De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XIII. Quid respondendum sit his, qui primam conditionem hominis tardam esse causantur.

Quod autem respondimus, cum de mundi origine quaestio uerteretur, eis, qui nolunt credere non eum semper fuisse, sed esse coepisse, sicut etiam Plato apertissime confitetur, quamuis a nonnullis contra quam loquitur sensisse credatur: hoc etiam de prima hominis conditione responderim, propter eos, qui similiter mouentur, quur homo per innumerabilia adque infinita retro tempora creatus non sit tamque sero sit creatus, ut minus quam sex milia sint annorum, ex quo esse coepisse in sacris litteris inuenitur. Si enim breuitas eos offendit temporis, quod tam pauci eis uidentur anni, ex quo institutus homo in nostris auctoritatibus legitur: considerent nihil esse diuturnum, in quo est aliquid extremum, et omnia saeculorum spatia definita, si aeternitati interminae comparentur, non exigua existimanda esse, sed nulla. Ac per hoc si non quinque uel sex, uerum etiam sexaginta milia siue sescenta, aut sexagiens, aut sescentiens, aut sescentiens miliens dicerentur annorum, aut itidem per totidem totiens multiplicaretur haec summa, ubi iam nullum numeri nomen haberemus, ex quo Deus hominem fecit: similiter quaeri posset, quur ante [*]( 1 aliquid V abl a1; aliqui eptα2ƒv relinquatur abltƒ; relinquantur Vep a v 4 a om. Vt; ex p apparentibus b 6 Cap. XII. v it r 12 sensisseJ sumpsisse l 14 similem amouentur V 15 temporum t sit creatus Vb el p t f; sit conditus a v 21 interminae Ve2 Ipt a f; interminatae ab es v 22 exigua J ex ista t 24 aut sescentiens aut sescentiens miliens Vel t Dübn.; siue sescentiens aut s. m. a Domb.; prius aut sescentiens om. abpƒν 25 multiplicarentur V t 26 nulli t 27 possit l )

586
non fecerit. Dei quippe ab hominis creatione cessatio retrorsus aeterna sine initio tanta est, ut, si ei conferatur quamlibet magna et ineffabilis numerositas temporum, quae tamen fine conclusa certi spatii terminatur, nec saltem tanta uideri debeat, quanta si umoris breuissimam guttam uniuerso mari, etiam quantum oceanus circumfluit, conparemus; quoniam istorum duorum unum quidem perexiguum est, alterum incomparabiliter magnum, sed utrumque finitum; illud uero temporis spatium, quod ab aliquo initio progreditur et aliquo termino cohercetur. magnitudine quantacumque tendatur, conparatum illi, quod initium non habet, nescio utrum pro minimo an potius pro nullo deputandum est. Hinc enim si a fine uel breuissima siugillatim momenta detrahantur, decrescente numero licet tam ingenti, ut uocabulum non inueniat, retrorsum redeundo (tamquam si hominis dies ab illo, in quo nunc uiuit, usque ad illum, in quo natus est, detrahas) quandoque ad initium illa detractio perducetur. Si autem detrahantur retrorsus in spatio, quod a nullo coepit exordio, non dico singillatim minuta momenta uel horarum aut dierum aut mensum aut annorum etiam quantitates, sed tam magna spatia, quanta illa summa conprehendit annorum, quae iam dici a quibuslibet conputatoribus non potest, quae tamen momentorum minutatim detractione consumitur, et detrahantur haec tanta spatia non semel adque iterum saepiusque, sed semper: quid fit, quid agitur, quando numquam ad initium, quod omnino nullum est, peruenitur? Quapropter quod nos modo quaerimus post quinque milia et quod excurrit annorum. possent et posteri etiam post annorum sescentiens miliens eadem curiositate requirere. si in tantum haec mortalitas hominum exoriendo [*]( 4 terminetur v saltam Vi; saltim l 5 quantam l 9 initio aliquo v 10 quantumcunque t 13 numero] numquam t 14 nonj nos t inueniatJ in numero t 15 in quo deest in uacuo spatio t 16 ad initium illa, deest ill. uacuo spatio, t 17 perducetur om. al retrorsum ep 18 singillatum t 19 mensum Vb el tl; mensuum l; memsium ae2pt2v 21 conpotatoribus II 23 detrahatur V 24 qui fit t 27 possint al 28 etiam om. e1af 29 haec om. t )
587
et occubando et inperita perseueraret infirmitas. Potuerunt et qui fuerunt ante nos ipsis recentibus hominis creati temporibus istam mouere quaestionem. Ipse denique primus homo uel postridie uel eodem die postea quam factus est potuit inquirere, quur non ante sit factus; et quandocumque antea factus esset, non uires tunc alias et alias nunc uel etiam postea ista de initio rerum temporalium controuersia reperiret.

