euitat? Potuit quippe Adam diuinitus admonitus dicere, postea quam Seth natus est: Suscitauit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quoniam talis [*]( 7 Gen. 4, 25 ) [*]( 3 fuerat om. a quod V1 6 successionem Vepv; successione abaf 8 enim om. bl 8 quem iugulauit p 13 inhi autem, in marg. inhiantem, e 20 sed etiam e 21 ad , reliquae litterae deletae dignosci nequeunt, in marg. affirmare. e 22 commemorare Vablep p a/Domb.; commemorari bz v 26 qui e )
91
erat futurus, qui inpleret illius sanctitatem, non quod ipse prior post eum temporis ordine nasceretur. Deinde quod scriptum est: Vixit autem Seth quinque et ducentos annos (uel secundum Hebraeos quinque et centum annos), etgenuitEnos: quis possit nisi inconsideratus adseuerare hunc eius primogenitum fuisse? ut admirantes merito requiramus, quo modo per tot annos inmunis fuerit a conubio sine ullo proposito continentiae uel non genuerit coniugatus; quando quidem etiam de ipso legitur: Et genuit filios et filias, et fuerunt omnes dies Seth duodecim et nongenti anni, et mortuus est. Adque ita deinceps, quorum anni commemorantur, nec filios filiasque genuisse reticentur. Ac per hoc non apparet omnino, utrum, qui nominatur genitus, ipse fuerit primogenitus; immo uero, quoniam credibile non est patres illos aetate tam longa aut inpuberes fuisse aut coniugibus caruisse uel fetibus, nec illos eorum filios primos eis natos fuisse credibile est. Sed cum sacrae scriptor historiae ad ortum uitamque Noe, cuius tempore diluuium factum est, per successiones generationum notatis temporibus intenderet peruenire, eas utique commemorauit, non quae primae suis parentibus fuerint, sed quae in propagationis ordinem uenerint.

Exempli gratia, quo id fiat apertius, aliquid interponam, unde nullus ambigat fieri potuisse quod dico. Euangelista Matthaeus generationem dominicae carnis per seriem parentum uolens commendare memoriae, ordiens a patre Abraham adque ad Dauid primitus ut perueniret intendens: Abraham, inquit, genuit Isaac; quur non dixit Ismael, quem primitus genuit? Isaac autem, inquit, genuit lacob; quur non 30 dixit Esau, qui eius primogenitus fuit? Quia scilicet per illos ad Dauid peruenire non posset. Deinde sequitur: Iacob [*]( 9 Gen. 5, 4 sqq. 27 Mt. 1, 2 sq. ) [*]( 3 uilitJ habet p 5 consider. e 11 nongenti Ve 12 nec... reticentur sup. lin. V 22 ordine l\' 23 quod id e id om. p 27 ad] a V )

92
autem genuit ludam et fratres eius; numquid ludas primogenitus fuit? ludas, inquit, genuit Phar-es et Zarat; nec istorum geminorum aliquis fuit primogenitus Iudae, sed ante illos iam tres genuerat. Eos itaque tenuit in ordine generationum, per quos ad Dauid adque inde quo intenderat perueniret. Ex quo intellegi potest, ueteres quoque homines ante diluuium non primogenitos, sed eos fuisse commemoratos, per quos ordo succedentium generationum ad Noe patriarcham duceretur, ne serae pubertatis illorum obscura et non necessaria quaestio nos fatiget.

CAPUT XVI. De iure coniugiorum, quod dissimile a subsequentibus matrimoniis habuerint prima conubia.

Cum igitur genus humanum post primam copulam uiri facti ex puluere et coniugis eius ex uiri latere manum feminarumque coniunctione opus haberet, ut gignendo multiplicaretur, nec essent ulli homines, nisi qui ex illis duobus nati fuissent: uiri sorores suas coniuges acceperunt; quod profecto quanto est antiquius conpellente necessitate, tanto postea factum est damnabilius religione prohibente. Habita est enim ratio rectissima caritatis, ut homines, quibus esset utilis adque honesta concordia, diuersarum necessitudinum uinculis necterentur, nec unus in uno multas haberet, sed singulae spargerentur in singulos ac sic ad socialem uitam diligentius conligandam plurimae plurimos obtinerent. Pater quippe et socer duarum sunt necessitudinum nomina. Ut ergo alium quisque habeat patrem, alium socerum, numerosius se caritas porrigit. Utrumque autem unus Adam esse cogebatur et filiis et filiabus suis, quando fratres sororesque conubio [*]( 3 zarat Vppa; zarad b; zarath e f; zaram a v 4 hos p 5 ad... quo om. e quod V 8 succed. ordo v 9 puuertatis Y 10\' fatigat el 15 eius sup. lin. V 16 coniunctionem V multiplicarentur yi e 17 essent p 20 enim sup. lin. e 24 6iasotiale e1 27 caritis V1 29 et sup. lin. V )

93
iungebantur. Sic et Eua uxor eius utrique sexui filiorum fuit et socrus et mater; quae si duae feminae fuissent, mater altera et socrus altera, copiosius se socialis dilectio conligaret. Ipsa denique iam soror, quod etiam uxor fiebat, duas tenebat una necessitudines; quibus per singulas distributis, ut altera esset soror, altera uxor, hominum numero socialis propinquitas augeretur. Sed hoc unde fieret tunc non erat, quando nisi fratres et sorores ex illis duobus primis nulli homines erant. Fieri ergo debuit quando potuit, ut existente copia inde ducerentur uxores, quae non erant iam sorores, et non solum illud ut fieret nulla necessitas esset, uerum etiam si fieret nefas esset. Nam si et nepotes primorum hominum, qui iam consobrinas poterant accipere coniuges, sororibus matrimonio iungerentur, non iam duae, sed tres in homine uno necessitudines fierent, quae propter caritatem numerosiore propinquitate nectendam disseminari per singulos singulae debuerunt. Esset enim unus homo filiis suis, fratri scilicet sororique coniugibus, et pater et socer et auunculus; ita et uxor eius eisdem communibus filiis et mater et amita et socrus; idemque inter se filii eorum non solum essent fratres adque coniuges, uerum etiam consobrini, quia et fratrum filii. Omnes autem istae necessitudines, quae uni homini tres homines conectebant, nouem conecterent, si essent in singulis singulae, ut unus homo haberet alteram sororem, alteram uxorem, alteram consobrinam, alterum patrem, alterum auunculum, alterum socerum, alteram matrem, alteram amitam, alteram socrum; adque ita se non in paucitate coartatum, sed latius adque numerosius propinquitatibus crebris uinculum sociale diffunderet.

Quod humano genere crescente et multiplicato etiam inter inpios deorum multorum falsorumque cultores sic obseruari [*]( 4 quae b2 duos V 11 istud p 12 esset yeryrp et Nam ex antecedentibw repetit. Y si ex nepotibus a 18 abunculas V et sip, l. 25 uxores eisdem V 19 eisdemque e iidemque v 21 qui e 27 cohartatum Vi coarctatum v )

94
cernimus, ut, etiamsi peruersis legibus permittantur fraterna coniugia, melior tamen consuetudo ipsam malit exhorrere licentiam, et cum sorores accipere in matrimonium primis humani generis temporibus omnino licuerit, sic auersetur, quasi numquam licere potuerit. Ad humanum enim sensum uel adliciendum uel offendendum mos ualet plurimum; qui cum in hac causa inmoderationem concupiscentiae coherceat, eum dissignari adque corrumpi merito esse nefarium iudicatur. Si enim est iniquum auiditate possidendi transgredi limitem agrorum, quanto est iniquius libidine concumbendi subuertere limitem morum! Experti autem sumus in conubiis consobrinarum etiam nostris temporibus propter gradum propinquitatis fraterno gradui proximum quam raro per mores fiebat, quod fieri per leges licebat, quia id nec diuina prohibuit et nondum prohibuerat lex humana. Verum tamen factum etiam licitum propter uicinitatem horrebatur inliciti et, quod fiebat cum consobrina, paene cum sorore fieri uidebatur; quia et ipsi inter se propter tam propinquam consanguinitatem fratres uocantur et paene germani sunt. Fuit autem antiquis patribus religiosae curae, ne ipsa propinquitas se paulatim propaginum ordinibus dirimens longius abiret et propinquitas esse desisteret, eam nondum longe positam rursus matrimonii uinculo conligare et quodam modo reuocare fugientem. Unde iam pleno hominibus orbe terrarum, non quidem sorores ex patre uel matre uel ex ambobus suis parentibus natas, sed tamen amabant de suo genere ducere uxores. Verum quis dubitet honestius hoc tempore etiam consobrinorum prohibita esse coniugia? non solum secundum ea, quae disputauimus, propter multiplicandas adfinitates, ne habeat duas necessitudines una persona, cum duae possint eas habere et numerus propinquitatis augeri; sed etiam quia nescio quo modo inest humanae [*]( 2 ipsamq\' V 4 humanis V 6 adliciendum, in marg. illiciendo.. e 9 iniquum est v inicum V 11 autem] enim V conubis V1 .. 13 fiebant V 16 et hoc, in marg. et quod. e 21 ordinum P 22 uinculum F1. )
95
uerecundiae quiddam naturale adque laudabile, ut, cui debet causa propinquitatis reuerendum honorem, ab ea contineat, quamuis generatricem, tamen libidinem, de qua erubescere uidemus et ipsam pudicitiam coniugalem.

Copulatio igitur maris et feminae, quantum adtinet ad genus mortalium, quoddam seminarium est ciuitatis; sed terrena ciuitas generatione tantummodo, caelestis autem etiam regeneratione opus habet, ut noxam generationis euadat. Utrum autem aliquod fuerit, uel si fuit, quale fuerit corporale adque uisibile regenerationis signum ante diluuium, sicut Abrahae circumcisio postea est imperata, sacra historia tacet. Sacrificasse tamen Deo etiam illos antiquissimos homines non tacet; quod et in duobus primis fratribus claruit, et Noe post diluuium, cum de arca fuisset egressus, hostias Deo legitur immolasse. De qua re in praecedentibus libris iam diximus, non ob aliud daemones adrogantes sibi diuinitatem deosque se credi cupientes sibi expetere sacrificium et gaudere huius modi honoribus, nisi quia uerum sacrificium uero Deo deberi sciunt.

CAPUT XVII. De duobus ex uno genitore procreatis patribus adque principibus.

Cum ergo esset Adam utriusque generis pater, id est et cuius series ad terrenam, et cuius series ad caelestem pertinet ciuitatem, occiso Abel adque in eius interfectione commendato mirabili sacramento facti sunt duo patres singulorum generum, Cain et Seth, in quorum filiis, quos commemorari oportebat, duarum istarum ciuitatum in genere mortalium euidentius indicia clarere coeperunt. Cain quippe genuit Enoch, in cuius nomine condidit ciuitatem, terrenam scilicet, non peregrinantem [*]( 14 Gen. 8, 20 ) [*]( 1 ut, in marg. et, e quidelicet, e 2 uerecundam p coutmnat f 7 etiam om. V a 9 si fuęrit quale fuerit V 21 duorum patribus ]» )

96
in hoc mundo, sed in eius temporali pace ac felicitate quiescentem. Cain autem interpretatur possessio; unde dictum est, quando natus est, siue a patre siue a matre eius: Adquisiui hominem per Deum. Enoch uero dedicatio; hic enim dedicatur terrena ciuitas, ubi conditur, quoniam hic habet eum, quem intendit et adpetit, finem. Porro ille Seth interpretatur resurrectio et Enos filius eius interpretatur homo; non sicut Adam. Et ipsum enim nomen homo interpretatur; sed commune perhibetur esse in illa lingua, id est Hebraea, masculo et feminae. Nam sic de illo scriptum est: Masculum et feminam fecit illos et benedixit illos et cognominauit nomen eorum Adam. Unde non ambigitur sic appellatam fuisse feminam Euam proprio nomine, ut tamen Adam, quod interpretatur homo, nomen esset amborum. Enos autem sic interpretatur homo, ut hoc non posse feminam nuncupari periti linguae illius adseuerent, tamquam filius resurrectionis, ubi non nubent neque uxores ducent. Non enim erit ibi generatio, cum illuc perduxerit regeneratio. Quare et hoc non incassum notandum arbitror, quod in eis generationibus, quae propagantur ex illo qui est appellatus Seth, cum genuisse filios filiasque dicantur, nulla ibi genita nominatim femina expressa est; in his autem, quae propagantur ex Cain, in ipso fine, quo usque, pertendunt, nouissima femina genita nominatur. Sic enim legitur: Mathusael genuit Lamech; et sumsit sibi Lamech duas uxores, nomen uni Ada et nomen secundae Sella, et peperit Ada Iobel; hic erat pater habitantium in tabernaculis pecuariorum. [*]( 3 Gen. 4, 1 10 Gen. 5 2 17 Lc. 20. 35 25 Gen. 4, 18 sqq. ) [*]( 5 hic sup. Un. V 6 attendit F\' sed F1 7 resurr. interpretatur v 8 interpr. homo v 19 non ut puto V1 ab; non puto p1 24 pertendunt Veprpaf; pertenduntur b; protenduntur ax 25 matthusael Vj matussael a; matusale p r 27 secundi F1; secunde F* )
97
Et nomen fratris eius Iobal; hic fuit qui ostendit psalterium et citharam. Sella autem peperit et ipsa Tobel; et erat malleator aerarius aeramenti et ferri. Soror autem Tobel Noemma. Huc usque porrectae sunt generationes ex Cain, quae sunt omnes ab Adam octo adnumerato ipso Adam, septem scilicet usque ad Lamech, qui duarum maritus uxorum fuit, et octaua est generatio in filiis eius, in quibus commemoratur et femina. Ubi eleganter significatum est terrenam ciuitatem usque in sui finem carnales habituram generationes, quae marium feminarumque coniunctione proueniunt. Unde et ipsae, quod praeter Euam nusquam reperitur ante diluuium, nominibus propriis exprimuntur uxores illius hominis, qui nominatur hic nouissimus pater. Sicut autem Cain, quod interpretatur possessio, terrenae conditor ciuitatis, et filius eius, in cuius nomine condita est, Enoch, quod interpretatur dedicatio, indicat istam ciuitatem et initium et finem habere terrenum, ubi nihil speratur amplius, quam in hoc saeculo cerni potest: ita Seth, quod interpretatur resurrectio, cum sit generationum seorsus commemoratarum pater, quid de filio eius sacra haec historia dicat, intuendum est.

