De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

Per inoboedientiam primi hominis omnes in secundae mortis perpetuitatem ruituros fuisse, nisi multos Dei gratia liberaret.

Diximus iam superioribus libris ad humanum genus non solum naturae similitudine sociandum, uerum etiam quadam cognationis necessitudine in unitatem concordem pacis uinculo conligandum ex homine uno Deum uoluisse homines instituere, neque hoc genus fuisse in singulis quibusque moriturum, nisi duo primi, quorum creatus est unus ex nullo, altera ex illo, id inoboedientia meruissent, a quibus admissum est tam grande peccatum, ut in deterius eo natura mutaretur humana, etiam in posteros obligatione peccati et mortis necessitate transmissa. Mortis autem regnum in homines usque adeo dominatum est, ut omnes in secundam quoque mortem, cuius nullus est finis, poena debita praecipites ageret, nisi inde quosdam indebita Dei gratia liberaret. Ac per hoc factum est, ut, cum tot tantaeque gentes per terrarum orbem diuersis ritibus moribusque uiuentes multiplici linguarum armorum uestium sint uarietate distinctae, non tamen amplius quam duo quaedam genera humanae societatis existerent, quas ciuitates duas secundum scripturas nostras merito appellare pos- 25 semus. Una quippe est hominum secundum carnem, altera [*]( 4 omnes om. p 7 super. Vapa; in super. bev 9 ui/ngulo e 10 do 1 13 id, d m. 2 in ras. V ammissum V 19 quodam F1 24 possemus Vepaf; possumus a b P; possimus 11 v 25 ut editur Vepv unam / est om. f una quippe petit hominem a; una quippe appetit hominum b alteram b f ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars II. ) [*]( ] )

2
secundum spiritum uiuere in - sui cuiusque generis pace uolentium et, cum id quod expetunt adsequuntur, in sui cuiusque generis pace uiuentium.

CAPUT II. De uita carnali, quae non ex corporis tantum, sed etiam ex animi intellegenda sit uitiis:

Prius ergo uidendum est, quid sit secundum carnem, quid secundum spiritum uiuere. Quisquis enim hoc quod diximus prima fronte inspicit, uel non recolens uel minus aduertens quem ad modum scripturae sanctae loquantur, potest putare philosophos quidem Epicureos secundum carnem uiuere, quia summum bonum hominis in corporis uoluptate posuerunt, et si qui alii sunt, qui quoquo modo corporis bonum summum bonum esse hominis opinati sunt, et eorum omne uulgus, qui non aliquo dogmate uel eo modo philosophantur, sed procliues ad libidinem nisi ex uoluptatibus, quas corporeis sensibus capiunt, gaudere nesciunt; Stoicos autem, qui summum bonum hominis in animo ponunt, secundum spiritum uiuere, quia et hominis animus quid est nisi spiritus? Sed sicut loquitur scriptura diuina, secundum carnem uiuere utrique monstrantur. Carnem quippe appellat non solum corpus terreni adque mortalis aninr.antis (ueluti cum dicit: Non omnis caro eadem caro; alia quidem hominis, alia autem caro pecoris, alia uolucrum, alia piscium), sed et aliis multis modis significatione huius nominis utitur, inter quos uarios locutionis modos saepe etiam ipsum hominem, id est naturam hominis, carnem nuncupat, modo locutionis a parte totum, quale est: Ex operibus legis non [*]( 22 1. Cor. 15, 39 28 Rom. 3, 20 ) [*]( 2 assecuntur V e 6 ai V sit intelleg. q v 14 omne eorum v 0 16 corpores ex 18 in animo om. I 19 qui e 23 eadem u (= uero). in marg. m. 2 caro, b alia quidem Vabelp a Domb.; sed alia quidem v 24 autem om. a caro om. I 25 et aliis abep Domb.; et om. Vlv 28 aperte I\' )

3
iustificabitur omnis caro. Quid enim uoluit intellegi nisi omnis homo? Quod apertius paulo post ait: In lege nemo iustificatur, et ad Galatas: Scientes autem quia non iustificatur homo exoperibuslegis. Secundum hoc intellegitur: Et Verbum caro factum est, id est homo; quod non recte accipientes quidam putauerunt Christo humanam animam defuisse. Sicut enim a toto pars accipitur, ubi Mariae Magdalenae uerba in euangelio leguntur dicentis: Tulerant Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum, cum de sola Christi carne loqueretur, quam sepultam de monumento putabat ablatam: ita et a parte totum carne nominata intellegitur homo, sicuti ea sunt quae supra commemorauimus.

Cum igitur multis modis, quos perscrutari et colligere longum est, diuina scriptura nuncupet carnem: quid sit secundum carnem uiuere (quod profecto malum est, cum ipsa carnis natura non sit malum) ut indagare possimus, inspiciamus diligenter illum locum epistulae Pauli apostoli quam scripsit ad Galatas, ubi ait: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. Iste totus epistulae apostolicae locus, quantum ad [*]( 2 Gal. 3, 11 3 ib. 2, 16 5 Io. 1, 14 9 Io. 20, 13 19 Gal. 5, 19 sqq. ) [*]( 3 iustificabitur pIX f autem mas.; om. v 4 quia] qffi a iustificatur Vabel; iuatificabitur p a fv 5 Et] ut e 8 magdaleneg V; magdalenlles l 9 tulerunt Ye Ip a f Domb.; abstulerunt abv 10 carne sup. lin. V 11 aperte X 12 sicut e l 14 prescrut. V 17 inueoire I 20 fornicat. codd. praeter l; adulterium fornic. l; adulteria fornic. v luxuria Y e p; luxuriae (luxoriae b) ablav 23 comiaationes Vp; comiss. el; comess. abv 24 sicut Vabep; sicut atlafv ) [*]( 1* )

4
+ rem praesentem satis esse uidebitur, consideratus poterit hanc dissoluere quaestionem, quid sit secundum carnem uiuere. In operibus namque carnis, quae manifesta esse dixit eaque commemorata damnauit, non illa tantum inuenimus, quae ad uoluptatem pertinent camis, sicuti sunt fornicationes, inmunditiae, luxuria, ebrietates, comisationes; uerum etiam illa, quibus animi uitia demonstrantur a uoluptate carnis aliena. Quis enim seruitutem, quae idolis exhibetur, ueneficia, inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidias non potius intellegat animi uitia esse quam carnis? Quando quidem fieri potest, ut propter idololatriam uel haeresis alicuius errorem a uoluptatibus corporis tempe- . retur; et tamen etiam tunc homo, quamuis carnis libidines continere adque cohibere uideatur, secundum carnem uiuere hac apostolica auctoritate conuincitur, et in eo, quod abstinet a uoluptatibus carnis, damnabilia opera carnis agere demonstratur. Quis inimicitias non in animo habeat? aut quis ita loquatur, ut inimico suo uel quem putat inimicum dicat: \'Malam carnem,\' ac non potius: \'Malum animum habes aduersus me\'? Postremo sicut carnalitates, ut ita dicam. si quis audisset, non dubitaret carni tribuere, ita nemo dubitat animositates ad animum pertinere. Quur ergo haec omnia et his similia doctor gentium in fide et ueritate opera carnis appellat, nisi quia eo locutionis modo, quo totum significatur a parte, ipsum hominem uult nomine carnis intellegi?

CAPUT III. Peccati causam ex anima, non ex carne prodisse, et corruptionem ex peccato contractam non peccatum esse, sed poenam.

Quod si quisquam dicit carnem causam esse in malis moribus quorumcumque uitiorum, eo quod anima carne adfecta [*]( . 6 luxuriae l comisat. V; comissat. rell.; comessat. v 12 corporis mss.; carnis v 13 camatis V 20 aduersum v 21 dubitaret Velp Domb.; dubitasset abv 25 aperte d )

5
sic uiuit, profecto non uniuersam hominis naturam diligenter aduertit. Nam (cs o rpu s quidem corruptibile adgrauat animam). Unde etiam idem apostolus agens de hoc corruptibili corpore, de quo paulo ante dixerat: Etsi exterior homo noster corrumpitur: Scimus, inquit, quia, terrena nostra domus habitationis resoluatur, aedificationem habemus ex Deo, domum non manu factam aeternam in caelis. Etenim in hoc ingemescimus, habitaculum nostrum quod de caelo est superindui cupientes; si tamen et induti, non nudi inueniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemescimus grauati, in quo nolumus exspoliari, sed superuestiri, ut absorbeatur mortale a uita. Et adgrauamur ergo corruptibili corpore, et ipsius adgrauationis causam non naturam substantiamque corporis, sed eius corruptionem scientes nolumus corpore spoliari, sed eius inmortalitate uestiri. Et tunc enim erit, sed quia corruptibile non erit, non grauabit. Adgrauat ergo nunc animam corpus corruptibile, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Verum tamen qui omnia mala animae ex corpore putant accidisse, in errore sunt.

Quamuis enim Vergilius Platonicam uideatur luculentis uersibus explicare sententiam dicens:

  1. Igneus est illis uigor et caelestis origo
  2. Seminibus, quantum non noxia corpora tardant
  3. Terrenique hebetant artus moribundaque membra,
omnesque illas notissimas quattuor animi perturbationes, cupiditatem timorem, laetitiam tristitiam, quasi origines omnium [*]( 2 Sap. 9, 15 4 2. Cor. 4, 16 5 ib. 5, 1 sqq. 18 Sap. 9, 15 24 Verg. Aen. VI, 730 sqq. ) [*]( 6 nostra om. a habitationis V ablp alv; huius habit. e aJ l resoluatur codd. praeter a; disaoluatur a v 8 in caelia aeternam 1 8 et 12 ingemescimuB Vbel; ingemisc. apv 10 et om. I 12 in quo Y a bel p Domb.; eo quod v spoliari e 16 spoliari Velp Domb.; exspoliari abv 17 enim om. I 21 animae mala v 24 illis Vbelp; ollis aafv Domb. 25 quamtum V )
6
peccatorum adque uitiorum uolens intellegi ex corpore accidere subiungat et dicat:
  1. Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, nec auras
  2. Suspiciunt, clausae tenebris et carcere caeco:
tamen aliter se habet fides nostra. Nam corruptio corporis, quae adgrauat animam, non peccati primi est causa, sed poena; nec caro corruptibilis animam peccatricem, sed anima peccatrix fecit esse corruptibilem carnem. Ex qua corruptione carnis licet existant quaedam incitamenta uitiorum et ipsa desideria uitiosa, non tamen omnia uitae iniquae uitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus purgemus diabolum, qui non habet carnem. Etsi enim diabolus fornicator uel ebriosus uel si quid huius modi mali est, quod ad carnis pertinet uoluptates, non potest dici, cum sit etiam talium peccatorum suasor et instigator occultus: est tamen maxime superbus adque inuidus. Quae illum uitiositas sic obtinuit, ut propter hanc esset in carceribus caliginosi huius aeris aeterno supplicio destinatus. Haec autem uitia, quae tenent in diabolo principatum, carni tribuit apostolus, quam certum est diabolum non habere. Dicit enim inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, inuidias opera esse carnis; quorum omnium malorum caput adque origo superbia est, quae sine carne regnat in diabolo. Quis autem illo est inimicior sanctis? Quis aduersus eos contentiosior, animosior et magis aemulus adque inuidus inuenitur? At haec omnia cum habeat sine carne, quo modo sunt ista opera carnis, nisi quia opera sunt hominis, quem, sicut dixi, nomine carnis appellat? Non enim habendo carnem, quam non habet diabolus, sed uiuendo secundum se ipsum, hoc est secundum hominem, factus est homo similis [*]( 20 Gal. 5, 20 ) [*]( 4 suscipiunt b e1 5 habet se aliter e 12 enim, m. 2 lineolis deletum, e 17 aeterna V1 23 est om. a 25 At VP; ad II; et epv; u I\' ipsuru om. a b omnia om. b habet a 28 uibesdo ?e ivşųJp secundum hoc V m. 1 corr. 29 hoc usque ad se ipsum p. 7, 1 om. el alterum est om. 1 )
7
diabolo; quia et ille secundum se ipsum uiuere uoluit, quando in ueritate non stetit, ut non de Dei, sed de suo mendacium loqueretur, qui non solum mendax, uerum etiam mendacii pater est. Primus est quippe mentitus, et a quo peccatum, ab illo coepit esse mendacium.

