De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT VIIII. An sancti angeli, quem habent creatorem naturae, eundem habeant bonae uoluntatis auctorem per Spiritum sanctum in eis caritate diffusa.

Cum ergo malae uoluntatis efficiens naturalis uel, si dici potest, essentialis nulla sit causa (ab ipsa quippe incipit spirituum mutabilium malum, quo minuitur adque deprauatur naturae bonum, nec talem uoluntatem facit nisi defectio, qua deseritur Deus. cuius defectionis etiam causa utique deficit): si dixerimus nullam esse efficientem causam etiam uoluntatis bonae, cauendum est, ne uoluntas bona bonorum angelorum non facta, sed Deo coaeterna esse credatur. Cum ergo ipsi facti sint, quo modo illa non esse facta dicetur? Porro quia facta est, utrum cum ipsis facta est, an sine illa fuerunt prius? Sed si cum ipsis, non dubium quod ab illo facta sit, a quo et ipsi; simulque ut facti sunt, ei. a quo facti sunt, amore. cum quo facti sunt, adhaeserunt; eoque sunt isti ab illorum societate discreti, quod illi in eadem bona uoluntate manserunt, isti ab ea deficiendo mutati sunt, mala scilicet uoluntate hoc ipso quod a bona defecerunt; a qua non defecissent. si utique noluissent. Si autem boni angeli fuerunt prius sine bona uoluntate eamque in se ipsi Deo non operante fecerunt, ergo meliores a se ipsis quam ab illo facti sunt. Absit. Quid enim erant sine bona uoluntate nisi mali? Aut si propterea non mali, quia nec mala uoluntas eis inerat (neque enim ab ea, quam nondum coeperant habere, defecerant), certe nondum tales, nondum tam boni quam esse cum bona uoluntate coeperunt. At si non potuerunt se ipsos facere meliores, [*]( 2 naturae om. p 4 diffusa semper fuisse existimant p q uett. editt. cf. adnotationem ad c. X 8 si qua t 9 defecit l 12 esse om. a 13 illatu t df (= dicitur) e 14 utrum cum ipsis] aut cum illis a an aut a 1 i est 1 16 ipsi illi 1 18 sq. illi-isti codd.; hi-illi v bona om. x uoluntate bona v 19 manserant px t 24 [Absit) Domb. Aut... mali om. I 27 uolunt. bona v 28 coeperunt v at V e Ip a; ad f; aut Y:! a b v ) [*]( 37* )

580
quam eos ille fecerat, quo nemo melius quidquam facit: profecto et bonam uoluntatem, qua meliores essent, nisi operante adiutorio Creatoris habere non possent. Et cum id egit eorum uoluntas bona, ut non ad se ipsos, qui minus erant, sed ad illum, qui summe est, conuerterentur eique adhaerentes magis essent eiusque participatione sapienter beateque uiuerent: quid aliud ostenditur nisi uoluntatem quamlibet bonam inopem fuisse in solo desiderio remansuram, nisi ille, qui bonam naturam ex nihilo sui capacem fecerat, ex se ipso faceret inplendo meliorem, prius faciens excitando auidiorem?

Nam et hoc discutiendum est, si boni angeli ipsi in se fecerunt bonam uoluntatem, utrum aliqua eam an nulla uoluntate fecerunt. Si nulla, utique nec fecerunt. Si aliqua. utrum mala an bona? Si mala, quo modo esse potuit mala uoluntas bonae uoluntatis effectrix? Si bona, iam ergo habebant. Et istam quis fecerat nisi ille, qui eos cum bona uoluntate, id est cum amore casto quo illi adhaererent, creauit, simul eis et condens naturam et largiens gratiam? Unde sine bona uoluntate, hoc est Dei amore, numquam sanctos angelos fuisse credendum est. Isti autem, qui, cum boni creati essent, tamen mali sunt (mala propria uoluntate, quam bona natura non fecit, nisi cum a bono sponte defecit, ut mali causa non sit bonum, sed defectus a bono), aut minorem acceperunt diuini amoris gratiam quam illi, qui in eadem perstiterunt, aut si utrique boni aequaliter creati sunt, istis mala uoluntate cadentibus illi amplius adiuti ad eam beatitudinis plenitudinem, unde se numquam casuros certissimi fierent, peruenerunt; sicut iam etiam in libro, quem sequitur iste, tractauimus. [*]( 28 XI c. 13 ) [*]( un 1 illa V t 2 bonibQQi V quam t opera nos, nos m. 2, t 3 cum] iam t 4 bona ut] boni uita t alterum ad om. t a eique om. t 6 sapienter///, que eraso, V 8 fuisset t 9 ex se] et se l implenda t mala ben 12 bonam .......fecerunt om. e 13 non 1 14 //// an ////a, ex bona an mala corr., V 16 quis] qui e 17 adherent t • 18 si sine a 23 bona t 25 utriusque bonae qualiter t pariter 1 27 certissime t 28 quae t )

