De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT VIIII. De angelorum conditione quid secundum diuina testimonia sentiendum sit.

Nunc, quoniam de sanctae ciuitatis exortu dicere institui et prius quod ad sanctos angelos adtinet dicendum putaui, quae huius ciuitatis et magna pars est et eo beatior, quod numquam peregrinata, quae hinc diuina testimonia subpetant, quantum satis uidebitur, Deo largiente explicare curabo. Ubi [*]( 1 Sed] et V 6 quod sign. e 1 id quod continet per id a 7 prata] pasta ex parta corr. e 8 prius in om. et plaudunt Vlp a; plandant V2 ab bel v bobes V mugiunt Vlp t2 al; mugiant V2t1 rell. v 9 quo] qui t 14 quibusque t 16 bonaljl operariI V 24 sciendum q 29 curabo codd. praeter V, qui conabor habet )

523
de mundi constitutione sacrae litterae loquuntur, non euidenter dicitur, utrum uel quo ordine creati sint angeli; sed si praetermissi non sunt, uel caeli nomine, ubi dictum est: In principio fecit Deus caelum et terram, uel potius lucis huius, de qua loquor, significati sunt. Non autem esse praetermissos hinc existimo, quod scriptum est, requieuisse Deum in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit, cum liber ipse ita sit exorsus: In principio fecit Deus caelum. et terram, ut ante caelum et terram nihil aliud fecisse uideatur. Cum ergo a caelo et terra coeperit, adque ipsa terra, quam primitus fecit, sicut scriptura consequenter eloquitur, inuisibilis et incomposita nondumque luce facta utique tenebrae fuerint super abyssum, id est super quandam terrae et aquae indistinctam confusionem (ubi enim lux non est, tenebrae sint necesse est); deinde si omnia creando disposita sunt, quae per sex dies consummata narrantur: quo modo angeli praetermitterentur, tamquam non essent in operibus Dei, a quibus in die septimo requieuit? Opus autem Dei esse angelos hic quidem etsi non praetermissum, non tamen euidenter expressum est; sed alibi hoc sancta scriptura clarissima uoce testatur. Nam et in hymno trium in camino uirorum cum praedictum esset: Benedicite omnia opera Domini Dominum, in executione eorundem operum etiam angeli nominati sunt: et in psalmo canitur: Laudate Dominum de caelis, laudate eum in excelsis; laudate eum omnes angeli eius, laudate eum omnes uirtutes eius; laudate [*]( 22 Dan. 3, 57 sq. 24 Ps. 148. 1 sqq. ) [*]( 1 loquuntur] dicuntur V 3 in princ. om. t 5 significati.... praetermissos isa marg. t praetermissos esse v 6 existimo nisi aeterna est a dum a 7 in sept. die v 8 ipse sup. lin. V est tx 9 ut.,. terram om. I 11 primitusj principio l; in principio t loquiue tur l 12 1//e V 15 si omnia p t; si om. rell. v Domb. dispos. sunt p t; dispos. sint reU. v Domb. 21 in ante hymno om. ept trium.. uirorum om. t 22 benedicere e omnia om. e dominum V Va bl e l1 p t I; domino ba Pv 24 in psalmo] ipsa lana t cantantur e )
524
eum sol et luna, laudate eum omnes stellae et lumen; laudate eum caeli caelorum, et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen Domini; quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. Etiam hic apertissime a Deo factos esse angelos diuinitus dictum est. cum eis inter cetera caelestia commemoratis infertur ad omnia: Ipse dixit, et facta sunt. Quis porro audebit opinari post omnia ista, quae sex diebus enumerata sunt, angelos factos? Sed etsi quisquam ita desipit, redarguit istam uanitatem illa scriptura paris auctoritatis, ubi Deus dicit: Quando facta sunt sidera, laudauerunt me uoce magna omnes angeli mei. Iam ergo erant angeli, quando facta sunt sidera. Facta sunt autem quarto die. Numquidnam ergo die tertio factos esse dicemus? Absit. In promtu est enim, quid illo die factum sit. Ab aquis utique terra discreta est et distinctas sui generis species duo ista elementa sumserunt et produxit terra quidquid ei radicitus inhaeret. Numquidnam secundo? Ne hoc quidem. Tunc enim firmamentum factum est inter aquas superiores et inferiores caelumque appellatum est; in quo firmamento quarto die facta sunt sidera. Nimirum ergo si ad istorum dierum opera Dei pertinent angeli, ipsi sunt illa lux, quae diei nomen accepit. cuius unitas ut commendaretur, non est dictus dies primus, sed dies unus. Nec alius est dies secundus aut tertius aut ceteri; sed idem ipse unus ad inplendum senarium uel septenarium numerum repetitus est propter senariam uel septenariam cognitionem; senariam scilicet operum, quae fecit Deus, et septenariam quietis Dei. Cum enim dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, si recte in hac luce creatio intellegitur [*]( 11 lob 38, 7 ) [*]( 5 esse om. I 6 cetera om. V 8 audiuit t 14 dicimus l promtum V t 18 secundum V 19 eat factum est (sic!) V inter] super V 20 die quarto e facta sunt sidera quarto die v 22 lux illa v qui die V diei ex dei corr. p 23 dictum l 25 unius V 26 senariam uel om. Ipt septinariam l 28 septimam Vb l p t )
525
angelorum, profecto facti sunt participes lucis aeternae, quod est ipsa incommutabilis sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, quem dicimus unigenitum Dei filium; ut ea luce inluminati, qua creati, fierent lux et uocarentur dies participatione incommutabilis lucis et diei, quod est uerbum Dei, per quod et ipsi et omnia facta sunt. Lumen quippe uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, hoc inluminat et omnem angelum mundum, ut sit lux non in se ipso, sed in Deo; a quo si auertitur angelus. fit inmundus; sicut sunt omnes, qui uocantur inmundi spiritus, nec iam lux in Domino, sed in se ipsis tenebrae, priuati participatione lucis aeternae. Mali enim nulla natura est; sed amissio boni mali nomen accepit.

CAPUT X. De simplici et incommutabili trinitate Dei Patris et Dei Filii et Dei Spiritus sancti, unius Dei, cui non est aliud qualitas aliudque substantia.

Est itaque bonum solum simplex et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus. Ab hoc bono creata sunt omnia bona, sed non simplicia et ob hoc mutabilia. Creata sane, inquam, id est facta, non genita. Quod enim de simplici bono genitum est, pariter simplex est et hoc est quod illud de quo genitum est; quae duo Patrem et Filium dicimus; et utrumque hoc cum spiritu suo unus Deus est; qui spiritus Patris et Filii Spiritus sanctus propria quadam notione huius nominis in sacris litteris nuncupatur. Alius est autem quam Pater et [*]( 6 Io. It 9 ) [*]( 4 creatione t fierent lui et uocarentur participatione (omisso dies) p in marg., om. t participationis VI 6 uerum] dei a uerum est p 13 amissione et 15 dei patris Vpqa; Patris v 16 et dei filii et dei sp. s. V a; et filii et sp. a. pqv siue unius q cui usque ad substantia om. ql 17 aliudque V a; aliudp5Jv 19 Deus om. t 22 9b hoc V 24 suo mss.; sancto, e in marg., v deus est mss.; est Deus v Domb. )

526
Filius, quia nec Pater est nec Filius; sed \'alius\' dixi, non ‛aliud\', quia et hoc pariter simplex pariterque incommutabile bonum est et coaeternum. Et haec trinitas unus est Deus; nec ideo non simplex, quia trinitas. Neque enim propter hoc naturam istam boni simplicem dicimus, quia Pater in ea solus aut solus Filius aut solus Spiritus sanctus, aut uero sola est ista nominis trinitas sine subsistentia personarum, sicut Sabelliani haeretici putauerunt; sed ideo simplex dicitur, quoniam quod habet hoc est, excepto quod relatiue quaeque persona ad alteram dicitur. Nam utique Pater habet Filium, nec tamen ipse est Filius [et Filius habet Patrem, nec tamen ipse est Pater]. In quo ergo ad semet ipsum dicitur, non ad alterum, hoc est quod habet; sicut ad se ipsum dicitur uiuus habendo utique uitam, et eadem uita ipse est.

