De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT VI. De qualitate uoluntatis humanae, sub cuius iudicio adfectiones animi aut prauae habentur aut rectae.

Interest autem qualis sit uoluntas hominis; quia si peruersa est, peruersos habebit hos motus; si autem recta est, non solum inculpabiles, uerum etiam laudalibes erunt. Voluntas est quippe in omnibus; immo omnes nihil aliud quam uoluntates sunt. Nam quid est cupiditas et laetitia nisi uoluntas in eorum consensione quae uolumus? Et quid est metus adque tristitia nisi uoluntas in dissensione ab his quae nolumus? Sed cum consentimus adpetendo ea quae uolumus, cupiditas; cum autem consentimus fruendo his quae uolumus, laetitia uocatur. Itemque cum dissentimus ab eo quod accidere nolumus, talis uoluntas metus est; cum autem dissentimus ab eo quod nolentibus accidit, talis uoluntas tristitia est. Et omnino pro uarietate rerum, quae adpetuntur adque fugiuntur, sicut adlicitur uel offenditur uoluntas hominis, ita in hos uel illos adfectus mutatur et uertitur. Quapropter homo, qui secundum Deum, non secundum hominem uiuit, oportet ut sit amator boni; unde fit consequens ut malum oderit. Et [*]( 3 nobilis] nobis a ait] aut e; ac b 4 est om. I 5 et om. V . ipsa V11 6 compellat esse v compellit el 7 efficitur e 8 et aegr. v 11 prabe V 13 qua F1 18 sq. consensione ... dissenaione fIIS8.; consensionem ... dissensionem v 22 itaque, in vtarg. iteque, e 29 sit m. 2 in ras. I )

12
quoniam nemo natura, sed quisquis malus est, uitio malus est: perfectum odium debet malis, qui secundum Deum uiuit, ut nec propter uitium oderit hominem nec amet uitium propter hominem, sed oderit uitium, amet hominem. Sanato enim uitio totum quod amare, nihil autem quod debeat odisse remanebit.

CAPUT VII. Amorem et dilectionem indifferenter et in bono et in malo aput sacras litteras inueniri.

Nam cuius propositum est amare Deum et non secundum hominem, sed secundum Deum amare proximum, sicut etiam se ipsum: procul dubio propter hunc amorem dicitur uoluntatis bonae, quae usitatius in scripturis sanctis caritas appellatur; sed amor quoque secundum easdem sacras litteras dicitur. Nam et amatorem boni apostolus dicit esse debere, quem regendo populo praecipit eligendum, et ipse Dominus Petrum apostolum interrogans cum dixisset: Diligis me plus his? ille respondit: Domine, tu scis quia amo te; et iterum Dominus quaesiuit, non utrum amaret, sed utrum diligeret eum Petrus; at ille respondit iterum: Domine, tu scis quia amo te; tertia uero interrogatione et ipse Iesus non ait: *Diligis me?\' sed: Amas me? ubi secutus ait euangelista: Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? cum Dominus non tertio, sed semel dixerit: Amas me? bis autem dixerit: Diligis me? Unde intellegimus, quod etiam cum dicebat Dominus: Diligis me? nihil aliud dicebat quam: Amas me? Petrus autem non mutauit [*]( 3 Ps. 138, 22 15 1. Tim. 3, 1. 17 Io. 21, 15 sqq. ) [*]( 2 debet, in marg. habet, e Deum sup. lin. 1 9 inueniri ht uita iustorum (sic) p 13 sanctis tnss.; sacris v 15 dicit apost. v 18 plus is F1; plus quam hi 1 21 iesus Velpa f; ei b; Dominus v; om. a 22 dilig///is//me, radendo ex diligentissime corr. e 23 est om. I 27 mutabit V )

13
huius unius rei uerbum, sed etiam tertio: Domine, inquit, tu omnia scis, tu scis quia amo te.

Hoc propterea commemorandum putaui, quia nonnulli arbitrantur aliud esse dilectionem siue caritatem, aliud amorem. Dicunt enim dilectionem accipiendam esse in bono, amorem in malo. Sic autem nec ipsos auctores saecularium litterarum locutos esse certissimum est. Sed uiderint philosophi utrum uel qua ratione ista discernant; amorem tamen eos in bonis rebus et erga ipsum Deum magni pendere, libri eorum satis loquuntur. Sed scripturas religionis nostrae, quarum auctoritatem ceteris omnibus litteris anteponimus, non aliud dicere amorem, aliud dilectionem uel caritatem, insinuandum fuit. Nam et amorem in bono dici iam ostendimus. Sed ne quis existimet amorem quidem et in malo et in bono, dilectionem autem non nisi in bono esse dicendam, illud adtendat quod in psalmo scriptum est: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam, et illud apostoli Iohannis: Si quis dilexerit mundum, non est dilectio Patris in illo. Ecce uno loco dilectio et in bono et in malo. Amorem autem in malo (quia in bono iam ostendimus) ne quisquam flagitet, legat quod scriptum est: Erunt enim homines se ipsos amantes, amatores pecuniae. Recta itaque uoluntas est bonus amor, et uoluntas peruersa malus amor. Amor ergo inhians habere quod amatur, cupiditas est, id autem habens eoque fruens laetitia; fugiens quod ei aduersatur, timor est, idque si acciderit sentiens tristitia est. Proinde mala sunt ista, si malus amor est; bona, si bonus. Quod dicimus, de scripturis probemus. Concupiscit apostolus dissolui et esse cum Christo; et: Concupiuit [*]( 16 Ps. 10, 5 17 1. Io. 2, 15 21 2. Tim. 3, 2 27 Phil. 1, 23 28 Ps. 118, 20 ) [*]( 1 unius huius V 2 tu scis] tu nosti l 5 in bono om. t1 6 litterarum om. I 9 locuntur Vel 11 omnibus Vab elp a f; quibusque v 14 et in bono et in malo v 15 dicendum V1 17 diligit a 18 in eo av 19 in malo usque ad quia om. 11 20 et legat l 22 et recta a 23 inanis, in marg. inhians, p 24 eo;/, q; eras., b laetitia Vbelpa; laet. est av 26 est amor v )