CAPUT XIIII. De reuolutione saeculorum, quibus certo fine con- clusis uniuersa semper in eundem ordinem eandemque speciem reditura quidam philosophi crediderunt.

Hanc autem se philosophi mundi huius non aliter putauerunt posse uel debere dissoluere, nisi ut circuitus temporum inducerent, quibus eadem semper fuisse renouata adque repetita in rerum natura adque ita deinceps fore sine cessatione adseuerarent uolumina uenientium et praetereuntium saeculorum; siue in mundo permanente isti circuitus fierent, siue certis interuallis oriens et occidens mundus eadem semper quasi noua, quae transacta et uentura sunt, exhiberet. A quo ludibrio prorsus inmortalem animam, etiam cum sapientiam perceperit, liberare non possunt, euntem sine cessatione ad falsam beatitudinem et ad ueram miseriam sine cessatione redeuntem. Quo modo enim uera beatitudo est, de cuius numquam aeternitate confiditur, dum anima uenturam miseriam aut inperitissime in ueritate nescit aut infelicissime in beatitudine [*]( 1 occubando (obcub. I ) Vellt; occupando b; occumbendo al2pv 5 quura t factus om. t et] est t 6 nunc ex hunc corr. V 7 controuersiaj lacuna t 8 Cap. XIII v 13 mundi huius] _lacuna t aliterj inter t 14 deb. diseol.] lacuna t 14. 18, p. 588, 4 circumitus v 15 ducerent t renouarem t utque repet. t 17 nen. praetereuntiumque v 18 circuiuit t 20 ea quae e que transierunt I et quae uentura. I v at quo V 21 perceperint liberares t 24 de caius] deo uitus t 25 miseram e2 )

588
pertimescit? At si ad miserias numquam ulterius reditura ex his ad beatitudinem pergit: fit ergo aliquid noui in tempore, quod finem non habet temporis. Quur non ergo et mundus? quur non et homo factus in mundo? ut illi nescio qui falsi circuitus a falsis sapientibus fallacibusque conperti in doctrina sana tramite recti itineris euitentur.

Nam quidam et illud, quod legitur in libro Salomonis, qui uocatur ecclesiastes: Quid est quod fuit? Ipsum quod erit. Et quid est quod factum est? Ipsum quod fiet; et non est omne recens sub sole. Qui loquetur et dicet: Ecce hoc nouum est: iam fuit saeculis quae fuerunt ante nos, propter hos circuitus in eadem redeuntes et in eadem cuncta reuocantes dictum intellegi uolunt; quod ille aut de his rebus dixit, de quibus superius loquebatur, hoc est de generationibus aliis euntibus. aliis uenientibus, de solis anfractibus, de torrentium lapsibus: aut certe de omnium rerum generibus, quae oriuntur adque occidunt. Fuerunt enim homines ante nos, sunt et nobiscum, erunt et post nos: ita quaeque animantia uel arbusta. Monstra quoque ipsa, quae inusitata nascuntur, quamuis inter se diuersa sint et quaedam eorum semel facta narrentur, tamen secundum id, quod generaliter miracula et monstra sunt, utique et fuerunt et erunt. nec recens et nouum est, ut monstrum sub sole nascatur. Quamuis haec uerba quidam sic intellexerint, tamquam in praedestinatione Dei iam facta fuisse omnia sapiens ille uoluisset intellegi, et ideo nihil recens esse sub sole. Absit autem a recta fide, ut his Salomonis uerbis illos circuitus significatos esse credamus, quibus illi [*]( 8 1, 9 sq. ) [*]( I at Vat rz f; ait el; ant a2e ; ac p (in marg. aut), t; aut v; om. b At usque ad pergit om. I 7 est et a 10 qui V ab e lp t tJj quis ƒv loquitur mss.; loquatur v; loquetur Domb. 11 dicit ab ePp 11 .(1:; dicet Fi1 Domb.; dicat v in saeculis b l2 p v 12. 28 circumitus r 13 et in eadem e 19 et erunt v 21 narrarentur t 22 monstrata t 25 iam om. V. )