CAPUT XVIII. Quid significatum sit in Abel et Seth et Enos, quod appareat ad Christum et corpus eius, id est ecclesiam, pertinere.

Et Seth, inquit, natus est filius, et nominauit nomen eius Enos; hic sperauit inuocare nomen Domini Dei. Nempe clamat adtestatio ueritatis. In spe igitur uiuit homo [*]( 25 Gen. 4, 26 ) [*]( 1 i/bal, post i perforata est membrana, V; iobal e b Domb.; iubal aprv 2 autem om. p 34 tobel V ep tubal a; iobel b; Thobel v Domb. malleator aerarius p a Domb.; mall. et aerar. V aber p f; aerar. et mall. v 4 noemma Verpaf; noema abpv huc abepv; hoc Vrpa Domb. 19 seorsum v commemoraturum F1 25 eius nornen v ) [*]( XXXX Aug. opera Seetio V para II. ) [*]( 7 )

98
filius resurrectionis; in spe uiuit, quamdiu peregrinatur hic, ciuitas Dei, quae gignitur ex fide resurrectionis Christi. Ex duobus namque illis hominibus, Abel, quod interpretatur luctus, et eius fratre Seth, quod interpretatur resurrectio. mors Christi et uita eius ex mortuis figuratur. Ex qua fide gignitur hic ciuitas Dei, id est homo, qui sperauit inuocare nomen Domini Dei. Spe enim salui facti sumus, ait apostolus. Spes autem quae uidetur, non est spes. Quod enim uidet quis, quid sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. Nam quis uacare hoc existimet ab altitudine sacramenti? Numquid enim Abel non sperauit inuocare nomen Domini Dei, cuius sacrificium scriptura tam acceptum Deo fuisse commemorat? Numquid ipse Seth non sperauit inuocare nomen Domini Dei, de quo dictum est: Suscitauit enim mihi Deus semen aliud pro Abel? Quur ergo huic proprie tribuitur, quod piorum omnium intellegitur esse commune, nisi quia oportebat in eo, qui de patre generationum in meliorem partem, hoc est supernae ciuitatis, separatarum, primus commemoratur exortus, praefigurari hominem, id est hominum societatem, quae non secundum hominem in re felicitatis terrenae, sed secundum Deum uiuit in spe felicitatis aeternae? Nec dictum est: <Hic sperauit in Dominum Deum\', aut: \'Hic inuocauit nomen Domini Dei\', sed: sperauit, inquit, inuocare nomen Domini Dei. Quid sibi hoc uult: Sperauit inuocare, nisi quia prophetia est exorturum populum, qui secundum electionem gratiae inuocaret nomen Domini Dei? Hoc est, quod per alium prophetam dictum apostolus de hoc populo intel- • [*]( 7 Rom. 8, 24 sq. 15 Gen. 4, 25 ) [*]( 2 quae sup. lin. V reaurr.] generationis e 8 spes om. e 9 quid sperat Vabprv; quid et spero epa 19 separatorum V1 commemorator V 20 exhortus V profigurari F1 28 hic ante inuoc. om. b 24 sed sperauit... Dei m. 1 sup. Zin. Vj m. uet. in marg. p; om. a sed sperauit b erp f; sed: Hic spero v 25 sibi om. a\' 23 dictum ggt Y )
99
legit ad Dei gratiam pertinente: Et erit, omnis qui inuocauerit nomen Domini saluus erit. Hoc ipsum enim quod dicitur: Et nominauit nomen eius Enos, quod interpretatur homo, ac deinde additur: Hic sperauit inuocare nomen Domini Dei, satis ostenditur, quod non in se ipso spem ponere debeat homo; maledictus enim omnis (sicut alibi legitur), qui spem suam ponit in homine, ac per hoc nec in se, ut sit ciuis alterius ciuitatis, quae non secundum filium Cain dedicatur hoc tempore, id est mortalis huius saeculi labente transcursu, sed in illa inmortali tate beatitudinis sempiternae.

CAPUT XVIIII. De significatione, quae in Enoch translatione monstratur.

Nam et ista propago, cuius est pater Seth, in ea generatione habet dedicationis nomen, quae septima est ex Adam adnumerato Adam. Septimus enim ab illo natus est Enoch, quod interpretatur dedicatio. Sed ipse est ille translatus, quoniam placuit Deo, et insigni numero in ordine generationum, quo sabbatum consecratum est, septimo scilicet ab Adam. Ab ipso autem patre istarum generationum, quae discernuntur a progenie Cain, id est a Seth, sextus est; quoto die factus est homo et consummauit Deus omnia opera sua. Sed huius Enoch translatio nostrae dedicationis est praefigurata dilatio. Quae quidem iam facta est in Christo capite nostro, qui sic resurrexit, ut non moriatur ulterius, sed etiam ipse translatus est; restat autem altera dedicatio uniuersae domus, cuius ipse [*]( 1 Rom. 10, 13; Ioel. 2, 32 7 Hierem. 17, 5 ) [*]( 1 pertinentg ep Et erit] etenim p (cf. uulg. omnis enim) omnia quicumque av 2 enim ipsum v 7 in homine V ab eprv; in homii nem p a f 10 habente V1 illammortalitate V mortalit. e 16 ex adam Vabp Domb.; ab adam e fJ 17 notu V 21 patrem V 22 a otn. p propagine v 24 trauslatione a, sic ecribendum esae suspicatw Domb. ) [*]( 7* )

100
Christus est fundamentum, quae differtur in finem, quando erit omnium resurrectio non moriturorum amplius. Siue autem domus Dei dicatur siue templum Dei siue ciuitas Dei, id ipsum est nec abhorret a Latini eloquii consuetudine. Nam et Vergilius imperiosissimam ciuitatem domum appellat Assaraci, Romanos uolens intellegi, qui de Assaraco per Troianos originem ducunt; et domum Aeneae eosdem ipsos, quia eo duce Troiani cum Italiam uenissent ab eis condita est Roma. Imitatus namque est poeta ille litteras sacras, in quibus dicitur domus Iacob iam ingens populus Hebraeorum.

CAPUT XX. De eo, quod Cain successio in octo ab Adam generationes clauditur, et in posteris ab eodem patre Adam Noe decimus inuenitur.

Dicet aliquis: *Si hoc intendebat scriptor huius historiae Ie. in commemorandis generationibus ex Adam per filium eius Seth, ut per illas perueniret ad Noe, sub quo factum est diluuium, a quo rursus contexeretur ordo nascentium, quo perueniret ad Abraham, a quo Matthaeus euangelista incipit generationes, quibus ad Christum peruenit aeternum regem ciuitatis Dei: quid intendebat in generationibus ex Cain et quo eas perducere uolebat?1 Respondetur: Usque ad diluuium, quo totum illud genus terrenae ciuitatis absumtum est, sed reparatum est ex filiis Noe. Neque enim deesse poterit haec terrena ciuitas societasque hominum secundum hominem uiuentium usque ad huius saeculi finem, de quo Dominus ait: Filii saeculi huius generant et generantur. Ciuitatem uero Dei peregrinantem in hoc saeculo regeneratio perducit ad alterum saeculum, cuius filii nec generant nec [*]( 5 Aen. I, 284; ill, 97 27 Lc. 20, 34 ) [*]( 7 qui e 9 sacras litt. v 10 iam Vabepaf; nam p r; tam v 12 ab Adam] abraham p 15 dicit a auctor p 21 tendebat e 23 adsamptnin e \'24 est om. v 27 huiuB saec. v )

101
generantur. Hic ergo generari et generare ciuitati utrique commune est; quamuis Dei ciuitas habeat etiam hic multa ciuium milia, quae ab opere generandi se abstineant; sed habet etiam illa ex imitatione quadam, licet errantium. Ad eam namque pertinent etiam, qui deuiantes ab huius fide diuersas haereses condiderunt; secundum hominem quippe uiuunt, non secundum Deum. Et Indorum gymnosophistae, qui nudi perhibentur philosophari in solitudinibus Indiae, cibi esu ot a generando se cohibent. Non est enim hoc bonum, nisi cum fit secundum fidem summi boni, qui Deus est. Hoc tamen nemo fecisse ante diluuium reperitur; quando quidem etiam ipse Enoch septimus ab Adam, qui translatus refertur esse non mortuus, genuit filios et filias antequam transferretur; in quibus fuit Mathusalam, per quem generationum memorandarum ordo transcurrit.

Quur ergo tanta paucitas successionum commemoratur in generationibus ex Cain, si eas usque ad diluuium perduci oportebat, nec erat diuturna aetas praeueniens pubertatem, quae centum uel amplius annos uacaret a fetibus? Nam si non intendebat auctor libri huius aliquem, ad quem necessario perduceret seriem generationum, sicut in illis, quae ueniunt de semine Seth, intendebat peruenire ad Noe, a quo rursus ordo necessarius sequeretur: quid opus erat praetermittere primogenitos filios, ut perueniretur ad Lamech, in cuius filiis finitur illa contextio, octaua generatione scilicet ex Adam, septima ex Cain, quasi esset inde aliquid deinceps conectendum, unde perueniretur uel ad Israeliticum populum, in quo caelesti ciuitati etiam terrena Hierusalem figuram [*]( 3 abstinent v habeat e 8 cibi esu scripsi; ciues eius sunt mss. v Domb.; continentes sunt Gloss. Salom. (G. Loewe, Misc. crit. in Act. societ. philol. Lips. V, pag. 335) 9 Non enim est v enim om. V 10 est Deus v nemo sup. lin. V 12 non om. e 16 memoratur V 17 eis el 20 ad quem om. el 22 de om. e intendec bafit e 24 quuius V 26 in qua si e aliquid inde e 27 peruenitur e1 )

102
propheticam praebuit, uel ad Christum secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, supernae Hierusalem fabricator adque regnator, cum tota progenies Cain diluuio sit deleta? Unde uideri potest in eodem ordine generationum primogenitos fuisse commemoratos. Quur ergo tam pauci sunt? Non enim usque ad diluuium tot esse potuerunt, non uacantibus usque ad centenariam pubertatem patribus ab officio generandi, si non erat tunc proportione longaeuitatis illius etiam sera pubertas. Ut enim peraeque triginta annorum fuerint, cum filios generare coeperunt, octiens triceni (quoniam octo sunt generationes cum Adam et cum eis quos genuit Lamech) ducenti et quadraginta sunt anni: num itaque toto deinde tempore usque ad diluuium non generauerunt? Qua tandem causa, qui haec scripsit, generationes commemorare noluit quae sequuntur? Nam ex Adam usque ad diluuium conputantur anni secundum codices nostros duo milia ducenti sexaginta duo; secundum Hebraeos autem mille sescenti quinquaginta sex. Ut ergo istum numerum minorem credamus esse ueriorem, de mille sescentis quinquaginta sex annis ducenti quadraginta detrahantur: numquid credibile est per mille quadringentos, et quod excurrit, annos, qui restant usque diluuium, progeniem Cain a generationibus uacare potuisse?