CAPUT IIII. Quid sit secundum hominem, quid autem secundum Deum uiuere.

Cum ergo uiuit homo secundum hominem, non secundum Deum, similis est diabolo; quia nec angelo secundum angelum, sed secundum Deum uiuendum fuit, ut staret in ueritate et ueritatem de illius, non de suo mendacium loqueretur. Nam et de homine alio loco idem apostolus ait: Si autem ueritas Dei in meo mendacio abundauit. Nostrum dixit mendacium, ueritatem Dei. Cum itaque uiuit homo secundum ueritatem, non uiuit secundum se ipsum, sed secundum Deum. Deus est enim qui dixit: Ego sum ueritas. Cum uero uiuit secundum se ipsum, hoc est secundum hominem, non secundum Deum, profecto secundum mendacium uiuit; non quia homo ipse mendacium est, cum sit eius auctor et creator Deus, qui non est utique auctor creatorque mendacii, sed quia homo ita factus est rectus, ut non secundum se ipsum, sed secundum eum, a quo factus est, uiueret, id est illius potius quam suam faceret uoluntatem: non ita uiuere, quem ad modum est factus ut uiueret, hoc est mendacium. Beatus quippe uult esse etiam non sic uiuendo ut possit esse. Quid est ista uoluntate mendacius? Unde non frustra dici potest omne peccatum esse mendacium. Non enim fit peccatum nisi [*]( 2 Io. 8, 44 13 Rom. 3, 7 17 Io. 14, 6 ) [*]( i 1 il§ese | cundum V 7 quid autem V; quid q*; quidue p q2 1) 13 et] ut b 14 abundabit Vb nostrum Vabel Dotnb.; meumpv 19 Deum IUp. lin. I profecto, superscripto m. 2 sed, l 23 sed sec. euin om. I 24 non ita Velpa; non autem ita abv )

8
ea uoluntate, qua uolumus ut bene sit nobis uel nolumus ut male sit nobis. Ergo mendacium est, quod, cum fiat ut bene sit nobis, hinc potius male est nobis, uel cum fiat ut melius sit nobis, hinc potius peius est nobis. Unde hoc, nisi quia de Deo potest bene esse homini, quem delinquendo deserit, non de se ipso, secundum quem uiuendo delinquit?

Quod itaque diximus, hinc extitisse duas ciuitates diuersas inter se adque contrarias, quod alii secundum carnem, alii secundum spiritum uiuerent: potest etiam isto modo dici quod alii secundum hominem, alii secundum Deum uiuant Apertissime quippe <Paulus) ad Corinthios dicit: Cum enim sint inter uos aemulatio et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? Quod ergo est ambulare secundum hominem, hoc est esse carnalem, quod a carne, id est a parte hominis, intellegitur homo. Eosdem ipsos quippe dixit superius animales, quos postea carnales, ita loquens: Quis enim scit, inquit, hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Sic et quae Dei sunt, nemo scit nisi spiritus Dei. Nos autem, inquit, non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis; quae et loquimur, non in sapientiae humanae doctis uerbis, sed doctis spiritu, spiritalibus spiritalia conparantes. Animalis autem homo non percipit quae sunt a spiritus Dei; stultitia est enim illi. Talibus igitur, id est animalibus, paulo post dicit: Et ego, fratres, non potui loqui uobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; et illud et hoc eodem loquendi modo, id est [*]( 11 1. Cor. 3, 3 17 Ib. 2, 11 sqq. 27 Ib. 3, 1 ) [*]( 7 ciuitates duas v 8 inter] aduersus l aliqui l 11 Paulus pv; om. Va bel a f chorintios V 12 sint inter uos abp Domb.; sit inter uos e; inter nos omisso sint VI; inter uos sint v 17 inquit om. I 24 doctis spirito elav; docti spiritu Vabp 25 ea quae I -28 uobis loqui l 29 et hoc Vep; ex hoc ablav modo intelligitur a )

9
a parte totum. Et ab anima namque et a carne, quae sunt partes hominis, potest totum significari, quod est homo; adque ita non est aliud animalis homo, aliud carnalis, sed idem ipsum est utrumque, id est secundum hominem uiuens homo; sicut non aliud quam homines significantur, siue ubi legitur: Ei operibus legis non iustificabitur omnis caro, siue quod scriptum est: Septuaginta quinque animae descenderunt cum Iacob in Aegyptum. Et ibi enim per omnem carnem omnis homo, et ibi per septuaginta quinque animas septuaginta quinque homines intelleguntur. Et quod dictum est: Non in sapientiae humanae doctis uerbis, potuit dici: (Non in sapientiae carnalis\'; sicut quod dictum est: Secundum hominem ambulatis, potuit dici: \'Secundum carnem em). Magis autem hoc apparuit in his quae subiunxit: Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli, alius autem: Ego Apollo, nonne homines estis? Quod dicebat: Animales estis, et: Carnales estis, expressius dixit: Homines estis, quod est: \'Secundum hominem uiuitis, non secundum Deum, secundum quem si uiueretis, di essetis.\'

CAPUT V. Quod de corporis animaeque natura tolerabilior quidem Platonicorum quam Manichaeorum sit opinio, sed et ipsa reprobanda, quoniam uitiorum omnium causas naturae carnis adscribunt.

Non igitur opus est in peccatis uitiisque nostris ad Creatoris iniuriam carnis accusare naturam, quae in genere adque [*]( 6 Rora. 3, 20 7 Gen. 46, 27 15 1. Cor. 3, 4 ) [*]( 3 carnali F1 6 iustificatur Ve 12 dici] sequentia usque ad l. 15 sic scripta sunt in b: Non magis autem hoc apparuit in his que subiQxit in sapientia camalis. sicut quod dictum est. secundum hominem ambnlatis. potuit dicit secundum carnem perueraos habebit hos mores sic at recta est. Cum enim (l. 15) cett. 15 quidem MM.; om. v 16 ego polIo b 17 et carnales estis om. b 22 Quid V 24 ipsa reprobanda V; ipsi reprobantur p qv 25 omnium V; om. pqv adscribunt p q v; ascripti V; ascribit Domb. )

10
ordine suo bona est; sed deserto Creatore bono uiuere secundum creatum bonum non est bonum, siue quisque secundum carnem siue secundum animam siue secundum totum hominem, qui ex anima constat et carne (unde et nomine solius animae et nomine solius carnis significari potest) eligat uiuere. Nam qui uelut summum bonum laudat animae naturam et tamquam malum naturam carnis accusat, profecto et animam carnaliter adpetit et carnem carnaliter fugit, quoniam id uanitate sentit humana, non ueritate diuina. Non quidem Platonici sicut Manichaei desipiunt, ut tamquam mali naturam terrena corpora detestentur, cum omnia elementa, quibus iste mundus uisibilis contrectabilisque conpactus est, qualitatesque eorum Deo artifici tribuant; uerum tamen ex terrenis artubus moribundisque membris sic adfici animas opinantur, ut hinc eis sint morbi cupiditatum et timorum et laetitiae siue tristitiae; quibus quattuor uel perturbationibus, ut Cicero appellat, uel passionibus, ut plerique uerbum e uerbo Graeco exprimunt, omnis humanorum morum uitiositas continetur. Quod si ita est, quid est quod Aeneas aput Vergilium, cum audisset a patre aput inferos animas rursus ad corpora redituras, hanc opinionem miratur exclamans:
  1. O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
  2. Sublimes animas iterumque ad tarda reuerti
  3. Corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?
Numquidnam haec tam dira cupido ex terrenis artubus moribundisque membris adhuc inest animarum illi praedicatissimae puritati? Nonne ab huius modi corporeis, ut dicit, pestibus omnibus eas adserit esse purgatas, cum rursus incipiunt in corpora uelle reuerti? Unde colligitur, etiamsi ita se haberet, quod est omnino uanissimum, uicissim alternans incessabiliter euntium adque redeuntium animarum mundatio et inquinatio, [*]( 16 Tusc. IIII, 6 22 Aen. VI, 719 sqq. ) [*]( 2 creatum ..... quisque secundum om. e 4 constat ex anima v 6 uelut ex uult corr. V 20 rursus ad corpora om. I 2a num quin nam l )
11
non potuisse ueraciter dici omnes culpabiles adque uitiosos motus animarum eis ex terrenis corporibus inolescere, si quidem secundum ipsos illa, ut locutor nobilis ait, dira cupido usque adeo non est ex corpore, ut ab omni corporea peste purgatam et extra omne corpus animam constitutam ipsam esse conpellat in corpore. Unde etiam illis fatentibus non ex carne tantum adficitur anima, ut cupiat metuat, laetetur aegrescat, uerum etiam ex se ipsa his potest motibus agitari.

CAPUT VI. De qualitate uoluntatis humanae, sub cuius iudicio adfectiones animi aut prauae habentur aut rectae.

Interest autem qualis sit uoluntas hominis; quia si peruersa est, peruersos habebit hos motus; si autem recta est, non solum inculpabiles, uerum etiam laudalibes erunt. Voluntas est quippe in omnibus; immo omnes nihil aliud quam uoluntates sunt. Nam quid est cupiditas et laetitia nisi uoluntas in eorum consensione quae uolumus? Et quid est metus adque tristitia nisi uoluntas in dissensione ab his quae nolumus? Sed cum consentimus adpetendo ea quae uolumus, cupiditas; cum autem consentimus fruendo his quae uolumus, laetitia uocatur. Itemque cum dissentimus ab eo quod accidere nolumus, talis uoluntas metus est; cum autem dissentimus ab eo quod nolentibus accidit, talis uoluntas tristitia est. Et omnino pro uarietate rerum, quae adpetuntur adque fugiuntur, sicut adlicitur uel offenditur uoluntas hominis, ita in hos uel illos adfectus mutatur et uertitur. Quapropter homo, qui secundum Deum, non secundum hominem uiuit, oportet ut sit amator boni; unde fit consequens ut malum oderit. Et [*]( 3 nobilis] nobis a ait] aut e; ac b 4 est om. I 5 et om. V . ipsa V11 6 compellat esse v compellit el 7 efficitur e 8 et aegr. v 11 prabe V 13 qua F1 18 sq. consensione ... dissenaione fIIS8.; consensionem ... dissensionem v 22 itaque, in vtarg. iteque, e 29 sit m. 2 in ras. I )

12
quoniam nemo natura, sed quisquis malus est, uitio malus est: perfectum odium debet malis, qui secundum Deum uiuit, ut nec propter uitium oderit hominem nec amet uitium propter hominem, sed oderit uitium, amet hominem. Sanato enim uitio totum quod amare, nihil autem quod debeat odisse remanebit.

CAPUT VII. Amorem et dilectionem indifferenter et in bono et in malo aput sacras litteras inueniri.