589
putant sic eadem temporum temporaliumque rerum uolumina repeti, ut uerbi gratia, sicut isto saeculo Plato philosophus in urbe Atheniensi et in ea schola, quae Academia dicta est, discipulos docuit, ita per innumerabilia retro saecula multum quidem prolixis interuallis. sed tamen certis, et idem Plato et eadem ciuitas et eadem schola idemque discipuli repetiti et per innumerabilia deinde saecula repetendi sint. Absit, inquam, ut nos ista credamus. Semel enim Christus mortuus est pro peccatis nostris; surgens autem a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur; et nos post resurrectionem semper cum Domino erimus, cui modo dicimus, quod sacer admonet psalmus: Tu, Domine, seruabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum. Satis autem istis existimo conuenire quod sequitur: In circuitu inpii ambulabunt; non quia per circulos, quos opinantur, eorum uita est recursura, sed quia modo talis est erroris eorum uia, id est falsa doctrina.

CAPUT XV. De temporali conditione generis humani, quam Deus nec nouo consilio instituerit nec mutabili uoluntate.

Quid autem mirum est, si in his circuitibus errantes nec aditum nec exitum inueniunt? quia genus humanum adque ista nostra mortalitas nec quo initio coepta sit sciunt, nec quo fine claudatur; quando quidem altitudinem Dei penetrare [*]( 9 Rom. 6, 9 12 Ps. 11, 8 \'sq. ) [*]( 2 saeculo Plato philosophusj saeculi iniqui (iniquo tia. 2) philosophos\' i 3 schola] domo m. 2 sup. lin. t 4 docuit] floruit t saeculi t - 5 prolixis quidem v 6 et idem l 9 resurgens e v autem om.. a 13 alterum et om. a b lp v 14 istis] et isti t circumitu sic semper v 15 et p. 590, 14 ambulabunt V e da a; ambulant a b 11 P v 18 Cap. XIIII v 19 hum. generis p 20 constituerit p q v 25 quidem quando cum transpositionis nota V )

590
non possunt, qua, cum ipse sit aeternus et sine initio, ab aliquo tamen initio exorsus est tempora et hominem, quem numquam antea fecerat, fecit in tempore, non tamen nouo et repentino, sed inmutabili aeternoque consilio. Quis hanc ualeat altitudinem inuestigabilem uestigare et inscrutabilem perscrutari, secundum quam Deus hominem temporalem, ante quem nemo umquam hominum fuit, non mutabili uoluntate in tempore condidit et genus humanum ex uno multiplicauit? Quando quidem psalmus ipse cum praemisisset adque dixisset: Tu, Domine, seruabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum, ac deinde repercussisset eos, in quorum stulta inpiaque doctrina nulla liberationis et beatitudinis animae seruatur aeternitas, continuo subiciens: In circuitu inpii ambulabunt: tamquam ei diceretur: \'Quid ergo tu credis, sentis, intellegis? numquidnam existimandum est subito Deo placuisse hominem facere, quem numquam antea infinita retro aeternitate fecisset, cui nihil noui accidere potest, in quo mutabile aliquid non est?\' continuo respondit ad ipsum Deum loquens: Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Sentiant, inquit, homines quod putant, et quod eis placet opinentur et disputent: Secundum altitudinem tuam, quam nullus potest nosse hominum, multiplicasti filios hominum. Valde quippe altum est et semper fuisse, et hominem, quem numquam fecerat, ex aliquo tempore primum facere uoluisse, nec consilium uoluntatemque mutasse. [*]( 1 qua alp1t; quam V b; quia e pt v Domb. ipsi coaeternus omisso sit V et sine initio] omnium initium p; omne initio t 3 ante jjr fecerat] didicerat p, in lacuna t2 5 uestig. et inscrut. om. ex scruit tabilem perscrutamini t 6 antequam e1 7 tempore isto t 9 que V 11 percussit l stultam piaque t 14 ei] et t tu ergo quid « 16 ante Vi 23 et semper fuisse Yb e 1 Domb.; et semper Deum fuisse fJ; scrutari et non semper fuisse a; consilio perfecisse (m. 2 ex fuisse lIa. -tat corr.) t; consilio perfecisse-, in marg. et deum semper fuisse, p 24 bominem et quem a ex quo V 25 nec cons. uoluntatemque mutasse ont. I 26 que mutasse deest in lacu-na t )
591

CAPUT XVI. An ut Deus semper etiam dominus fuisse intellegatur, credendum sit creaturam quoque numquam defuisse cui dominaretur, et quo modo dicatur semper creatum quod dici non potest coaeternum.