Propter hoc utique natura dicitur simplex, cui non sit aliquid habere, quod uel possit amittere; uel aliud sit habens, aliud quod habet; sicut uas aliquem liquorem aut corpus colorem aut aer lucem siue feruorem aut anima sapientiam. Nihil enim horum est id quod habet; nam neque uas liquor est, nec corpus color, nec aer lux siue feruor, neque anima sapientia eat. Hinc est quod etiam priuari possunt rebus quas habent, et in alios habitus uel qualitates uerti adque mutari, ut et uas euacuetur umore quo plenum est, et corpus decoloretur et aer tenebrescat siue frigescat et anima desipiat. Sed etsi sit corpus incorruptibile, quale sanctis in resurrectione promittitur, habet quidem ipsius incorruptionis inamissibilem qualitatem, sed manente substantia corporali non hoc est, quod ipsa incorruptio. Nam illa etiam per singulas partes [*]( 2 bonum est incom. v 3 esset e 5 diximus e 6 aut solus f. a. solus om. Vi 7 substantia a; substentia, in marg, substantia, e 9 eat sup. dan. V 11 uerba inclusa om. Vlpt 12 semet V b2 e; se ab1lptv 13 uiuus codd.; uiuens v 15 utique p; itaque reU. v Domb. dicitur natura p t 16 uel quod e 17 sicut et a f 19 liquorι̣ṩ V 20 neque corpus et neque aer elt 22 qualitate eubuerti I 28 at si p 24 dissipiat e 25 in res.... ipsius om. et 26 corruptionis t )

527
corporis tota est nec alibi maior, alibi minor; neque enim ulla pars est incorruptior quam altera; corpus uero ipsum maius est in toto quam in parte; et cum aliqua pars est in eo amplior, alia minor, non ea quae amplior est incorruptior quam ea quae minor. Aliud est itaque corpus, quod non ubique sui totum est, alia incorruptio, quae ubique eius tota est, quia omnis pars incorruptibilis corporis etiam ceteris inaequalis aequaliter incorrupta est. Neque enim uerbi gratia, quia digitus minor est quam tota manus, ideo incorruptibilior manus quam digitus. Ita cum sint inaequales manus et digitus, aequalis est tamen incorruptibilitas manus et digiti. Ac per hoc quamuis a corpore incorruptibili inseparabilis incorruptibilitas sit, aliud est tamen substantia, qua corpus dicitur, aliud qualitas eius, qua incorruptibile nuncupatur. Et ideo etiam sic non hoc est quod habet. Anima quoque ipsa, etiamsi semper sit sapiens, sicut erit cum liberabitur in aeternum, participatione tamen incommutabilis sapientiae sapiens erit, quae non est quod ipsa. Neque enim si aer infusa luce numquam deseratur, ideo non aliud est ipse, aliud lux qua inluminatur. Neque hoc ita dixerim, quasi aer sit anima, quod putauerunt quidam qui non potuerunt incorpoream cogitare naturam. Sed habent haec ad illa etiam in magna disparilitate quandam similitudinem, ut non inconuenienter dicatur sic inluminari animam incorpoream luce incorporea simplicis sapientiae Dei, sicut inluminatur aeris corpus luce corporea; et sicut aer tenebrescit ista luce desertus (nam nihil sunt aliud quae dicuntur locorum quorumcumque corporalium tenebrae quam aer carens luce), ita tenebrescere animam sapientiae luce priuatam. [*]( 1 nec alibi minor e 3 aliqua p; alia reM. v Domb. 5 ea quae codd. praeter V, in quo ea deest 8 et qualiter t 10 inaequales] aequales t 13 sit ex est corr. V quam V; que l 14 aliud b t v Domb.; alia V Va e lp f 18 lucem t 22 ab illa V; ad illam t in om. I dispar. magna I; dispar. in magna t 23 non conuenienter b 24 incorporea t lucem incorpoream V 25 luminatur t 27 colorum V locorumque bl t quorum que V a LZ l; ont. p 29 priuata t )
528

Secundum hoc ergo dicuntur illa simplicia, quae principaliter uereque diuina sunt, quod non aliud est in eis qualitas, aliud substantia, nec aliorum participatione uel diuina uel sapientia uel beata sunt. Ceterum dictus est in scripturis sanctis Spiritus sapientiae multiplex, eo quod multa in sese habeat; sed quae habet, haec et est, et ea omnia unus est. Neque enim multae, sed una sapientia est, in qua sunt infiniti quidam eique finiti thensauri rerum intellegibilium, in quibus sunt omnes inuisibiles adque incommutabiles rationes rerum etiam uisibilium et mutabilium, quae. per ipsam factae sunt. Quoniam Deus non aliquid nesciens fecit, quod nec de quolibet homine artifice recte dici potest; porro si sciens fecit omnia, ea utique fecit quae nouerat. Ex quo occurrit animo quiddam mirum, sed tamen uerum, quod iste mundus nobis notus esse non posset, nisi esset; Deo autem nisi notus esset, esse non posset._,

CAPUT XI. An eius beatitudinis, quam sancti angeli ab initio sui semper habuerunt, etiam illos spiritus, qui in ueritate non steterunt, participes fuisse credendum sit.

Quae cum ita sint, nullo modo quidem secundum spatium aliquod temporis prius erant spiritus illi tenebrae, quos angelos dicimus; sed simul ut facti sunt, lux facti sunt; non tamen tantum ita creati, ut quoquo modo essent et quoquo modo uiuerent; sed etiam inluminati, ut sapienter beateque uiuerent. Ab hac inluminatione auersi quidam angeli non obtinuerunt excellentiam sapientis beataeque uitae. quae procul [*]( 5 Sap. 7, 22 ) [*]( 2 in eis est F1 1) sese Va e Ip; se b t 6 haec] hoc codd. 7 infiniti quidam eique finiti Vbe Ip; infinita quaedam eique infiniti a I; infinita q. eique finiti t; immensi quidam atque infiniti v 8 thens. VI 9 rationes om. a1 11 aliquid non e 18 semper ab initio hab. p 20 fuisse om. p1 22 quidem modo v aliq. temp. spat. v 23 illi spiritus v 25 ita tantum v )

529
dubio non nisi aeterna est aeternitatisque suae certa adque secura; sed rationalem uitam licet insipientem sic habent, ut eam non possint amittere, nec si uelint. Quatenus autem, antequam peccassent, illius sapientiae fuerint participes, definire quis potest? In eius tamen participatione aequales fuisse istos illis, qui propterea uere pleneque beati sunt, quoniam nequaquam de suae beatitudinis aeternitate falluntur, quo modo dicturi sumus? quando quidem si aequales in ea fuissent, etiam isti in eius aeternitate mansissent pariter beati, quia pariter certi. Neque enim sicut uita, quamdiucumque fuerit, ita aeterna uita ueraciter dici poterit, si finem habitura sit; si quidem uita tantummodo uiuendo, aeterna uero finem non habendo nominata est. Quapropter quamuis non, quidquid aeternum, continuo beatum sit (dicitur enim etiam poenalis ignis aeternus): tamen si uere perfecteque beata uita non nisi aeterna est, non erat talis istorum, quandoque desitura et propterea non aeterna, siue id scirent, siue nescientes aliud putarent; quia scientes timor, nescientes error beatos esse utique non sinebat. Si autem hoc ita nesciebant, ut falsis incertisue non fiderent, sed utrum sempiternum an quandoque finem habiturum esset bonum suum, in neutram partem firma adsensione ferrentur: ipsa de tanta felicitate cunctatio eam beatae uitae plenitudinem, quam in sanctis angelis esse credimus, non habebat. Neque enim beatae uitae uocabulum ita contrahimus ad quasdam significationis angustias, ut solum Deum dicamus beatum; qui tamen uere ita beatus est, ut maior beatitudo esse non possit, in cuius conparatione, quod angeli beati sunt summa quadam sua beatitudine, quanta esse in angelis potest, quid aut quantum est? [*]( 2 sed codd.; sed et v 6 uere] habere t, quod in exemplari unde descriptus est t, bere exaratum erat 17 scientes V 19 incertis non t be 22 adsensionem Z11 24 habebant V; babant b; habent p 26 esse beatum e. uero e ita nere v 27 posset in eius t 28 summa quadam sua V; sua summa quadam rell. v Domb. ) [*]( XXXX Ang. opera Sectio V pare I. ) [*]( 34 )
530

CAPUT XII. De conparatione beatitudinis iustorum necdum obtinentium promissionis diuinae praemium et primorum in paradiso hominum ante peccatum.

Nec ipsos tantum, quod adtinet ad rationalem uel intellectualem creaturam, beatos nuncupandos putamus. Quis enim primos illos homines in paradiso negare audeat beatos fuisse ante peccatum, quamuis sua beatitudo quam diuturna uel utrum aeterna esset incertos (esset autem aeterna, nisi peccassent), cum hodie non inpudenter beatos uocemus, quos uidemus iuste ac pie cum spe futurae inmortalitatis hanc uitam ducere sine crimine uastante conscientiam, facile inpetrantes peccatis huius infirmitatis diuinam misericordiam. Qui licet de suae perseuerantiae praemio certi sint, de ipsa tamen perseuerantia sua reperiuntur incerti. Quis enim hominum se in actione prouectuque iustitiae perseueraturum usque in finem sciat, nisi aliqua reuelatione ab illo fiat certus, qui de hac re iusto latentique iudicio non omnes instruit, sed neminem fallit? Quantum itaque pertinet ad delectationem praesentis boni, beatior erat primus homo in paradiso, quam quilibet iustus in hac infirmitate mortali; quantum autem ad spem futuri, beatior quilibet in quibuslibet cruciatibus corporis, cui non opinione, sed certa ueritate manifestum est, sine fine se habiturum omni molestia carentem societatem angelorum in participatione summi Dei, quam erat ille homo sui casus incertus in magna illa felicitate paradisi. [*]( 3 optinentium V a; tenentium pqv 8 sua beatitudo codd.; de sua beatitudine v uel utrum om. b 9 incertos] incertum est p t; incertos esse, in marg. al. lib. hi incertum ê, e 12 astante V conscientia 1 facile petrantes e 14 de suo t 16 prouecta//, ex prouectuq; corr., superscripto x perfecta, b; profectuque v iustitia, a m. 2 in ras., b )

531

CAPUT XIII. An ita unius felicitatis omnes angeli sint creati, ut neque lapsuros se possent nosse qui lapsi sunt, et post ruinam labentium perseuerantiae suae praescientiam acceperint qui steterunt.