14
anima mea desiderare iudicia tua, uel si adcommodatius dicitur: Desiderauit anima mea concupiscere iudicia tua; et: Concupiscentia sapientiae perducit ad regnum. Hoc tamen loquendi obtinuit consuetudo, ut, si cupi- ■ ditas uel concupiscentia dicatur nec addatur cuius rei sit, non nisi in malo possit intellegi. Laetitia in bono est: Laetamini in Domino et exultate iusti; et: Dedisti laetitiam in cor meum; et: Adinplebis me laetitia cum uultu tuo. Timor in bono est aput apostolum, ubi ait: Cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; et: Noli altum sapere, sed time; et: Timeo autem, ne, sicut serpens Euam seduxit astutia sua. sic et uestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo. De tristitia uero, quam Cicero magis aegritudinem appellat, dolorem autem Vergilius, ubi ait: (dolent gaudentque\', (sed ideo malui tristitiam dicere, quia aegritudo uel dolor usitatius in corporibus dicitur) scrupulosior quaestio est, utrum inueniri possit in bono.

CAPUT VIII. De tribus perturbationibus, quas in animo sa- 10 pientis Stoici esse uoluerunt, excluso dolore siue tristitia, quam uirtus animi sentire non debeat.

Quas enim Graeci appellant eDrcadetac, Latine autem Cicero constantias nominauit, Stoici tres esse uoluerunt pro tribus perturbationibus in animo sapientis, pro cupiditate uoluntatem, pro laetitia gaudium, pro metu cautionem; pro aegritudine uero uel dolore, quam nos uitandae ambiguitatis gratia [*]( 2 Sap. 6, 21 6 Ps. 81, 11 7 Ps. 4, 8 8 Ps. 15, 11 9 Phil. 2. 12 11 Rora. 11. 20 2. Cor. 11, 3 14 Tusc. III, 10 15 Aen. VI, 733 ) [*]( 1 deside siderare V 12 eAuam V 16 quam l1 21 exclaais p 23 euphatias et sic p. 15, 12 V el 24 istoici V pro] per lineolis deletum l )

15
tristitiam maluimus dicere, negauerunt esse posse aliquid in animo sapientis. Voluntas quippe, inquiunt, adpetit bonum, quod facit sapiens: gaudium de bono adepto est, quod ubique adipiscitur sapiens; cautio deuitat malum, quod debet sapiens deuitare; tristitia porro quia de malo est, quod iam accidit, nullum autem malum existimant posse accidere sapienti, nihil in eius animo pro illa esse posse dixerunt. Sic ergo illi loquuntur, ut uelle gaudere cauere negent nisi sapientem; stultum autem non nisi cupere laetari, metuere contristari; et illas tres esse constantias, has autem quattuor perturbationes secundum Ciceronem, secundum autem plurimos passiones. Graece autem illae tres, sicut dixi, appellantur eorcatetai; istae autem quattuor πάθη. Haec locutio utrum scripturis sanctis congruat, cum quaererem quantum potui diligenter, illud inueni quod ait propheta: Non est gaudere inpiis, dicit Dominus; tamquam inpii laetari possint potius quam gaudere de malis, quia gaudium proprie bonorum et piorum est. Item illud in euangelio: Quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis, ita dictum uidetur, tamquam nemo possit aliquid male uel turpiter uelle, sed cupere. Denique propter consuetudinem locutionis nonnulli interpretes addiderunt \'bona* et ita interpretati sunt: \'Quaecumque uultis ut faciant uobis homines bona.\' Cauendum enim putauerunt, ne quisquam inhonesta uelit sibi fieri ab hominibus, ut de turpioribus taceam, certe luxuriosa conuiuia, in quibus se, si et ipse illis faciat, hoc praeceptum existimet iupleturum. Sed in Graeco euangelio, unde in Latinum translatum est, non legitur \'bona\', sed: Quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis; credo propterea, quia in eo quod dixit uultis, iam uoluit intellegi \'bona*. Non enim ait \'cupitis). [*]( 15 Esai. 57, 21 18 Mt. 7, 12 ) [*]( 1 aliquid esse posse I 5 accedit et 6 accedere l 10 constantius V1 hos F1 11 plorimos autem v 13 phatae e I 26 faciat msB.; faciat similia p 28 uerba sed usque ad bona l. 31 om. I )
16