Ego quidem sicut Dominum Deum aliquando dominum non fuisse dicere non audeo, ita hominem numquam antea fuisse et ex quodam tempore primum hominem creatum esse dubitare non debeo. Sed cum cogito cuius rei dominus semper fuerit, si semper creatura non fuit, adfirmare aliquid pertimesco, quia et me ipsum intueor et scriptum esse recolo: Quis hominum potest scire consilium Dei, aut quis poterit cogitare quid uelit Dominus? Cogitationes enim mortalium timidae et incertae adinuentiones nostrae. Corruptibile enim corpus adgrauat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Ex his igitur, quae in hac terrena inhabitatione multa cogito (ideo utique multa, quia unum, quod ex illis uel praeter illa. quod forte non cogito, uerum est, inuenire non possum), si dixero semper fuisse creaturam, cuius dominus esset. qui semper est dominus nec dominus umquam non fuit; sed nunc illam, nunc aliam per alia adque alia temporum spatia, ne aliquam Creatori coaeternam esse dicamus, quod fides ratioque sana condemnat: cauendum est, ne sit absurdum et a luce ueritatis alienum mortalem quidem per uices temporum semper fuisse creaturam, decedentem aliam, aliam succedentem; inmortalem uero non esse coepisse, nisi cum ad nostrum saeculum uentum est, quando et angeli creati sunt, si eos recte lux illa primum facta significat aut illud potius [*]( 12 Sap. 9, 13 sqq. ) [*]( n fuisse semper intellegatur pqv 5 eternum p 8 sed ex a 9 cum om. I 13 uelit Dominus om. t deus l 17 cogitante t 18. unum] non t 19 forte omisso non t 20 possumus V*t 22 alterum alia om. t 23 nec t 24 est om. e 26 alterum aliam om. e 27 uera t 29 si cos] lacuna t )

592
caelum, de quo dictum est: In principio fecit Deus caelum et terram, cum tamen non fuerint, antequam fierent, ne inmortales, si semper fuisse dicuntur, Deo coaeterni esse credantur. Si autem dixero non in tempore creatos angelos, sed ante omnia tempora et ipsos fuisse, quorum Deus dominus esset, qui numquam nisi dominus fuit: quaeretur a me etiam, si ante omnia tempora facti sunt, utrum semper potuerint esse qui facti sunt. Hic respondendum forte uideatur: Quo modo non semper, cum id. quod est omni tempore, non inconuenienter semper esse dicatur? Usque adeo autem isti omni tempore fuerunt. ut etiam ante omnia tempora facti sint; si tamen a caelo coepta sunt tempora, et illi iam erant ante caelum. At si tempus non a caelo, uerum et ante caelum fuit; non quidem in horis et diebus et mensibus et annis (nam istae dimensiones temporalium spatiorum, quae usitate ac proprie dicuntur tempora, manifestum est quod a motu siderum coeperint; unde et Deus, cum haec institueret, dixit: Et sint in signa et in tempora et in dies et in annos), sed in aliquo mutabili motu, cuius aliud prius, aliud posterius praeterit, eo quod simul esse non possunt; — si ergo ante caelum in angelicis motibus tale aliquid fuit et ideo tempus iam fuit adque angeli, ex quo facti sunt, temporaliter mouebantur: etiam sic omni tempore fuerunt, quando quidem cum illis facta sunt tempora. Quis autem dicat: Non semper fuit, quod omni tempore fuit?

Sed si hoc respondero, dicetur mihi: Quo modo ergo non coaeterni Creatori, si semper ille, semper illi fuerunt? Quo modo etiam creati dicendi sunt, si semper fuisse intelleguntur? Ad hoc quid respondebitur? An dicendum est et semper [*]( 3 dicantur b v 4 esse creatos e 5 dns dS t 6 quaeritnr a el 7 facti sint si tamen omissis quae inde a lin. 7 usque ad 12 tnter- cedunt a 12 sunt t a om. t 13 At] ac b, ut t2 IS et tempora t et annos e 19 prius aliud ex aliquid corr. V 20 posterius esse p praeterierit v; poterit p t potuerunt p t 21 et ideo t. i. fuit om. at 22 temp. iam] temporum t et angeli l 24 sint I 26 hoc quid superscripto est b non sunt a v 2! coaeterno e )