Quocirca cuiuis iam non difficulter occurrit utroque coniuncto effici beatitudinem, quam recto proposito intellectualis natura desiderat, hoc est, ut et bono incommutabili, quod Deus est, sine ulla molestia perfruatur et in eo se in aeternum esse mansurum nec ulla dubitatione cunctetur nec ullo errore fallatur. Hanc habere angelos lucis pia fide credimus; hanc nec antequam caderent habuisse angelos peccatores, qui sua prauitate illa luce priuati sunt, consequenti ratione colligimus; habuisse tamen aliquam, etsi non praesciam, beatitudinem, si uitam egerunt ante peccatum, profecto credendi sunt. Aut si durum uidetur, quando facti sunt angeli, alios credere ita factos ut non acciperent praescientiam uel perseuerantiae uel casus sui, alios autem ita ut ueritate certissima aeternitatem suae beatitudinis nossent, sed aequalis felicitatis omnes ab initio creati sunt, et ita fuerunt, donec isti, qui nunc mali sunt, ab illo bonitatis lumine sua uoluntate cecidissent: procul dubio multo est durius nunc putare angelos sanctos aeternae suae beatitudinis incertos, et ipsos de semet ipsis ignorare, quod nos de illis per scripturas sanctas nosse potuimus. Quis enim catholicus Christianus ignorat nullum nouum diabolum ex bonis angelis ulterius futurum, sicut nec istum in societatem bonorum angelorum ulterius rediturum? Veritas quippe in euangelio sanctis fidelibusque promittit, [*]( 4 lauentium VI 6 cuiuis] cuius, in marg. et quiuis, e; uiuis t 8 et o-m. V 9 se, extra lin. adscripto sanfl. b 10 mansuram alv nec] sine m. 2 in ras. e illa V 16 aut si .....sunt sup. lin. V 18 autem factos e 21 eunt om. t1 ab illo in spatio uacuo om. t 22 nunc putare] si nunc putant p t 23 sanctos om. e aeternitate a e: in margine aeternę sue beatitudinis, e beatitatis & ev incertosj perditos m. 2 in -rae. t 24 nos de] nosti t 25 crist. I ) [*]( 34* )

532
quod erunt aequales angelis Dei; quibus etiam promittitur, quod ibunt in uitam aeternam. Porro autem si nos certi sumus numquam nos ex illa inmortali felicitate casuros, illi uero si certi non sunt, iam potiores, non aequales eis erimus. Sed quia nequaquam Veritas fallit et aequales eis erimus, profecto etiam ipsi certi sunt suae felicitatis aeternae. Cuius illi alii quia certi non fuerunt (non enim erat eorum aeterna felicitas cuius certi essent, quae finem fuerat habitura), restat, ut aut inpares fuerint, aut, si pares fuerunt, post istorum ruinam illis certa scientia suae sempiternae felicitatis accesserit. Nisi forte quis dicat id, quod Dominus ait de diabolo in euangelio: Ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit, sic esse accipiendum, ut non solum homicida fuerit ab initio, id est initio humani generis, ex quo utique homo factus est, quem decipiendo posset occidere, uerum etiam ab initio suae conditionis in ueritate non steterit et ideo numquam beatus cum sanctis angelis fuerit, suo recusans esse subditus creatori et sua per superbiam uelut priuata potestate laetatus, ac per hoc falsus et fallax, quia nec quisquam potestatem Omnipotentis euadit, et qui per piam subiectionem noluit tenere quod uere est, adfectat per superbam elationem simulare quod non est, ut sic intellegatur etiam quod beatus Iohannes apostolus ait: Ab initio diabolus peccat, hoc est, ex quo creatus est, iustitiam recusauit, quam nisi pia Deoque subdita uoluntas habere non posset. Huic sententiae quisquis adquiescit, non cum illis haereticis sapit. id est Manichaeis, et si quae aliae pestes ita sentiunt, quod [*]( i Mt. 22, 30 2 ib. 25, 46 11 Io. 8, 44 23 1. Io. 3. 8 ) [*]( 3 simus b a I 4 si om. V Domb. 4 eis om. VI 7 post non fuerunt in e sequuntur merito ceciderunt illorum t 10 ruina V 11 idj hic a I 14 in initio t 15 possit l IS suo V sua superbia a, et in marg. e 19 elatus oe.f; lętatus marg. e nec quisquam Ii ne quisquam V; neque quisquam b et, marg. e Domb. nec umquam apv; nec uimquam t 20 piam] suam in ras. a 21 per superbiam et elationem a 25 posset Vabeptα possit Iv 27 hoc est lp destes] partes a )
533
suam quandam propriam tamquam ex aduerso quodam principio diabolus habeat naturam mali; qui tanta uanitate desipiunt, ut, cum uerba ista euangelica in auctoritate nobiscum habeant, non adtendant non dixisse Dominum: A ueritate alienus fuit; sed: In ueritate non stetit, ubi a ueritate lapsum intellegi uoluit, in qua utique si stetisset, eius particeps factus beatus cum sanctis angelis permaneret.

CAPUT XIIII. Quo genere locutionis dictum sit de diabolo, quod in ueritate non steterit, quia ueritas non est in eo.

Subiecit autem indicium, quasi quaesissemus, unde ostendatur, quod in ueritate non steterit, adque ait: Quia non est ueritas in eo. Esset autem in eo, si in illa stetisset. Locutione autem dictum est minus usitata. Sic enim uidetur sonare: In ueritate non stetit, quia ueritas non est in eo, tamquam ea sit causa, ut in ueritate non steterit, quod in eo ueritas non sit; cum potius ea sit causa, ut in eo ueritas non sit, quod in ueritate non stetit. Ista locutio est et in psalmo: Ego clamaui, quoniam exaudisti me Deus; cum dicendum fuisse uideatur: Exaudisti me Deus, quoniam clamaui. Sed cum dixisset: \'Ego clamaui*, tamquam ab eo quaereretur, unde se clamasse monstraret, ab effectu exauditionis Dei clamoris sui ostendit affectum; tamquam diceret: \'Hinc ostendo clamasse me, quoniam exaudisti me.\' [*]( 20 Ps. 16, 6 ) [*]( 1 tamquam om. t 2 mali oni. at 3 ut] et t 4 adtendunt, a m. 2, t 10 sterit VI; stetit q 15 loquutionem t 16 non est ueritas v 18 eo] ex VI cum ....... non sit om. bl .19 steterit v 21 fuisset, t punctis deletum, V 24 effectuul V )

534

CAPUT XV. Quid sentiendum sit de eo, quod dictum est: Ab initio diabolus peccat.

Illud etiam, quod ait de diabolo Iohannes: Ab initio diabolus peccat, non intellegunt, si natura talis est, nullo modo esse peccatum. Sed quid respondetur propheticis testimoniis, siue quod ait Esaias sub figurata persona principis Babyloniae diabolum notans: Quo modo cecidit Lucifer. qui mane oriebatur; siue quod Hiezechiel: In deliciis paradisi Dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus es? Ubi intellegitur fuisse aliquando sine peccato. Nam expresses ei paulo post dicitur: Ambulasti in diebus tuis sine uitio. Quae si aliter conuenientius intellegi nequeunt, oportet etiam illud, quod dictum est: In ueritate non stetit, sic accipiamus, quod in ueritate fuerit, sed non permanserit; et illud, quod ab initio diabolus peccat, non ab initio, ex quo creatus est, peccare putandus est, sed ab initio peccati, quod ab ipsius superbia coeperit esse peccatum. Nec illud, quod scriptum est in libro Iob, cum de diabolo sermo esset: Hoc est initium figmenti Domini, quod fecit ad inludendum ab angelis suis (cui consonare uidetur et psalmus, ubi legitur: Draco hic, quem finxisti ad inludendum ei), sic intellegendum est, ut existimemus talem ab initio creatum, cui ab angelis inluderetur, sed in hac poena post peccatum ordinatum. Initium ergo eius figmentum est Domini; non enim est ulla natura etiam in extremis infimisque bestiolis, quam non ille constituit, a quo est omnis modus, omnis species, omnis ordo, sine quibus [*]( 8 Esai. 14, 12 12 Hiezech. 28, 13 sq. 20 Iob 40, 14 22 Ps. lOS, 26 ) [*]( 2 dictum Va; scriptum pqv 4 etiam] autem 1 Iohannes. m. 2 addito apostolus, t 5 natura talis V l2 f; naturalis ae1l1ptα; naturale b e2 f) 7 Isaias ait v 10 lapidi V 12 ei] et I 13 conuenientibus 1 19 scriptum] dictum t 23 non sic t 24 non talem e )

535
nihil rerum inueniri uel cogitari potest; quanto magis angelica creatura, quae omnia cetera, quae Deus condidit, naturae dignitate praecedit!