Sed qui ex hoc mouetur, meminerit, cum quaererem, quo modo credendum sit antiquos illos homines per tam multos annos a gignendis filiis cessare potuisse, duobus modis istam solutam esse quaestionem: aut de sera pubertate, proportione tam longae uitae, aut de filiis qui commemorantur in generationibus, quod non fuerint primogeniti, sed hi, per quos ad [*]( 1 Rom. 9, 5 ) [*]( 4 iJ,) dilu. e 8 patrie e obfitio e 9 per ea qng a; peraquie e 10 fuerit V 12 et om. p p 18 aex sup. lin. V 22 et p. 103, 7 usque Vrp Dunob.; usque ad ab epv 22 cain generationibus, onttMO progeniem et a, p 24 in hoc, in marg. ex hoc, e )

103
eum, quem intendebat auctor libri, poterat perueniri, sicut ad Noe in generationibus Seth. Proinde in generationibus Cain, si non occurrit qui deberet intendi, ad quem praetermissis primogenitis per eos, qui commemorati sunt, perueniri oportebat, sera pubertas intellegenda restabit, ut aliquanto post centum annos puberes habilesque ad gignendum facti fuerint, ut ordo generationum per primogenitos curreret et usque diluuium ad numerum annorum tantae quantitatis occurreret. Quamuis fieri possit, ut propter aliquam secretiorem causam, quae me latet, usque ad Lamech et eius filios generationum perueniente contextu commendaretur haec ciuitas, quam dicimus esse terrenam, ac deinde cessaret scriptor libri commemorare ceteras, quae usque ad diluuium esse potuerunt. Potest et illa esse causa, quur non ordo generationum per primogenitos duceretur, ut necesse non sit in illis hominibus tam seram credere pubertatem, quod scilicet eadem ciuitas, quam Cain in nomine Enoch filii sui condidit, longe lateque regnare potuerit et reges habere non simul plures, sed suis aetatibus singulos, quos genuissent sibi successuros quicumque regnassent. Horum regum primus esse potuit ipse Cain, secundus filius eius Enoch, in cuius nomine, ubi regnaretur, condita est ciuitas; tertius Gaidad, quem genuit Enoch; quartus Meuia, quem genuit Gaidad; quintus Mathusael, quem genuit Meuia; sextus Lamech, quem genuit Mathusael, qui est septimus ab Adam per Cain. Non autem erat consequens, ut primogeniti regum regnantibus succederent patribus, sed quos regnandi meritum propter uirtutem terrenae utilem ciuitati. uel sors aliqua reperiret, uel ille potissimum succederet patri hereditario quodam iure regnandi, quem prae ceteris filiis [*]( 1 peraeniri V Domb.; peruenire abeptI 2 Seth .. generationibus om. e 9 posset e 14 causa esse b 18 potuertiit V 22 gaidad Vbv; gaidat p a f; gaid e; guidad p; guidat r; iareth a 23 meuia V t beppaf; meuida a; Manihel v gaid. ad quintus e mathosal/, e .. eras., Y 24 septimus est v 26 in regnum a v quibus, tn marg. quos, e)
104
dilexisset. Potuit autem uiuente adhuc Lamech adque regnante fieri diluuium, ut ipsum cum aliis omnibus hominibus, exceptis qui in arca fuerunt, quem perderet inueniret. Neque enim mirandum est, si uaria quantitate numerositatis annorum interposita per tam longam aetatem ab Adam usque diluuium non aequalis numeri generationes habuit utraque progenies, sed per Cain septem, per Seth autem decem; septimus est enim, ut iam dixi, ab Adam Lamech, decimus Noe; et ideo non unus filius Lamech, sicut in ceteris superius, sed plures commemorati sunt, quia incertum erat quis ei fuisset mortuo successurus, si regnandi tempus inter ipsum et diluuium remansisset.

Sed quoquo modo se habeat siue per primogenitos siue per reges ex Cain generationum ordo decurrens, illud mihi nullo pacto praetereundum silentio uidetur, quod, cum Lamech septimus ab Adam fuisset inuentus, tot eius adnumerati sunt filii, donec undenarius numerus inpleretur, quo significatur peccatum. Adduntur enim tres filii et una filia. Uxores autem aliud possunt significare, non hoc quod nunc commendandum uidetur. Nunc enim de generationibus loquimur; illae uero unde sint genitae, tacitum est. Quoniam ergo lex denario numero praedicatur, unde est memorabilis ille decalogus, profecto numerus undenarius, quoniam transgreditur denarium, transgressionem legis ac per hoc peccatum significat. Hinc est quod in tabernaculo testimonii, quod erat in itinere populi Dei uelut templum ambulatorium, undecim uela cilicina fieri praecepta sunt. In cilicio quippe recordatio est peccatorum propter haedos ad sinistram futuros; quod confitentes in cilicio prosternimur tamquam dicentes quod in psalmo [*]( 25 Eiod. 26, 7 ) [*]( 2 fieri] filii e 3 in arca] natura e 4 numerositas el 5 ab adam sup. lin. e usque V p; usque ad abepv 10 fuerat p 11 ai ex in corr. V 18 quomodo b 15 uideretur V 20 nec enim e 24 trans- 0 gressio e 25 est] enim e 28 prohedes V )

105
scriptum est: Et peccatum meum ante me est semper. Progenies ergo ex Adam per Cain sceleratum undenario numero finitur, quo peccatum significatur; et ipse numerus femina clauditur, a quo sexu initium factum est peccati, per quod omnes morimur. Commissum est autem, ut et uoluptas camis, quae spiritui resisteret,. sequeretur. Nam et ipsa filia Lamech Noemma uoluptas interpretatur. Per Seth autem ab Adam usque ad Noe denarius insinuatur legitimus numerus. Cui Noe tres adiciuntur filii, unde uno lapso duo benedicuntur a patre, ut remoto reprobo et probatis filiis ad numerum additis etiam duodenarius numerus intimetur, qui et in patriarcharum et in apostolorum numero insignis est, propter septenarii partes alteram per alteram multiplicatas. Nam ter quaterni uel quater terni ipsum faciunt. His ita se habentibus uideo considerandum et commemorandum, ista utraque progenies, quae distinctis generationibus duas insinuat ciuitates, unam terrigenarum, alteram regeneratorum, quo modo postea sic commixta fuerit adque confusa, ut uniuersum genus humanum exceptis octo hominibus diluuio perire mereretur.

CAPUT XXI. Qua ratione commemorato Enoch, qui fuit filius Cain, totius generationis eius usque ad diluuium sit continuata narratio; commemorato autem Enos, qui fuit filius Seth, ad conditionis humanae principium sit reditum.

Primo autem intuendum est, quem ad modum, cum ex Cain generationes enumerarentur, commemorato ante ceteros [*]( 1 Pa. 50, 5 ) [*]( 1 ante], in marg. contra, e 6 in spui, lectiontbus in spiritu et spiritui eonfusis, e 7 noemma Veppf; noema abv uoluntas p 10 ad nernum V 13 per alteram sup. lin. e 14 se om. e 17 una e 18 sic] sit F1, ei e1 19 perire mereretur Vae1; perimeretur bel p ? f perire meretur diluuio v 23 a commemorato enoch qui filius seth p 26 est om. 61 27 VII generationes b enumerentur V )

106
posteros eius illo, in cuius nomine condita est ciuitas, id est Enoch, contexti sunt ceteri usque ad illum finem, de qua locutus sum, donec illud genus adque uniuersa propago diluuio deleretur; cum uero filius Seth unus commemoratus fuisset Enos, nondum usque ad diluuium additis ceteris articulus quidam interponitur et dicitur: Hic liber natiuitatis hominum, qua die fecit Deus Adam, ad imaginem Dei fecit illum. Masculum et feminam fecit illos, et benedixit illos, et cognominauit nomen eorum Adam, qua die fecit illos. Quod mihi uidetur ad hoc interpositum, ut hinc rursus inciperet ab ipso Adam dinumeratio temporum, quam noluit facere, qui haec scripsit, in ciuitate terrena; tamquam eum Deus sic commoneret, ut non conputaret. Sed quare hinc reditur ad istam recapitulationem, postea quam commemoratus est filius Seth, homo qui sperauit inuocare nomen Domini Dei, nisi quia sic oportebat istas duas proponere ciuitates, unam per homicidam usque ad homicidam (nam et Lamech duabus uxoribus suis se perpetrasse homicidium confitetur), alteram per eum, qui sperauit inuocare nomen Domini Dei? Hoc est quippe in hoc mundo peregrinantis ciuitatis Dei totum adque summum in hac mortalitate negotium, quod per unum hominem, quem sane occisi resurrectio genuit, commendandum fuit. Homo quippe ille unus totius supernae ciuitatis est unitas, nondum quidem conpleta, sed praemissa ista prophetica praefiguratione conplenda. Filius ergo Cain, hoc est filius possessionis, (cuius nisi terrenae?) habeat nomen in ciuitate terrena, quia in eius nomine condita est. De his est enim, de quibus cantatur in psalmo: [*]( 6 Gen. 5, 1 sq. 16 Gen. 4, 26 18 Gen. 4, 23. ) [*]( 1 in om. e 4 commemoratur faisse V 6 quidem V1 13 tamquam eum deus sic commoneret p; tamquam eam (ea F) deus sic commemoraret V rell. v Domb. 18 suis se] fuisse F1 23 unius V 26 cainhoc filius omisso est e 27 quia Vabeprpα Domb.; qui f; quae v in om. p 28 etenim est e )
107
lnuocabunt nomina eorum in terris ipsorum; propter quod sequitur eos quod in alio psalmo scriptum est: Domine, in ciuitate tua imaginem eorum ad nihilum redige. Filius autem Seth, hoc est filius resurrectionis, speret inuocare nomen Domini Dei; eam quippe societatem hominum praefigurat quae dicit: Ego autem sicut oliua fructifera in domo Dei speraui in misericordia Dei; uanas autem glorias famosi in terra nominis non requirat; beatus est enim uir, cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit in uanitates et insanias mendaces. Propositis itaque duabus ciuitatibus, una in re huius saeculi, altera in spe Dei, tamquam ex communi, quae aperta est in Adam, ianua mortalitatis egressis, ut procurrant et excurrant ad discretos proprios ac debitos fines, incipit dinumeratio temporum; in qua et aliae generationes adiciuntur, facta recapitulatione ex Adam, ex cuius origine damnata, ueluti massa una meritae damnationi tradita, facit Deus alia in contumeliam uasa irae, alia in honorem uasa misericordiae, illis reddens quod debetur in poena, istis donans quod non debetur in gratia; ut ex ipsa etiam conparatione uasorum irae superna ciuitas discat, quae peregrinatur in terris, non fidere libertate arbitrii sui, sed speret inuocare nomen Domini Dei. Quoniam uoluntas in natura, quae facta est bona a Deo bono, sed mutabilis ab inmutabili, quia ex nihilo, et a bono potest declinare, ut faciat malum, quod fit libero arbitrio, et a malo, ut faciat bonum, quod non fit sine diuino adiutorio. [*](3 eontm Vab p; illorum a; ipsorum epv . nihil af 9 est enim mss.; est om. v est post cuius om. el 10 ipsius e 15 aliae adae e a 17 ueluti V facit V alb Domb.; fecit a2eprv 18 coutumelia V honore V 23 dei sui p immatura V1 24 sed superscripto corr. m. et V )

108
CAPUT XXII. De lapsu filiorum Dei alienigenarum mulierum amore captorum, unde et omnes exceptis octo hominibus diluuio perire meruerunt.

Hoc itaque libero uoluntatis arbitrio genere humano progrediente adque crescente facta est permixtio et iniquitate participata quaedam utriusque confusio ciuitatis. Quod malum a sexu femineo causam rursus inuenit; non quidem illo modo quo ab initio (non enim cuiusquam etiam tunc fallacia seductae illae feminae persuaserunt peccatum uiris); sed ab initio quae prauis moribus fuerant in terrena ciuitate, id est in terrigenarum societate, amatae sunt a filiis Dei, ciuibus scilicet peregrinantis in hoc saeculo alterius ciuitatis, propter pulchritudinem corporis. Quod bonum Dei quidem donum est; sed propterea id largitur etiam malis, ne magnum bonum uideatur bonis. Deserto itaque bono magno et bonorum proprio lapsus est factus ad bonum minimum, non bonis proprium, sed bonis malisque commune; ac sic filii Dei filiarum hominum amore sunt capti, adque ut eis coniugibus fruerentur, in mores societatis terrigenae defluxerunt, deserta pietate, quam in sancta societate seruabant. Sic enim corporis pulchritudo, a Deo quidem factum, sed temporale carnale infimum bonum, male amatur postposito Deo, aeterno interno sempiterno bono, quem ad modum iustitia deserta et aurum amatur ab auaris, nullo peccato auri, sed hominis. Ita se habet omnis creatura. Cum enim bona sit, et bene amari potest et male: bene scilicet ordine custodito, male ordine perturbato. Quod in laude quadam Cerei breuiter uersibus dixi:

  1. Haec tua sunt, bona sunt, quia tu bonus ista creasti.
  2. Nil nostrum est in eis, nisi quod peccamus amantes
  3. Ordine neglecto pro te, quod conditur abs te
  4. .
[*]( 12 Gen. 6, 2 ) [*]( 12 sunt amatae e 13 scilicet 4ei e 14 quidem dei e donum] bonum V 16 magno bono v 21 seruabunt e 25 abaris, in marge ab auaris, e 26 potest amari v 27 ei licet e\' 30 nihil V2 )
109
Creator autem si ueraciter ametur, hoc est si ipse, non aliud pro illo quod non est ipse, ametur, male amari non potest. Nam et amor ipse ordinate amandus est, quo bene amatur quod amandum est, ut sit in nobis metus qua uiuitur bene. Unde mihi uidetur, quod definitio breuis et uera uirtutis ordo est amoris; propter quod in sancto cantico canticorum cantat sponsa Christi, ciuitas Dei: Ordinate in me caritatem. Huius igitur caritatis, hoc est dilectionis et amoris, ordine perturbato Deum filii Dei neglexerunt et filias hominum dilexerunt. Quibus duobus nominibus satis ciuitas utraque discernitur. Neque enim et illi non erant filii hominum per naturam; sed aliud nomen coeperant habere per gratiam. Nam in eadem scriptura, ubi dicti sunt dilexisse filias hominum filii Dei, idem dicti sunt etiam angeli Dei. Unde illos multi putant non homines fuisse, sed angelos.