Non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda est, sed interdum his utendum est; et cum legimus eos, quorum auctoritati resultare fas non est, ibi sunt intellegendae, ubi rectus sensus alium exitum non potest inuenire; sicut ista sunt, quae exempli gratia partim ex propheta, partim ex euangelio commemorauimus. Quis enim nescit inpios exultare laetitia? et tamen: Non est gaudere inpiis, dicit Dominus. Unde, nisi quia gaudere aliud est, quando proprie signateque hoc uerbum ponitur? Item quis negauerit non recte praecipi hominibus, ut quaecumque ab aliis sibi fieri cupiunt, haec eis et ipsi faciant; ne se inuicem turpitudine inlicitae uoluptatis oblectent? et tamen saluberl\'imum uerissimumque praeceptum est: Quaecumque uultis ut faciant uobis homines, eadem et uos facite illis. Et hoc unde, nisi quia hoc loco modo quodam proprio uoluntas posita est, quae in malo accipi non potest? Locutione uero usitatiore, quam frequentat maxime consuetudo sermonis, non utique diceretur: Noli uelle mentiri omne mendacium, nisi esset et uoluntas mala, a cuius prauitate illa distinguitur, quam praedicauerunt angeli dicentes: Pax in terra hominibus bonae uoluntatis. Nam ex abundanti additum est (bon.ae\\ si esse non potest nisi bona. Quid autem magnum in caritatis laudibus dixisset apostolus, quod non gaudeat super iniquitate, nisi quia ita malignitas gaudet? Et aput auctores saecularium litterarum talis istorum uerborum indifferentia reperitur. Ait enim Cicero orator amplissimus: (Cupio, patres conscripti, me esse clementem.) Quia id uerbum in bono posuit. quis tam peruerse doctus existat, qui non eum \'Cupio\', sed \'Volo* potius dicere debuisse [*]( 18 Eccli. 7, 13 20 Lc. 2, 14 23 1. Cor. 13, 6 27 Cat. I 2, 4 ) [*]( 1 his se a 3 intellegendae fv; intellegendi Vabelp a 10 sq. sibi O ab aliis v 14 ut sup. lin. I 16 locutionem u usitatiorcm l 21 abundanti (bab.) Ipv; abundantia Vabe 24 iniquitatem e 25 et Y a bel p a f; Nam et v )

17
contendat? Porro aput Terentium flagitiosus adulescens insana flagrans cupidine:.
  1. Nihil nolo aliud, inquit, nisi Philumenam.
Quam uoluntatem fuisse libidinem responsio, quae ibi serui eius sanioris inducitur, satis indicat. Ait namque domino suo:
  1. Quanto satius est,
  2. Te id dare operam, qui istum amorem ex animo amoueas tuo,
  3. Quam id loqui, quo magis libido frustra accendatur tua?
Gaudium uero eos et in malo posuisse ille ipse Vergilianus testis est uersus, ubi has quattuor perturbationes summa breuitate conplexus est:
  1. Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque.
Dixit etiam idem auctor:
  1. Mala mentis gaudia
  2. .

Proinde uolunt cauent gaudent et boni et mali; adque ut eadem aliis uerbis enuntiemus, cupiunt timent laetantur et boni et mali; sed illi bene, isti male, sicut hominibus seu recta seu peruersa uoluntas est. Ipsa quoque tristitia, pro qua Stoici nihil in animo sapientis inueniri posse putauerunt, reperitur in bono et maxime aput nostros. Nam laudat apostolus Corinthios, quod contristati fuerint secundum Deum. Sed fortasse quis dixerit illis apostolum fuisse congratulatum, quod contristati fuerint paenitendo, qualis tristitia, nisi eorum qui peccauerint, esse non potest. Ita enim dicit: Video quod epistula illa, etsi ad horam, contristauit [*]( 1 Ter. Audr. 2, 1, 6 sqq. 14 Aem. VI, 733 16 Aen. VI, 278 26 2. Cor. 7, 8 sqq. ) [*]( 3 filiuraenam et 5 sanioris V ablp a f; senioris e v 6 quando l 7 id] ei b; ad id p qui Via; qui/!, duabus litt. erasis, e; quo abp fv istum] his eius b 11 idem ille l 21 istoici V 24 illis sup. Itn. e 27 illa om. b el ) [*]( XXXX Aue. operm Sectio V para II. ) [*]( 2 )

18
uos; nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis in paenitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum est tristitia, paenitentiam in salutem inpaenitendam operatur; mundi autem tristitia mortem operatur. Ecce enim id ipsum secundum Deum contristari quantam perfecit in uobis industriam. Ac per hoc possunt Stoici pro suis partibus respondere, ad hoc uideri utilem esse tristitiam, ut peccasse paeniteat; in animo autem sapientis ideo esse non posse, quia nec peccatum in eum cadit, cuius paenitentia contristetur, nec ullum aliud malum, quod perpetiendo et sentiendo sit tristis. Nam et Alcibiadem ferunt (si me de nomine hominis memoria non fallit), cum sibi beatus uideretur, Socrate disputante et ei quam miser esset, quoniam stultus esset, demonstrante fleuisse. Huic ergo stultitia fuit causa etiam huius utilis optandaeque tristitiae, qua homo esse se dolet, quod esse non debet. Stoici autem non stultum, sed sapientem aiunt tristem esse non posse.

CAPUT VIIII. De perturbationibus animi, quarum adfectus rectos habet uita iustorum.