Nam cuius propositum est amare Deum et non secundum hominem, sed secundum Deum amare proximum, sicut etiam se ipsum: procul dubio propter hunc amorem dicitur uoluntatis bonae, quae usitatius in scripturis sanctis caritas appellatur; sed amor quoque secundum easdem sacras litteras dicitur. Nam et amatorem boni apostolus dicit esse debere, quem regendo populo praecipit eligendum, et ipse Dominus Petrum apostolum interrogans cum dixisset: Diligis me plus his? ille respondit: Domine, tu scis quia amo te; et iterum Dominus quaesiuit, non utrum amaret, sed utrum diligeret eum Petrus; at ille respondit iterum: Domine, tu scis quia amo te; tertia uero interrogatione et ipse Iesus non ait: *Diligis me?\' sed: Amas me? ubi secutus ait euangelista: Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? cum Dominus non tertio, sed semel dixerit: Amas me? bis autem dixerit: Diligis me? Unde intellegimus, quod etiam cum dicebat Dominus: Diligis me? nihil aliud dicebat quam: Amas me? Petrus autem non mutauit [*]( 3 Ps. 138, 22 15 1. Tim. 3, 1. 17 Io. 21, 15 sqq. ) [*]( 2 debet, in marg. habet, e Deum sup. lin. 1 9 inueniri ht uita iustorum (sic) p 13 sanctis tnss.; sacris v 15 dicit apost. v 18 plus is F1; plus quam hi 1 21 iesus Velpa f; ei b; Dominus v; om. a 22 dilig///is//me, radendo ex diligentissime corr. e 23 est om. I 27 mutabit V )

13
huius unius rei uerbum, sed etiam tertio: Domine, inquit, tu omnia scis, tu scis quia amo te.

Hoc propterea commemorandum putaui, quia nonnulli arbitrantur aliud esse dilectionem siue caritatem, aliud amorem. Dicunt enim dilectionem accipiendam esse in bono, amorem in malo. Sic autem nec ipsos auctores saecularium litterarum locutos esse certissimum est. Sed uiderint philosophi utrum uel qua ratione ista discernant; amorem tamen eos in bonis rebus et erga ipsum Deum magni pendere, libri eorum satis loquuntur. Sed scripturas religionis nostrae, quarum auctoritatem ceteris omnibus litteris anteponimus, non aliud dicere amorem, aliud dilectionem uel caritatem, insinuandum fuit. Nam et amorem in bono dici iam ostendimus. Sed ne quis existimet amorem quidem et in malo et in bono, dilectionem autem non nisi in bono esse dicendam, illud adtendat quod in psalmo scriptum est: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam, et illud apostoli Iohannis: Si quis dilexerit mundum, non est dilectio Patris in illo. Ecce uno loco dilectio et in bono et in malo. Amorem autem in malo (quia in bono iam ostendimus) ne quisquam flagitet, legat quod scriptum est: Erunt enim homines se ipsos amantes, amatores pecuniae. Recta itaque uoluntas est bonus amor, et uoluntas peruersa malus amor. Amor ergo inhians habere quod amatur, cupiditas est, id autem habens eoque fruens laetitia; fugiens quod ei aduersatur, timor est, idque si acciderit sentiens tristitia est. Proinde mala sunt ista, si malus amor est; bona, si bonus. Quod dicimus, de scripturis probemus. Concupiscit apostolus dissolui et esse cum Christo; et: Concupiuit [*]( 16 Ps. 10, 5 17 1. Io. 2, 15 21 2. Tim. 3, 2 27 Phil. 1, 23 28 Ps. 118, 20 ) [*]( 1 unius huius V 2 tu scis] tu nosti l 5 in bono om. t1 6 litterarum om. I 9 locuntur Vel 11 omnibus Vab elp a f; quibusque v 14 et in bono et in malo v 15 dicendum V1 17 diligit a 18 in eo av 19 in malo usque ad quia om. 11 20 et legat l 22 et recta a 23 inanis, in marg. inhians, p 24 eo;/, q; eras., b laetitia Vbelpa; laet. est av 26 est amor v )

14
anima mea desiderare iudicia tua, uel si adcommodatius dicitur: Desiderauit anima mea concupiscere iudicia tua; et: Concupiscentia sapientiae perducit ad regnum. Hoc tamen loquendi obtinuit consuetudo, ut, si cupi- ■ ditas uel concupiscentia dicatur nec addatur cuius rei sit, non nisi in malo possit intellegi. Laetitia in bono est: Laetamini in Domino et exultate iusti; et: Dedisti laetitiam in cor meum; et: Adinplebis me laetitia cum uultu tuo. Timor in bono est aput apostolum, ubi ait: Cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; et: Noli altum sapere, sed time; et: Timeo autem, ne, sicut serpens Euam seduxit astutia sua. sic et uestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo. De tristitia uero, quam Cicero magis aegritudinem appellat, dolorem autem Vergilius, ubi ait: (dolent gaudentque\', (sed ideo malui tristitiam dicere, quia aegritudo uel dolor usitatius in corporibus dicitur) scrupulosior quaestio est, utrum inueniri possit in bono.

CAPUT VIII. De tribus perturbationibus, quas in animo sa- 10 pientis Stoici esse uoluerunt, excluso dolore siue tristitia, quam uirtus animi sentire non debeat.

Quas enim Graeci appellant eDrcadetac, Latine autem Cicero constantias nominauit, Stoici tres esse uoluerunt pro tribus perturbationibus in animo sapientis, pro cupiditate uoluntatem, pro laetitia gaudium, pro metu cautionem; pro aegritudine uero uel dolore, quam nos uitandae ambiguitatis gratia [*]( 2 Sap. 6, 21 6 Ps. 81, 11 7 Ps. 4, 8 8 Ps. 15, 11 9 Phil. 2. 12 11 Rora. 11. 20 2. Cor. 11, 3 14 Tusc. III, 10 15 Aen. VI, 733 ) [*]( 1 deside siderare V 12 eAuam V 16 quam l1 21 exclaais p 23 euphatias et sic p. 15, 12 V el 24 istoici V pro] per lineolis deletum l )

15
tristitiam maluimus dicere, negauerunt esse posse aliquid in animo sapientis. Voluntas quippe, inquiunt, adpetit bonum, quod facit sapiens: gaudium de bono adepto est, quod ubique adipiscitur sapiens; cautio deuitat malum, quod debet sapiens deuitare; tristitia porro quia de malo est, quod iam accidit, nullum autem malum existimant posse accidere sapienti, nihil in eius animo pro illa esse posse dixerunt. Sic ergo illi loquuntur, ut uelle gaudere cauere negent nisi sapientem; stultum autem non nisi cupere laetari, metuere contristari; et illas tres esse constantias, has autem quattuor perturbationes secundum Ciceronem, secundum autem plurimos passiones. Graece autem illae tres, sicut dixi, appellantur eorcatetai; istae autem quattuor πάθη. Haec locutio utrum scripturis sanctis congruat, cum quaererem quantum potui diligenter, illud inueni quod ait propheta: Non est gaudere inpiis, dicit Dominus; tamquam inpii laetari possint potius quam gaudere de malis, quia gaudium proprie bonorum et piorum est. Item illud in euangelio: Quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis, ita dictum uidetur, tamquam nemo possit aliquid male uel turpiter uelle, sed cupere. Denique propter consuetudinem locutionis nonnulli interpretes addiderunt \'bona* et ita interpretati sunt: \'Quaecumque uultis ut faciant uobis homines bona.\' Cauendum enim putauerunt, ne quisquam inhonesta uelit sibi fieri ab hominibus, ut de turpioribus taceam, certe luxuriosa conuiuia, in quibus se, si et ipse illis faciat, hoc praeceptum existimet iupleturum. Sed in Graeco euangelio, unde in Latinum translatum est, non legitur \'bona\', sed: Quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis; credo propterea, quia in eo quod dixit uultis, iam uoluit intellegi \'bona*. Non enim ait \'cupitis). [*]( 15 Esai. 57, 21 18 Mt. 7, 12 ) [*]( 1 aliquid esse posse I 5 accedit et 6 accedere l 10 constantius V1 hos F1 11 plorimos autem v 13 phatae e I 26 faciat msB.; faciat similia p 28 uerba sed usque ad bona l. 31 om. I )
16

Non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda est, sed interdum his utendum est; et cum legimus eos, quorum auctoritati resultare fas non est, ibi sunt intellegendae, ubi rectus sensus alium exitum non potest inuenire; sicut ista sunt, quae exempli gratia partim ex propheta, partim ex euangelio commemorauimus. Quis enim nescit inpios exultare laetitia? et tamen: Non est gaudere inpiis, dicit Dominus. Unde, nisi quia gaudere aliud est, quando proprie signateque hoc uerbum ponitur? Item quis negauerit non recte praecipi hominibus, ut quaecumque ab aliis sibi fieri cupiunt, haec eis et ipsi faciant; ne se inuicem turpitudine inlicitae uoluptatis oblectent? et tamen saluberl\'imum uerissimumque praeceptum est: Quaecumque uultis ut faciant uobis homines, eadem et uos facite illis. Et hoc unde, nisi quia hoc loco modo quodam proprio uoluntas posita est, quae in malo accipi non potest? Locutione uero usitatiore, quam frequentat maxime consuetudo sermonis, non utique diceretur: Noli uelle mentiri omne mendacium, nisi esset et uoluntas mala, a cuius prauitate illa distinguitur, quam praedicauerunt angeli dicentes: Pax in terra hominibus bonae uoluntatis. Nam ex abundanti additum est (bon.ae\\ si esse non potest nisi bona. Quid autem magnum in caritatis laudibus dixisset apostolus, quod non gaudeat super iniquitate, nisi quia ita malignitas gaudet? Et aput auctores saecularium litterarum talis istorum uerborum indifferentia reperitur. Ait enim Cicero orator amplissimus: (Cupio, patres conscripti, me esse clementem.) Quia id uerbum in bono posuit. quis tam peruerse doctus existat, qui non eum \'Cupio\', sed \'Volo* potius dicere debuisse [*]( 18 Eccli. 7, 13 20 Lc. 2, 14 23 1. Cor. 13, 6 27 Cat. I 2, 4 ) [*]( 1 his se a 3 intellegendae fv; intellegendi Vabelp a 10 sq. sibi O ab aliis v 14 ut sup. lin. I 16 locutionem u usitatiorcm l 21 abundanti (bab.) Ipv; abundantia Vabe 24 iniquitatem e 25 et Y a bel p a f; Nam et v )

17
contendat? Porro aput Terentium flagitiosus adulescens insana flagrans cupidine:.
  1. Nihil nolo aliud, inquit, nisi Philumenam.
Quam uoluntatem fuisse libidinem responsio, quae ibi serui eius sanioris inducitur, satis indicat. Ait namque domino suo:
  1. Quanto satius est,
  2. Te id dare operam, qui istum amorem ex animo amoueas tuo,
  3. Quam id loqui, quo magis libido frustra accendatur tua?
Gaudium uero eos et in malo posuisse ille ipse Vergilianus testis est uersus, ubi has quattuor perturbationes summa breuitate conplexus est:
  1. Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque.
Dixit etiam idem auctor:
  1. Mala mentis gaudia
  2. .