CAPUT XXIII.

An credendum sit angelos substantiae spiritalis amore speciosarum mulierum captos earundem inisse coniugia, ex quibus gigantes sint creati.

Quam quaestionem nos transeunter commemoratam in tertio huius operis libro reliquimus insolutam, utrum possint angeli, cum spiritus sint, corporaliter coire cum feminis. Scriptum est enim: Qui facit angelos suos spiritus, id est eos, qui natura spiritus sunt, facit esse angelos suos, iniungendo eis officium nuntiandi. Qui enim Graece dicitur SyyeXoi, quod nomen Latina declinatione angelus perhibetur, Latina lingua nuntius interpretatur. Sed utrum eorum corpora consequenter adiunxerit dicendo: Et ministros suos ignem ardentem, an quod caritate tamquam igne spiritali feruere debeant ministri eius, ambiguum est. Apparuisse tamen hominibus [*]( 7 Cant. 2, 4 20 c. 5 I, p. 114, 1 23 Ps. 103, 4 3 quod Ve 4 nt ... nirtus om. 61 11 et om. p 12 coepernnt a p; acceperant p nam et b 14 iidem v; id est e 25 angelos tnss. i 28 adaixerit F1 30 appar/fusse, at ut uidetur erasis, V )

110
angelos in talibus corporibus, ut non solum uideri, uerum etiam tangi possent, eadem ueracissima scriptura testatur. Et quoniam creberrima fama est multique se expertos uel ab eis, qui experti essent, de quorum fide dubitandum non esset, audisse confirmant, Siluanos et Panes, quos uulgo incubos uocant, inprobos saepe extitisse mulieribus et earum adpetisse ac peregisse concubitum; et quosdam daemones, quos Dusios Galli nuncupant, adsidue hanc inmunditiam et tentare et efficere, plures talesque adseuerant, ut hoc negare inpudentiae uideatur: non hinc aliquid audeo definire, utrum aliqui spiritus elemento aerio corporati (nam hoc elementum etiam cum agitatur flabello sensu corporis tactuque sentitur) possint hanc etiam pati libidinem, ut, quo modo possunt, sentientibus feminis misceantur. Dei tamen angelos sanctos nullo modo illo tempore sic labi potuisse crediderim; nec de his dixisse apostolum Petrum: Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos reseruari; sed potius de illis, qui primum apostatantes a Deo cum diabolo suo principe ceciderunt, qui primum hominem per inuidiam serpentina fraude deiecit. Angelos autem fuisse etiam Dei homines nuncupatos eadem scriptura sancta locupletissima testis est. Nam et de Iohanne scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam, et Malachiel propheta propria quadam, id est proprie sibi inpertita gratia dictus est angelus. [*]( 16 2. Petro 2, 4 28 Mr. 1. 2 25 Malach. 2, 7 ) [*]( 2 ueracissima V; uerissima rell. v 3 se sup. lin. V experto F1 4 fidem V esset V ael p Domb.; est b, e in marg., v 5 siluanaB F panes V e1 pαf Domb.; panoa e1; faunos superscripto t panos b; faunos n apv; phaunos r incibos VI pi at; incucibos e 6 eiptisse e et eas p 7 duos at 8 appellant a hanc assidue v 18 hinc e inUi etiam hanc 17 14 miscebant F1 17 inferni b 19 apostjadS F diabnlo r; zabulo p Domb. 20 principe suo v 24 praeparauit F1 e 25 Malachias v 26 sibi proprie v )
111

Verum hoc mouet quosdam, quod ex illis, qui dicti sunt angeli Dei, et ex mulieribus, quas amauerunt, non quasi homines generis nostri, sed gigantes legimus esse natos. Quasi uero corpora hominum modum nostrum longe excedentia, quod etiam supra commemoraui, non etiam nostris temporibus nata sunt. Nonne ante paucos annos, cum Romanae urbis quod a Gothis factum est adpropinquaret excidium, Romae fuit femina cum suo patre et sua matre, quae corpore quodam modo giganteo longe ceteris praemineret? Ad quam uisendam mirabilis fiebat usquequaque concursus. Et hoc erat maxime admirationi, quod ambo parentes eius nec saltem tam longi homines erant, quam longissimos uidere consueuimus. Potuerunt igitur gigantes nasci, et prius quam filii Dei, qui et angeli Dei dicti sunt, filiabus hominum, hoc est secundum hominem uiuentium, miscerentur; filii scilicet Seth filiis Cain. Nam et canonica scriptura sic loquitur, in quo libro haec legimus, cuius uerba ista sunt: Et factum est, postquam coeperunt homines multi fieri super terram, et filiae natae sunt illis; uidentes autem angeli Dei filias hominum, quia bonae sunt, sumserunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt. Et dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus his in aeternum, propter quod caro sunt. Erunt autem dies eorum centum uiginti anni. Gigantes autem erant super terram in diebus illis et post illud, cum intrarent filii Dei ad filias hominum, et generabant sibi; illi erant gigantes a saeculo homines nominati. Haec libri uerba diuini satis indicant iam illis diebus fuisse gigantes super terram, quando filii Dei acceperunt uxores filias [*]( 17 Gen. 6, 1 sqq. ) [*]( 5 memorauirauB non sint etiam nostris temporibus. nonne a 6 sunt Vb er p a. f Domb.; sint pv 11 admirationis e 13 ergo v 15 filiis scil. e filiis V abepr Domb.; filiabus ac 21 elegerant a r v 24 illorum V1 25 super terram codd. praeter V; super terra V Domb. d ■ (cJ. infra 29 112, 4 super terram V rell.) 26 a filiafo. V )

112
hominum, cum eas amarent bonas, id est pulchras. Consuetudo quippe scripturae huius est, etiam speciosos corpore bonos uocare. Sed et postquam hoc factum est, nati sunt gigantes. Sic enim ait: Gigantes autem erant super terram in diebus illis et post illud, cum intrarent filii Dei ad filias hominum. Ergo et ante in illis diebus et post illud. Quod autem ait: Et. generabant sibi, satis ostendit, quod prius, antequam sic caderent filii Dei, Deo generabant, non sibi, id est non dominante libidine coeundi, sed seruiente officio propagandi; non familiam fastus sui, sed ciues ciuitatis Dei. quibus adnuntiarent tamquam angeli Dei, ut ponerent in Deo spem suam, similes illius, qui natus est de Seth, filius resurrectionis, et sperauit inuocare nomen Domini Dei; in qua spe essent cum suis posteris coheredes aeternorum bonorum et sub Deo patre fratres filiorum.

Non autem illos ita fuisse angelos Dei, ut homines non essent, sicut quidam putant, sed homines procul dubio fuisse, scriptura ipsa sine ulla ambiguitate declarat. Cum enim praemissum esset, quod uidentes angeli Dei filias hominum, quia bonae sunt, sumserunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt, mox adiunctum est: Et dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus his in aeternum, propter quod caro sunt. Spiritu Dei quippe fuerant facti angeli Dei et filii Dei, sed declinando ad inferiora dicuntur homines nomine naturae, non gratiae; dicuntur et caro, desertores spiritus et deserendo deserti. Et septuaginta quidem interpretes et angelos Dei dixerunt istos et filios Dei; quod quidem non omnes codices habent, nam quidam nisi filios Dei non habent. Aquila autem, quem interpretem Iudaei ceteris anteponunt, non angelos Dei, nec filios [*]( 11 Ps. 77, 7 ) [*]( 3 hoc om. a 6 erant ergo et ante e; gygantes autem erant, omtssis et ante, a in illis V ab ep fv; in om. r pa Domb. 9 dominante sibi e 17 se F1 18 ipsa om. Fl 21 elegerant v 28 quippe Dei av 24 angeli om. e 25 homines dicuntur v 28 quos et )

113
Dei, sed filios deorum interpretatus est. Utrumque autem uerum est. Nam et filii Dei erant, sub quo patre suorum patrum etiam fratres erant; et filii deorum, quoniam dis geniti erant, cum quibus et ipsi di erant iuxta illud psalmi: Ego dixi: Di estis et filii Excelsi omnes. Merito enim creduntur septuaginta interpretes accepisse propheticum spiritum, ut, si quid eius auctoritate mutarent adque aliter quam erat quod interpretabantur dicerent, neque hoc diuinitus dictum esse dubitaretur. Quamuis hoc in Hebraeo esse perhibeatur ambiguum, ut et filii Dei et filii deorum posset interpretari.

Omittamus igitur earum scripturarum fabulas, quae apocryphae nuncupantur, eo quod earum occulta origo non claruit patribus, a quibus usque ad nos auctoritas ueracium scripturarum certissima et notissima successione peruenit. In his autem apocryphis etsi inuenitur aliqua ueritas, tamen propter multa falsa nulla est canonica auctoritas. Scripsisse quidem nonnulla diuine illum Enoch, septimum ab Adam, negare non possumus, cum hoc in epistula canonica ludas apostolus dicat. Sed non frustra non sunt in eo canone scripturarum, qui seruabatur in templo Hebraei populi succedentium diligentia sacerdotum, nisi quia ob antiquitatem suspectae fidei iudicata sunt, nec utrum haec essent, quae ille scripsisset, poterat inueniri, non talibus proferentibus, qui ea per seriem successionis reperirentur rite seruasse. Unde illa, quae sub eius nomine proferuntur et continent istas de gigantibus fabulas, quod non habuerint homines patres, recte a prudentibus iudicantur non ipsius esse credenda; sicut multa sub [*]( 4 Ps. 81, 6 18 Iud. 14 ) [*]( 3 et filii erant om. p dis V b2 e pi JI Domb.; diis r; dii a (ii in ras.), bl; de hia a; a diis ps v 9 esse m. 2 extra lin. V; esse dictum v 10 posset Vaeprf); possent bl p a; possint b* f 11 apocrysae F1 12 eo ex et corr. V 15 apocrysis V1 17 diuine Domb.; diuinae Ver; diuina abpv Enoch illum v 19 eo sup. lin. V 22 acripsisset perhibetur, in marg. scripsisse, e 23 ealjl V 24 rit9 O i a repperirentur rite V 25 deĮigęntibus fabulis V ) [*]( XXIX Aug. optM Sectio V pars II. ) [*]( 8 )

114
nominibus et aliorum prophetarum et recentiora sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia nomine apocryphorum ab auctoritate canonica diligenti exami. natione remota sunt. Igitur secundum scripturas canonicas Hebraeas adque Christianas multos gigantes ante diluuium fuisse non dubium est, et hos fuisse ciues terrigenae societatis hominum; Dei autem filios, qui secundum carnem de Seth propagati sunt, in hanc societatem deserta iustitia declinasse. Nec mirandum est, quod etiam de ipsis gigantes nasci potuerunt. Neque enim omnes gigantes, sed magis multi utique tunc fuerunt, quam post diluuium temporibus ceteris. Quos propterea creare placuit Creatori, ut etiam hinc ostenderetur non solum pulchritudines, uerum etiam magnitudines et fortitudines corporum non magni pendendas esse sapienti, qui spiritalibus adque inmortalibus longe melioribus adque firmioribus et bonorum propriis, non bonorum malorumque communibus beatificatur bonis. Quam rem alius propheta commendans ait: Ibi fuerunt gigantes illi nominati, qui ab initio fuerunt staturosi, scientes proelium. Non hos elegit Dominus, nec uiam scientiae dedit illis; sed interierunt, quia non habuerunt sapientiam, perierunt propter inconsiderantiam.

CAPUT XXIIII.