593
eos fuisse, quoniam omni tempore fuerunt, qui cum tempore facti sunt, aut cum quibus facta sunt tempora, et tamen creatos? Neque enim et ipsa tempora creata esse negabimus, quamuis omni tempore tempus fuisse nemo ambigat. Nam si non omni tempore fuit tempus, erat ergo tempus, quando nullum erat tempus. Quis hoc stultissimus dixerit? Possumus enim recte dicere: Erat tempus, quando non erat Roma; erat tempus, quando non erat Hierusalem; erat tempus, quando non erat Abraham; erat tempus, quando non erat homo, et si quid huius modi; postremo si non cum initio temporis, sed post aliquod tempus factus est mundus, possumus dicere: Erat tempus, quando non erat mundus; at uero: Erat tempus, quando nullum erat tempus, tam inconuenienter dicimus, ac si quisquam dicat: Erat homo, quando nullus erat homo, aut: Erat iste mundus, quando iste non erat mundus. Si enim de alio adque alio intellegatur, potest dici aliquo modo, hoc est: Erat alius homo, quando non erat iste homo; sic ergo: Erat aliud tempus, quando non erat hoc tempus, recte possumus dicere; at uero: Erat tempus, quando nullum erat tempus, quis uel insipientissimus dixerit? Sicut ergo dicimus creatum tempus, cum ideo semper fuisse dicatur, quia omni tempore tempus fuit: ita non est consequens, ut, si semper fuerunt angeli, ideo non sint creati, ut propterea semper fuisse dicantur, quia omni tempore fuerunt, et propterea omni tempore fuerunt, quia nullo modo sine his ipsa tempora esse potuerunt. Ubi enim nulla creatura est, cuius mutabilibus motibus tempora peragantur, tempora omnino esse non possunt; ac per hoc etsi semper fuerunt, creati sunt, nec si semper fuerunt, ideo Creatori coaeterni sunt. Ille enim semper fuit aeternitate inmutabili; isti autem facti sunt; sed ideo semper fuisse dicuntur, quia omni tempore fuerunt, sine quibus tempora [*]( I eos om. V 2 temp. facta sunt Iv 3 ipso t negauimus VI II 4 quam t 7 non usque ad non erat l. 8 om. et 11 possumus usque ad mundus om. ei 15 sic enim de alta t 17 si e t 23 sunt t 27 tempora perag. om. b peraguntur V 30 inmutabilis t ) [*]( XXXX Ang. opera Sectio V pars I. ) [*]( 38 )
594
nullo modo esse potuerunt; tempus autem quoniam mutabilitate transcurrit, aeternitati inmutabili non potest esse coaeternum. Ac per hoc etiamsi inmortalitas angelorum non transit in tempore, nec praeterita est quasi iam non sit, nec futura quasi nondum sit: tamen eorum motus, quibus tempora peraguntur, ex futuro in praeteritum transeunt, et ideo Creatori, in cuius motu dicendum non est uel fuisse quod iam non sit, uel futurum esse quod nondum sit, coaeterni esse non possunt.

Quapropter si Deus semper dominus fuit, semper habuit creaturam suo dominatui seruientem; uerum tamen non de ipso genitam, sed ab ipso de nihilo factam nec ei coaeternam; erat quippe ante illam, quamuis nullo tempore sine illa; non eam spatio transcurrente, sed manente perpetuitate praecedens. Sed hoc si respondero eis qui requirunt, quo modo semper creator, semper dominus fuit, si creatura seruiens non semper fuit; aut quo modo creata est et non potius creatori coaeterna est, si semper fuit: uereor ne facilius iudicer adfirmare quod nescio, quam docere quod scio. Redeo igitur ad id, quod creator noster scire nos uoluit; illa uero, quae uel sapientioribus in hac uita scire permisit uel omnino perfectis in alia uita scienda seruauit, ultra uires meas esse\' confiteor. Sed ideo putaui sine adfirmatione tractanda, ut qui haec legunt uideant, a quibus quaestionum periculis debeant temperare, nec ad omnia se idoneos arbitrentur potiusque intellegant quam sit apostolo obtemperandum praecipienti salubriter, ubi ait: Dico autem per gratiam Dei quae data est mihi omnibus qui sunt in uobis, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam, unicuique [*]( 26 Rom. 12, 3 ) [*]( 2 aeternitate t 4 nec futura q. non dum sit om.. t 5 peragunt V 8 quo 2 11 de ipso non e 12 genitum VI quoaēnā 21 13 sine illam t nonne aspatio l 14 transcurrentem t 16 dominus fuerit I 19 ad quod e 25 intellegat t 26 praecipiendi t 27 dei mss.; om. v 28 inter uos a a 29 sicut unicuique v )

595
sicut Deus partitus est mensuram fidei. Si enim pro uiribus suis alatur infans, fiet, ut crescendo plus capiat; si autem uires suae capacitatis excedat, deficiet antequam crescat.

CAPUT XVII. Quo modo intellegenda sit promissa homini a Deo uita aeterna ante tempora aeterna.