Verum his philosophis, quod ad istam quaestionem de animi perturbationibus adtinet, iam respondimus in nono huius operis libro, ostendentes eos non tam de rebus, quam de uerbis cupidiores esse contentionis quam ueritatis. Aput nos autem iuxta scripturas sanctas sanamque doctrinam ciues [*]( 26 c. 4; 5 ) [*]( 2 quia om. I estis om. b in flł88.; ad v 5 in paenitentiam, ti ex d corr., I 7 morte V oper. mortem l Ecce] haec b 8 dmn V contristari uos f perfecit Vlbela Domb.; perficit Jr2 apv 9 istoici et sic semper r 16 ct quoniam l 18 quam V; cum l 28 sacras v )

19
sanctae ciuitatis Dei in huius uitae peregrinatione secundum Deum uiuentes metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, et quia rectus est amor eorum, istas omnes adfectiones rectas habent. Metuunt poenam aeternam, cupiunt uitam aeternam; dolent in re, quia ipsi in semet ipsis adhuc ingemescunt adoptionem, expectantes redemtionem corporis sui; gaudent in spe, quia fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in uictoriam. Item metuunt peccare, cupiunt perseuerare; dolent in peccatis, gaudent in operibus bonis. Ut enim metuant peccare, audiunt: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum; ut cupiant perseuerare, audiunt quod scriptum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit; ut doleant in peccatis, audiunt: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est; ut gaudeant in operibus bonis, audiunt: Hilarem datorem diligit Deus. Item sicuti se infirmitas eorum firmitasque habuerit, metuunt tentari, cupiunt tentari; dolent in tentationibus, gaudent in tentationibus. Ut enim metuant tentari, audiunt: Si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, uos, qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum. ne et tu tenteris; ut autem cupiant tentari, audiunt quendam uirum fortem ciuitatis Dei dicentem: Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum; ut doleant in tentationibus, uident Petrum flentem; ut gaudeant in tentationibus, audiunt Iacobum dicentem: Omne [*](7 1. Cor. 15, 54 10 Mt. 24, 12 12 Mt. 10, 22 14 1. Io. 1, 8 16 2. Cor. 9, 7 20 Gal. 6, 1 24 Ps. 25, 2 26 Mt. 26, 75 27 Iac. 1, 2 ) [*]( 5 in se abe a adopt.] abolitionem l 7 absorta V abel 8 in nictoria V 10 abundabit ex alium dabit corr. V j abundauit el 11 refhgeacit V l 12 quoniam qui l 13 in fine Fl 16 hilarem enim f 17 se om. b 18 cupiunt tentari om. 11 21 spirituales v 23 uerba inde ab quendam usque ad cor meum correctoris manu in ras. I ) [*]( 2* )
20
gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes uarias incideritis.

Non solum autem propter se ipsos his mouentur adfectibus, uerum etiam propter eos, quos liberari cupiunt et ne pereant metuunt, et dolent si pereunt et gaudent si liberantur. Illum quippe optimum et fortissimum uirum, qui in suis infirmitatibus gloriatur, ut eum potissimum commemoremus, qui in ecclesiam Christi ex gentibus uenimus, doctorem gentium in fide et ueritate, qui et plus omnibus suis coapostolis laborauit et pluribus epistulis populos Dei, non eos tantum, qui praesentes ab illo uidebantur, uerum etiam illos, qui futuri praeuidebantur, instruxit; illum, inquam, uirum, athletam Christi, doctum ab illo, unctum de illo, crucifixum cum illo, gloriosum in illo, in theatro huius mundi, cui spectaculum factus est et angelis et hominibus, legitime magnum agonem certantem et palmam supernae uocationis in anteriora sectantem, oculis fidei libentissime spectant gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, foris habentem pugnas, intus timores, cupientem dissolui et esse cum Christo, desiderantem uidere Romanos, ut aliquem fructum habeat et in illis sicut et in ceteris gentibus, aemulantem Corinthios et ipsa aemulatione metuentem, ne seducantur eorum mentes a castitate, quae in Christo est, magnam tristitiam et continuum dolorem cordis de Israelitis habentem, quod ignorantes Dei iustitiam [*]( 6 2. Cor. 12, 5 10 1. Cor. 15, 10 12 Gal. 1, 12 13 2. Cor. 1. 21 Gal. 2, 20 14 1. Cor. 4, 9 16 Phil. 8, 14 17 Rora. 12, 15 18 2. Cor. 7, 5 19 Phil. 1, 23 Rom. 1, 11; 13 21 2. Cor. 11, 2 sq. 23 Rom. 9, 2 24 Rom. 10, 3 ) [*]( 1 in temptationibus uariis l 2 insideritis, in marg. iucider., e IN 8 uenimus, ix m. rec., V 11 illo.. etiam om. Z1 futuri erant praeuid. 1 12 uerum l 13 uinctum l 15 magnum agonem Vabv; r magno agone elpaf 17 spectant Vpv; spectantem bea; expectans l; expectantem a 19 ut esset, t m. 2, e 21 ipsa Vabelpv; in ipsa a f a aemulatione męţuentem (aemulationem auentem?) V m. 2 corr. 23 est in Xpo 1 )

21
et suam uolentes constituere iustitiae Dei non essent subiecti; nec solum dolorem, uerum etiam luctum suum denuntiantem quibusdam, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicationibus suis.