CAPUT XVI. De gradibus et differentiis creaturarum, quas aliter pendit usus utilitatis, aliter ordo rationis.

In his enim, quae quoquo modo sunt et non sunt quod Deus est a quo facta sunt, praeponuntur uiuentia non uiuentibus, sicut ea, quae habent uim gignendi uel etiam adpetendi, his, quae isto motu carent; et in his, quae uiuunt, praeponuntur sentientia non sentientibus, sicut arboribus animalia; et in his, quae sentiunt, praeponuntur intellegentia non intellegentibus, sicut homines pecoribus; et in his, quae intellegunt, praeponuntur inmortalia mortalibus, sicut angeli hominibus. Sed ita praeponuntur naturae ordine; est autem alius adque alius pro suo cuiusque usu aestimationis modus, quo fit, ut quaedam sensu carentia quibusdam sentientibus praeponamus, in tantum, ut si potestas esset ea prorsus de natura rerum auferre uellemus, siue quem in ea locum habeant ignorantes. siue etiamsi sciamus nostris ea commodis postponentes. Quis enim non domi suae panem habere quam mures, nummos quam pulices malit? Sed quid mirum, cum in ipsorum etiam hominum aestimatione, quorum certe natura tantae est dignitatis, plerumque carius conparetur equus quam seruus, gemma quam famula? Ita libertate iudicandi plurimum distat ratio considerantis a necessitate indigentis seu uoluptate cupientis, cum ista quid per se ipsum in rerum gradibus [*]( 5 quas Va; quod pqv 6 perdit V; pendet v 15 ita Velpt; ista v Domb. adque alius om. e 19 uellimas t 20 etiam sciamus Vaelpt 21 domni Fabpm2 22 in Vaaeptαƒ;om. Iv 23 homines t 24 ut ante plerumque sup. lin. I 26 uoluntate Vlpt 27 ipsam e grandibus e )

536
pendat, necessitas autem quid propter quid expetat cogitat, et ista quid uerum luci mentis appareat. uoluptas uero quid iucundum corporis sensibus blandiatur expectat. Sed tantum ualet in naturis rationalibus quoddam ueluti pondus uoluntatis et amoris, ut, cum ordine naturae angeli hominibus, tamen lege iustitiae boni homines malis angelis praeferantur.

CAPUT XVII. Vitium malitiae non naturam esse, sed contra naturam, cui ad peccandum non Conditor causa est, sed uoluntas.

Propter naturam igitur, non propter malitiam diaboli, dictum recte intellegimus: Hoc est initium figmenti Domini. Quia sine dubio, ubi esset uitium malitiae, natura non uitiata praecessit. Vitium autem ita contra naturam est, ut non possit nisi nocere naturae. Non itaque esset uitium recedere a Deo, nisi naturae, cuius id uitium est, potius conpeteret esse cum Deo. Quapropter etiam uoluntas mala grande testimonium est naturae bonae. Sed Deus sicut naturarum bonarum optimus creator est, ita malarum uoluntatum iustissimus ordinator, ut, cum illae male utuntur naturis bonis, ipse bene utatur etiam uoluntatibus malis. Itaque fecit, ut diabolus institutione illius bonus, uoluntate sua malus, in inferioribus ordinatus inluderetur ab angelis eius, id est, ut prosint tentationes eius sanctis, quibus eas obesse desiderat. Et quoniam Deus, cum eum conderet, futurae malignitatis eius non erat [*]( per 1 pendeat t pendat in manifesto sit, necessitas autem quid propter d cogitat i aperiat qui expetat. ut in his quod uerum est luci mentis appareat, b quid uel propter a expetat- (= expetatur) p; expectat e cogitet v 2 et ista] et in his a lucis t uoluntas e l 3 expectat mss.; spectat Domb.2; exquirat v 4 ualet m. 1 in marg. a rationabilibus a 6 iustitiae dei t 14 Quia .... uitium om. bl esset mss, v; est Domb. 16 natura, in marg. nature, e 17 id] aliud VI 21 illi b male illae v 25 desiderant t )

537
utique ignarus et praeuidebat quae bona de malo eius esset ipse facturus: propterea psalmus ait: Draco hic, quem finxisti ad inludendum ei, ut in eo ipso quod eum finxit, licet per suam bonitatem bonum, iam per suam praescientiam praeparasse intellegatur quo modo illo uteretur et malo.

CAPUT XVIII. De pulchritudine uniuersitatis, quae per ordinationem Dei etiam ex contrariorum fit obpositione luculentior.

Neque enim Deus ullum, non dico angelorum, sed uel hominum crearet, quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commodaret adque ita ordinem saeculorum tamquam pulcherrimum carmen etiam ex quibusdam quasi antithetis honestaret. Antitheta enim quae appellantur in ornamentis elocutionis sunt decentissima, quae Latine uel appellentur obposita, uel, quod expressius dicitur, contraposita. Non est aput nos huius uocabuli; consuetudo, cum tamen eisdem ornamentis locutionis etiam sermo Latinus utatur, immo linguae omnium gentium. His antithetis et Paulus apostolus in secunda ad Corinthios epistula illum locum suauiter explicat, ubi dicit: Per arma iustitiae dextra et sinistra: per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et ueraces, ut qui ignoramur et cognoscimur; quasi morientes, et [*]( 22 2. Cor. 6, 7 sqq. ) [*]( e 1 utiquipvtignaras V prouidebat e l de malo Val p t f; de malis b Vi de loco, in marg, de malis, e 2 dracho V 10 lucentior q 14 tamque Vi etiam Velpta; om. abv 15 ex om. e 16 in ordinatione locutionis p; ordinationis et locutionis t 17 uel appellentur scripsi; ut appellentur Vablpαt f Domb.; appellentur omisso ut ei appellantur v 19 cum .. , locutionis in marg. t 22 dextra et sinistra V1pt; a dextra et sinistra a; a dext. et a sin. e; a dextris et a siniatris abv 24 sed uer. t )

538
ecce uiuimus, ut coherciti et non mortificati; ut tristes, semper autem gaudentes; sicut egeni, multos autem ditantes; tamquam nihil habentes et omnia possidentes. Sicut ergo ista contraria contrariis obposita sermonis pulchritudinem reddunt: ita quadam non uerborum, sed rerum eloquentia contrariorum obpositione saeculi pulchritudo conponitur. Apertissime hoc positum est in libro ecclesiastico isto modo: Contra malum bonum est et contra mortem uita; sic contra pium peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, bina bina, unum contra unum.

CAPUT XVIIII. Quid sentiendum uideatur de eo quod scriptum est: Diuisit Deus inter lucem et tenebras.

Quamuis itaque diuini sermonis obscuritas etiam ad hoc sit utilis, quod plures sententias ueritatis parit et in lucem notitiae producit, dum alius eum sic, alius sic intellegit (ita tamen ut, quod in obscuro loco intellegitur, uel adtestatione rerum manifestarum uel aliis locis minime dubiis adseratur: siue, cum multa tractantur, ad id quoque perueniatur, quod sensit ille qui scripsit, siue id lateat, sed ex occasione tractandae profundae obscuritatis alia quaedam uera dicantur): non mihi uidetur ab operibus Dei absurda sententia, si, cum lux prima illa facta est, angeli creati intelleguntur, inter sanctos angelos et inmundos fuisse discretum, ubi dictum est: Et diuisit Deus inter lucem et tenebras; et uocauit Deus lucem diem et tenebras uocauit noctem. Solus [*]( 8 Eccli. 33, 15 ) [*]( 1 ut temptati, in marg. ut coerciti. e 2 egentes a 3 locupletantes lptcc 8 hoc modo v 10 bina bina V ab bel p t cc; bina et bina v 13 de eo q. scr. pat om. p 17 producet t 21 sentit t id quidem lateat v 22 bera V1 23 absorda V1 24 illa prima v intelligantur a inter Vbelptα; et inter ac 25 sanctos, superscripto m. 2 quoque, b etiam mundos l 27 uocauit om. t )

539
quippe ille ista discernere potuit, qui potuit etiam priusquam caderent praescire casuros et priuatos lumine ueritatis in tenebrosa superbia remansuros. Nam inter istum nobis notissimum diem et noctem, id est inter hanc lucem et has tenebras, uulgatissima sensibus nostris luminaria caeli ut diuiderent imperauit: Fiant, inquit, luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram et diuidant inter diem et noctem; et paulo post: Et fecit, inquit, Deus duo luminaria magna, luminare maius in principia diei, et luminare minus in principia noctis, et stellas; et posuit illa Deus in firmamento caeli lucere super terram et praeesse diei et nocti et diuidere inter lucem et tenebras. Inter illam uero lucem, quae sancta societas angelorum est inlustratione ueritatis intellegibiliter fulgens, et ei contrarias tenebras, id est malorum angelorum auersorum a luce iustitiae taeterrimas mentes, ipse diuidere potuit, cui etiam futurum non naturae, sed uoluntatis malum occultum aut incertum esse non potuit.

CAPUT XX. De eo, quod post discretionem lucis adque tenebrarum dictum est: Et uidit Deus lucem quia bona est.