Quae saecula praeterierint antequam genus institueretur humanum, me fateor ignorare; non tamen dubito nihil omnino creaturae Creatori esse coaeternum. Dicit etiam apostolus tempora aeterna, nec ea futura, sed, quod magis est mirandum, praeterita. Sic enim ait: In spem uitae aeternae, quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna; man i fe s tau ita autem temporibus suis uerbum suum. Ecce dixit retro quod fuerint tempora aeterna, quae tamen non fuerint Deo coaeterna, si quidem ille ante tempora aeterna non solum erat, uerum etiam promisit uitam aeternam, quam manifestauit temporibus suis, id est congruis, quid aliud quam Verbum suum? Hoc est enim uita aeterna. Quo modo autem promisit, cum hominibus utique promiserit, qui nondum erant ante tempora aeterna, nisi quia in eius aeternitate adque in ipso Verbo eius eidem coaeterno iam praedestinatione fixum erat, quod suo tempore futurum erat? [*]( 12 Tit. 1, 2 sq. ) [*]( 2 suis om. t 3 abscedat l 5 Cap. XVI v 8 praeterierunt I intueretur t 11 nec afutura t 12 spe t 20 nam quo modo ante promisit p; nam quomodo autem proin. t homo t 21 ante om. t ante temp. aet. nisi om. I quiaj qui a in eius mss.; in ipsius v 22 eius Verbo v ) [*]( 38* )

596

CAPUT XVIII. Quid de incommutabili consilio ac uoluntate Dei fides sana defendat contra ratiocinationes eorum. qui opera Dei ex aeternitate repetita per eosdem semper uolunt saeculorum redire circuitus.

Illud quoque non dubito, antequam homo primus creatus esset, numquam quemquam fuisse hominem; nec eundem ipsum nescio quibus circuitibus nescio quotiens reuolutum, nec alium aliquem, natura similem. Neque ab hac fide me philosophorum argumenta deterrent, quorum acutissimum illud putatur, quod dicunt nulla infinita ulla scientia posse conprehendi; ac per hoc Deus, inquiunt, rerum quas facit omnium finitarum omnes finitas aput se rationes habet; bonitas autem eius numquam uacua fuisse credenda est, ne sit temporalis eius operatio, cuius retro fuerit aeterna cessatio, quasi paenituerit eum prioris sine initio uacationis ac propterea sit operis adgressus initium; et ideo necesse est, inquiunt, eadem semper repeti eademque semper repetenda transcurrere, uel manente mundo mutabiliter, qui licet numquam non fuerit et sine initio temporis tamen factus est, uel eius quoque ortu et occasu semper illis circuitibus repetito semperque repetendo; ne uidelicet, si aliquando primum Dei opera coepta dicuntur, priorem suam sine initio uacationem tamquam inertem ac desidiosam et ideo sibi displicentem damnasse quodam modo adque ob hoc mutasse credatur; si autem semper quidem temporalia, sed alia adque alia perhibetur operatus ac sic aliquando etiam ad hominem [*]( 1 Cap. XVII v 2 Quod q immutabili p q ac Va; aut p q v Dei om. p 4 Dei om. p 5 et semper p circumitus v 6 primus homo v primus erasum in e esset creatus ęternum quemquam a 7 hom. fuisse v 8. 20 circumitibus v 10 quod dicitur b 12 ds̄ inquiunt dS a rerum finitarum finitas, in tnarg. omnes a fecit e et omnium p finitorum p; infinitorum t; infinitarum eαf 18 mente t 20 hortu et hoccasu l 21 repetitio t 22 praecepta p t dicuntur mss t dicantur v 23 uạcuatam tam inertem p; uacuaṭι̣////tamqu̱am t et ideo] lacuna t 24 ob hoc om. p t a )

597
faciendum, quem numquam antea fecerat, peruenisse, non scientia, qua putant non posse quaecumque infinita conprehendi, sed quasi ad horam, sicut ueniebat in mentem, fortuita quadam inconstantia uideatur fecisse quae fecit. Porro si illi circuitus admittantur, inquiunt, quibus uel manente mundo uel ipso quoque reuolubiles ortus suos et occasus eisdem circuitibus inserente eadem temporalia repetuntur, nec ignauum otium, praesertim tam longae sine initio diuturnitatis, Deo tribuitur, nec inprouida temeritas operum suorum; quoniam si non eadem repetantur, non possunt infinita diuersitate uariata ulla eius scientia uel praescientia conprehendi.