Proinde uolunt cauent gaudent et boni et mali; adque ut eadem aliis uerbis enuntiemus, cupiunt timent laetantur et boni et mali; sed illi bene, isti male, sicut hominibus seu recta seu peruersa uoluntas est. Ipsa quoque tristitia, pro qua Stoici nihil in animo sapientis inueniri posse putauerunt, reperitur in bono et maxime aput nostros. Nam laudat apostolus Corinthios, quod contristati fuerint secundum Deum. Sed fortasse quis dixerit illis apostolum fuisse congratulatum, quod contristati fuerint paenitendo, qualis tristitia, nisi eorum qui peccauerint, esse non potest. Ita enim dicit: Video quod epistula illa, etsi ad horam, contristauit [*]( 1 Ter. Audr. 2, 1, 6 sqq. 14 Aem. VI, 733 16 Aen. VI, 278 26 2. Cor. 7, 8 sqq. ) [*]( 3 filiuraenam et 5 sanioris V ablp a f; senioris e v 6 quando l 7 id] ei b; ad id p qui Via; qui/!, duabus litt. erasis, e; quo abp fv istum] his eius b 11 idem ille l 21 istoici V 24 illis sup. Itn. e 27 illa om. b el ) [*]( XXXX Aue. operm Sectio V para II. ) [*]( 2 )

18
uos; nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis in paenitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum est tristitia, paenitentiam in salutem inpaenitendam operatur; mundi autem tristitia mortem operatur. Ecce enim id ipsum secundum Deum contristari quantam perfecit in uobis industriam. Ac per hoc possunt Stoici pro suis partibus respondere, ad hoc uideri utilem esse tristitiam, ut peccasse paeniteat; in animo autem sapientis ideo esse non posse, quia nec peccatum in eum cadit, cuius paenitentia contristetur, nec ullum aliud malum, quod perpetiendo et sentiendo sit tristis. Nam et Alcibiadem ferunt (si me de nomine hominis memoria non fallit), cum sibi beatus uideretur, Socrate disputante et ei quam miser esset, quoniam stultus esset, demonstrante fleuisse. Huic ergo stultitia fuit causa etiam huius utilis optandaeque tristitiae, qua homo esse se dolet, quod esse non debet. Stoici autem non stultum, sed sapientem aiunt tristem esse non posse.

CAPUT VIIII. De perturbationibus animi, quarum adfectus rectos habet uita iustorum.

Verum his philosophis, quod ad istam quaestionem de animi perturbationibus adtinet, iam respondimus in nono huius operis libro, ostendentes eos non tam de rebus, quam de uerbis cupidiores esse contentionis quam ueritatis. Aput nos autem iuxta scripturas sanctas sanamque doctrinam ciues [*]( 26 c. 4; 5 ) [*]( 2 quia om. I estis om. b in flł88.; ad v 5 in paenitentiam, ti ex d corr., I 7 morte V oper. mortem l Ecce] haec b 8 dmn V contristari uos f perfecit Vlbela Domb.; perficit Jr2 apv 9 istoici et sic semper r 16 ct quoniam l 18 quam V; cum l 28 sacras v )

19
sanctae ciuitatis Dei in huius uitae peregrinatione secundum Deum uiuentes metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, et quia rectus est amor eorum, istas omnes adfectiones rectas habent. Metuunt poenam aeternam, cupiunt uitam aeternam; dolent in re, quia ipsi in semet ipsis adhuc ingemescunt adoptionem, expectantes redemtionem corporis sui; gaudent in spe, quia fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in uictoriam. Item metuunt peccare, cupiunt perseuerare; dolent in peccatis, gaudent in operibus bonis. Ut enim metuant peccare, audiunt: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum; ut cupiant perseuerare, audiunt quod scriptum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit; ut doleant in peccatis, audiunt: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est; ut gaudeant in operibus bonis, audiunt: Hilarem datorem diligit Deus. Item sicuti se infirmitas eorum firmitasque habuerit, metuunt tentari, cupiunt tentari; dolent in tentationibus, gaudent in tentationibus. Ut enim metuant tentari, audiunt: Si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, uos, qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum. ne et tu tenteris; ut autem cupiant tentari, audiunt quendam uirum fortem ciuitatis Dei dicentem: Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum; ut doleant in tentationibus, uident Petrum flentem; ut gaudeant in tentationibus, audiunt Iacobum dicentem: Omne [*](7 1. Cor. 15, 54 10 Mt. 24, 12 12 Mt. 10, 22 14 1. Io. 1, 8 16 2. Cor. 9, 7 20 Gal. 6, 1 24 Ps. 25, 2 26 Mt. 26, 75 27 Iac. 1, 2 ) [*]( 5 in se abe a adopt.] abolitionem l 7 absorta V abel 8 in nictoria V 10 abundabit ex alium dabit corr. V j abundauit el 11 refhgeacit V l 12 quoniam qui l 13 in fine Fl 16 hilarem enim f 17 se om. b 18 cupiunt tentari om. 11 21 spirituales v 23 uerba inde ab quendam usque ad cor meum correctoris manu in ras. I ) [*]( 2* )
20
gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes uarias incideritis.

Non solum autem propter se ipsos his mouentur adfectibus, uerum etiam propter eos, quos liberari cupiunt et ne pereant metuunt, et dolent si pereunt et gaudent si liberantur. Illum quippe optimum et fortissimum uirum, qui in suis infirmitatibus gloriatur, ut eum potissimum commemoremus, qui in ecclesiam Christi ex gentibus uenimus, doctorem gentium in fide et ueritate, qui et plus omnibus suis coapostolis laborauit et pluribus epistulis populos Dei, non eos tantum, qui praesentes ab illo uidebantur, uerum etiam illos, qui futuri praeuidebantur, instruxit; illum, inquam, uirum, athletam Christi, doctum ab illo, unctum de illo, crucifixum cum illo, gloriosum in illo, in theatro huius mundi, cui spectaculum factus est et angelis et hominibus, legitime magnum agonem certantem et palmam supernae uocationis in anteriora sectantem, oculis fidei libentissime spectant gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, foris habentem pugnas, intus timores, cupientem dissolui et esse cum Christo, desiderantem uidere Romanos, ut aliquem fructum habeat et in illis sicut et in ceteris gentibus, aemulantem Corinthios et ipsa aemulatione metuentem, ne seducantur eorum mentes a castitate, quae in Christo est, magnam tristitiam et continuum dolorem cordis de Israelitis habentem, quod ignorantes Dei iustitiam [*]( 6 2. Cor. 12, 5 10 1. Cor. 15, 10 12 Gal. 1, 12 13 2. Cor. 1. 21 Gal. 2, 20 14 1. Cor. 4, 9 16 Phil. 8, 14 17 Rora. 12, 15 18 2. Cor. 7, 5 19 Phil. 1, 23 Rom. 1, 11; 13 21 2. Cor. 11, 2 sq. 23 Rom. 9, 2 24 Rom. 10, 3 ) [*]( 1 in temptationibus uariis l 2 insideritis, in marg. iucider., e IN 8 uenimus, ix m. rec., V 11 illo.. etiam om. Z1 futuri erant praeuid. 1 12 uerum l 13 uinctum l 15 magnum agonem Vabv; r magno agone elpaf 17 spectant Vpv; spectantem bea; expectans l; expectantem a 19 ut esset, t m. 2, e 21 ipsa Vabelpv; in ipsa a f a aemulatione męţuentem (aemulationem auentem?) V m. 2 corr. 23 est in Xpo 1 )

21
et suam uolentes constituere iustitiae Dei non essent subiecti; nec solum dolorem, uerum etiam luctum suum denuntiantem quibusdam, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicationibus suis.

Hi motus, hi adfectus de amore boni et de sancta caritate uenientes si uitia uocanda sunt, sinamus, ut ea, quae uere uitia sunt, uirtutes uocentur. Sed cum rectam rationem sequantur istae adfectiones, quando ubi oportet adhibentur, quis eas tunc morbos seu uitiosas passiones audeat dicere? Quam ob rem etiam ipse Dominus in forma serui agere uitam dignatus humanam, sed nullum habens omnino peccatum adhibuit eas, ubi adhibendas esse iudicauit. Neque enim, in quo uerum erat hominis corpus et uerus hominis animus, falsus erat humanus adfectus. Cum ergo eius in euangelio ista referuntur, quod super duritia cordis Iudaeorum cum ira contristatus sit, quod dixerit: Gaudeo propter uos, ut credatis, quod Lazarum suscitaturus etiam lacrimas fuderit, quod concupiuerit cum discipulis suis manducare pascha, quod propinquante passione tristis fuerit anima eius: non falso utique referuntur. Verum ille hos motus certae dispensationis gratia ita cum uoluit suscepit animo humano, ut cum uoluit factus est homo.

Proinde, quod fatendum est, etiam cum rectas et secundum Deum habemus has adfectiones, huius uitae sunt, non illius, quam futuram speramus, et saepe illis etiam inuiti cedimus. Itaque aliquando, quamuis non culpabili cupiditate, sed laudabili caritate moueamur, etiam dum nolumus flemus. Habemus ergo eas ex humanae condicionis infirmitate; non autem [*]( 3 2. Cor. 12, 21 15 Mrc. 3, 5 16 Io. 11, 15 17 ib. 35 18 Lc. 22, 15 19 Mt. 26, 88 ) [*]( 1 ee (= esse) e; sunt d 4 inmunditiam VI1 5 carit. sancta l 7 cum rectam] corectam e 9 moribus F1; morbos, in marg. morbidas e 10 in formam a b serui] dei V 14 humanus om. 11 euangelista Fl 15 feruntur F1 duritia Yep a f; duritiam ablv 18 pasca V 20 hos sup. lin. e 21 ut cum ex uitium corr. V 22 esset d )

22
ita Dominus Iesus, cuius et infirmitas fuit ex potestate. Sed dum uitae huius infirmitatem gerimus, si eas omnino nullas habeamus, tunc potius non recte uiuimus. Vituperabat enim et detestabatur apostolus quosdam, quos etiam esse dixit sine adfectione. Culpauit etiam illos sacer psalmus, de quibus ait: Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Nam omnino non dolere, dum sumus in hoc loco miseriae, profecto, sicut quidam etiam aput saeculi huius litteratos sensit et dixit, non sine magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore. Quocirca illa, quae arcflKteia Graece dicitur (quae si Latine posset inpassibilitas diceretur), si ita intellegenda est (in animo quippe, non in corpore accipitur), ut sine his adfectionibus uiuatur, quae contra rationem accidunt mentemque perturbant, bona plane et maxime optanda est, sed nec ipsa huius est uitae. Non enim qualiumcumque hominum uox est, sed maxime piorum multumque iustorum adque sanctorum: Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. Tunc itaque andfeia. ista erit, quando peccatum in homine nullum erit. Nunc uero satis bene uiuitur, si sine crimine; sine peccato autem qui se uiuere existimat, non id agit, ut peccatum non habeat, sed ut ueniam non accipiat. Porro, si ajcofhta illa dicenda est, cum animum contingere omnino non potest ullus adfectus, quis hunc stuporem non omnibus uitiis iudicet esse peiorem? Potest ergo non absurde dici perfectam beatitudinem sine stimulo timoris et sine ulla tristitia futuram; non ibi autem futurum amorem gaudiumque quis dixerit, nisi omni modo a ueritate seclusus? Si autem [*]( 4 Rom. 1, 31 6 Ps. 68, 21 8 Cic. Tusc. III, 6 17 1. Io. 1, 8 ) [*]( 1 firraitas 11 4 dixit esse l 6 qui. l 7 non omnino non l 9 magna om. J contigit l 10 aphatia V 11 inpossibilitas V1 S 13 occidunt 71; accedunt l 17 dixeri I in fine lineae e qupftiatji V; quia p 20 nunc autem l ei om. V1abIp 23 porro V1 ab elp v; porro autem V2 l Domb. animo a b 25 non om. b )
23
ducadeux illa est, ubi nec metus ullus exterret nec angit dolor, auersanda est in hac uita, si recte, hoc est secundum Deum, uiuere uolumus; in illa uero beata, quae sempiterna promittitur, plane speranda est.