Denique nec illud est praetereundum silentio, quod, ubi dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, continuo subiunctum est: Et uidit Deus lucem quia bona est; non postea quam separauit inter lucem et tenebras et uocauit lucem diem et tenebras noctem, ne simul cum luce etiam talibus tenebris testimonium placiti sui perhibuisse uideretur. Nam ubi tenebrae [*]( a 1 illa e qui potuit om. e 2 c..derent ex conderent- corr. V lumine priu. v 3 sureruia tl mansuros t istum enim t nobis sup. lin. a 5 uulgatissimas Velt 10 in principia Vel p tv; in principio a b a f in luminare t 16 a luce sup. lin. a 18 autj ut t 22 quod esset bona p )

540
inculpabiles sunt, inter quas et lucem istam his oculis conspicuam luminaria caeli diuidunt, non ante, sed post infertur: Et uidit Deus quia bonum est. Posuit illa, inquit, in firmamento caeli lucere super terram et praeesse diei et nocti et separare inter lucem et tenebras. Et uidit Deus quia bonum est. Utrumque placuit, quia utrumque sine peccato est. Ubi autem dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Et uidit Deus lucem quia bona est; et postmodum infertur: Et separauit Deus inter lucem et tenebras; et uocauit Deus lucem diem et tenebras uocauit noctem: non hoc loco additum est: Et uidit Deus quia bonum est, ne utrumque appellaretur bonum, cum esset horum alterum malum, uitio proprio, non natura. Et ideo sola ibi lux placuit Conditori; tenebrae autem angelicae, etsi fuerant ordinandae, non tamen fuerant adprobandae.

CAPUT XXI. De aeterna et incommutabili scientia Dei ac uoluntate, qua semper illi uniuersa quae fecit sic placuerunt facienda, quem ad modum facta.

Quid est enim aliud intellegendum in eo, quod per omnia dicitur: Vidit Deus quia bonum est, nisi operis adprobatio secundum artem facti, quae sapientia Dei est? Deus autem usque adeo non, cum factum est, tunc didicit bonum, ut nihil eorum fieret, si ei fuisset incognitum. Dum ergo uidet quia bonum est, quod, nisi uidisset antequam fieret, non utique fieret: docet bonum esse, non discit. Et Plato quidem plus ausus est dicere, elatum esse scilicet Deum gaudio mundi [*]( 27 Tim. p. 37, C ) [*]( 1 inpalpabiles a 3 posuit Vab bel p t f; Et posuit v inquit om. α f 6 Utrumque codd.; Utr. enim v 7 ibi, in marg. ubi, e 10 et uocauit .... tenebras om. It uocauitque v 18 dei scientia p noluntate] bonitate V 19 quia semper p ei a 24 dicit V )

541
uniuersitate perfecta. Ubi et ipse non usque adeo desipiebat, ut putaret Deum sui operis nouitate factum beatiorem; sed sic ostendere uoluit artifici suo placuisse iam factum, quod placuerat in arte faciendum; non quod ullo modo Dei scientia uarietur, ut aliud in ea faciant quae nondum sunt, aliud quae iam sunt, aliud quae fuerunt; non enim more nostro ille uel quod futurum est prospicit, uel quod praesens est aspicit, uel quod praeteritum est respicit; sed alio modo quodam a nostrarum cogitationum consuetudine longe alteque diuerso. Ille quippe non ex hoc in illud cogitatione mutata, sed omnino incommutabiliter uidet; ita ut illa quidem, quae temporaliter fiunt, et futura nondum sint et praesentia iam sint et praeterita iam non sint, ipse uero haec omnia stabili ac sempiterna praesentia conprehendat; nec aliter oculis, aliter mente; non enim ex animo constat et corpore; nec aliter nunc et aliter antea et aliter postea; quoniam non sicut nostra, ita eius quoque scientia trium temporum, praesentis uidelicet et praeteriti uel futuri, uarietate mutatur, aput quem non est inmutatio nec momenti obumbratio. Neque enim eius intentio de cogitatione in cogitationem transit, in cuius incorporeo contuitu simul adsunt cuncta quae nouit; quoniam tempora ita nouit nullis suis temporalibus notionibus, quem ad modum temporalia mouet nullis suis temporalibus motibus. Ibi ergo uidit bonum esse quod fecit, ubi bonum esse uidit ut faceret; nec quia factum uidit scientiam duplicauit uel ex aliqua parte auxit, tamquam minoris scientiae fuerit priusquam faceret quod uideret, qui tam perfecte non operaretur, nisi tam perfecta scientia, cui nihil ex eius operibus adderetur. Quapropter. si tantummodo nobis insinuandum esset quis fecerit [*](18 lac. 1, 17 ) [*]( 1 desapiebat V; decipiebat t2 2 nouitatem VI 4 in arte om. e 5 fiant t 7 prospicit] praeficit Vt 8 recipit e 9 lateque e a 12 praeterita iam] preteritatem t 15 nunc et aliter Vabept; et om. I v 21 contuitu Vbelv; intuitu apt a f 25 uel ex, m. 2 in ut ex corr., V )
542
lucem, sufficeret dicere, fecit Deus lucem; si autem non solum quis fecerit, uerum etiam per quid fecerit, satis esset ita enuntiari: Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux; ut non tantum Deum, sed etiam per Verbum lucem fecisse nossemus. Quia uero tria quaedam maxime scienda de creatura nobis oportuit intimari, quis eam fecerit, per quid fecerit, quare fecerit: Dixit Deus, inquit: Fiat lux, et facta est lux. Et uidit Deus lucem quia bona est. Si ergo quaerimus, quis fecerit: Deus est; si per quid fecerit: Dixit: Fiat, et facta est; si quare fecerit: Quia bona est. Nec auctor est excellentior Deo, nec ars efficacior Dei uerbo, nec causa melior quam ut bonum crearetur a [Deo] bono. Hanc etiam Plato causam condendi mundi iustissimam dicit, ut a bono Deo bona opera fierent; siue ista legerit, siue ab his qui legerant forte cognouerit; siue acerrimo ingenio inuisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspexerit, siue ab his qui ista conspexerant et ipse didicerit.

CAPUT XXII. De his, quibus in uniuersitate rerum a bono Creatore bene conditarum quaedam displicent, et putant nonnullam malam esse naturam.

Hanc tamen causam, id est ad bona creanda bonitatem Dei, hanc, inquam, causam tam iustam adque idoneam, quae diligenter considerata et pie cogitata omnes controuersias quaerentium mundi originem terminat, quidam haeretici non uiderunt, quia egenam carnis huius fragilemque mortalitatem iam de iusto supplicio uenientem, dum ei non conueniunt, plurima [*]( 13 Tim. p. 30 15 Rom. I, 20 ) [*]( 1 Deus fecit v 6 per quid fecit l 7 quare fecerit ora. t Deus dixit v 12 crearetur a Deo bono] creatura bona (enatum fortasse ex creatur a bono) p t [Deo] om. Vbl1 bono deo a e 14 legerint VI 17 ita e 21 ullam Vpqa esse nat. malam v 26 iam J itam el; istam ei 27 supplicio) iudicio t )

543
offendunt, sicut ignis aut frigus aut fera bestia aut quid eius modi; nec adtendunt, quam uel in suis locis naturisque uigeant pulchroque ordine disponantur, quantumque uniuersitati rerum pro sui portione decoris tamquam in communem rem publicam conferant uel nobis ipsis, si eis congruenter adque scienter utamur, commoditatis adtribuant, ita ut uenena ipsa, quae per inconuenientiam perniciosa sunt, conuenienter adhibita in salubria medicamenta uertantur; quamque a contrario etiam haec, quibus delectantur, sicut cibus et potus et ista lux, inmoderato et inopportuno usu noxia sentiantur. Unde nos admonet diuina prouidentia non res insipienter uituperare, sed utilitatem rerum diligenter inquirere, et ubi nostrum ingenium uel infirmitas deficit, ita credere occultam, sicut erant quaedam, quae uix potuimus inuenire; quia et ipsa utilitatis occultatio aut humilitatis exercitatio est aut elationis adtritio; cum omnino natura nulla sit malum nomenque hoc non sit nisi priuationis boni. Sed a terrenis usque ad caelestia et a uisibilibus usque ad inuisibilia sunt aliis alia bona meliora, ad hoc inaequalia, ut essent omnia; Deus autem ita est artifex magnus in magnis, ut minor non sit in paruis; quae parua non sua granditate (nam nulla est), sed artificis sapientia metienda sunt; sicut in specie uisibilis hominis, si unum radatur supercilium, quam propemodum nihil corpori, et quam multum detrahitur pulchritudini, quoniam non mole constat, sed parilitate ac dimensione membrorum! Nec sane multum mirandum est, quod hi, qui nonnullam malam putant esse naturam suo quodam contrario exortam propagatamque principio, nolunt accipere istam causam creationis rerum, ut bonus Deus conderet bona, credentes [*]( 1 aut quid elptv; uel quid V (quid ex quod corr.), ab huiusmodi v 4 pro eui portione p; pro suis portionis t; pro suis portionibus rell. v Domb. publicam om. a 8 quamquam ea contr. I 9 et ante U U potus om. I 10 inopportunosạ̇noxia V m. 1 corr. 11 utilitate rer. diligentes t 13 deficit Vab2l2pt t; defecit blell αƒ occulta ept 16 nisi sit non VI priuatio///, I 18 inuilia r* 24 demensione 11 27 exortum t )
544
eum potius ad haec mundana molimina rebellantis aduersum se mali repellendi extrema necessitate perductum suamque naturam bonam malo cohercendo superandoque miscuisse, quam turpissime pollutam et crudelissime captiuatam et obpressam labore magno uix mundet ac liberet; non tamen totam, sed quod eius non potuerit ab illa inquinatione purgari, tegmen ac uinculum futurum hostis uicti et inclusi. Sic autem Manichaei non desiperent uel potius insanirent, si Dei naturam, sicuti est, incommutabilem adque omnino incorruptibilem crederent, cui nocere nulla res possit; animam uero, quae uoluntate mutari in deterius et peccato corrumpi potuit adque ita incommutabilis ueritatis luce priuari, non Dei partem nec eius naturae, quae Dei est, sed ab illo conditam longe inparem Conditori Christiana sanitate sentirent.