581
Confitendum est igitur cum debita laude Creatoris non ad solos sanctos homines pertinere, uerum etiam de sanctis angelis posse dici, quod caritas Dei diffusa sit in eis per Spiritum sanctum, qui datus est eis; nec tantum hominum, sed primitus praecipueque angelorum bonum esse. quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Hoc bonum quibus commune est, habent et cum illo cui adhaerent et inter se sanctam societatem et sunt una ciuitas Dei eademque uiuum sacrificium eius uiuumque templum eius. Cuius pars. quae coniungenda inmortalibus angelis ex mortalibus hominibus congregatur et nunc mortaliter peregrinatur in terris uel in eis, qui mortem obierunt, secretis animarum receptaculis sedibusque requiescit, eodem Deo creante quem ad modum exorta sit, sicut de angelis dictum est, iam uideo esse dicendum. Ex uno quippe homine. quem primum Deus condidit, humanum genus sumsit exordium secundum sanctae scripturae fidem. quae mirabilem auctoritatem non inmerito habet in orbe terrarum adque in omnibus gentibus, quas sibi esse credituras inter cetera uera, quae dixit, uera diuinitate praedixit. [*]( 3 Rom. 5, 5 6 Ps. 72. 28 ) [*]( 1 est om. e deuita t 3 sit] est 1 in om. t 4 eis sup. liat. V 5 bonum sup. lin. V 8 societ. sanctam v 11 et] ut l, om. p mortaliter abelptav; mutabiliter V f Domb. 12 mortem V bi; morte ab*elpv obierant tl 13 sedibus, omisso que, e requiescat t\' )
582

CAPUT X. De opinione eorum, qui humanum genus sicut ipsum mundum semper fuisse existimant.

Omittamus igitur coniecturas hominum nescientium quid loquantur de natura uel institutione generis humani. Alii namque, sicut de ipso mundo crediderunt, semper fuisse homines opinantur. Unde et ait Apuleius, cum hoc animantium genus describeret: \'Singillatim mortales, cuncti tamen uniuerso genere perpetui.\' Et cum illis dictum fuerit, si semper fuit humanum genus, quonam modo uerum eorum loquatur historia narrans qui fuerint quarumque rerum inuentores, qui primi liberalium disciplinarum aliarumque artium institutores. uel a quibus primum illa uel illa regio parsque terrarum. illa adque illa insula incoli coeperit, respondent diluuiis et conflagrationibus per certa interualla temporum non quidem omnia, sed plurima terrarum ita uastari, ut redigantur homines ad exiguam paucitatem, ex quorum progenie rursus multitudo pristina reparetur; ac sic identidem reperiri et institui quasi prima, cum restituantur potius, quae fuerant illis nimiis uastationibus interrupta et extincta; ceterum hominem nisi ex homine existere omnino non posse. Dicunt autem quod putant. non quod sciunt. [*]( i de deo Socr. p. 8, 20 ) [*]( 2 Hanc capitis X inscriptionem seiitarunt V a; in p q nouissima tnodo uerba semper fuisse existimant supersunt et quidem ut supra monui titulo antecedentis capitis adnexa. Quae uulgo capiti X praeponitur inscriptio De falsitate cett. eant sequenti capiti esse praefigendam idque incipere debere a uerbis Fallunt eos cett. recte monuit Dombart 4 Omittamus igitur cett. in V nulla noui capitis significatione cum superiore capite coniuncta sunt 7 et ait p t; ait et rell. v 8 cuncti codd.; canctim v 9 hum. genus fuit v 10 quoniam VI; quodnam t 13 uel illa om. I 18 idem p t reperiri (repperiri) a*bel t; repperi V; reparari a2 pv v 19 cum] ut a nimis l )

583

CAPUT XI. De falsitate eius historiae, quae multa milia annorum praeteritis temporibus adscribit.