Quo modo intellegendum sit, quod de eis, qui diluuio perdendi erant, Dominus dixerit: Erunt dies eorum centum uiginti anni.

Quod autem dixit Deus: Erunt dies eorum centum uiginti anni, non sic accipiendum est, quasi praenuntiatum sit post haec homines centum uiginti annos uiuendo non [*]( 18 Bar. 3, 26 sqq. 27 Gen. 6, 8 ) [*]( 2 nomina V 13 etiam mas.; etiam et v 21 sed Vabeprpuf Domb.; et v 24 de om. pq 25 dix. dom. q 27 illorum VI 28 quia V )

115
transgredi, cum et post diluuium etiam quingentos excessisse inueniamus; sed intellegendum est hoc Deum dixisse, cum circa finem quingentorum annorum esset Noe, id est quadringentos octoginta uitae annos ageret, quos more suo scriptura quingentos uocat, nomine totius maximam partem plerumque significans; sescentensimo quippe anno uitae Noe, secundo mense factum est diluuium; ac sic centum uiginti anni praedicti sunt futuri uitae hominum periturorum, quibus transactis diluuio delerentur. Nec frustra creditur sic factum esse diluuium, iam non inuentis in terra qui non erant digni tali morte defungi, qua in inpios uindicatum est; non quo quic- ■ quam bonis quandoque morituris tale genus mortis faciat aliquid, quod eis possit obesse post mortem; uerum tamen nullus eorum diluuio mortuus est, quos de semine Seth propagatos sancta scriptura commemorat. Sic autem diuinitus diluuii causa narratur: Videns, inquit, Dominus Deus, quia multiplicatae sunt malitiae hominum super terram, et omnis quisque cogitat in corde suo diligenter super maligna omnes dies, et cogitauit Deus, quia fecit hominem super terram, et recogitauit, et dixit Deus: Deleam hominem, quem feci, a facie terrae, ab homine usque ad pecus et a repentibus usque ad uolatilia caeli, quia iratus sum, quoniam feci eos.

CAPUT XXV.

De ira Dei, quae incommutabilem tranquillitatem nulla inflammatione perturbat.

Ira Dei non perturbatio animi eius est, sed iudicium quo inrogatur poena peccato. Cogitatio uero eius et recogitatio [*]( 6 Gen. 7, 11 16 Gen. 6, 5 sqq. ) [*]( .\'..0 3 esset, in marg. fuisset, e 7 praedicaj.ti V 9 ai efc Y 10 terram V 11 quia a e, in marg. e qua non quod a b quicquam Vabepaf; quitquam r; om. p; hic quidquam v 12 bonis, superscripto m. 2 piis, p 14 quod de e 20 fecit deus a 21 dominus deus a deleam mss.; delebo v c facie terrae om. a 22 et om. a repentibus Vepp ct Domb.: reptilibus a b p v 27 qrti e ) [*](8* )

116
mutandarum rerum est inmutabilis ratio. Neque enim sicut hominem, ita Deum cuiusquam facti sui paenitet, cuius est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa praescientia. Sed si non utatur scriptura talibus uerbis, non se quodam modo familiarius insinuabit omni generi hominum, quibus uult esse consultum, ut et perterreat superbientes et excitet neglegentes, et exerceat quaerentes et alat intellegentes; quod non faceret, si non se prius inclinaret et quodam modo descenderet ad iacentes. Quod autem etiam interitum omnium animalium terrenorum uolatiliumque denuntiat: magnitudinem futurae cladis effatur, non animantibus rationis expertibus, tamquam et ipsa peccauerint, minatur exitium.

CAPUT XXVI.

Quod arca, quam Noe iussus est facere, in omnibus Christum ecclesiamque significet.

Iam uero quod Noe homini iusto et, sicut de illo scriptura ueridica loquitur, in sua generatione perfecto (non utique sicut perficiendi sunt ciues ciuitatis Dei in illa inmortalitate, qua aequabuntur angelis Dei, sed sicut esse possunt in hac peregrinatione perfecti) imperat Deus, ut arcam faciat, in qua cum suis, id est uxore, filiis et nuribus, et cum animalibus, quae ad illum ex Dei praecepto in arcam ingressa sunt, liberaretur a diluuii uastitate: procul dubio figura est peregrinantis in hoc saeculo ciuitatis Dei, hoc est ecclesiae, quae fit salua per lignum, in quo pependit mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Nam et mensurae ipsae/longitudinis et altitudinis et latitudinis eius significant corpus humanum, in cuius [*]( 17 Gen. 6, 9 25 1. Tim. 2, 5 ) [*]( 6 uult om. e perterreat b p; terreat a; praetereat Verpaf et excit. negleg. om. o1 8 et om. e 10 animalium terrenorum, in marg. animarum terrenarum, e 11 rationibus e 14 iusaus est noe p 21 cum uxore e et filiis e o nuribus omisso et .1: 26 ipsius b long. altitud. latitudinisque v 27 et latitud. om. p )

117
ueritate ad homines praenuntiatus est uenturus et uenit. Humani quippe corporis longitudo a uertice usque ad uestigia sexiens tantum habet quam latitudo, quae est ab uno latere ad alterum latus, et deciens tantum quam altitudo, cuius altitudinis mensura est in latere a dorso ad uentrem; uelut si iacentem hominem metiaris supinum seu pronum, sexiens tantum longus est a capite ad pedes, quam latus a dextra in sinistram uel a sinistra in dextram, et deciens. quam altus a terra. Unde facta est arca trecentorum in longitudine cubitorum et quinquaginta in latitudine et triginta in altitudine. Et quod ostium in latere accepit, profecto illud est uulnus, quando latus crucifixi lancea perforatum est; hac quippe ad illum uenientes ingrediuntur, quia inde sacramenta manarunt, quibus credentes initiantur. Et quod de lignis quadratis fieri iubetur, undique stabilem uitam sanctorum significat: quacumque enim uerteris quadratum, stabit; et cetera, quae in eiusdem arcae constructione dicuntur, ecclesiasticarum signa sunt rerum.

Sed ea nunc persequi longum est; et hoc iam fecimus in opere, quod aduersus Faustum Manichaeum scripsimus, negantem in Hebraeorum libris aliquid de Christo esse prophetatum. Et fieri quidem potest, ut et nobis quispiam et alius alio exponat haec aptius, dum tamen ea, quae dicuntur, ad hanc de qua loquimur Dei ciuitatem in hoc saeculo maligno tamquam in diluuio peregrinantem omnia referantur. si ab eius sensu. qui ista conscripsit, non uult longe aberrare, qui exponit. Exempli gratia, uelut si quispiam, quod hic scriptum est: Inferiora bicamerata et tricamerata facies eam, non quod ego in illo opere dixi uelit intellegi, quia ex [*]( 12 Io. 19, 34 20 Xn, c. 14 28 Gen. 6, 16 st ) [*]( 2 ad om. p 8 lwgitndo V 4 quam superscripto m. 2 ut V 6 hominem... pronum om. 81 7 longitudinis, ix marg. longus. e 9 in i de IH u ante longitud. om. e 11 hostium e 13 qua in V 16 tpi eisdem V 21 in libris Hebr. v prophetarum el )

118
omnibus gentibus ecclesia congregatur, bicameratam dictam propter duo genera hominum, circumcisionem scilicet et praeputium, quos apostolus et alio modo dicit Iudaeos et Graecos; tricameratam uero eo, quod omnes gentes de tribus filiis Noe post diluuium reparatae sunt; sed aliud dicat aliquid, quod a fidei regula non sit alienum. Nam quoniam non solas in inferioribus mansiones habere arcam uoluit, uerum etiam in superioribus (et haec dixit bicamerata) et in superioribus superiorum (et haec appellauit tricamerata), ut ab imo sursum uersus tertia consurgeret habitatio: possunt hic intellegi et tria illa, quae commendat apostolus, fides, spes, caritas; possunt etiam multo conuenientius tres illae ubertates euangelicae, tricena, sexagena, centena, ut in infimo habitet pudicitia coniugalis, supra uidualis adque hac superior uirginalis, et si quid melius secundum fidem ciuitatis huius intellegi et dici potest. Hoc etiam de ceteris, quae hic exponenda sunt, dixerim, quia, etsi non uno disseruntur modo, ad unam tamen catholicae fidei concordiam reuocanda sunt.

CAPUT XXVII.

De arca adque diluuio nec illis esse consentiendum, qui solam historiam recipiunt sine allegorica significatione, nec illis, qui solas figuras defendunt repudiata historica ueritate.

Non tamen quisquam putare debet aut frustra haec esse conscripta, aut tantummodo rerum gestarum ueritatem sine ullis allegoricis significationibus hic esse quaerendam, aut e contrario haec omnino gesta non esse, sed solas esse uerborum figuras, aut quidquid illud est nequaquam ad [*]( 3 Rom. 3, 9 11 1, Cor. 13, 13 13 Mt. 13, 8 ) [*]( 1 dicam, in marg. dictam, e 5 sint p1 aliquis 61 8 bicameratam e 9 tricameratam e ut ab imo] ubi F1 11 illa tria v 12 multo sttp. lin. e 13 ut] aut e 15 melius Vb Vj aliud aeprpaf 20 neque p 24 quisque b )

119
prophetiam ecclesiae pertinere. Quis enim nisi mente peruersus inaniter scriptos esse contendat libros per annorum milia tanta religione et tam ordinatae successionis obseruantia custoditos, aut solas res gestas illic intuendas, ubi certe, ut alia omittam, si numerositas animalium cogebat arcae tantam fieri magnitudinem, inmunda bina et munda septena intromitti animalia quid cogebat, cum aequalis numeri possent utraque seruari? Aut uero Deus, qui propter genus reparandum seruanda praecepit, eo modo illa, quo instituerat, restituere non ualebat?

Qui uero non esse gesta, sed solas rerum significandarum figuras esse contendunt, primum opinantur tam magnum fieri non potuisse diluuium, ut altissimos montes quindecim cubitis aqua crescendo transcenderet, propter Olympi uerticem montis, supra quem perhibentur nubes non posse concrescere, quod tam sublime iam caelum sit, ut non ibi sit aer iste crassior, ubi uenti nebulae imbresque gignuntur; nec adtendunt omnium elementorum crassissimam terram ibi esse potuisse. An forte negant esse terram uerticem montis? Quur igitur usque ad illa caeli spatia terris exaltari licuisse, et aquis exaltari non licuisse contendunt, cum isti mens ores et pensores elementorum aquas terris perhibeant superiores adque leuiores? Quid itaque rationis adferunt, quare terra grauior et inferior locum caeli tranquillioris inuaserit per uolumina tot annorum, et aqua leuior ac superior permissa non sit hoc facere saltem ad tempus exiguum?

Dicunt etiam non potuisse capere arcae illius quantitatem animalium genera tam multa in utroque sexu, bina de inmundis, septena de mundis. Qui mihi uidentur non conputare nisi trecenta cubita longitudinis et latitudinis quinquaginta, [*]( 2 scribtor V1 5 tantum V1 8 repar. genus v 14 crescendo eup. litl. e olympii V 15 perhibentur abep pav; perhiben (sic) V; perhibent r Domb. conscendere p r 16 sublime Vberpαf Domb.; sublimie av iam Vbe2prρaf Domb.; quam a elv iste om. e 21 et penaorea sup. lin. V 25 promissa V 29 quid e )

120
nec cogitare aliud tantum esse in superioribus itemque aliud tantum in superioribus superiorum, ac per hoc ter ducta illa cubita fieri nongenta super centum quinquaginta. Si autem cogitemus quod Origenes non ineleganter adstruxit, Moysen scilicet hominem Dei eruditum, sicut scriptum est, omni sapientia Aegyptiorum, qui geometricam dilexerunt, geometrica cubita significare potuisse, ubi unum quantum sex nostra ualere adseuerant, quis non uideat quantum rerum capere illa potuit magnitudo? Nam illud quod disputant tantae magnitudinis arcam non potuisse conpingi, ineptissime calumniantur, cum sciant inmensas urbes fuisse constructas, nec adtendunt centum annos, quibus arca illa est fabricata; nisi forte lapis lapidi adhaerere potest sola calce coniunctus, ut murus per tot milia circumagatur, et lignum ligno per suscudines, epiros, clauos, gluten bituminis non potest adhaerere, ut fabricetur arca non curuis, sed rectis lineis longe lateque porrecta, quam nullus in mare mittat conatus hominum, sed leuet unda, cum uenerit, naturali ordine ponderum, magisque diuina prouidentia quam humana prudentia natantem gubernet, ne incurrat ubicumque naufragium.