CAPUT XXIII. De errore, in quo Origenis doctrina culpatur.

Sed multo est mirandum amplius, quod etiam quidam, qui unum nobiscum credunt omnium rerum esse principium, ullamque naturam, quae non est quod Deus est, nisi ab illo conditore esse non posse, noluerunt tamen istam causam fabricandi mundi tam bonam ac simplicem bene ac simpliciter credere, ut Deus bonus conderet bona et essent post Deum quae non essent quod est Deus, bona tamen, quae non faceret nisi bonus Deus; sed animas dicunt, non quidem partes Dei, sed factas a Deo, peccasse a Conditore recedendo et diuersis progressibus pro diuersitate peccatorum a caelis usque ad terras diuersa corpora quasi uincula meruisse, et hunc esse mundum eamque causam mundi fuisse faciendi, non ut conderentur bona, sed ut mala cohiberentur. Hinc Origenes iure culpatur. In libris [*]( 1 aduersus t 2 malis repellendis a 3 coherendo l t; coercendoque omisso superando e 5 totam tamen v 9 immutabilem e I 10 re t anima t 13 deus b 16 culpatus V; culpatur a; inculpatur pqt) I? mir. est. e q̇ụ̇ạ̇ṃ̇ quod V 18 nullamque e 19 nisi sup. lin. V 23 deus eat e 29 hinc Va b elp t V; hic a f Domb. )

545
enim, quos appellat nep2 ἀρχω̄ν, id est de principiis, hoc sensit, hoc scripsit. Ubi plus quam dici potest miror hominem in ecclesiasticis litteris tam doctum et exercitatum non adtendisse, primum quam hoc esset contrarium scripturae huius tantae auctoritatis intentioni, quae per omnia opera Dei subiungens: Et uidit Deus, quia bonum est, conpletisque omnibus inferens: Et uidit Deus omnia, quae fecit, et ecce bona ualde, nullam aliam causam faciendi mundi intellegi uoluit, nisi ut bona fierent a bono Deo. Ubi si nemo peccasset, tantummodo naturis bonis esset mundus ornatus et plenus; et quia peccatum est, non ideo cuncta sunt inpleta peccatis, cum bonorum longe maior numerus in caelestibus suae naturae ordinem seruet; nec mala uoluntas, quia naturae ordinem seruare noluit, ideo iusti Dei leges omnia bene ordinantis effugit; quoniam sicut pictura cum colore nigro loco suo posito, ita uniuersitas rerum, si quis possit intueri, etiam cum peccatoribus pulchra est, quamuis per se ipsos consideratos sua deformitas turpet.

Deinde uidere debuit Origenes et quicumque ita sapiunt, si haec opinio uera esset, mundum- ideo factum, ut animae pro meritis peccatorum suorum tamquam ergastula, quibus poenaliter includerentur, corpora acciperent, superiora et leuiora quae minus, inferiora uero et grauiora quae amplius peccauerunt, daemones, quibus deterius nihil est, terrena corpora, quibus inferius et grauius nihil est, potius quam homines etiam bonos habere debuisse. Nunc uero, ut intellegeremus animarum merita non qualitatibus corporum esse pensanda, aerium pessimus daemon, homo autem, et nunc licet malus longe minoris mitiorisque malitiae, et certe ante peccatum, tamen luteum corpus accepit. Quid autem stultius dici potest, [*]( 1 appellabat b sentit t 4 est t et huius i 8 faciendo mun. 0 dum p; faciendum mundum t 10 naturaliṩ boni V esset bonis b ordinatus V 15 posito V b If; posita a e p t αν 17 est ont. i 19 ita] ista e; sic scribendum esse suspicatur Domb. 26 bonos codd.; malos v 80 stultitius t ) [*]( XXXX Ang. opera Sectio V pare I. ) [*]( 35 )

546
quam isto sole, ut in uno mundo unus esset, non decori pulchritudinis uel etiam saluti rerum corporalium consuluisse artificem Deum, sed hoc potius euenisse, quia una anima sic peccauerat, ut tali corpore mereretur includi? ac per hoc si contigisset, ut non una, sed duae; immo non duae, sed decem uel centum similiter aequaliterque peccassent, centum soles haberet hic mundus? Quod ut non fieret, non opificis prouisione mirabili ad rerum corporalium salutem decoremque consultum est, sed contigit potius tanta unius animae progressione peccantis, ut sola corpus tale mereretur. Non plane animarum, de quibus nesciunt quid loquantur, sed eorum ipsorum, qui talia sapiunt multum longe a ueritate, [et] merito est cohercenda progressio. Haec ergo tria, quae superius commendaui, cum in unaquaque creatura requirantur, quis eam fecerit, per quid fecerit, quare fecerit, ut respondeatur Deus, per Verbum, quia bona est\', utrum altitudine mystica nobis ipsa trinitas intimetur, hoc est Pater et Filius et Spiritus sanctus, an aliquid occurrat, quod hoc loco scripturarum id accipiendum esse prohibeat, multi sermonis est quaestio, nec omnia uno uolumine ut explicemus urgendum est. [*]( 14 p. 542, 5 ) [*]( 1 isto sole scripsi, cum saepe in codicibus pro ablatiuo singulari accusatiuus legatur (cf. inlatam mortelp C 43, 8; fronterp C 48, 21; honorerp C 76, 10; mercedeqi C 146,11; perpetuali C 155, 16; Africaip C 160, 22; felicitatem C 19t, 19 etc.; cf. V 516, 27. 521, 9.10. 527, 24. 541, 2. 550, 14); istum solem codd. praeter p; per istum solem pr Dombart istum solem retinet anacoluthon statuens, mallet tamen scribi iste sol ut decore F112 3 uenisse t 12 uulgo distinguitur; qui talia sapiunt, multum longe a ueritate [et] merito est cohercenda progressio. [et] om. a, inclusit Domb. 18 ergo sunt tria p 14 unaquaeque V requirantur V; requiruntur rell. v 18 an] in I hoc Vbel; in hoc aptav )
547

CAPUT XXIIII. De trinitate diuina, quae per omnia opera sua significationis suae sparsit indicia.

Credimus et tenemus et fideliter praedicamus, quod Pater genuerit Verbum, hoc est sapientiam, per quam facta sunt omnia, unigenitum Filium, unus unum, aeternus coaeternum, summe bonus aequaliter bonum; et quod Spiritus sanctus simul et Patris et Filii sit Spiritus et ipse consubstantialis et coaeternus ambobus; adque hoc totum et trinitas sit propter proprietatem personarum et unus Deus propter inseparabilem diuinitatem, sicut unus Omnipotens propter inseparabilem omnipotentiam; ita tamen, ut etiam cum de singulis quaeritur unusquisque eorum et Deus et omnipotens esse respondeatur; cum uero de omnibus simul, non tres di uel tres omnipotentes, sed unus Deus omnipotens; tanta ibi est in tribus inseparabilis unitas, quae sic se uoluit praedicari. Utrum autem boni Patris et boni Filii Spiritus sanctus, quia communis ambobus est, recte bonitas dici possit amborum, non audeo temerariam praecipitare sententiam; uerum tamen amborum eum dicere sanctitatem facilius ausus fuero, non amborum quasi qualitatem, sed ipsum quoque substantiam et tertiam in trinitate personam. Ad hoc enim me probabilius ducit, quod, cum sit et Pater spiritus et Filius spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus, proprie tamen ipse uocatur Spiritus sanctus tamquam sanctitas substantialis et consubstantialis amborum. Sed si nihil est aliud bonitas diuina quam sanctitas, profecto et intellegentia rationis est, non praesumtionis audacia, ut in operibus Dei secreto quodam loquendi modo, quo nostra exerceatur [*]( 2 sua opera p 8 constitutialis, lineolis deletum, in marg. Csubstantialis, e 10 dene sit a diuinitatem .... inseparabilem ont. 11 11 unus om. a 20 quasi qualit., in marg. quasi aequalitate, e 21 ipsam e 22 me om. t 25 si om. a 61 ll 26 aliud est v intellegentia, sic scribendo locum Dombartio obscuriorem visum emendari posse puto; illa diligentia codd. v ) [*]( 35* )

548
intentio, eadem nobis insinuata intellegatur trinitas, unamquamque creaturam quis fecerit, per quid fecerit, propter quid fecerit. Pater quippe intellegitur Verbi, qui dixit ut fiat; quod autem illo dicente factum est, procul dubio per Verbum factum est; in eo uero quod dicitur: Vidit Deus, quia bonum est, satis significatur Deum nulla necessitate, nulla suae cuiusquam utilitatis indigentia, sed sola bonitate fecisse quod factum est, id est, quia bonum est; quod ideo postea quam factum est dicitur, ut res, quae facta est, congruere bonitati, propter quam facta est, indicetur. Quae bonitas si Spiritus sanctus recte intellegitur, uniuersa nobis trinitas in suis operibus intimatur. Inde est ciuitatis sanctae, quae in sanctis angelis sursum est, et origo et informatio et beatitudo. Nam si quaeratur unde sit: Deus eam condidit; si unde sit sapiens: a Deo inluminatur; si unde sit felix: Deo fruitur; subsistens modificatur, contemplans inlustratur, inhaerens iucundatur; est, uidet, amat; in aeternitate Dei uiget, in ueritate Dei lucet, in bonitate Dei gaudet.