Has argumentationes, quibus inpii nostram simplicem pietatem, ut cum illis in circuitu ambulemus, de uia recta conantur auertere, si ratio refutare non posset, fides inridere deberet. Huc accedit, quod in adiutorio Domini Dei nostri hos uolubiles circulos, quos opinio confingit, ratio manifesta confringit. Hinc enim maxime isti errant, ut in circuitu falso ambulare quam uero et recto itinere malint, quod mentem diuinam omnino inmutabilem, cuiuslibet infinitatis capacem et innumera omnia sine cogitationis alternatione numerantem, de sua humana mutabili angustaque metiuntur; et fit illis quod ait apostolus: Conparantes enim semet ipsos sibimet ipsis non intellegunt. Nam quia illis quidquid noui faciendum uenit in mentem, nouo consilio faciunt (mutabiles quippe mentes gerunt): profecto non Deum, quem cogitare non possunt, sed semet ipsos pro illo cogitantes, non illum, sed se ipsos, nec illi, sed sibi conparant. Nobis autem fas non est credere, aliter affici Deum cum uacat, aliter [*]( 14 Ps. 11, 9 23 2. Cor. 10, 12 ) [*]( 2 quemcunque t 5 illic e circumit. et sic semper v 6 renolntiles It; reuolutile e 7 circuiti inserentes t 8 ignauium t 15 possit I 16 in aduentum p; in aduentu in ras. t 17 confingit ratio] configuratio t 22 angustiaque e 28 conparantur b 29 Deum affici v )

598
cum operatur; quia nec affici dicendus est, tamquam in eius natura fiat aliquid, quod ante non fuerit. Patitur quippe qui afficitur, et mutabile est omne quod aliquid patitur. Non itaque in eius uacatione cogitetur ignauia desidia inertia, sicut nec in eius opere labor conatus industria. Nouit quiescens agere et agens quiescere. Potest ad opus nouum non nouum, sed sempiternum adhibere consilium; nec paenitendo, quia prius cessauerat, coepit facere quod non fecerat. Sed et si prius cessauit et posterius operatus est (quod nescio quem ad modum ab homine possit intellegi): hoc procul dubio, quod dicitur prius et posterius, in rebus prius non existentibus et posterius existentibus fuit; in illo autem non alteram praecedentem altera subsequens mutauit aut abstulit uoluntatem, sed una eademque sempiterna et inmutabili uoluntate res, quas condidit, et ut prius non essent egit, quamdiu non fuerunt, et ut posterius essent, quando esse coeperunt, hinc eis. qui talia uidere possunt, mirabiliter fortassis ostendens, quam non eis indiguerit, sed eas gratuita bonitate condiderit, cum sine illis ex aeternitate initio carente in non minore beatitate permansit.

CAPUT XVIIII. Contra eos, qui dicunt ea, quae infinita sunt, nec - Dei posse scientia conprehendi.

Illud autem aliud quod dicunt, nec Dei scientia quae infinita sunt posse conprehendi: restat eis, ut dicere audeant adque huic se uoragini profundae inpietatis inmergant, quod non omnes numeros Deus nouerit. Eos quippe infinitos esse, certissimum est; quoniam in quocumque numero finem faciendum putaueris, idem ipse, non dico uno addito augeri, sed [*]( 1 quia nec om. e aff. dic.] afficiendus e; afficicendus t in eius om. b 2 non ante v quia t 4 utique, in marg. itaque, e cogitur t inhertia t 11 et posterius in rebus prius om. e 12 in illo autem fuit t 13 mutabit et 14 sed usque ad uoluntate om. ll 17 hostendens l 18 indiguerunt t 19 beatitudine V eJ 28 fine t )