Quod autem scrupulosissime quaeri solet de minutissimis bestiolis, non solum quales sunt mures et stelliones, uerum etiam quales lucustae, scarabei, muscae denique et pulices, utrum non amplioris numeri in arca illa fuerint, quam qui est definitus, cum hoc imperaret Deus, prius admonendi sunt, quos haec mouent, sic accipiendum esse quod dictum est: Quae repunt super terram, ut necesse non fuerit [*]( 4 Homil. 2. in Genes. 5 Act. 7, 22 ) [*]( 1 tantam aliud p 3 nungenta V super scripsi; per mss. Dotnb.; om, v 4 non neglegenter a 9 potuit illa v 12 attendant F1 18 posse V1 14 lignum.... clauos m. 2 in spatio uacuo a 15 suscudinea Vepr Dotnb.; succud., prius c in ras., b; anbscadines v epiroa mss. v; epigros uel epiuros coni. Mewsius et gluten v 16 fabricaretur v currus e 18 ad (ab ?) naturali Y 22 uerum, ita narg. uermitt, e 28 locaatae v 26 mouet V )

121
conseruari in arca, quae possunt in aquis uiuere, non solum mersa, sicut pisces, uerum etiam supernatantia, sicut multae alites. Deinde cum dicitur: Masculus et femina erunt, profecto intellegitur ad reparandum genus dici; ac per hoc nec illa necesse fuerat ibi esse, quae possunt sine concubitu de quibusque rebus uel rerum corruptionibus nasci; uel si fuerunt, sicut in domibus esse consuerunt, sine ullo numero definito esse potuisse; aut si mysterium sacratissimum, quod agebatur, et tantae rei figura etiam ueritate facti aliter non posset inpleri, nisi ut omnia ibi certo illo numero essent, quae uiuere in aquis natura prohibente non possent, non fuit ista cura illius hominis uel illorum hominum, sed diuina. Non enim ea Noe capta intromittebat, sed uenientia et intrantia permittebat. Ad hoc enim ualet quod dictum est: Intrabunt ad te; non scilicet hominis actu, sed Dei nutu; ita sane, ut non illic fuisse credenda sint, quae sexu carent. Praescriptum enim adque definitum est: Masculus et femina erunt. Alia sunt quippe quae de quibusque rebus sine concubitu ita nascuntur, ut postea concumbant et generent, sicut muscae; alia uero in quibus nihil sit maris et feminae, sicut apes. Ea porro quae sic habent sexum, ut non habeant fetum, sicut muli et mutae, mirum si fuerunt ibi, ac non potius parentes eorum ibi fuisse suffecerit, equinum uidelicet adque asininum genus; et si qua alia sunt, quae commixtione diuersi generis genus aliquod gignunt. Sed si et hoc ad mysterium pertinebat, ibi erant. Habet enim et hoc genus masculum et feminam.

Solet etiam mouere nonnullos, genera escarum, quae illic habere poterant animalia, quae non nisi carne uesci putantur, utrum praeter numerum ibi fuerint sine transgressione mandati, quae aliorum alendorum necessitas illic coegisset includi; [*]( 5 eMept e 7 consoeuerant v 9 et om. p figuram habuit quod etiam p ueritate mlS.; in ueiit. 11 17 est enim v 22 ibi fuerunt v 23 ubi F1 suffecerit V b2 81 P v; sufficerit, V b2e1pν; sufficeret a bl; Bufficerent in marg. e 26 et si e 26 erat F1 )

122
an uero, quod potius est credendum, praeter carnes aliqua alimenta esse potuerint, quae omnibus conuenirent. Nouimus enim quam multa animalia, quibus caro cibus est, frugibus pomisque uescantur et maxime fico adque castaneis. Quid ergo mirum, si uir ille sapiens et iustus, etiam diuinitus admonitus quid cuique congrueret, sine carnibus aptam cuique generi alimoniam praeparauit et condidit? Quid est autem, quo uesci non cogeret fames? aut quid non suaue ac salubre facere posset Deus, qui etiam, ut sine cibo uiuerent. diuina facilitate donaret, nisi ut pascerentur etiam hoc inplendae figurae tanti mysterii conueniret? Non autem ad praefigurandam ecclesiam pertinere tam multiplicia rerum signa gestarum, nisi fuerit. contentiosus, nemo permittitur opinari. Iam enim gentes ita ecclesiam repleuerunt, mundique et inmundi, donec certum ueniatur ad finem, ita eius unitatis quadam conpagine continentur, ut ex hoc uno manifestissimo etiam de ceteris, quae obscurius aliquanto dicta sunt et difficilius agnosci queunt, dubitare fas non sit. Quae cum ita sint, sic nec inaniter ista esse conscripta putare quisquam uel durus audebit, nec nihil significare cum gesta sint, nec sola dicta esse significatiua non facta, nec aliena esse ab ecclesia significanda probabiliter dici potest; sed magis credendum est et sapienter esse memoriae litterisque mandata, et gesta esse, et significare aliquid, et ipsum aliquid ad praefigurandam ecclesiam pertinere. Iam usque ad hunc articulum perductus liber iste claudendus est, ut ambarum ciuitatum cursus, terrenae scilicet secundum hominem uiuentis et caelestis secundum Deum, post diluuium et deinceps in rebus consequentibus requiratur. [*]( 2 potuerunt V abeprpaf 7 recondidit v 8 quo V b2 v; quod ableprpaf ac] aut F1 10 nisi om. e 18 dubitari v 19 aic b; ai rell. v; [si] Diibnero auctore Domb. conscripta esse v reputare V 21 ab ecclesia dsi e 26 amborum V1 AURELI AUGUSTINI: CONTRA P AOANOS I LIBER ■ XV • EXP. | INCIP . LIB. XVI1 V LIB. XVI. Precedente canone capitulorum quibus quid singuli libri contineant indicatur. Incipit itaque canon libri. XVI. f; Incipit itaque Canon libri XVLg )
123

An post diluuium a Noe usque ad Abraham aliquae familiae secundum Deum uiuentium reperiantur.

Post diluuium procurrentis sanctae uestigia ciuitatis utrum continuata sint an intercurrentibus inpietatis interrupta temporibus, ita ut nullus hominum ueri unius Dei cultor existeret, ad liquidum scripturis loquentibus inuenire difficile est, propterea quia in canonicis libris post Noe, qui cum coniuge ac tribus filiis totidemque nuribus suis meruit per arcam uastatione diluuii liberari, non inuenimus usque Abraham cuiusquam pietatem euidenti diuino eloquio praedicatam, nisi quod Noe duos filios suos Sem et lapheth prophetica benedictione commendat, intuens et praeuidens quod longe fuerat post futurum. Unde factum est etiam illud, ut filium suum medium, hoc est primogenito iuniorem ultimoque maiorem, qui peccauerat in patrem, non in ipso, sed in filio eius suo nepote maledicerethis uerbis: Maledictus Chanaan puer, famulus erit fratribus suis. Chanaan porro natus fuerat ex Cham, qui patris dormientis nec texerat, sed potius prodiderat nuditatem. Unde etiam quod secutus adiunxit benedictionem duorum maximi et minimi filiorum dicens: Benedictus Dominus Deus Sem, et erit Chanaan puer illius; latificet Deus Iapheth, et habitet in domibus Sem, sicut ipsa eiusdem Noe et uineae plantatio et ex eius fructu inebriatio et dormientis enudatio, et quae ibi cetera facta [*]( 19 Gen. 9, 25 aqq. 4 aliquem f g 10 qui at; quod v ac] et b 11 uastatione VbrS nastations ej a uastatione gpv; a uastitate a 12 usque VrA Domb.; usque ad abegpv habraam g quuiusquam V 15 post fuerat v 17 iuniorem codd.; minorem v 22 adiunzit Vb Domb.; adiungit aegprv 24 Deus om. V1 25 eius e latificet Vbpra Domb.; laetificet aegpv 27 enudatio V; nnd. rell. v Domb. )

124
adque conscripta sunt, propheticis sunt grauidata sensibus et uelata tegminibus.

CAPUT II.

Quid in filiis Noe prophetice fuerit praefiguratum.

\' Sed nunc rerum effectu iam in posteris consecuto, quae operta fuerant, satis aperta sunt. Quis enim haec diligenter et intellegenter aduertens non agnoscat in Christo? Sem quippe, de cuius semine in carne natus est Christus, interpretatur nominatus. Quid autem nominatius Christo, cuius nomen ubique iam fragrat, ita ut in cantico canticorum etiam ipsa praecedente prophetia unguento conparetur effuso; in cuius domibus, id est ecclesiis, habitat gentium latitudo? Nam Iapheth latitudo interpretatur. Cham porro, quod interpretatur calidus, medius Noe filius, tamquam se ab utroque discernens et inter utrumque remanens, nec in primitiis Israelitarum nec in plenitudine gentium, quid significat nisi haereticorum genus calidum, non spiritu sapientiae, sed inpatientiae, quo solent haereticorum feruere praecordia et pacem perturbare sanctorum ? Sed haec in usum cedunt proficientium, iuxta illud apostoli: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in uobis. Unde etiam scriptum est: Filius eruditus sapiens erit, inprudente autem ministro utetur. Multa quippe ad fidem catholicam pertinentia, dum haereticorum calida inquietudine exagitantur, [*]( 12 Cant. 1, 2 21 1. Cor. 11, 19 23 Prou. 10, 5 ) [*]( 1 in sensibus p 2 reuelata tegraimbus, in marg. al. in uiaceribus. p 4 figuratum f g 7 fuerant Vbprv; fuerunt aegaf p set intelleg. om. et 9 est om. e 11 ubique, que m. 2 sup. lin. e fraglat Y, in marg. e; flagrat egp in canticis p 12 praecedente codd.; praecinente v ungento Y 13 qauius V domigjbus e 15 callidas a beg et sic l. 18. %5 16 primis V 17 israhelit. Vabegp significatnr g 19 primordia codd. 21 et om. gp 23 inprudens e 24 quippe ex quidem corr., V )

125
ut aduersus eos defendi possint, et considerantur diligentius et intelleguntur clarius et instantius praedicantur, et ab aduersario mota quaestio discendi existit occasio. Quamuis non solum qui sunt apertissime separati, uerum omnes, qui Christiano uocabulo gloriantur et perdite uiuunt, non absurde possunt uideri medio Noe filio figurati; passionem quippe Christi, quae illius hominis nuditate significata est, et adnuntiant profitendo, et male agendo exhonorant. De talibus ergo dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Ideo Cham in filio suo maledictus est, tamquam in fructu suo, id est in opere suo. Unde conuenienter et ipse filius eius Chanaan interpretatur motus eorum; quod aliud quid est quam opus eorum? Sem uero et Iapheth tamquam circumcisio et praeputium, uel sicut alio modo eos appellat apostolus, ludaei et Graeci, sed uocati et iustificati, cognita quoquo modo nuditate patris, qua significabatur passio Saluatoris, sumentes uestimentum posuerunt supra dorsa sua et intrauerunt auersi et operuerunt nuditatem patris sui, nec uiderunt quod reuerendo texerunt. Quodam enim modo in passione Christi et quod pro nobis factum est honoramus et Iudaeorum facinus auersamur. Yestimentum significat sacramentum, dorsa memoriam praeteritorum, quia passionem Christi eo scilicet iam tempore, quo habitat Iapheth in domibus Sem et malus frater in medio eorum, transactam celebrat ecclesia, non adhuc prospectat futuram.

Sed malus frater in filio suo, hoc est in opere suo, puer. id est seruus est fratrum bonorum, cum ad exercitationem patientiae uel ad prouectum sapientiae scienter utuntur malis [*]( 9 Mt. 7, 20 ) [*]( 2 praedicatnr g 4 uerum codd. praeter b; uerum etiam b v 12 interpretatuf e quid aliud p 13 quam] nisi p 14 uel ex et corr. e 16 significaptur e 17 supra dorsa Vablegprpv; supra duo dorsafcJa; duo dorsa omisso supra f 27 id est] primus in ras. a; dtt uiuit in ras. b seruus fratr. omisso est p bonorum] suorum p cum om. e cum ad V a Domb.; cum uel ad bgv; cum enim ad p 28 prouectum V a gp a p; profectum b e fv )

126
boni. Sunt enim teste apostolo, qui Christum adnuntiant non caste; sed siue occasione, inquit, siue ueritate Christus adnuntietur [in hoc gaudeo, sed et gaudebo]. Ipse quippe plantauit uineam, de qua dicit propheta: Vinea Domini Sabaoth domus Israel est, et bibit de uino eius (siue ille calix hic intellegatur, de quo dicit: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? et: Pater, si fieri potest, transeat calix iste, quo suam sine dubio significat passionem; siue, quia uinum fructus est uineae, hoc potius illo significatum est, quod ex ipsa uinea, hoc est ex genere Israelitarum, carnem pro nobis et sanguinem, ut pati posset, adsumsit), et inebriatus est, idest passus est, et nudatus est; ibi namque nudata est, id est apparuit, eius infirmitas, de qua dicit apostolus: Etsi crucifixu.s est ex infirmitate. Unde idem dicit: Infirmum Dei fortius est hominibus, et stultum Dei sapientius est hominibus. Quod uero cum dictum esset: Et nudatus est, addidit scriptura: In domo sua, eleganter ostendit, quod a suae carnis gente et domesticis sanguinis sui, utique Iudaeis, fuerat crucem mortemque passurus. Hanc passionem Christi foris in sono tantum uocis reprobi adnuntiant; non enim quod adnuntiant intellegunt. Probi autem in interiore homine habent tam grande mysterium adque honorant intus in corde infirmum et stultum Dei, quia fortius et sapientius est hominibus. Huius rei figura est, quod Cham [*]( 2 Phil. 1, 18 X Esai. 5, 7 6 Mt. 20, 22 7 ib. 26, 39 12 Gen. 9, 21 14 2. Cor. 13, 4 15 1. Cor. 1, 25 i ) [*]( 1 enim om. p 2 sed suįe V 3 verba inclusa om. mas.j in b post adnuntietur superscriptum est et relq. 4 ipse quidem p 5 uiuit de bino V1 6 intellegatur dplpr p 7 et Pater..... iste om. p 8 transeat V b e\' gl r; transeat a me a e2 g2 a łJ 9 binum V1 10 signif. est V a bgprpaf; est om. e; sit signif. v 12 id est... nud. est om. p 13 nudatus est. id est g 15 ex] in g item Veg 18 addit el 20 a iudaeis Y b 22 reprobi g 23 hominem V 24 quia cadd.; quod v 25 regi e )
127
exiens hoc nuntiauit foris; Sem uero et Iapheth, ut hoc uelarent, id est honorarent, ingressi sunt, hoc est interius id egerunt.