Hi motus, hi adfectus de amore boni et de sancta caritate uenientes si uitia uocanda sunt, sinamus, ut ea, quae uere uitia sunt, uirtutes uocentur. Sed cum rectam rationem sequantur istae adfectiones, quando ubi oportet adhibentur, quis eas tunc morbos seu uitiosas passiones audeat dicere? Quam ob rem etiam ipse Dominus in forma serui agere uitam dignatus humanam, sed nullum habens omnino peccatum adhibuit eas, ubi adhibendas esse iudicauit. Neque enim, in quo uerum erat hominis corpus et uerus hominis animus, falsus erat humanus adfectus. Cum ergo eius in euangelio ista referuntur, quod super duritia cordis Iudaeorum cum ira contristatus sit, quod dixerit: Gaudeo propter uos, ut credatis, quod Lazarum suscitaturus etiam lacrimas fuderit, quod concupiuerit cum discipulis suis manducare pascha, quod propinquante passione tristis fuerit anima eius: non falso utique referuntur. Verum ille hos motus certae dispensationis gratia ita cum uoluit suscepit animo humano, ut cum uoluit factus est homo.

Proinde, quod fatendum est, etiam cum rectas et secundum Deum habemus has adfectiones, huius uitae sunt, non illius, quam futuram speramus, et saepe illis etiam inuiti cedimus. Itaque aliquando, quamuis non culpabili cupiditate, sed laudabili caritate moueamur, etiam dum nolumus flemus. Habemus ergo eas ex humanae condicionis infirmitate; non autem [*]( 3 2. Cor. 12, 21 15 Mrc. 3, 5 16 Io. 11, 15 17 ib. 35 18 Lc. 22, 15 19 Mt. 26, 88 ) [*]( 1 ee (= esse) e; sunt d 4 inmunditiam VI1 5 carit. sancta l 7 cum rectam] corectam e 9 moribus F1; morbos, in marg. morbidas e 10 in formam a b serui] dei V 14 humanus om. 11 euangelista Fl 15 feruntur F1 duritia Yep a f; duritiam ablv 18 pasca V 20 hos sup. lin. e 21 ut cum ex uitium corr. V 22 esset d )

22
ita Dominus Iesus, cuius et infirmitas fuit ex potestate. Sed dum uitae huius infirmitatem gerimus, si eas omnino nullas habeamus, tunc potius non recte uiuimus. Vituperabat enim et detestabatur apostolus quosdam, quos etiam esse dixit sine adfectione. Culpauit etiam illos sacer psalmus, de quibus ait: Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Nam omnino non dolere, dum sumus in hoc loco miseriae, profecto, sicut quidam etiam aput saeculi huius litteratos sensit et dixit, non sine magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore. Quocirca illa, quae arcflKteia Graece dicitur (quae si Latine posset inpassibilitas diceretur), si ita intellegenda est (in animo quippe, non in corpore accipitur), ut sine his adfectionibus uiuatur, quae contra rationem accidunt mentemque perturbant, bona plane et maxime optanda est, sed nec ipsa huius est uitae. Non enim qualiumcumque hominum uox est, sed maxime piorum multumque iustorum adque sanctorum: Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. Tunc itaque andfeia. ista erit, quando peccatum in homine nullum erit. Nunc uero satis bene uiuitur, si sine crimine; sine peccato autem qui se uiuere existimat, non id agit, ut peccatum non habeat, sed ut ueniam non accipiat. Porro, si ajcofhta illa dicenda est, cum animum contingere omnino non potest ullus adfectus, quis hunc stuporem non omnibus uitiis iudicet esse peiorem? Potest ergo non absurde dici perfectam beatitudinem sine stimulo timoris et sine ulla tristitia futuram; non ibi autem futurum amorem gaudiumque quis dixerit, nisi omni modo a ueritate seclusus? Si autem [*]( 4 Rom. 1, 31 6 Ps. 68, 21 8 Cic. Tusc. III, 6 17 1. Io. 1, 8 ) [*]( 1 firraitas 11 4 dixit esse l 6 qui. l 7 non omnino non l 9 magna om. J contigit l 10 aphatia V 11 inpossibilitas V1 S 13 occidunt 71; accedunt l 17 dixeri I in fine lineae e qupftiatji V; quia p 20 nunc autem l ei om. V1abIp 23 porro V1 ab elp v; porro autem V2 l Domb. animo a b 25 non om. b )
23
ducadeux illa est, ubi nec metus ullus exterret nec angit dolor, auersanda est in hac uita, si recte, hoc est secundum Deum, uiuere uolumus; in illa uero beata, quae sempiterna promittitur, plane speranda est.

Timor namque ille, de quo dicit apostolus Iohannes: Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quia timor poenam habet; qui autem timet, non est perfectus in caritate, non est eius generis timor, cuius ille, quo timebat apostolus Paulus, ne Corinthii serpentina seducerentur astutia; hunc enim timorem habet caritas, immo non habet nisi caritas; sed illius generis est timor, qui non est in caritate, de quo ipse apostolus Paulus ait: Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore. Timor uero ille castus permanens in saeculum saeculi, si erit et in futuro saeculo, (nam quo alio modo potest intellegi permanere in saeculum saeculi?) non est timor exterrens a malo quod accidere potest, sed tenens in bono quod amitti non potest. Ubi enim boni adepti amor inmutabilis est, profecto, si dici potest, mali cauendi timor securus est. Timoris quippe casti nomine ea uoluntas significata est, qua nos necesse erit nolle peccare, et non sollicitudine infirmitatis, ne forte peccemus, sed tranquillitate caritatis cauere peccatum. Aut si nullius omnino generis timor esse poterit in illa certissima securitate perpetuorum feliciumque gaudiorum, sic est dictum: Timor Domini castus permanens in saeculum saeculi, quem ad modum dictum est: Patientia pauperum non peribit in aeternum. Neque enim aeterna erit ipsa patientia, quae necessaria non est, nisi ubi toleranda sunt mala; sed aeternum erit, quo per [*]( 5 1, Io. 4, 18 10 2, Cor. 11, 3 13 Rom. 8, 15 14 Ps. 18, 10 27 Pa. 9, 19 ) [*](1 anget l 2 adaers. I recte hic hoc e eet sup. lin. V 4 separanda V1 4 sq. separandaa 6 timor. Ille l 6 foras minoribus ut litteris extra lineam V 11 ęşţ generis timor V; est gen. timor v 12 et ipse e Ip 14 timore Vabep Domb.; timorem l v 25 dictum est v )