CAPUT XXV. De tripertita totius philosophiae disciplina.

Quantum intellegi datur, hinc philosophi sapientiae disciplinam tripertitam esse uoluerunt, immo tripertitam esse animaduertere potuerunt (neque enim ipsi instituerunt ut ita esset. sed ita esse potius inuenerunt), cuius una pars appellaretur physica, altera logica, tertia ethica (quarum nomina Latina iam multorum litteris frequentata sunt, ut naturalis, rationalis moralisque uocarentur; quas etiam in octauo libro breuiter strinximus); non quo sit consequens, ut isti in his tribus [*]( 27 c. 4 sqq. ) [*]( 1 trinitas unaquaeque trinitas unamquamq. craturam V; trin. unaquaque trinitas unamquamque creaturam t 2 per quid fec. propter quid fecerit om. t 3 ut om. a v 6 dena tl 7 indigentiam tl 10 nisi V 11 et uniuersa e 12 rursum i 17 uiget m. rec. ex uidet corr. V 25 hetica V 26 ration. natur. V tX 28 strinximua abep f; instrinx. VI a; perstr. v quo codd.; quod v )

549
aliquid secundum Deum de trinitate cogitauerint, quamuis Plato primus istam distributionem repperisse et commendasse dicatur, cui neque naturarum omnium auctor nisi Deus uisus est neque intellegentiae dator neque amoris, quo bene beateque uiuitur, inspirator. Sed certe cum et de natura rerum et de ratione indagandae ueritatis et de boni fine, ad quem cuncta quae agimus referre debemus, diuersi diuersa sentiant: in his tamen tribus magnis et generalibus quaestionibus omnis eorum uersatur intentio. Ita cum in unaquaque earum quid quisque sectetur multiplex discrepantia sit opinionum, esse tamen aliquam naturae causam, scientiae formam, uitae summam nemo cunctatur. Tria etiam sunt, quae in unoquoque homine artifice spectantur, ut aliquid efficiat: natura, doctrina, usus; natura ingenio, doctrina scientia, usus fructu diiudicandus est. Nec ignoro, quod proprie fructus fruentis, usus utentis sit, adque hoc interesse uideatur, quod ea re frui dicimur, quae nos non ad aliud referenda per se ipsa delectat; uti uero ea re, quam propter aliud quaerimus (unde temporalibus magis utendum est, quam fruendum, ut frui mereamur aeternis; non sicut peruersi, qui frui uolunt nummo, uti autem Deo; quoniam . non nummum propter Deum inpendunt, sed Deum propter nummum colunt); uerum tamen eo loquendi modo, quem plus obtinuit consuetudo, et fructibus utimur et usibus fruimur; nam et fructus iam proprie dicuntur agrorum, quibus utique omnes temporaliter utimur. Hoc itaque more usum dixerim , in his tribus, quae in homine spectanda commonui, quae sunt natura, doctrina, usus. Ex his propter obtinendam [*](4 quolibet quo bene V quod bene e uiuatur 61 6 indagandae Vabev; inueniendae e in marg., l p t αƒ ad] at V ad quem m. 2 ex atq; corr. I 10 sit discrep. v 12 cunctetur, e ex a corr., b 13 expectantur b t usu e 16 dicimus VI nos om. e 17 ad om. bl per sup. lin, b ipsa Va; ipsam blpν nisi per se ipsa, in marg. sed, e; nisi per se ipsam a I delectat, in marg. delectatur, e 19 est] scit tl; sit t2 20 quia VI 24 dicantur Y\' • 25 nen F1 )
550
beatam uitam tripertita, ut dixi, a philosophis inuenta est disciplina, naturalis propter naturam, rationalis propter doctrinam, moralis propter usum. Si ergo natura nostra esset a nobis, profecto et nostram nos genuissemus sapientiam, nec eam doctrina, id est aliunde discendo, percipere curaremus; et noster amor a nobis profectus et ad nos relatus et ad beate uiuendum sufficeret, nec bono alio quo frueremur ullo indigeret; nunc uero quia natura nostra, ut esset, Deum habet auctorem, procul dubio ut uera sapiamus ipsum debemus habere doctorem, ipsum etiam ut beati simus suauitatis intimae largitorem._

CAPUT XXVIDe imagine summae trinitatis, quae secundum quendam modum in natura etiam necdum beatificati hominis inuenitur.

Et nos quidem in nobis, tametsi non aequalem, immo ualde longeque distantem, neque coaeternam et, quo breuius totum dicitur, non eiusdem substantiae, cuius Deus est, tamen qua Deo nihil sit in rebus ab eo factis natura propinquius, imaginem Dei, hoc est illius summae trinitatis, agnoscimus, adhuc reformatione perficiendam, ut sit etiam similitudine proxima. Nam et sumus et nos esse nouimus et id esse ac nosse diligimus. In his autem tribus, quae dixi, nulla nos falsitas ueri similis turbat. Non enim ea sicut illa, quae foris sunt, ullo sensu corporis tangimus, uelut colores uidendo, sonos audiendo, odores olfaciendo, sapores gustando, dura et mollia contrectando sentimus, quorum sensibilium etiam imagines eis [*]( 1 tripertitam V 4 nos sup. lin. I 5 doctrinam t 6 et ad Vp t Domb.; et om. ab I v beatae V 7 alio bono p t fruemur % 10 ductorem II 14 naturam V 15 hominis inuenitur om. ql 16 Et quidem nos a 18 dicitur, in marg. dicatur, e est Deus v quia V1 et 19 naturam V 20 summae illius v adhuc, in marg. ad hoc, e; ad It reformationem perficiendam e1t 22 id otn. Vab I 25 audiendos VI )

551
simillimas nec iam corporeas cogitatione uersamus, memoria tenemus et per ipsas in istorum desideria concitamur; sed sine ulla phantasiarum uel phantasmatum imaginatione ludificatoria mihi esse me idque nosse et amare certissimum est. Nulla in his ueris Academicorum argumenta formido dicentium: Quid si falleris? Si enim fallor, sum. Nam qui non est, utique nec falli potest: ac per hoc sum, si fallor. Quia sum ergo si fallor, quo modo esse me fallor, quando certum est me esse, si fallor? Quia igitur essem qui fallerer, etiamsi fallerer, procul dubio in eo, quod me noui esse, non fallor. Consequens est autem, ut etiam in eo, quod me noui nosse, non fallar. Sicut enim noui esse me, ita noui etiam hoc ipsum, nosse me. Eaque duo cum amo, eundem quoque amorem quiddam tertium nec inparis aestimationis eis quas noui rebus adiungo. Neque enim fallor amare me, cum in his quae amo non fallar; quamquam etsi illa falsa essent, falsa me amare uerum esset. Nam quo pacto recte reprehenderer et recte prohiberer ab amore falsorum, si me illa amare falsum esset? Cum uero et illa uera adque certa sint, quis dubitet quod eorum, cum amantur, et ipse amor uerus et certus est? Tam porro nemo est qui esse se nolit, quam nemo est qui non esse beatus uelit. Quo modo enim potest beatus esse, si nihil sit?

CAPUT XXVII. De essentia et scientia et utriusque amore.