Timor namque ille, de quo dicit apostolus Iohannes: Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quia timor poenam habet; qui autem timet, non est perfectus in caritate, non est eius generis timor, cuius ille, quo timebat apostolus Paulus, ne Corinthii serpentina seducerentur astutia; hunc enim timorem habet caritas, immo non habet nisi caritas; sed illius generis est timor, qui non est in caritate, de quo ipse apostolus Paulus ait: Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore. Timor uero ille castus permanens in saeculum saeculi, si erit et in futuro saeculo, (nam quo alio modo potest intellegi permanere in saeculum saeculi?) non est timor exterrens a malo quod accidere potest, sed tenens in bono quod amitti non potest. Ubi enim boni adepti amor inmutabilis est, profecto, si dici potest, mali cauendi timor securus est. Timoris quippe casti nomine ea uoluntas significata est, qua nos necesse erit nolle peccare, et non sollicitudine infirmitatis, ne forte peccemus, sed tranquillitate caritatis cauere peccatum. Aut si nullius omnino generis timor esse poterit in illa certissima securitate perpetuorum feliciumque gaudiorum, sic est dictum: Timor Domini castus permanens in saeculum saeculi, quem ad modum dictum est: Patientia pauperum non peribit in aeternum. Neque enim aeterna erit ipsa patientia, quae necessaria non est, nisi ubi toleranda sunt mala; sed aeternum erit, quo per [*]( 5 1, Io. 4, 18 10 2, Cor. 11, 3 13 Rom. 8, 15 14 Ps. 18, 10 27 Pa. 9, 19 ) [*](1 anget l 2 adaers. I recte hic hoc e eet sup. lin. V 4 separanda V1 4 sq. separandaa 6 timor. Ille l 6 foras minoribus ut litteris extra lineam V 11 ęşţ generis timor V; est gen. timor v 12 et ipse e Ip 14 timore Vabep Domb.; timorem l v 25 dictum est v )

24
patientiam peruenitur. Ita fortasse timor castus in saeculum saeculi dictus est permanere, quia id permanebit, quo timor ipse perducit.

Quae cum ita sint, quoniam recta uita ducenda est, qua perueniendum sit ad beatam, omnes adfectus istos uita recta rectos habet, peruersa peruersos. Beata uero eademque aeterna amorem habebit et gaudium non solum rectum, uerum etiam -certum; timorem autem ac dolorem nullum. Unde iam apparet utcumque, quales esse debeant in hac peregrinatione ciues ciuitatis Dei, uiuentes secundum spiritum, non secundum carnem, hoc est secundum Deum, non secundum hominem, et quales in illa, quo tendunt, inmortalitate futuri sint. Ciuitas porro, id est societas, inpiorum non secundum Deum, sed secundum hominem uiuentium et in ipso cultu falsae contemtuque uerae diuinitatis doctrinas hominum daemonumue sectantium his adfectibus prauis tamquam morbis et perturbationibus quatitur. Et si quos ciues habet, qui moderari talibus motibus et eos quasi temperare uideantur, sic inpietate superbi et elati sunt, ut hoc ipso sint in eis maiores tumores, quo minores dolores. Et si nonnulli tanto inmaniore, quanto rariore uanitate hoc in se ipsis adamauerint, ut nullo prorsus erigantur et excitentur, nullo flectantur adque inclinentur adfectu: humanitatem totam potius amittunt, quam ueram adsequuntur tranquillitatem. Non enim quia durum aliquid, ideo rectum, aut quia stupidum est, ideo sanum. [*](1 Ps. 18, 10 ) [*](7 beatum, in marg. rectum, e 19 in eis sint v 22 et om. I 24 adsequuntur (//// quntur, Utteris ause umiditate deletis V) mвs.; assequantur v )

25

CAPUT X. An primos homines in paradiso constitutos ullis perturbationibus, priusquam delinquerent, adfectos fuisse credendum sit.

Sed utrum primus homo uel primi homines (duorum erat quippe coniugium) habebant istos adfectus in corpore animali ante peccatum, quales in corpore spiritali non habebimus omni purgato finitoque peccato, non inmerito quaeritur. Si enim habebant, quo modo erant beati in illo memorabili beatitudinis loco, id est paradiso? Quis tandem absolute dici beatus potest, qui timore adficitur uel dolore? Quid autem timere aut dolere poterant illi homines in tantorum tanta afluentia bonorum, ubi nec mors metuebatur nec ulla corporis mala ualetudo, nec aberat quicquam, quod bona uoluntas adipisceretur, nec inerat quod carnem animumue hominis feliciter uiuentis offenderet? Amor erat inperturbatus in Deum adque inter se coniugum fida et sincera societate uiuentium, et ex hoc amore grande gaudium, non desistente quod amabatur ad fruendum. Erat deuitatio tranquilla peccati, qua manente nullum omnino alicunde malum, quod contristaret, inruebat. An forte cupiebant prohibitum lignum ad uescendum contingere, sed mori metuebant, ac per hoc et cupiditas et metus iam tunc illos homines etiam in illo perturbabat loco? Absit ut hoc existimemus fuisse, ubi nullum erat omnino peccatum. Neque enim nullum peccatum est ea quae lex Dei prohibet concupiscere adque ab his abstinere timore poenae, non amore iustitiae. Absit, inquam, ut ante omne peccatum iam ibi fuerit tale peccatum, ut hoc de ligno admitterent, quod de muliere Dominus ait: Si quis uiderit mulierem ad [*]( 29 Mt. 5, 28 ) [*]( 2 ullis V p; nullis q v 3 delinquerent Vp; deliquerint q v 7 apiritoali v 7 habemus F1 12 afluent. Vp; affluent. v 18 desiste V 19 dubitatio b 20 alicunde Velp Domb.; aliunde abv 21 prohi- O bitum usque ad metuebant om. 1 23 perturbat el 26 pOeine V 28 amitterent VI1 29 ad concup.] accupiscenda b concupiscendam e )

26
concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Quam igitur felices erant et nullis agitabantur perturbationibus animorum, nullis corporum laedebantur incommodis: tam felix uniuersa societas esset humana, si nec illi malum, quod etiam in posteros traicerent, nec quisquam ex eorum stirpe iniquitate committeret, quod damnationem reciperet; adque ista permanente felicitate, donec per illam benedictionem, qua dictum est: Crescite et multiplicamini, praedestinatorum sanctorum numerus conpleretur, alia maior daretur, quae beatissimis angelis data est, ubi iam esset certa securitas peccaturum neminem neminemque moriturum, et talis esset uita sanctorum post nullum laboris doloris mortis experimentum, qualis erit post haec omnia in incorruptione corporum reddita resurrectione mortuorum.

CAPUT XI. De lapsu primi hominis, in quo bene condita natura uitiata est, nec potest nisi a suo auctore reparari.

Sed quia Deus cuncta praesciuit et ideo quoque hominem peccaturum ignorare non potuit: secundum id, quod praesciuit adque disposuit, ciuitatem sanctam debemus adserere, non secundum illud, quod in nostram cognitionem peruenire non potuit, quia in Dei dispositione non fuit. Neque enim homo peccato suo diuinum potuit perturbare consilium, quasi Deum quod statuerat mutare conpulerit; cum Deus praesciendo utrumque praeuenerit, id est, et homo, quem bonum ipse [*]( 8 Gen. 1, 28 ) [*]( 1 eam om. Z 2 erant V eJ Ipaf Domb.; erant primi homines a b es n et] qui 62 4 si om. e 5 traicerent Velp Domb.; traiecerunt abv ne a1 b ex eine b iniquitate Vaf Domb ; iniquitatem abelpv 6 quod Vbelp Domb.; quo a; quae v damnationem abelpv; damnatione Vaf Domb. recipereAt e ita a b 7 quja e 17 uitiata V; om. pqv 18 hominem quoque v hominum pecca- ▼ tQrum b 20 sanctam b f Dornb.; sanctam eam V rell. v 22 dispensatione a Nec v )

27
creauit, quam malus esset futurus, et quid boni etiam sic de illo esset ipse facturus. Deus enim etsi dicitur statuta mutare (unde tropica locutione in scripturis etiam paenituisse legitur Deum), iuxta id dicitur, quod homo sperauerat uel naturalium causarum ordo gestabat, non iuxta id, quod se Omnipotens facturum esse praesciuerat. Fecit itaque Deus, sicut scriptum est, hominem rectum ac per hoc uoluntatis bonae. Non enim rectus esset bonam non habens uoluntatem. Bona igitur uoluntas opus est Dei; cum ea quippe ab illo factus est homo. Mala uero uoluntas prima, quoniam omnia opera mala praecessit in homine, defectus potius fuit quidam ab opere Dei ad sua opera quam opus ullum, et ideo mala opera, quia secundum se, non secundum Deum; ut eorum operum tamquam fructuum malorum uoluntas ipsa esset uelut arbor mala aut ipse homo in quantum malae uoluntatis. Porro mala uoluntas quamuis non sit secundum naturam, sed contra naturam, quia uitium est, tamen eius naturae est, cuius est uitium, quod nisi in natura non potest esse; sed in ea, quam creauit ex nihilo, non quam genuit Creator de semet ipso, sicut genuit Verbum, per quod facta sunt omnia; quia, etsi de terrae puluere Deus finxit hominem, eadem terra omnisque terrena materies omnino de nihilo est, animamque de nihilo factam dedit corpori, cum factus est homo. Usque adeo autem mala uincuntur a bonis, ut, quamuis sinantur esse ad demonstrandum quam possit et ipsis bene uti iustitia prouidentissima Creatoris, bona tamen sine malis esse possint, sicut Deus ipse uerus et summus, sicut omnis super istum caliginosum aerem caelestis inuisibilis uisibilisque creatura; mala uero sine bonis esse non possint, quoniam naturae, in quibus sunt, in [*]( 3 Gen. 6, 6 6 Eccle. 7, 30 ) [*]( 3 scripturis codd. praeter o; script. sanctis a v 10 mala opera v 12 qua l 16 sit om. I econtra e 17 est om. a1 18 in eam e 0 19 de] ex a 21 puluereih V 22 matriQes e omni modo e 25 posset Vi e prouidentissime F1 28 uisibilis om. 11 29 possunt V1 )
28
quantum naturae sunt, utique bonae sunt. Detrahitur porro malum non aliqua natura, quae accesserat, uel ulla eius parte sublata, sed ea, quae uitiata ac deprauata fuerat, sanata adque correcta. Arbitrium igitur uoluntatis tunc est uere liberum, cum uitiis peccatisque non seruit. Tale datum est a Deo; quod amissum proprio uitio, nisi a quo dari potuit, reddi non potest. Unde Veritas dicit: Si uos Filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. Id ipsum est autem, ac si diceret: (Si uos Filius saluos fecerit, tunc uere salui eritis.\' Inde quippe liberator, unde saluator.