24
patientiam peruenitur. Ita fortasse timor castus in saeculum saeculi dictus est permanere, quia id permanebit, quo timor ipse perducit.

Quae cum ita sint, quoniam recta uita ducenda est, qua perueniendum sit ad beatam, omnes adfectus istos uita recta rectos habet, peruersa peruersos. Beata uero eademque aeterna amorem habebit et gaudium non solum rectum, uerum etiam -certum; timorem autem ac dolorem nullum. Unde iam apparet utcumque, quales esse debeant in hac peregrinatione ciues ciuitatis Dei, uiuentes secundum spiritum, non secundum carnem, hoc est secundum Deum, non secundum hominem, et quales in illa, quo tendunt, inmortalitate futuri sint. Ciuitas porro, id est societas, inpiorum non secundum Deum, sed secundum hominem uiuentium et in ipso cultu falsae contemtuque uerae diuinitatis doctrinas hominum daemonumue sectantium his adfectibus prauis tamquam morbis et perturbationibus quatitur. Et si quos ciues habet, qui moderari talibus motibus et eos quasi temperare uideantur, sic inpietate superbi et elati sunt, ut hoc ipso sint in eis maiores tumores, quo minores dolores. Et si nonnulli tanto inmaniore, quanto rariore uanitate hoc in se ipsis adamauerint, ut nullo prorsus erigantur et excitentur, nullo flectantur adque inclinentur adfectu: humanitatem totam potius amittunt, quam ueram adsequuntur tranquillitatem. Non enim quia durum aliquid, ideo rectum, aut quia stupidum est, ideo sanum. [*](1 Ps. 18, 10 ) [*](7 beatum, in marg. rectum, e 19 in eis sint v 22 et om. I 24 adsequuntur (//// quntur, Utteris ause umiditate deletis V) mвs.; assequantur v )

25

CAPUT X. An primos homines in paradiso constitutos ullis perturbationibus, priusquam delinquerent, adfectos fuisse credendum sit.

Sed utrum primus homo uel primi homines (duorum erat quippe coniugium) habebant istos adfectus in corpore animali ante peccatum, quales in corpore spiritali non habebimus omni purgato finitoque peccato, non inmerito quaeritur. Si enim habebant, quo modo erant beati in illo memorabili beatitudinis loco, id est paradiso? Quis tandem absolute dici beatus potest, qui timore adficitur uel dolore? Quid autem timere aut dolere poterant illi homines in tantorum tanta afluentia bonorum, ubi nec mors metuebatur nec ulla corporis mala ualetudo, nec aberat quicquam, quod bona uoluntas adipisceretur, nec inerat quod carnem animumue hominis feliciter uiuentis offenderet? Amor erat inperturbatus in Deum adque inter se coniugum fida et sincera societate uiuentium, et ex hoc amore grande gaudium, non desistente quod amabatur ad fruendum. Erat deuitatio tranquilla peccati, qua manente nullum omnino alicunde malum, quod contristaret, inruebat. An forte cupiebant prohibitum lignum ad uescendum contingere, sed mori metuebant, ac per hoc et cupiditas et metus iam tunc illos homines etiam in illo perturbabat loco? Absit ut hoc existimemus fuisse, ubi nullum erat omnino peccatum. Neque enim nullum peccatum est ea quae lex Dei prohibet concupiscere adque ab his abstinere timore poenae, non amore iustitiae. Absit, inquam, ut ante omne peccatum iam ibi fuerit tale peccatum, ut hoc de ligno admitterent, quod de muliere Dominus ait: Si quis uiderit mulierem ad [*]( 29 Mt. 5, 28 ) [*]( 2 ullis V p; nullis q v 3 delinquerent Vp; deliquerint q v 7 apiritoali v 7 habemus F1 12 afluent. Vp; affluent. v 18 desiste V 19 dubitatio b 20 alicunde Velp Domb.; aliunde abv 21 prohi- O bitum usque ad metuebant om. 1 23 perturbat el 26 pOeine V 28 amitterent VI1 29 ad concup.] accupiscenda b concupiscendam e )

26
concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Quam igitur felices erant et nullis agitabantur perturbationibus animorum, nullis corporum laedebantur incommodis: tam felix uniuersa societas esset humana, si nec illi malum, quod etiam in posteros traicerent, nec quisquam ex eorum stirpe iniquitate committeret, quod damnationem reciperet; adque ista permanente felicitate, donec per illam benedictionem, qua dictum est: Crescite et multiplicamini, praedestinatorum sanctorum numerus conpleretur, alia maior daretur, quae beatissimis angelis data est, ubi iam esset certa securitas peccaturum neminem neminemque moriturum, et talis esset uita sanctorum post nullum laboris doloris mortis experimentum, qualis erit post haec omnia in incorruptione corporum reddita resurrectione mortuorum.