Haec scripturae secreta diuinae indagamus, ut possumus, alius alio magis minusue congruenter, uerum tamen fideliter certum tenentes non ea sine aliqua praefiguratione futurorum gesta adque conscripta neque nisi ad Christum et eius ecclesiam, quae ciuitas Dei est, esse referenda; cuius ab initio generis humani non defuit praedicatio, quam per omnia uidemus inpleri. Benedictis igitur duobus filiis Noe adque uno in medio eorum maledicto deinceps usque ad Abraham de iustorum aliquorum, qui pie Deum colerent, commemoratione silentium est per annos amplius quam mille. Nec eos defuisse crediderim, sed si omnes commemorarentur, nimis longum fieret, et esset haec historica magis diligentia quam prophetica prouidentia. Illa itaque exsequitur litterarum sacrarum scriptor istarum uel potius per eum Dei Spiritus, quibus non solum narrentur praeterita, uerum etiam praenuntientur futura, quae tamen pertinent ad ciuitatem Dei; quia et de hominibus, qui non sunt ciues eius, quidquid hic dicitur, ad hoc dicitur, ut illa ex conparatione contraria uel proficiat uel emineat. Non sane omnia, quae gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda sunt; sed propter illa, quae aliquid significant, etiam ea, quae nihil significant, adtexuntur. Solo enim uomere terra proscinditur; sed ut hoc fieri possit, etiam cetera aratri membra sunt necessaria; et soli nerui in citharis adque huius modi uasis musicis aptantur ad cantum; sed ut aptari possint, insunt et cetera in conpagibus organorum, quae non percutiuntur a canentibus, sed ea, quae percussa resonant, his conectuntur. Ita in prophetica historia dicuntur et aliqua, quae nihil significant, sed quibus adhaereant quae significant et quodam modo religentur. [*]( 5 congruerent F1 13 silentium est codd.; ailitum est v 15 haec esset magis histor. v 19 de omnibus e 22 narrentur e 24 non solo g; non solum a 26 et nec g huiuacemodi g 27 ad cantum om. bt 28 conpaginibus p )

128

CAPUT III.

De generationibus trium filiorum Noe.

Generationes ergo filiorum Noe deinceps intuendae, et quod de his dicendum uidetur, adtexendum est huic operi, quo ciuitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, per tempora procursus ostenditur. Coeptae sunt enim commemorari a minimo filio, qui uocatus est Iapheth, cuius filii octo nominati sunt, nepotes autem septem de duobus filiis eius, tres ex uno, quattuor ex altero; fiunt itaque omnes quindecim. Filii autem Cham, hoc est medii filii Noe, quattuor et nepotes quinque ex uno eius filio, pronepotes duo ex nepote uno; fit eorum summa undecim. Quibus enumeratis reditur tamquam ad caput et dicitur: Chus autem genuit Nebroth; hic coepit esse gigans super terram. Hic erat gigans uenator contra Dominum Deum. Propter hoc dicunt: Sicut Nebroth gigans uenator contra Dominum. Et factum est initium regni eius Babylon, Oreg, Archad et Chalemne in terra Sennaar. De terra illa exiuit Assur et aedificauit Nineuen et Roboth ciuitatem et Chalach et Dasem inter medium Nineuae et Chalach: haec ciuitas magna. [*]( 13 Gen. 10, 9 sqq. ) [*](4 opellri, ra eras e 6 enim codd.; autem v 8 tris g 9 alio, in marg. altero, e 13 16 nemroth p 14 sqq. gigans Vb e* g1 p; gigas a es ga v erat gigans om. p r 15 dominum om. 61 Propter usque ad Dominum om. ab1 17 deum V eius om. e 18 oreg t archad Vbe; oreg arcad a; orech archah g; recharchath p; Orech Archad v Domb. chalemne V; chalenne g p r; calemne ae; calenne b; Chalenne v Domb. 19 exiuit Y b; exiit reU. v Domb. nineuen Veg; niniuen apv; niniuen ciuitatem b 20 roboth V2 begpaf; robot a; roboch p; throbotli V1; Robooth v ciuitatem om. b et ante Chalach om. p chalach V2 eg*; chalanc V1; chalac a; chalaoch g\'; calach p; calanna b Dasem.... chalach m. 1 minoribm litteris inter lineas V dasen p; resen b 21 nineaen b; Nineues f chalac a; calach p; cale b haec est a ciuitas dei p )

129
Iste porro Chus, pater gigantis Nebroth, primus nominatus est in filiis Cham, cuius quinque filii iam fuerant conputati et nepotes duo. Sed istum gigantem aut post nepotes suos natos genuit, aut, quod est credibilius, seorsum de illo propter eius eminentiam scriptura locuta est; quando quidem et regnum eius commemoratum est, cuius initium erat illa nobilissima Babylon ciuitas, et quae iuxta commemoratae sunt siue ciuitates siue regiones. Quod uero dictum est de terra illa, id est de terra Sennaar, quae pertinebat ad regnum Nebroth, exisse Assur et aedificasse Nineuen et alias quas contexuit ciuitates, longe postea factum est, quod ex hac occasione perstrinxit propter nobilitatem regni Assyriorum, quod mirabiliter dilatauit Ninus, Beli filius, conditor Nineuae ciuitatis magnae; cuius ciuitatis nomen ex illius nomine deriuatum est, ut a Nino Nineue uocaretur. Assur autem, unde Assyrii, non fuit in filiis Cham, medii filii Noe, sed in filiis Sem reperitur, qui fuit Noe maximus filius. Unde apparet de progenie Sem. exortos fuisse, qui postea regnum gigantis illius obtinerent et inde procederent adque alias conderent ciuitates, quarum prima est a Nino, appellata Nineue. Hinc reditur ad alium filium Cham, qui uocabatur Mesraim, et commemorantur quos genuit, non tamquam singuli homines, sed nationes septem. Et de sexta, uelut de sexto filio, gens commemoratur exisse, quae appellatur Philistiim; unde fiunt octo. Inde iterum ad Chanaan reditur, in quo filio maledictus est Cham, et quos genuit undecim nominantur. Deinde usque ad quos fines peruenerint commemoratis quibusdam ciuitatibus dicitur. Ac per hoc filiis nepotibusque conputatis de progenie Cham triginta unus geniti referuntur. [*]( t 1 primis V 2 cam et sic semper b 10 ev alias V 15 assyri V e 16 noe ex moae corr. e 17 noe , extra Un. I maximus ijQe§ filius V 20 quam V 21 meyraim V; mesrhaim g; mesrachim e 24 exiisse v tilirtim F; filisthiim g 29 -XXXI. a unus p; unum V egrpaf i iiil, ex untt corr., b genti b ) [*]( XXXX AUf- opera Sectio V pars II. ) [*]( 9 )
130
Restat commemorare filios Sem, maximi filii Noe; ad eum quippe gradatim generationum istarum peruenit a minimo exorta narratio. Sed unde incipiunt commemorari filii Sem, habet quiddam obscuritatis, quod expositione inlustrandum est, quia et multum ad rem pertinet, quam requirimus. Sic enim legitur: Et Sem natus est, et ipsi patri omnium filiorum, Heber, fratri Iapheth maiori. Ordo uerborum est: Et Sem natus est Heber, etiam ipsi, id est ipsi Sem, natus est Heber, qui Sem pater est omnium filiorum. Sem ergo patriarcham intellegi uoluit omnium, qui de stirpe eius exorti sunt, quos commemoraturus est, siue sint filii, siue nepotes et pronepotes et deinceps indidem exorti. Non sane istum Heber genuit Sem, sed ab illo quintus in progenitorum serie reperitur. Sem quippe inter alios filios genuit Arphaxat, Arphaxat genuit Cainan, Cainan genuit Sala, Sala genuit Heber. Non itaque frustra ipse primus est nominatus in progenie ueniente de Sem et praelatus etiam filiis, cum sit quintus nepos, nisi quia uerum est, quod traditur, ex illo Hebraeos esse cognominatos, tamquam Heberaeos; cum et alia possit esse opinio, ut ex Abraham tamquam Abrahaei dicti esse uideantur; sed nimirum hoc uerum est, quod ex Heber Heberaei appellati sunt, ac deinde una detrita littera Hebraei, quam linguam solus Israel populus potuit obtinere, in quo Dei ciuitas et in sanctis peregrinata est et in omnibus sacramento adumbrata. Igitur filii Sem prius sex nominantur, deinde ex uno eorum nati sunt quattuor nepotes eius, itemque [*]( 6 Gen. 10. 21 ) [*]( 1 Restat-Noe om. e 6 ex sem p et ipsi Vaegp Domb.; etiam ipsi bv 8 natus est et e eber et sic fere semper e id est ipsi sup. lin. V 9 filiorum suorum b v 12 et pronep. om. p r; siue pronep. v inde gl; itidem p, marg. e 13 qui intus V genitorum F1 15 chainan cliainan Vg salam V 16 itaque mss.; utique marg. e, v 17 praelatus est agpf etiam] iam a 19 cog I nom., cog extra lin. V 20 possint V 22 sunt sup. lin. V detrita V1 α1eρraf Domb ; detracta V2 a1 b 9 P v 23 Hebraei quam] hebraicam b linguam Vaegp Domb ; linguam He braicam israhel Veg )
131
alter filiorum Sem genuit eius nepotem, adque ex illo itidem pronepos natus est adque inde abnepos, qui est Heber. Genuit autem Heber duos filios, quorum unum appellauit Phalech, quod interpretatur diuidens. Deinde scriptura subiungens rationemque huius nominis reddens: Quia diebus, inquit, eius diuisa est terra. Hoc autem quid sit, postea apparebit. Alius uero, qui natus est ex Heber, genuit duodecim filios; ac per hoc fiunt omnes progeniti de Sem uiginti septem. In summa igitur omnes progeniti de tribus filiis Noe, id est quindecim de Iapheth, triginta unus de Cham, uiginti septem de Sem fiunt septuaginta tres. Deinde sequitur scriptura dicens: Hi filii Sem in tribubus suis secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis; itemque de omnibus: Haec, inquit, tribus filiorum Noe secundum generationes eorum, secundum gentes eorum. Ab his dispersae sunt insulae gentium super terram post diluuium. Unde colligitur septuaginta tres uel potius (quod postea demonstrabitur) septuaginta duas gentes tunc fuisse, non homines. Nam et prius, cum fuissent commemorati filii Iapheth, ita conclusum est: Ex his segregatae sunt insulae gentium in terra sua, unus quisque secundum linguam in tribubus suis et in gentibus suis.