Viuebat itaque homo secundum Deum in paradiso et corporali et spiritali. Neque enim erat paradisus corporalis propter corporis bona et propter mentis non erat spiritalis; aut uero erat spiritalis quo per interiores, et non erat corporalis quo per exteriores sensus homo frueretur. Erat plane utrumque propter utrumque. Postea uero quam superbus ille angelus ac per hoc inuidus per eandem superbiam a Deo ad semet ipsum conuersus et quodam quasi tyrannico fastu gaudere subditis quam esse subditus eligens de spiritali paradiso cecidit (de cuius lapsu sociorumque eius, qui ex angelis Dei angeli eius effecti sunt, in libris undecimo et duodecimo huius operis satis, quantum potui, disputaui), malesuada uersutia in hominis sensum serpere adfectans, cui utique stanti, quoniam ipse ceciderat, inuidebat, colubrum in paradiso corporali, ubi cum duobus illis hominibus, masculo et femina, animalia etiam terrestria cetera subdita et innoxia uersabantur, animal scilicet lubricum et tortuosis anfractibus mobile, operi suo congruum, per quem loqueretur, elegit; eoque per [*]( 7 Io. 8, 36 ) [*](5 pcccatorum l djgtum V a om. e 6 potui F1 12 spirituali et sic infra v 15 per om. V 18 et Vel p Domb.; om. abv 19 subditis quam esse om. el 21 facti d 22 male euasa e; male suadenda b t m 23 in om. e sensum Velp Domb.; sensu a b; sensus v 24 eorpoa rali V 28 angelic/m , u eras., V )

29
angelicam praesentiam praestantioremque naturam spiritali nequitia sibi subiecto et tamquam instrumento abutens fallacia sermocinatus est feminae, a parte scilicet inferiore illius humanae copulae incipiens, ut gradatim perueniret ad totum, non existimans uirum facile credulum nec errando posse decipi, sed dum alieno cedit errori. Sicut enim Aaron erranti populo ad idolum fabricandum non consensit inductus, sed cessit obstrictus, nec Salomonem credibile est errore putasse idolis esse seruiendum, sed blanditiis femineis ad illa sacrilegia fuisse conpulsum: ita credendum est illum uirum suae feminae, uni unum. hominem homini, coniugem coniugi, ad Dei legem transgrediendam non tamquam uerum loquenti credidisse seductum, sed sociali necessitudine paruisse. Non enim frustra dixit apostolus: Adam non est seductus, mulier autem seducta est, nisi quia illa quod ei serpens locutus est, tamquam uerum esset, accepit, ille autem ab unico noluit consortio dirimi nec in communione peccati; nec ideo minus reus, si sciens prudensque peccauit. Unde et apostolus non ait: \'Non peccauit\\ sed: Non est seductus; nam utique ipsum ostendit, ubi dicit: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum, et paulo post apertius: In similitudine, inquit, praeuaricationis Adae. Hos autem seductos intellegi uoluit, qui id, quod faciunt, non putant esse peccatum; ille autem sciuit. Alioquin quo modo uerum erit: Adam non est seductus? Sed inexpertus diuinae seueritatis in eo falli potuit, ut ueniale crederet esse commissum. Ac per hoc in eo quidem, quo mulier seducta est, non est ille [*]( 6 Exod. 32, 3 sqq. 9 Reg. III, 11, 4 9 1. Tim. 2, 14 20 Rom. 5, 12 sqq. ) [*]( 2 fallacia p v Domb.; fallaciam Va bel \'minime male\' Diibn.) 3 inferioria l 5 uerum V1 6 aron V 11 unum sup. lin. d 14 Adam Pi Et Adam Domb.; sed adam Ve at Ii sed et adam abv; sed ad. non est seductus corr. m. in marg. d 16 autem] uero, m. 2 in ras., e 18 si codd. praeter p; sed v; om. p 20 intrauit peccatum v 21 similitudineip V 22 hoa Velp Domb.; eos abv 25 seductum V1 26 ut sup. lin. V )
30
seductus, sed eum fefellit, quo modo fuerat iudicandum quod erat dicturus: Mulier. quam dedisti mecum, ipsa mihi dedit, et manducaui. Quid ergo pluribus? Etsi credendo non sunt ambo decepti, peccando tamen ambo sunt capti et diaboli laqueis inplicati.

CAPUT XII. De qualitate peccati a primis hominibus admissi.

Si quem uero mouet. quur aliis peccatis sic natura non mutetur humana. quem ad modum illa duorum primorum hominum praeuaricatione mutata est, ut tantae corruptioni, quantam uidemus adque sentimus, et per hanc subiaceret et morti ac tot et tantis tamque inter se contrariis perturbaretur et fluctuaret adfectibus, qualis in paradiso ante peccatum, licet in corpore animali esset, utique non fuit — si quis hoc mouetur, ut dixi, non ideo debet existimare leue ac paruum illud fuisse commissum, quia in esca factum est, non quidem mala nec noxia, nisi quia prohibita; neque enim quidquam mali Deus in illo tantae felicitatis loco crearet adque plantaret. Sed oboedientia commendata est in praecepto, quae uirtus in creatura rationali mater quodam modo est omnium custosque uirtutum; quando quidem ita facta est, ut ei subditam esse sit utile; perniciosum autem suam, non eius a quo creata est facere uoluntatem. Hoc itaque de uno cibi genere non edendo, ubi aliorum tanta copia subiacebat, tam leue praeceptum ad obseruandum, tam breue ad memoria retinendum, ubi praesertim nondum uoluntati cupiditas resistebat, quod de poena transgressionis postea subsecutum est, tanto maiore iniustitia uiolatum est, quanto faciliore posset obseruantia custodiri. [*]( 2 Gen. 3, 12 ) [*]( 2 mecum Vellpv; mihi a b e2 a f mi l1 7 ut editur V; primi hominis peccati admissi pq; primi peccati per hominem admissi v 11 et morti V elp a /; et om. abv 12 et tot ac d conturbaretur d 14 esset animali v 15 illud sup. lin. V 17 nisiJ sed m. 2 in ras. e 21 eis e 23 ciui F1 25 ad memoriam e 28 custodire l )

31

CAPUT XIII. Quod in praeuaricatione Adae opus malum uoluntas praecesserit mala.

In occulto autem mali esse coeperunt, ut in apertam inoboedientiam laberentur. Non enim ad malum. opus perueniretur, nisi praecessisset uoluntas mala. Porro malae uoluntatis initium quae potuit esse nisi superbia? Initium enim omnis peccati superbia est. Quid est autem superbia nisi peruersae celsitudinis adpetitus? Peruersa enim est celsitudo deserto eo, cui debet animus inhaerere, principio sibi quodam modo fieri adque esse principium. Hoc fit, cum sibi nimis placet. Sibi uero ita placet, cum ab illo bono inmutabili deficit, quod ei magis placere debuit quam ipse sibi. Spontaneus est autem iste defectus, quoniam, si uoluntas in amore superioris inmutabilis boni, a quo inlustrabatur ut uideret et accendebatur ut amaret, stabilis permaneret, non inde ad sibi placendum auerteretur et ex hoc tenebresceret et frigesceret, ut uel illa crederet uerum dixisse serpentem, uel ille Dei mandato uxoris praeponeret uoluntatem putaretque se uenialiter transgressorem esse praecepti, si uitae suae sociam non desereret etiam in societate peccati. Non ergo malum opus factum est, id est illa transgressio ut cibo prohibito uescerentur, nisi ab eis qui iam mali erant. Neque enim fieret ille fructus malus nisi ab arbore mala. Ut autem esset arbor mala, centra naturam factum est, quia nisi uitio uoluntatis, quod contra naturam est, non utique fieret. Sed uitio deprauari nisi ex nihilo facta natura non posset. Ac per hoc ut natura sit, ex eo habet quod a Deo facta est; ut autem ab [*]( 7 Eecli. 10, 13 23 Mt. 7, 18 ) [*]( 2 praebaric. V opus V; ad opus pqv 3 praecesserit V; prae- cessit pqv 5 opus sup. lin. V peruenitur e 6 mala uoluntas v 7 quae Velaf Domb.; quid a b; quod p v potuit m. 2 ex putauit CON. b; putaui a 9 celsit. est v 12 bona V1 defecit e 13 ei] ęt l 15 bono l 18 crederet om. e uerum crederet v 20 praecepto Vx 21 deseret e malum ergo v 24 esset sup. lin. e )

32
eo quod est deficiat, ex hoc quod de nihilo facta est. Nec sic defecit homo, ut omnino nihil esset, sed ut inclinatus ad se ipsum minus esset, quam erat, cum ei qui summe est inhaerebat. Relicto itaque Deo esse in semet ipso, hoc est sibi placere, non iam nihil esse est, sed nihilo propinquare. Unde superbi secundum scripturas sanctas alio nomine appellantur sibi placentes. Bonum est enim sursum habere cor; non tamen ad se ipsum, quod est superbiae, sed ad Dominum, quod est oboedientiae, quae nisi humilium non potest esse. Est igitur aliquid humilitatis miro modo quod sursum faciat cor, et est aliquid elationis quod deorsum faciat cor. Hoc quidem quasi contrarium uidetur, ut elatio sit deorsum et humilitas sursum. Sed pia humilitas facit subditum superiori; nihil est autem superius Deo; et ideo exaltat humilitas, quae facit subditum Deo. Elatio autem, quae in uitio est, eo ipso respuit subiectionem et cadit ab illo, quo non est quidquam superius, et ex hoc erit inferius et fit quod scriptum est: Deiecisti eos, cum extollerentur. Non enim ait: \'Cum elati fuissent\\ ut prius extollerentur et postea deicerentur; sed cum extollerentur, tunc deiecti sunt. Ipsum quippe extolli iam deici est. Quapropter quod nunc in ciuitate Dei et ciuitati Dei in hoc peregrinanti saeculo maxime commendatur humilitas et. in eius rege, qui est Christus, maxime praedicatur contrariumque huic uirtuti elationis uitium in eius aduersario, qui est diabolus, maxime dominari sacris litteris edocetur: profecto ista est magna differentia, qua ciuitas, unde loquimur, utraque discernitur, una scilicet societas piorum hominum, altera inpiorum, singula quaeque cum angelis ad se pertinentibus, in quibus praecessit hac amor Dei, hac amor sui. [*]( 6 2. Petr. 2, 10 18 Ps. 72, 18 ) [*](4 inhaereret l 5 est om. b propinquante b 8 deum l 11 aliquod F1 13 susum V 14 est sup. lin. I exultat V1 15 eo] quo b ipso respuit MM.; ipso quo resp. v 19 deiecerentur e11 20 tum V1 ipsGql quidpe l 22 saeculo peregrin. f) 24 huic supi lin. I. 29 cum quibus 2 )
33
Manifesto ergo apertoque peccato, ubi factum est quod Deus fieri prohibuerat, diabolus hominem non cepisset, nisi iam ille sibi ipsi placere coepisset. Hinc enim et delectauit quod dictum est: Eritis sicut di. Quod melius esse possent summo ueroque principio cohaerendo per oboedientiam, non suum sibi existendo principium per superbiam. Di enim creati non sua ueritate, sed Dei ueri participatione sunt di. Plus autem adpetendo minus est, qui, dum sibi sufficere deligit, ab illo, qui ei uere sufficit, deficit. Illud itaque malum, quo, cum sibi homo placet, tamquam sit et ipse lumen, auertitur ab eo lumine, quod ei si placeat et ipse fit lumen — illud, inquam, malum praecessit in abdito, ut sequeretur hoc malum quod perpetratum est in aperto. Verum est enim quod scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur. Illa prorsus ruina, quae fit in occulto, praecedit ruinam, quae fit in manifesto, dum illa ruina esse non putatur. Quis enim exaltationem ruinam putat, cum iam ibi sit defectus, quo est relictus Excelsus? Quis autem ruinam esse non uideat, quando fit mandati euidens adque indubitata transgressio? Propter hoc Deus illud prohibuit, quod cum esset admissum, nulla defendi posset imaginatione iustitiae. Et audeo dicere superbis esse utile cadere in aliquod apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant, qui iam sibi placendo ceciderant. Salubrius enim Petrus sibi displicuit, quando fleuit, quam sibi placuit, quando praesumsit. Hoc dicit et sacer psalmus: Inple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine, id est, ut tu eis placeas quaerentibus nomen tuum, qui sibi placuerant quaerendo suum. [*]( 4 Gen. 3, 5 14 Pron. 18, 12 25 Mt. 26, 33; 75 26 Ps. 82, 17 ) [*]( 3 ipsi om. a hunc p 4 sicut om. 1 9 deligit V f Domb.; delegit a diligit abelpv; ei om. a 11 ei aibi placet Z 14 exaltauit c1 15 hQmilator V 16 flt m. 2 ex est cotr. V 18 defectus qŲQ ibi şiţ Tflwtns quo est relictus V quod 1 21 ammissum V possit l 24 ceciderant abf 27 quaerant a; quef (= quaerunt) e ut et tn Y15 28 placuerant av ) [*]( XXXX Aug. opera Sectlo V pars II. ) [*]( 3 )
34

CAPUT XIIII. De superbia transgressoris, quae ipsa fuit transgressione deterior,

Sed est peior damnabiliorque superbia, qua etiam in peccatis manifestis suffugium excusationis inquiritur; sicut illi primi homines, quorum et illa dixit: Serpens seduxit me, et manducaui, et ille dixit: Mulier, quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. Nusquam hic sonat petitio ueniae, nusquam inploratio medicinae. Nam licet isti non sicut Cain quod commiserunt negent, adhuc tamen superbia in aliud quaerit referre quod perperam fecit: superbia mulieris in serpentem, superbia uiri in mulierem. Sed accusatio potius quam excusatio uera est, ubi mandati diuini est aperta transgressio. Neque enim hoc propterea non fecerunt, quia id mulier serpente suadente, uir muliere inpertiente commisit, quasi quidquam Deo, cui uel crederetur uel cederetur, anteponendam fuit.