Fallunt eos etiam quaedam mendacissimae litterae, quas perhibent in historia temporum multa annorum milia continere, cum ex litteris sacris ab institutione hominis nondum conpleta annorum sex milia conputemus. Unde ne multa disputem quem ad modum illarum litterarum, in quibus longe plura annorum milia referuntur, uanitas refellatur et nulla in illis rei huius idonea reperiatur auctoritas: illa epistula Alexandri Magni ad Olympiadem matrem suam, quam scripsit narrationem cuiusdam Aegyptii sacerdotis insinuans, quam protulit ex litteris quae sacrae aput illos haberentur, continet etiam regna, quae Graeca quoque nouit historia; in quibus regnum Assyriorum in eadem epistula Alexandri quinque milia excedit annorum; in Graeca uero historia mille ferme et trecentos habet ab ipsius Beli principatu, quem regem et ille Aegyptius in eiusdem regni ponit exordio; Persarum autem et Macedonum imperium usque ad ipsum Alexandrum, cui loquebatur, plus quam octo annorum milia ille constituit, cum aput Graecos Macedonum usque ad mortem Alexandri quadringenti octoginta quinque reperiantur, Persarum uero, donec ipsius Alexandri uictoria finiretur, ducenti et triginta tres conputentur. Longe itaque hi numeri annorum illis Aegyptiis sunt minores. nec eis, etiamsi ter tantum conputarentur, aequarent. Perhibentur enim Aegyptii quondam [*]( 2 storiae V 3 ascribat v 7 adimpleta t 13 habentur p continet etiam Va2eltα continet enim p; continent etiam ab.F; continentem v m 14 in om. a 17 belli V l1 t principatu V; principatum t 19 machedonum V imperium codd. v; imperio Domb. adnotans: \'fortasse omittendum imperium\' 20 octo annorum milia codd.; octo et annorum milium v 22 CCCCXLV t ueroj autem a 23 finiatur p 24 conputentur bpv; conputantur Vel t at ita hii a illis] mille p t 25 etiamsi Cto !nlo computentur equare perhibeo. dicuntur enim egiptii p ill ter tantum, in m. 2 extra tin., b 26 aequarent codd. praeter lz p; aequarentur Pv perhibet qui _t )

584
tam breues annos habuisse, ut quaternis mensibus finirentur; unde annus plenior et uerior, qualis nunc et nobis et illis est, tres eorum annos conplectebatur antiquos. Sed ne sic quidem. ut dixi, Graeca Aegyptiae numero temporum concordat historia. Et ideo Graecae potius fides habenda est, quia ueritatem non excedit annorum, qui litteris nostris, quae uere sacrae sunt. continentur. Porro si haec epistula Alexandri, quae maxime innotuit, multum abhorret in spatiis temporum a probabili fide rerum: quanto minus credendum est illis litteris, quas. plenas fabulosis uelut antiquitatibus proferre uoluerint contra auctoritatem notissimorum diuinorumque librorum, quae totum orbem sibi crediturum esse praedixit, et cui totus orbis, sicut ab ea praedictum est, credidit; quae uera se narrasse praeterita ex his, quae futura praenuntiauit, cum tanta ueritate inplentur, ostendit.

CAPUT XII. De his, qui hunc quidem mundum non sempiternum putant, sed aut innumerabiles aut eundem unum certa conclusione saeculorum semper nasci et resolui opinantur.

Alii uero, qui mundum istum non existimant sempiternum, siue non eum solum, sed innumerabiles opinentur. siue solum quidem esse, sed certis saeculorum interuallis innumerabiliter oriri et occidere, necesse est fateantur hominum genus prius sine hominibus gignentibus extitisse. Neque enim ut alluuioibus incendiisque terrarum, quas illi non putant toto prorsus orbe contingere, et ideo paucos homines, ex quibus multitudo pristina reparetur, semper remanere contendunt, ita et hi [*]( e 2 nunc onto e 3 nec si e 4 dixij in t i continetur VI 8 a] ad t 10 uolnerunt b 1; noluerunt a 12 totum t 13 eo t praedictus VI 15 impletur t 16 Cap. XI v 18 unum om. V 21 non om. V t estimant t 24 occidi t primo t 26 terrarum I temporum t 27 orbe deest in uacuo spatio t 28 repararetur b )

585
possunt putare, quod aliquid hominum pereunte mundo relinquatur in mundo; sed sicut ipsum mundum ex materia sua renasci existimant, ita in illo ex elementis eius genus humanum ac deinde a parentibus progeniem pullulare mortalium, sicut aliorum animalium.