CAPUT XI. De lapsu primi hominis, in quo bene condita natura uitiata est, nec potest nisi a suo auctore reparari.

Sed quia Deus cuncta praesciuit et ideo quoque hominem peccaturum ignorare non potuit: secundum id, quod praesciuit adque disposuit, ciuitatem sanctam debemus adserere, non secundum illud, quod in nostram cognitionem peruenire non potuit, quia in Dei dispositione non fuit. Neque enim homo peccato suo diuinum potuit perturbare consilium, quasi Deum quod statuerat mutare conpulerit; cum Deus praesciendo utrumque praeuenerit, id est, et homo, quem bonum ipse [*]( 8 Gen. 1, 28 ) [*]( 1 eam om. Z 2 erant V eJ Ipaf Domb.; erant primi homines a b es n et] qui 62 4 si om. e 5 traicerent Velp Domb.; traiecerunt abv ne a1 b ex eine b iniquitate Vaf Domb ; iniquitatem abelpv 6 quod Vbelp Domb.; quo a; quae v damnationem abelpv; damnatione Vaf Domb. recipereAt e ita a b 7 quja e 17 uitiata V; om. pqv 18 hominem quoque v hominum pecca- ▼ tQrum b 20 sanctam b f Dornb.; sanctam eam V rell. v 22 dispensatione a Nec v )

27
creauit, quam malus esset futurus, et quid boni etiam sic de illo esset ipse facturus. Deus enim etsi dicitur statuta mutare (unde tropica locutione in scripturis etiam paenituisse legitur Deum), iuxta id dicitur, quod homo sperauerat uel naturalium causarum ordo gestabat, non iuxta id, quod se Omnipotens facturum esse praesciuerat. Fecit itaque Deus, sicut scriptum est, hominem rectum ac per hoc uoluntatis bonae. Non enim rectus esset bonam non habens uoluntatem. Bona igitur uoluntas opus est Dei; cum ea quippe ab illo factus est homo. Mala uero uoluntas prima, quoniam omnia opera mala praecessit in homine, defectus potius fuit quidam ab opere Dei ad sua opera quam opus ullum, et ideo mala opera, quia secundum se, non secundum Deum; ut eorum operum tamquam fructuum malorum uoluntas ipsa esset uelut arbor mala aut ipse homo in quantum malae uoluntatis. Porro mala uoluntas quamuis non sit secundum naturam, sed contra naturam, quia uitium est, tamen eius naturae est, cuius est uitium, quod nisi in natura non potest esse; sed in ea, quam creauit ex nihilo, non quam genuit Creator de semet ipso, sicut genuit Verbum, per quod facta sunt omnia; quia, etsi de terrae puluere Deus finxit hominem, eadem terra omnisque terrena materies omnino de nihilo est, animamque de nihilo factam dedit corpori, cum factus est homo. Usque adeo autem mala uincuntur a bonis, ut, quamuis sinantur esse ad demonstrandum quam possit et ipsis bene uti iustitia prouidentissima Creatoris, bona tamen sine malis esse possint, sicut Deus ipse uerus et summus, sicut omnis super istum caliginosum aerem caelestis inuisibilis uisibilisque creatura; mala uero sine bonis esse non possint, quoniam naturae, in quibus sunt, in [*]( 3 Gen. 6, 6 6 Eccle. 7, 30 ) [*]( 3 scripturis codd. praeter o; script. sanctis a v 10 mala opera v 12 qua l 16 sit om. I econtra e 17 est om. a1 18 in eam e 0 19 de] ex a 21 puluereih V 22 matriQes e omni modo e 25 posset Vi e prouidentissime F1 28 uisibilis om. 11 29 possunt V1 )
28
quantum naturae sunt, utique bonae sunt. Detrahitur porro malum non aliqua natura, quae accesserat, uel ulla eius parte sublata, sed ea, quae uitiata ac deprauata fuerat, sanata adque correcta. Arbitrium igitur uoluntatis tunc est uere liberum, cum uitiis peccatisque non seruit. Tale datum est a Deo; quod amissum proprio uitio, nisi a quo dari potuit, reddi non potest. Unde Veritas dicit: Si uos Filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. Id ipsum est autem, ac si diceret: (Si uos Filius saluos fecerit, tunc uere salui eritis.\' Inde quippe liberator, unde saluator.