Iam uero in filiis Cham quodam loco apertius gentes commemoratae sunt, sicut superius ostendi. Mesraim genuit eos, qui dicuntur Ludiim; et eodem modo ceterae usque [*]( 5 Gen. 10, 25 12 ib. 10, 31 14 ib. 10, 1. 5 20 ib. 10, 5 25 ib. 10, 13 3 phalec V 6 post eg; post hoc V 8 progen. omnes a 10 et triginta v -XXXI. a e unum Vgrp f; ij// in ras. b ca b et uiginti septim g; uigiuti et sept. e 11 deinde dicens script. sequitur a 12 secundum-region. suis om. e 14 haec V egp Hae v 15 secundum generat. om. el secundum gentes eorum 11188.; in b m. 2 lineola transwrm delet.; et sec. gent. eorum v 20 congregatae b 21 sua] eorum p 22 linguam Vbx Domb.; ling. suam b2 rell. v 25 mesrhaim V e*g; mesrachim e1 ) [*]( 9* )

132
ad septem gentes. Et enumeratis omnibus postea concludens: Hi filii Cham, inquit, in tribubus suis secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis. Propterea ergo multorum filii non sunt commemorati. quia gentibus aliis nascendo accesserunt, ipsi autem gentes facere nequiuerunt. Nam qua alia causa, cum filii Iapheth octo enumerentur, ex duobus eorum tantum filii nati commemorantur, et cum filii Cham quattuor nominentur, ex tribus tantum qui nati sunt adiciuntur, et cum filii Sem nominentur sex, duorum tantum posteritas adtexitur? Numquid ceteri sine filiis remanserunt? Absit hoc credere; sed gentes, propter quas commemorari digni essent, non utique fecerunt, quia, sicut nascebantur, aliis gentibus addebantur.

CAPUT IIII.

De diuersitate linguarum principioque Babylonis.

Cum ergo in suis linguis istae gentes fuisse referantur, redit tamen narrator ad illud tempus, quando una lingua omnium fuit, et inde iam exponit, quid acciderit, ut linguarum diuersitas nasceretur. Et erat, inquit, omnis terra labium unum et uox una omnibus. Et factum est, cum mouerent ipsi ab Oriente, inuenerunt campum in terra Sennaar, et habitauerunt ibi. Et dixit homo proximo: Venite, faciamus lateres et coquamus illos igni. Et facti sunt illis lateres in lapidem, et bitumen erat illis lutum, et dixerunt: Venite, aedificemus nobismet ipsis ciuitatem et turrem, cuius caput erit usque ad caelum, et faciamus nostrum nomen antequam dispergamur in faciem omnis terrae. Et descendit Dominus uidere ciuitatem et turrem, quam [*]( 2 ib. 10, 20 19 Gen. 11, 1 sqq. ) [*](4 flli V 16 m linguis Buis p 17 reddit e ad aliud e 18 ponit g 19 Et om. b 22 proximo Vara; proximo suo bgppv; primo suo e 25 eis lutum a aedif. V begp; et aedif. a v 27 nostrum nomen (nomen nostrum a) mas.; nobis nomen v )

133
aedificauerunt filii hominum. Et dixit Dominus Deus: Ecce genus unum et labium unum omnium; et hoc inchoauerunt facere, et nunc non deficient ei illis omnia quae conati fuerint facere; uenite, et descendentes, confundamus ibi linguam eorum, ut non audiant unusquisque uocem proximi. Et dispersit eos Dominus inde super faciem omnis terrae, et cessauerunt aedificantes ciuitatem et turrem. Propter hoc appellatum est nomen illius confusio, quia ibi confudit Dominus labia omnis terrae; et inde dispersit illos Dominus Deus super faciem omnis terrae. Ista ciuitas, quae appellata est confusio, ipsa est Babylon, cuius mirabilem constructionem etiam gentium commendat historia. Babylon quippe interpretatur confusio. Unde colligitur, gigantem illum Nebroth fuisse illius conditorem, quod superius breuiter fuerat intimatum, ubi, cum de illo scriptura loqueretur, ait initium regni eius fuisse Babylonem, id est quae ciuitatum ceterarum gereret principatum, ubi esset tamquam in metropoli habitaculum regni; quamuis perfecta non fuerit usque in tantum modum, quantum superba cogitabat inpietas. Nam nimia disponebatur altitudo, quae dicta est usque in caelum, sine unius turris eius, quam praecipuam moliebantur inter alias, siue omnium turrium, quae per numerum singularem ita significatae sunt, ut dicitur miles et intelleguntur milia militum; ut rana, ut lucusta; sic enim appellata est multitudo ranarum ac lucustarum in plagis, quibus Aegyptii percussi sunt per Moysen. Quid autem factura fuerat humana et uana [*]( 26 Eiod. 10, 4 ) [*]( 5 illic, in tnarg. ibi, e audiat ag1 6 proximi Vctega f; prolimi mibprpv 7 cesserunt e1 9 eine a confu/dit, n eras., a 10 et inde-terrae otn. a 12 ipsa] ista Y 13 gentium etiam v 15 nembroth F, nemrotb p; nemrod a fuerat breuiter p brebiter ff e, om. p 17 quae om. V ciuitatem e 18 gerere V 19 e§t§ecta V t\' 24 milium e 25 ranae lucusta Y locusta a beg p v enim om. p 26 lucust. Vj locust. rell. v )
134
pra«sumtio, si cuiuslibet et quantumlibet in caelum aduersus Deum altitudinem molis extolleret? quando montes transcenderet uniuersos, quando spatium nebulosi aeris huius euaderet? Quid denique noceret Deo quantacumque uel spiritalis uel corporalis elatio? Tutam ueramque in caelum uiam molitur humilitas, sursum leuans cor ad Dominum, non contra Dominum, sicut dictus est gigans iste uenator contra Dominum. Quod non intellegentes nonnulli ambiguo Graeco falsi sunt, ut non interpretarentur contra Dominum, sed ante Dominum; ivavtiov quippe et contra et ante significat. Hoc enim uerbum est in psalmo: Et ploremus ante Dominum qui nos fecit; et hoc uerbum est etiam in libro Iob, ubi scriptum est: In furorem erupisti contra Dominum. Sic ergo intellegendus est gigans iste uenator contra Dominum. Quid autem hic significatur hoc nomine, quod est uenator, nisi animalium terrigenarum deceptor obpressor extinctor ? Erigebat ergo cum suis populis turrem contra Deum, qua est inpia significata superbia. Merito autem malus punitur adfectus, etiam cui non succedit effectus. Genus uero ipsum poenae quale fuit? Quoniam dominatio imperantis in lingua est, ibi est damnata superbia, ut non intellegeretur iubens homini, qui noluit intellegere ut oboediret Deo iubenti. Sic illa conspiratio dissoluta est, cum quisque ab eo, quem non intellegebat, abscederet nec se nisi ei, cum quo loqui poterat, adgregaret; et per linguas diuisae sunt gentes dispersaeque per terras, sicut Deo placuit, qui hoc modis occultis nobisque inconprehensibilibus fecit. [*]( 7 Gen. 10, 9 11 Ps. 94, 6 13 Iob. 15, 13 ) [*]( 1 si cuiuslibet V g; si om. rell. v Domb. quantum ualet Y 4 spiritualis v 5 tutam. m. 2 in ctl tafli corr., e 7 uenerator e N 9 falsi Vabegpoa f Domb.; decepti v 10 enantio V ante contra e; ante et contra v 12 nos fecit V; fecit nos egpv est om. e 13 furore g rupisti p 14 uenerator e 18 deum Vaeraf; dominum bgpov 20 poenaaequale, in marg. pene quale, e 21 ibi damn. hoc omisso estg ut non] ubi nonp 22 ut ob.] ubi ob.jp 26 hpc qui modis V )
135

CAPUT V.

De descensione Domini ad confundendam linguam aedificantium turrem.

Quod enim scriptum est: Et descendit Dominus uidere ciuitatem et turrem, quam aedificauerunt filii hominum, hoc est non filii Dei, sed illa societas secundum hominem uiuens, quam terrenam dicimus ciuitatem: non loco mouetur Deus, qui semper est ubique totus, sed descendere dicitur, cum aliquid facit in terra, quod praeter usitatum naturae cursum mirabiliter factum praesentiam quodam modo eius ostendat; nec uidendo discit ad tempus, qui numquam potest aliquid ignorare, sed ad tempus uidere et cognoscere dicitur, quod uideri et cognosci facit. Non sic ergo uidebatur illa ciuitas, quo modo eam Deus uideri fecit, quando sibi quantum displiceret ostendit. Quamuis possit intellegi Deus ad illam ciuitatem descendisse, quia descenderunt angeli eius in quibus habitat: ut, quod adiunctum est: Et dixit Dominus Deus: Ecce genus unum et labium unum omnium, et cetera, ac deinde additum: Venite et descendentes confundamus ibi linguam eorum, recapitulatio sit, demonstrans quem ad modum factum sit, quod dictum fuerat: Descendit Dominus. Si enim iam descenderat, quid sibi uult: Venite et descendentes confundamus (quod intellegitur angelis dictum), nisi quia per angelos descendebat, qui in angelis descendentibus erat? Et bene non ait: Venite et descendentes confundite,\' sed: Confundamus ibi linguam eorum; ostendens ita se operari per ministros suos. ut sint etiam ipsi cooperatores Dei, sicut apostolus dicit: Dei enim sumus cooperarii. [*]( 4 6cn. 11,5 17 ib. 6 19 Gen. 11, 6 sq. 29 1. Cor. 3, 9 ) [*]( 8 ubique est v 10 mirabiliter, in marg. miserabiliter, e praeaentia e 13 dicitur] df (pro df ) e 15 displicerept 1x poset rudi manu rescriptum; possit m. 1 V 17 habitabat e )

136

CAPUT VI.

Qualis intellegenda sit esse locutio, qua Deus angelis loquitur.

Poterat et illud, quando factus est homo, de angelis intellegi quod dictum est: Faciamus hominem, quia non dixit: \'Faciam\'; sed quia sequitur ad imaginem nostram, nec fas est credere ad imaginem angelorum hominem factum, aut eandem esse imaginem angelorum et Dei: recte illic intellegitur pluralitas trinitatis. Quae tamen trinitas quia unus Deus est, etiam cum dixisLet: cF a c iam us): \'Et fecit, inquit, Deus hominem adimaginem Dei\', non dixit fecerunt di\' aut ad imaginem deorum). Poterat et hic eadem intellegi trinitas, tamquam Pater dixerit ad Filium et Spiritum sanctum: Venite, et descendentes confundamus ibi linguam eorum, si aliquid esset, quod angelos prohiberet intellegi, quibus potius conuenit uenire ad Deum motibus sanctis, hoc est cogitationibus piis, quibus ab eis consulitur incommutabilis Veritas, tamquam lex aeterna in illa eorum curia superna. Neque enim sibi ipsi sunt ueritas, sed creatricis participes Veritatis ad illam mouentur, tamquam ad fontem uitae, ut, quod non habent ex se ipsis, capiant ex ipsa. Et eorum stabilis est iste motus, quo ueniunt, qui non recedunt Nec sic loquitur angelis Deus, quo modo nos in uicem nobis uel Deo uel angelis uel ipsi angeli nobis siue per illos Deus nobis. sed ineffabili suo modo; nobis autem hoc indicatur nostro modo. Dei quippe sublimior ante suum factum locutio ipsius sui facti est inmutabilis ratio, quae non habet sonum strepentem adque transeuntem, sed uim sempiterne manentem et temporaliter operantem. Hac loquitur angelis sanctis, nobis autem aliter longe positis. Quando autem etiam nos aliquid [*]( 5 Gen. 1, 26 sq. ) [*]( 7 igmaginem e 8 ad imaginem e ideo recte v 12 aateip V eafldem V 15 esse e 17 incommut. Vbv Domb.; immut aegpraf quam 18 tam V 19 particeps V 21 ex semet b ipsi p; f 29 hcg g )

137
talis locutionis interioribus auribus capimus, angelis propinquamus. Non itaque mihi adsidue reddenda ratio est in hoc opere de locutionibus Dei. Aut enim Veritas incommutabilis per se ipsam ineffabiliter loquitur rationalis creaturae mentibus, aut per mutabilem creaturam loquitur, siue spiritalibus imaginibus nostro spiritui siue corporalibus uocibus corporis sensui.

Illud sane quod dictum est: Et nunc non deficient ex illis omnia, quae conati fuerint facere, non dictum est confirmando, sed tamquam interrogando, sicut solet a comminantibus dici, quem ad modum ait quidam:

  1. Non arma expedient totaque ex urbe sequentur
  2. ?
Sic ergo accipiendum est, tamquam dixerit: \'Nonne omnia deficient ex illis, quae conati fuerint facere?\' Sed si ita dicatur, non exprimit comminantem. Verum propter tardiusculos addidimus particulam, id est W, ut diceremus \'nonne1, quoniam uocem pronuntiantis non possumus scribere.

Ex illis igitur tribus hominibus, Noe filiis, septuaginta tres, uel potius, ut ratio declaratura est, septuaginta duae gentes totidemque linguae per terras esse coeperunt, quae crescendo et insulas inpleuerunt. Auctus est autem numerus gentium multo amplius quam linguarum. Nam et in Africa barbaras gentes in una lingua plurimas nouimus, et homines quidem multiplicato genere humano ad insulas inhabitandas nauigio transire potuisse, quis ambigat? [*]( 8 Gen. 11, 6 12 Verg. Aen. IIII, 592 ) [*]( 2 est ratio v 5 spiritnal. v 17 scribere non possumus v 28 Et homines... mitium c. VII fecit Domb. )

138