599
quamlibet sit magnus et quamlibet ingentem multitudinem continens, in ipsa ratione adque scientia numerorum non solum duplicari, uerum etiam multiplicari potest. Ita uero suis quisque numerus proprietatibus terminatur, ut nullus eorum par esse cuicumque alteri possit. Ergo et dispares inter se adque diuersi sunt, et singuli quique finiti sunt, et omnes infiniti sunt. Itane numeros propter infinitatem nescit omnes Deus, et usque ad quandam summam numerorum scientia Dei peruenit, ceteros ignorat? Quis hoc etiam dementissimus dixerit? Nec audebunt isti contemnere numeros et eos dicere ad Dei scientiam non pertinere, aput quos Plato Deum magna auctoritate commendat mundum numeris fabricantem. Et aput nos Deo dictum legitur: Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti; de quo et propheta dicit: Qui profert numerose saeculum, et Saluator in euangelio: Capilli, inquit, uestri omnes numerati sunt. Absit itaque ut dubitemus, quod ei notus sit omnis numerus, cuius intellegentiae, sicut in psalmo canitur, non est numerus. Infinitas itaque numeri, quamuis infinitorum numerorum nullus sit numerus, non est tamen inconprehensibilis ei, cuius intellegentiae non est numerus. Quapropter si, quidquid scientia conprehenditur, scientis conprehensione finitur: profecto et omnis infinitas quodam ineffabili modo Deo finita est, quia scientiae ipsius inconprehensibilis non est. Quare si infinitas numerorum scientiae Dei, qua conprehenditur, esse non potest infinita: qui tandem nos sumus homunculi, qui eius scientiae limites figere [*]( 13 Sap. 11, 21 15 Esai. 40, 26 16 bit. 10, 30 18 Ps. 146, 5 ) [*]( 1 ingentem m. c. in ipsa om. e 2 in om. t 5 dispares///////adque 1 _19 7 infirmitatem VI 9 etiam om. V f 12 numeryiii mundum, is et transpositionis signis m. 1 superscriptis, V; mundum numeris, codd. excepto b, qui numeris omittit, v; num. mundum Domb. 13 Et om. b Dno e 14 dicit et propheta v 15 numero e 1 17 notus, in marg. ignotus, e 19 infinitus V 22 si] di (= dei) 1 23 inexfabili VI 24 Deo om. 11 a f, )
600
praesumamus, dicentes quod, nisi eisdem circuitibus temporum eadem temporalia repetantur, non potest Deus cuncta quae facit uel praescire ut faciat, uel scire cum fecerit? cuius sapientia simpliciter multiplex et uniformiter multiformis tam inconprehensibili conprehensione omnia inconprehensibilia conprehendit, ut, quaecumque noua et dissimilia consequentia praecedentibus si semper facere uellet, inordinata et inprouisa habere non posset, nec ea prouideret ex proximo tempore, sed aeterna praescientia contineret.

CAPUT XX. De saeculis saeculorum.

Quod utrum ita faciat, et continuata sibi conexione copulentur quae appellantur saecula saeculorum. alia tamen adque alia ordinata dissimilitudine procurrentia, eis dumtaxat, qui ex miseria liberantur, in sua beata inmortalitate sine fine manentibus; an ita dicantur saecula saeculorum, ut intellegantur saecula in sapientia Dei inconcussa stabilitate manentia istorum, quae cum tempore transeunt, tamquam efficientia saeculorum, definire non audeo. Fortassis enim possit dici saeculum, quae sunt saecula, ut nihil aliud perhibeatur saeculum saeculi quam saecula saeculorum, sicut nihil aliud dicitur caelum caeli quam caeli caelorum. Nam caelum Deus uocauit firmamentum super quod sunt aquae; et tamen psalmus: Et aquae, inquit, quae super caelos, laudent nomen Domini. Quid ergo istorum duorum sit, an praeter haec [*]( 23 Pa. 148, 4 ) [*]( 2 facit Vetaf; fecit ablpv 8 ut] quid I 4 simpliciter m. 2 in ueraciter mutatam t 6 dissimile t consequantur i 7 facere] eanere t et prouisa b 8 possit l prouideret Va b e pi t a I; praeuideret Zp2 v ex] e b; et V si ex t si proximo ex tempore transpositione notata p; 10 Cap, XVIIII v 12 ista V fiat, in marg. faciat, e 14 his l 15 liberentur Vi 21 in nihil t 23 insuper t quo super e 24 super caelos Veta; sap. c. sunt ablpv )

601
duo aliquid aliud de saeculis saeculorum possit intellegi, profundissima quaestio est, neque hoc quod nunc agimus inpedit, si indiscussa interim differatur; siue aliquid in ea definire ualeamus, siue nos faciat cautiores diligentior ipsa tractatio, ne in tanta obscuritate rerum adfirmare temere aliquid audeamus. Nunc enim contra opinionem disputamus, qua illi circuitus adseruntur, quibus semper eadem per interualla temporum necesse esse repeti existimantur. Quaelibet autem illarum sententiarum de saeculis saeculorum uera sit, ad hos circuitus nihil pertinet; quoniam siue saecula saeculorum sint non eadem repetita, sed alterum ex altero conexione ordinatissima procurrentia, liberatorum beatitudine sine ullo recursu miseriarum certissima permanente, siue saecula saeculorum aeterna sint temporalium tamquam dominantia subditorum, circuitus illi eadem reuoluentes locum non habent, quos maxime refellit aeterna uita sanctorum.