CAPUT XV. De iustitia retributionis, quam primi homines pro sua inoboedientia receperunt.

Quia ergo contemtus est Deus iubens, qui creauerat, qui ad suam imaginem fecerat, qui ceteris animalibus praeposuerat, qui in paradiso constituerat, qui rerum omnium copiam salutisque praestiterat, qui praeceptis nec pluribus nec grandibus nec difficilibus onerauerat, sed uno breuissimo adque leuissimo ad oboedientiae salubritatem adminiculauerat, quo eam creaturam, cui libera seruitus expediret, se esse [*]( 10 Gen. 3, 12 sq. ) [*]( 2 superuia V transgressoris Vj transgressionis pqv 7 mecum , . Vbelpav; mihi opJa f 8 e ligno e et cOmedi, in marg. et edi, e 10 si€ ea in quod e 11 alium ev 13 potius quam excusatio om. 11 17 fuit mss.; fuerit v 25 honerauerat 2 26 obandientiae V amminiculum dederat l )

35
Dominum commonebat: iusta damnatio subsecuta est, talisque damnatio, ut homo, qui custodiendo mandatum futurus fuerat etiam carne spiritalis, fieret etiam mente carnalis et, qui sua superbia sibi placuerat, Dei iustitia sibi donaretur; nec sic, ut in sua esset omnimodis potestate, sed a se ipse quoque dissentiens sub illo, cui peccando consensit, pro libertate, quam concupiuit, duram miseramque ageret seruitutem, mortuus spiritu uolens et corpore moriturus inuitus, desertor aeternae uitae etiam aeterna, nisi gratia liberaret, morte damnatus. Quisquis huius modi damnationem uel nimiam uel iniustam putat, metiri profecto nescit, quanta fuerit iniquitas in peccando, ubi tanta erat non peccandi facilitas. Sicut enim Abrahae non inmerito magna oboedientia praedicatur, quia, ut occideret filium, res difficillima est imperata: ita in paradiso tanto maior inboedientia fuit, quanto id, quod prae- . ceptum est, nullius difficultatis fuit. Et sicut oboedientia secundi hominis eo praedicabilior, quo factus est oboediens usque ad mortem: ita inoboedientia primi hominis eo detestabilior, quo factus est inoboediens usque ad mortem. Ubi enim magna est inoboedientiae poena proposita et res a Creatore facilis imperata, quisnam satis explicet, quantum malum sit non oboedire in re facili et tantae potestatis imperio et tanto terrente supplicio?

Denique, ut breuiter dicatur, in illius peccati poena quid inoboedientiae nisi inoboedientia retributa est? Nam quae hominis est alia miseria nisi aduersus eum ipsum inoboedientia eius ipsius, ut, quoniam noluit quod potuit, quod non potest [*]( 13 Gen. 22, 2 17 Phil. 2, 8 ) [*]( 2 mandato l 5 ad se l 9 liberet V11 10 bujusmodi V damnatione b nimiam] animam b 11 iustam putat metiri perfectionem scit b 12 11;1 non peccando felicitas V 14 qui/, a eras., e 15 tanta magis inoboediens fuit quando id praeceptum nullus (sic) b 17 eo ex et corr. V; quo ex eo corr. I 17 quod l 18 ita usque ad mortem l. 19 om. a1 e1 ita et inoboed. V 23 terrente Ve l; terrentis p 11 f; terrenti a b v ) [*]( 3* )

36
uelit? In paradiso enim etiamsi non omnia poterat ante peccatum, quidquid tamen non poterat, non nolebat, et ideo poterat omnia quae uolebat; nunc uero sicut in eius stirpe cognoscimus et diurna scriptura testatur: Homo uanitati similis factus est. Quis enim enumerat, quam multa quae non potest uelit, dum sibi ipse, id est uoluntati eius ipse animus eius eoque inferior caro eius, non obtemperat? Ipso namque inuito et animus plerumque turbatur et caro dolet et ueterescit et moritur, et quidquid aliud patimur, quod non pateremur inuiti, si uoluntati nostrae nostra natura omni modo adque ex omnibus partibus oboediret. At enim aliquid caro patitur, quo seruire non sinitur. Quid interest unde, dum tamen per iustitiam dominantis Dei, cui subditi seruire noluimus, caro nostra nobis, quae subdita fuerat, non seruiendo molesta sit, quamuis nos Deo non seruiendo molesti nobis potuerimus esse, non illi? Neque enim sic ille nostro, ut nos seruitio corporis indigemus, et ideo nostra est quod recipimus, non illius poena quod fecimus. Dolores porro, qui dicuntur carnis, animae sunt in carne et ex carne. Quid enim caro per se ipsam sine anima uel dolet uel concupiscit? Sed quod concupiscere caro dicitur uel dolere, aut ipse homo est, sicut disseruimus, aut aliquid animae, quod carnis adficit passio, uel aspera, ut faciat dolorem, uel lenis, ut uoluptatem. Sed dolor carnis tantum modo offensio est animae ex carne et quaedam ab eius passione. dissensio, sicut animi dolor, quae tristitia nuncupatur, dissensio est ab his rebus, quae nobis nolentibus acciderunt. Sed tristitiam plerumque praecedit metus, qui et ipse in anima est, non in carne. Dolorem autem carnis non praecedit ullus quasi metus carnis, qui [*]( 4 PI. 143, 4 ) [*]( 2 non uolebat.. poterat om. el 4 uanitatis e 6 cum f 9 ueterascit r 12 si aliquid p 15 est l nobis molesti l 16 nobis om. el 18 percipimus l poena non illius l 19 et om. e1 21 quod onl. at bell; quando a2 aut dolere uel ipse 1 22 carnis om. e 25 animae r a v 29 metus] etus (== aeatus) e )
37
ante dolorem in carne sentiatur. Voluptatem uero praecedit adpetitus quidam, qui sentitur in carne quasi cupiditas eius, sicut fames et sitis et ea, quae in genitalibus usitatius libido nominatur, cum hoc sit generale uocabulum omnis cupiditatis. Nam et ipsam iram nihil aliud esse quam ulciscendi libidinem ueteres definierunt; quamuis nonnumquam homo, ubi uindictae nullus est sensus, etiam rebus inanimis irascatur, et male scribentem stilum conlidat uel calamum frangat iratus. Verum et ista licet inrationabilior, tamen quaedam ulciscendi libido est, ut nescio qua, ut ita dixerim, quasi umbra retributionis, ut qui male faciunt, mala patiantur. Est igitur libido ulciscendi, quae ira dicitur; est libido habendi pecuniam, quae auaritia; est libido quomodocumque uincendi, quae peruicacia; est libido gloriandi, quae iactantia nuncupatur. Sunt multae uariaeque libidines, quarum nonnullae habent etiam uocabula propria, quaedam uero non habent. Quis enim facile dixerit, quid uocetur libido dominandi, quam tamen plurimum ualere in tyrannorum animis etiam ciuilia bella testantur?

CAPUT XVI. De libidinis malo, cuius nomen cum multis uitiis congruat, proprie tamen motibus obsceni caloris adscribitur.

Cum igitur sint multarum libidines rerum, tamen, cum libido dicitur neque cuius rei libido sit additur, non fere adsolet animo occurrere nisi illa, qua obscenae partes corporis excitantur. Haec autem sibi non solum totum corpus nec solum extrinsecus, uerum etiam intrinsecus uindicat totumque [*]( 6 Cic. Tusc. Ill, 5 ) [*]( Mi 7 inanimis, m. 2 rescript., V; inanimatis e2 p; inanibus l 8 et V abep l; ut v Domb. 9 et ista] est a 10 ut nescio scripsi; et nesc. mss. v qua Ya bel p; quae v Domb. 13 quomodocnnque libido QIf. el 22 obsceni caloris V obscenis corporis pqv 26 corp. partes v )

38
commouet hominem animi simul adfectu cum carnis adpetitu coniuncto adque permixto, ut ea uoluptas sequatur, qua maior in corporis uoluptatibus nulla est; ita ut momento ipso temporis, quo ad eius peruenitur extremum, paene omnis acies et quasi uigilia cogitationis obruatur. Quis autem amicus sapientiae sanctorumque gaudiorum coniugalem agens uitam, sed, sicut apostolus monuit, sciens suum uas possidere in sanctificatione et honore, non in morbo desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum, non mallet, si posset, sine hac libidine filios procreare, ut etiam in hoc serendae prolis officio sic eius menti ea, quae ad hoc opus creata sunt, quem ad modum cetera suis quaeque operibus distributa membra seruirent, nutu uoluntatis acta, non aestu libidinis incitata? Sed neque ipsi amatores huius uoluptatis siue ad concubitus coniugales siue ad inmunditias flagitiorum cum uoluerint commouentur; sed aliquando inportunus est ille motus poscente nullo, aliquando autem destituit inhiantem, et cum in animo concupiscentia ferueat, friget in corpore; adque ita mirum in modum non solum generandi uoluntati, uerum etiam lasciuiendi libidini libido non seruit, et cum tota plerumque menti cohibenti aduersetur, nonnumquam et aduersus se ipsam diuiditur commotoque animo in commouendo corpore se ipsa non sequitur.

CAPUT XVII. De nuditate primorum hominum, quam post peccatum turpem pudendamque uiderunt.