Viuebat itaque homo secundum Deum in paradiso et corporali et spiritali. Neque enim erat paradisus corporalis propter corporis bona et propter mentis non erat spiritalis; aut uero erat spiritalis quo per interiores, et non erat corporalis quo per exteriores sensus homo frueretur. Erat plane utrumque propter utrumque. Postea uero quam superbus ille angelus ac per hoc inuidus per eandem superbiam a Deo ad semet ipsum conuersus et quodam quasi tyrannico fastu gaudere subditis quam esse subditus eligens de spiritali paradiso cecidit (de cuius lapsu sociorumque eius, qui ex angelis Dei angeli eius effecti sunt, in libris undecimo et duodecimo huius operis satis, quantum potui, disputaui), malesuada uersutia in hominis sensum serpere adfectans, cui utique stanti, quoniam ipse ceciderat, inuidebat, colubrum in paradiso corporali, ubi cum duobus illis hominibus, masculo et femina, animalia etiam terrestria cetera subdita et innoxia uersabantur, animal scilicet lubricum et tortuosis anfractibus mobile, operi suo congruum, per quem loqueretur, elegit; eoque per [*]( 7 Io. 8, 36 ) [*](5 pcccatorum l djgtum V a om. e 6 potui F1 12 spirituali et sic infra v 15 per om. V 18 et Vel p Domb.; om. abv 19 subditis quam esse om. el 21 facti d 22 male euasa e; male suadenda b t m 23 in om. e sensum Velp Domb.; sensu a b; sensus v 24 eorpoa rali V 28 angelic/m , u eras., V )

29
angelicam praesentiam praestantioremque naturam spiritali nequitia sibi subiecto et tamquam instrumento abutens fallacia sermocinatus est feminae, a parte scilicet inferiore illius humanae copulae incipiens, ut gradatim perueniret ad totum, non existimans uirum facile credulum nec errando posse decipi, sed dum alieno cedit errori. Sicut enim Aaron erranti populo ad idolum fabricandum non consensit inductus, sed cessit obstrictus, nec Salomonem credibile est errore putasse idolis esse seruiendum, sed blanditiis femineis ad illa sacrilegia fuisse conpulsum: ita credendum est illum uirum suae feminae, uni unum. hominem homini, coniugem coniugi, ad Dei legem transgrediendam non tamquam uerum loquenti credidisse seductum, sed sociali necessitudine paruisse. Non enim frustra dixit apostolus: Adam non est seductus, mulier autem seducta est, nisi quia illa quod ei serpens locutus est, tamquam uerum esset, accepit, ille autem ab unico noluit consortio dirimi nec in communione peccati; nec ideo minus reus, si sciens prudensque peccauit. Unde et apostolus non ait: \'Non peccauit\\ sed: Non est seductus; nam utique ipsum ostendit, ubi dicit: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum, et paulo post apertius: In similitudine, inquit, praeuaricationis Adae. Hos autem seductos intellegi uoluit, qui id, quod faciunt, non putant esse peccatum; ille autem sciuit. Alioquin quo modo uerum erit: Adam non est seductus? Sed inexpertus diuinae seueritatis in eo falli potuit, ut ueniale crederet esse commissum. Ac per hoc in eo quidem, quo mulier seducta est, non est ille [*]( 6 Exod. 32, 3 sqq. 9 Reg. III, 11, 4 9 1. Tim. 2, 14 20 Rom. 5, 12 sqq. ) [*]( 2 fallacia p v Domb.; fallaciam Va bel \'minime male\' Diibn.) 3 inferioria l 5 uerum V1 6 aron V 11 unum sup. lin. d 14 Adam Pi Et Adam Domb.; sed adam Ve at Ii sed et adam abv; sed ad. non est seductus corr. m. in marg. d 16 autem] uero, m. 2 in ras., e 18 si codd. praeter p; sed v; om. p 20 intrauit peccatum v 21 similitudineip V 22 hoa Velp Domb.; eos abv 25 seductum V1 26 ut sup. lin. V )
30
seductus, sed eum fefellit, quo modo fuerat iudicandum quod erat dicturus: Mulier. quam dedisti mecum, ipsa mihi dedit, et manducaui. Quid ergo pluribus? Etsi credendo non sunt ambo decepti, peccando tamen ambo sunt capti et diaboli laqueis inplicati.

CAPUT XII. De qualitate peccati a primis hominibus admissi.

Si quem uero mouet. quur aliis peccatis sic natura non mutetur humana. quem ad modum illa duorum primorum hominum praeuaricatione mutata est, ut tantae corruptioni, quantam uidemus adque sentimus, et per hanc subiaceret et morti ac tot et tantis tamque inter se contrariis perturbaretur et fluctuaret adfectibus, qualis in paradiso ante peccatum, licet in corpore animali esset, utique non fuit — si quis hoc mouetur, ut dixi, non ideo debet existimare leue ac paruum illud fuisse commissum, quia in esca factum est, non quidem mala nec noxia, nisi quia prohibita; neque enim quidquam mali Deus in illo tantae felicitatis loco crearet adque plantaret. Sed oboedientia commendata est in praecepto, quae uirtus in creatura rationali mater quodam modo est omnium custosque uirtutum; quando quidem ita facta est, ut ei subditam esse sit utile; perniciosum autem suam, non eius a quo creata est facere uoluntatem. Hoc itaque de uno cibi genere non edendo, ubi aliorum tanta copia subiacebat, tam leue praeceptum ad obseruandum, tam breue ad memoria retinendum, ubi praesertim nondum uoluntati cupiditas resistebat, quod de poena transgressionis postea subsecutum est, tanto maiore iniustitia uiolatum est, quanto faciliore posset obseruantia custodiri. [*]( 2 Gen. 3, 12 ) [*]( 2 mecum Vellpv; mihi a b e2 a f mi l1 7 ut editur V; primi hominis peccati admissi pq; primi peccati per hominem admissi v 11 et morti V elp a /; et om. abv 12 et tot ac d conturbaretur d 14 esset animali v 15 illud sup. lin. V 17 nisiJ sed m. 2 in ras. e 21 eis e 23 ciui F1 25 ad memoriam e 28 custodire l )

31