Ita uero ui quadam naturali ipsum esse iucundum est, ut non ob aliud et hi qui miseri sunt nolint interire et, cum se miseros esse sentiant, non se ipsos de rebus, sed miseriam [*]( 1 cogitationes uersamnr t 4 meque id jp 5 achadem. VI 6 uel sum a 7 si fallor om. p t si quia sum fallor p; si quia hoc sunt fallor t; quia ergo sum, omisso si fallor, V e; quia ergo sum si fallor ablν 9 etiamsi fallerer om. t 10 esse] nosse e 11 etiam] iam V fallor Vbl 12 me esse v 15 non fallor t1 16 990 essent V 18 et illa codd. v; ad illa l; et om. Domb. 20 nemo ..... quam om. VI 21 beatne esse v 25 ui] ut t )

552
suam potius auferri uelint. Illis etiam, qui et sibi miserrimi apparent et plane sunt et non solum a sapientibus, quoniam stulti, uerum et ab his, qui se beatos putant, miseri iudicantur, quia pauperes adque mendici sunt, si quis inmortalitatem daret, qua nec ipsa miseria moreretur, proposito sibi quod, si in eadem miseria semper esse nollent, nulli et nusquam essent futuri, sed omni modo perituri, profecto exultarent laetitia et sic semper eligerent esse quam omnino non esse. Huius rei testis est notissimus sensus illorum. Unde enim mori metuunt et malunt in illa aerumna uiuere, quam eam morte finire, nisi quia satis apparet quam refugiat natura non esse? Adque ideo cum se nouerint esse morituros, pro magno beneficio sibi hanc inpendi misericordiam desiderant, ut aliquanto productius in eadem miseria uiuant tardiusque moriantur. Procul dubio ergo indicant, inmortalitatem, saltem talem quae non habeat finem mendicitatis, quanta gratulatione susciperent. Quid? animalia omnia etiam inrationalia, quibus datum non est ista cogitare, ab inmensis draconibus usque ad exiguos uermiculos nonne se esse uelle adque ob hoc interitum fugere omnibus quibus possunt motibus indicant? Quid? arbusta omnesque frutices, quibus nullus est sensus ad uitandam manifesta motione perniciem, nonne ut in auras tutum cacuminis germen emittant, aliud terrae radicis adfigunt, quo alimentum trahant adque ita suum quodam modo esse conseruent? Ipsa postremo corpora, quibus non solum sensus, sed nec ulla saltem seminalis est uita, ita tamen uel exiliunt in superna uel in ima descendunt uel librantur in mediis, ut essentiam suam. ubi secundum naturam possunt esse, custodiant.

Iam uero nosse quantum ametur quamque falli nolit humana [*]( 7 esse V 8 non om. et 9 eorum t 11 morte t 13 misericordia t 16 habeafit V 17 inrationalia Vv; inrationabilia abelpta. 21 fructifices p 22 cacuminis V2, b in marg., e 1 a; caminis VI; cuIminis abpt 23 aliud Vbelptαƒ ialtius a v radicis Vbeta: radices alp f v 24 ι̣ṣṭạ, in marg. ita, e 27 ạn ima V 28 custodiunt Vx )

553
natura, uel hinc intellegi potest, quod lamentari quisque sana mente mauult quam laetari in amentia. Quae uis magna adque mirabilis mortalibus praeter homini animantibus nulla est, licet eorum quibusdam ad istam lucem contuendam multo quam nobis sit acrior sensus oculorum; sed lucem illam incorpoream contingere nequeunt, qua mens nostra quodam modo radiatur, ut de his omnibus recte iudicare possimus. Nam in quantum eam capimus, in tantum id possumus. Verum tamen inest in sensibus inrationalium animantium, etsi scientia nullo modo, at certe quaedam scientiae similitudo; cetera autem rerum corporalium, non quia sentiunt, sed quia sentiuntur, sensibilia nuncupata sunt. Quorum in arbustis hoc simile est sensibus, quod aluntur et gignunt. Verum tamen et haec et omnia corporalia latentes in natura causas habent; sed formas suas, quibus mundi huius uisibilis structura formosa est, sentiendas sensibus praebent, ut pro eo, quod nosse non possunt, quasi innotescere uelle uideantur. Sed nos ea sensu corporis ita capimus, ut de his non sensu corporis iudicemus. Habemus enim alium interioris hominis sensum isto longe praestantiorem, quo iusta et iniusta sentimus, iusta per intellegibilem speciem, iniusta per eius priuationem. Ad huius sensus officium non acies pupulae, non foramen auriculae, non spiramenta narium, non gustus faucium, non ullus corporeus tactus accedit. Ibi me et esse et hoc nosse certus sum, et haec amo adque amare me similiter certus sum. [*]( a 6 nequeynt V quia V 7 radiatur Fab bel p e a; irradiatnr v 8 id] et t a; ad id V; om. p 9 in om. e v inrationabilium t 10 at] ad Y 11; ac tx; hac f1 scientia V1 12 eentiantur V 14 et ante omnia om. V 16 pro sup. lin. V 18 capimur t 19 aliud e 21 iniusta] intellegibilem l 22 pupulae V a1; populae t; pupillae rell. v 23 spiramen e; inspiramenta t gustos t facium F1 24 nullus e11 25 nosBe] non esse t 26 sum] anum m. rec. rescriptum V )
554

CAPUT XXVIII. An etiam ipsum amorem, quo et esse et scire diligimus, diligere debeamus, quo magis diuinae trinitatis imagini propinquemus.

Sed de duobus illis, essentia scilicet et notitia, quantum amentur in nobis, et quem ad modum etiam in ceteris rebus, quae infra sunt, eorum reperiatur, etsi differens, quaedam tamen similitudo, quantum suscepti huius operis ratio uisa est postulare, satis diximus; de amore autem, quo amantur, utrum et ipse amor ametur, non dictum est. Amatur autem; et hinc probamus, quod in hominibus, qui rectius amantur, ipse magis amatur. Neque enim uir bonus merito dicitur qui scit quod bonum est, sed qui diligit Quur ergo et in nobis ipsis non et ipsum amorem nos amare sentimus, quo amamus quidquid boni amamus? Est enim et amor, quo amatur et quod amandum non est, et istum amorem odit in se, qui illum diligit, quo id amatur quod amandum est. Possunt enim ambo esse in uno homine, et hoc bonum est homini, ut illo proficiente quo bene uiuimus, iste deficiat quo male uiuimus, donec ad perfectum sanetur et in bonum commutetur omne quod uiuimus. Si enim pecora essemus, carnalem uitam et quod secundum sensum eius est amaremus idque esset sufficiens bonum nostrum et secundum hoc, cum esset nobis bene, nihil aliud quaereremus. Item si arbores essemus, nihil quidem sentiente motu amare possemus, uerum tamen id quasi adpetere uideremur, quo feracius essemus uberiusque fructuosae. Si essemus lapides aut fluctus aut uentus aut flamma uel quid huius modi, sine ullo quidem sensu adque uita, non tamen nobis deesset quasi quidam nostrorum locorum adque ordinis adpetitus. Nam uelut amores corporum momenta sunt ponderum, siue deorsum grauitate sine sursum [*]( 4 propinquamus pqv 9 ca, in marg. quo, e 14 amamuis V 15 et ante amor om. t 17 quoḍ id V 22 sensus a 26 ueracins t 28 huius modi V; eiusmodi rell. v )

555
leuitate nitantur. Ita enim corpus pondere, sicut animus amore fertur, quocumque fertur. Quoniam igitur homines sumus ad nostri creatoris imaginem creati, cuius est uera aeternitas, aeterna ueritas, aeterna et uera caritas, estque ipse aeterna et uera et cara trinitas neque confusa neque separata: in his quidem rebus, quae infra nos sunt, quoniam et ipsa nec aliquo modo essent nec aliqua specie continerentur nec aliquem ordinem uel adpeterent uel tenerent, nisi ab illo facta essent, qui summe est, qui summe sapiens est, qui summe bonus est, tamquam per omnia, quae fecit mirabili stabilitate, currentes quasi quaedam eius alibi magis, alibi minus inpressa uestigia colligamus; in nobis autem ipsis eius imaginem contuentes tamquam minor ille euangelicus filius ad nosmet ipsos reuersi surgamus et ad illum redeamus, a quo peccando recesseramus. Ibi esse nostrum non habebit mortem, ibi nosse nostrum non habebit errorem, ibi amare nostrum non habebit offensionem. Nunc autem tria ista nostra quamuis certa teneamus nec aliis ea credamus testibus, sed nos ipsi praesentia sentiamus adque interiore ueracissimo cernamus aspectu, tamen, quamdiu futura uel utrum numquam defutura et quo si male, quo autem si bene agantur peruentura sint, quoniam per nos ipsos nosse non possumus, alios hinc testes uel quaerimus uel habemus: de quorum fide quur nulla debeat esse dubitatio, non est iste, sed posterior erit diligentius disserendi locus. In hoc autem libro de ciuitate Dei, quae non peregrinatur in huius uitae mortalitate, sed inmortalis semper in caelis est, id est de angelis sanctis Deo cohaerentibus, qui nec fuerunt umquam [*]( 12 Lc. 15, 18 ) [*]( 4 uera caritas superscripto trinitas b estque] ///que, est (?) eraso, b ipse Vel p t a; ipsa abv 5 his] eis v 6 nos] a (= on) e nec ipsa af1 10 currentis V t 11 magis m. 2 in maias corr. V 14 et Vabelp t; ut f\'V eamus Vble 15. 16 ibi in ubi corr. b IS nossej esse t 17 ista tria v 19 tamquam diu e 20 futura pl t2 quos si t si male] simile e si bene.. si male v 25 non] nunc 1 t peregrinantur e 26 immortalitate V 27 fuerant V )
556
nec futuri sunt desertores, inter quos et illos, qui aeternam lucem deserentes tenebrae facti sunt, Deum primitus diuisisse iam diximus, illo adiuuante quod coepimus ut possumus explicemus.