Merito huius libidinis maxime pudet, merito et ipsa membra, quae suo quodam, ut ita dixerim, iure, non omni modo [*]( 7 1. Thess. 4, 4 sq. ) [*]( 3 corpori/s, i eras.; in marg. corporalibus. e 7 sed erasum e uas N suuiri v 9 desid.] concupiscentiac l 10 possit l 11 ad huc V 16 sq. motus ille importunus est v 17 nullo poscente v 22 ipsam c bel P Vi ipsa Vaa Domb. 27 maximo l cpudat maxime e )

39
ad arbitrium nostrum mouet aut non mouet, pudenda dicuntur, quod ante peccatum hominis non fuerunt. Nam sicut scriptum est: Nudi erant, et non confundebantur, non quod eis sua nuditas esset incognita, sed turpis nuditas nondum erat, quia nondum libido membra illa praeter arbitrium commouebat, nondum ad hominis inoboedientiam redarguendam sua inoboedientia caro quodam modo testimonium perhibebat. Neque enim caeci creati erant, ut inperitum uulgus opinatur; quando quidem et ille uidit animalia, quibus nomina inposuit, et de illa legitur: Vidit mulier quia bonum lignum in escam et quia placet oculis ad uidendum. Patebant ergo oculi eorum, sed ad hoc non erant aperti, hoc est non adtenti, ut cognoscerent quid eis indumento gratiae praestaretur, quando membra eorum uoluntati repugnare nesciebant. Qua gratia remota, ut poena reciproca inoboedientia plecteretur, extitit in motu corporis quaedam inpudens nouitas, unde esset indecens nuditas, et fecit adtentos reddiditque confusos. Hinc est quod, postea quam mandatum Dei aperta transgressione uiolarunt, scriptum est de illis: Et aperti sunt oculi amborum et agnouerunt quia nudi erant, et consuerunt folia fici et fecerunt sibi campestria. Aperti sunt, inquit, oculi amborum, non ad uidendum, nam et antea uidebant, sed ad discernendum inter bonum quod amiserant et malum quo ceciderant. Unde et ipsum lignum, eo quod istam faceret dignoscentiam, si ad uescendum contra uetitum tangeretur, ex ea re nomen accepit, ut appellaretur lignum sciendi boni et mali. Experta enim morbi molestia euidentior fit etiam iucunditas sanitatis. Cognouerunt ergo [*]( 3 Gen. 2, 25 (3, 1) 10 ib. 3, 6 19 ib. 8, 7 ) [*]( 1 monent aut non mouent a mouentur pudenda, m. 2 mperscript. aut fi mouent, e; in infer. margine m. uet. exstant: aJ lib. merito et ipsa mebra quae sno quodft ut ita dixerl iure oilri modo ad arbitria nrfii of (?) monet aut non mouet pudenda dicunt- 9 et illa, m. 2 in illic corr., 1 10 aeeca VI 20 cognouerunt v 21 ficus l et sic p. 40, 8 24 quo] quod e et ante ipsam om. 1 25 dinoscent. Vel 26 et ex F21 ea re nomen] aere nfa b )
40
quia nudi erant, nudati scilicet ea gratia, qua fiebat ut nuditas corporis nulla eos lege peccati menti eorum repugnante confunderet. Hoc itaque cognouerunt, quod felicius ignorarent, si Deo credentes et oboedientes non committerent, quod eos cogeret experiri infidelitas et inoboedientia quid noceret. Proinde confusi inoboedientia carnis suae, tamquam teste poena inoboedientiae suae, consuerunt folia fici et fecerunt sibi campestria, id est succinctoria genitalium. Nam quidam interpretes \'succinctoria\' posuerunt. Porro autem \'campestria\' latinum quidem uerbum est, sed ex eo dictum, quod iuuenes, qui nudi exercebantur in campo, pudenda operiebant; unde qui ita succincti sunt, campestratos uulgus appellat. Quod itaque aduersus damnatam culpa inoboedientiae uoluntatem libido inoboedienter mouebat, uerecundia pudenter tegebat. Ex hoc omnes gentes, quoniam ab illa stirpe procreatae sunt, usque adeo tenent insitum pudenda uelare, ut quidam barbari illas corporis partes nec in balneis nudas habeant, sed cum earum tegimentis lauent. Per opacas quoque Indiae solitudines, cum quidam nudi philosophentur, unde gymnosophistae nominantur, adhibent tamen genitalibus tegmina, quibus per cetera membrorum carent.

CAPUT XVIII. De pudore concubitus non solum uulgaris, sed etiam coniugalis.

Opus uero ipsum, quod libidine tali peragitur, non solum in quibusque stupris, ubi latebrae ad subterfugienda humana iudicia requiruntur, uerum etiam in usu scortorum, quam terrena ciuitas licitam turpitudinem fecit, quamuis id agatur, [*]( 5 quid noceret] quid in hoc erat b 6 nocerent v 7 cosauernnt V 8 soccintoria Ve 10 quidam V1 13 appellagt V 17 balneos l 18 tegim. V el; tegum. v 23 sq. ut edittir V; uulgari.. coniugali p q v 26 stup<jris V )

41
quod eius ciuitatis nulla lex uindicat, deuitat tamen publicum etiam permissa adque inpunita libido conspectum, et uerecundia naturali habent prouisum lupanaria ipsa secretum faciliusque potuit inpudicitia non habere uincla prohibitionis, quam inpudentia remouere latibula illius foeditatis. Sed hanc etiam ipsi turpes turpitudinem uocant, cuius licet sint amatores, ostentatores esse non audent. Quid? concubitus coniugalis, qui secundum matrimonialium praescripta tabularum procreandorum fit causa liberorum, nonne et ipse quamquam sit licitus et honestus, remotum ab arbitris cubile conquirit? Nonne omnes famulos adque ipsos etiam paranymphos et quoscumque ingredi quaelibet necessitudo permiserat, ante mittit foras, quam uel blandiri coniux coniugi incipiat? Et quoniam, sicut ait etiam quidam \'Romani maximus auctor eloquii\', omnia recte facta in luce se conlocari uolunt, id est adpetunt sciri: hoc recte factum sic adpetit sciri, ut tamen erubescat uideri. Quis enim nescit, ut filii procreentur, quid inter se coniuges agant? quando quidem ut id agatur, tanta celebritate ducuntur uxores; et tamen cum agitur, unde filii nascantur, nec ipsi filii, si qui inde iam nati sunt, testes fieri permittuntur. Sic enim hoc recte factum ad sui notitiam lucem adpetit animorum, ut tamen refugiat oculorum. Unde hoc, nisi quia sic geritur quod deceat ex natura, ut etiam quod pudeat comitetur ex poena? [*]( 14 Lucan. Phars. VII, 62 15 Cic. Tusc. II, 26, 64 ) [*]( 4 uincula t; 10 conquirit Vlp Domb.; requirit abev 11 ut l 14 etiam sicut quidam ait b etiam om. v 15 eloqui V l recta l m .. luce Y 16 hoc, in rnarg. quod, e ut..uideri om. V 24 committitur l )
42

CAPUT XVIIII. Quod partes irae adque libidinis, quae in homine tam uitiose mouentur, ut eas necesse sit frenis sapientiae cohiberi, in illa ante peccatum naturae sanitate non fuerint.

Hinc est quod et illi philosophi, qui ueritati propius accesserunt, iram adque libidinem uitiosas animi partes esse confessi sunt, eo quod turbide adque inordinate mouerentur ad ea etiam, quae sapientia perpetrari uetat, ac per hoc opus habere moderatrice mente adque ratione. Quam partem animi tertiam uelut in arce quadam ad istas regendas perhibent conlocatam, ut illa imperante, istis seruientibus possit in homine iustitia ex omni animi parte seruari. Hae igitur partes, quas et in homine sapiente ac temperante fatentur esse uitiosas, ut eas ab his rebus, ad quas iniuste mouentur, mens conpescendo et cohibendo refrenet ac reuocet adque ad ea permittat, quae sapientiae lege concessa sunt (sicut iram ad exercendam iustam cohercitionem, sicut libidinem ad propagandae prolis officium) — hae, inquam, partes in paradiso ante peccatum uitiosae non erant. Non enim contra rectam uoluntatem ad aliquid mouebantur, unde necesse esset eas rationis tamquam frenis regentibus abstinere. Nam quod nunc ita mouentur et ab eis, qui temperanter et iuste et pie uiuunt, alias facilius, alias difficilius, tamen cohibendo et repugnando modificantur, non est utique sanitas ex natura, sed languor ex culpa. Quod autem irae opera aliarumque adfectionum in quibusque dictis adque factis non sic abscondit uerecundia, ut opera libidinis, quae fiunt genitalibus membris, quid [*]( 2 pater V quae in homine V; otn. pqv 4 cohibere p in illa V: quae in illa qv; quae nullap 5 fuerint V; fuerunt pqv Domb. 6 et om. I proprius V 8 eo] et V turpidae e 9 perpetrare p uetat (uetaijt e) mss.; non uetat v 10 haberent e 18 exercend. a b e2 p v; exerendam Yel l IX Domb. cohercionem e 21 estset V; A est IX f 22 rationes l 24 aliijs fac. V repugnando \'nSB.; refrenando v 26 aliarumque opera e )

43
causae est, nisi quia in ceteris membra corporis non ipsae adfectiones, sed, cum eis consenserit, uoluntas mouet, quae in usu eorum omnino dominatur? Nam quisquis uerbum emittit iratus uel etiam quemquam percutit, non posset hoc facere, nisi lingua et manus iubente quodam modo uoluntate mouerentur; quae membra, etiam cum ira nulla est, mouentur eadem uoluntate. At uero genitales corporis partes ita libido suo iuri quodam modo mancipauit, ut moueri non ualeant, si ipsa defuerit et nisi ipsa uel ultro uel excitata surrexerit. Hoc est quod pudet, hoc est quod intuentium oculos erubescendo deuitat; magisque fert homo spectantium multitudinem, quando iniuste irascitur homini, quam uel unius aspectum et quando iuste miscetur uxori.

CAPUT XX. De uanissima turpitudine Cynicorum.

Hoc illi canini philosophi, hoc est Cynici, non uiderunt, proferentes contra humanam uerecundiam quid aliud quam caninam, hoc est inmundam inpudentemque sententiam? ut scilicet, quoniam iustum est quod fit in uxore, palam non pudeat id agere nec in uico aut platea qualibet coniugalem concubitum deuitare. Vicit tamen pudor naturalis opinionem huius erroris. Nam etsi perhibent, hoc aliquando gloriabundum fecisse Diogenem, ita putantem sectam suam nobiliorem futuram, si in hominum memoria insignior eius inpudentia figeretur, postea tamen a Cynicis fieri cessatum est, plusque ualuit pudor, ut erubescerent homines hominibus, quam error, ut homines canibus esse similes adfectarent. Unde et illum uel illos, qui hoc fecisse referuntur, potius arbitror concumbentium motus dedisse oculis hominum nescientium quid sub pallio gereretur, quam humano premente conspectu potuisse [*]( 1 membris e 3 num V1 4 possit l 7 ita om. d 11 expectant. I e 20 in platea e qualibet V 22 nam si e perhibet F1 24 me- moriam VI insignitior Vll )

44
illam peragi uoluptatem. Ibi enim philosophi non erubescebant uideri se uelle concumbere, ubi libido ipsa erubesceret surgere. Et nunc uidemus adhuc esse philosophos Cynicos; hi enim sunt, qui non solum amiciuntur pallio, uerum etiam clauam ferunt; nemo tamen eorum audet hoc facere, quod si aliqui ausi essent, ut non dicam ictibus lapidantium, certe conspuentium saliuis obruerentur. Pudet igitur huius libidinis humanam sine ulla dubitatione naturam, et merito pudet. In eius quippe inoboedientia, quae genitalia corporis membra solis suis motibus subdidit et potestati uoluntatis eripuit, satis ostenditur, quid sit hominis illi primae inoboedientiae retributum; quod in ea parte maxime oportuit apparere, qua generatur ipsa natura, quae illo primo et magno in deterius est mutata peccato; a cuius nexu nullus eruitur, nisi id quod, cum omnes in uno essent, in communem perniciem perpetratum est et Dei iustitia uindicatum, Dei gratia in singulis expietur.