De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT VII. De qualitate primorum dierum, qui etiam antequam sol fieret uesperam et mane traduntur habuisse.

Videmus quippe istos dies notos non habere uesperam nisi de solis occasu nec mane nisi de solis exortu; illorum autem priores tres dies sine sole peracti sunt, qui die quarto factus refertur. Et primitus quidem lux uerbo Dei facta adque inter ipsam et tenebras Deus separasse narratur et eandem lucem uocasse diem, tenebras autem noctem; sed qualis illa sit lux et quo alternante motu qualemque uesperam et mane fecerit, remotum est a sensibus nostris, nec ita ut est intellegi a nobis potest, quod tamen sine ulla haesitatione credendum est. Aut enim aliqua lux corporea ■ est, siue in superioribus mundi partibus longe a conspectibus nostris siue unde sol postmodum accensus est; aut lucis nomine significata est sancta ciuitas in sanctis angelis et spiritibus beatis, de qua dicit apostolus: Quae sursum est Hierusalem, mater nostra aeterna in caelis; ait quippe et alio loco: Omnes enim uos filii lucis estis et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum; si tamen et uesperam diei huius et mane aliquatenus congruenter intellegere ualeamus. Quoniam scientia creaturae in conparationem scientiae Creatoris quodam modo uesperascit, itemque lucescit et mane fit, cum et ipsa refertur ad laudem dilectionemque Creatoris; nec in noctem uergitur, ubi non Creator creaturae dilectione [*]( 20 Gal. 4, 26 21 I. Thess. 5, 5 ) [*]( 4 quia p etiam Va; omn pqv 9 priorum I quarto die o 12 sit om. Vi 16 siue] si bene, haud dubie ex sibe natum, t 20 Ierus. v 22 non samus ......, diei om. e non eumua] non estis p 23 nostis V 25 in conparationem V l; in comparatione rell. v 28 mergitur t )

521
relinquitur. Denique scriptura cum illos dies dinumeraret ex ordine, nusquam interposuit uocabulum noctis. Non enim ait alicubi: Facta est nox; sed: Facta est uespera et factum est mane dies unus. Ita dies secundus et ceteri. Cognitio quippe creaturae in se ipsa decoloratior est, ut ita dicam, quam cum in Dei sapientia cognoscitur, uelut in arte qua facta est. Ideo uespera quam nox congruentius dici potest; quae tamen, ut dixi, cum ad laudandum et ad amandum refertur Creatorem, recurrit in mane. Et hoc cum facit in cognitione sui ipsius, dies unus est; cum in cognitione firmamenti, quod inter aquas inferiores et superiores caelum appellatum est, dies secundus; cum in cognitione terrae ac maris omniumque gignentium, quae radicibus continuata sunt terrae, dies tertius; cum in cognitione luminarium maioris et minoris omniumque siderum, dies quartus; cum in cognitione omnium ex aquis animalium natatilium adque uolatilium, dies quintus; cum in cognitione omnium animalium terrenorum adque ipsius hominis, dies sextus.

CAPUT VIII. Quae qualisque intellegenda sit Dei requies, qua post opera sex dierum requieuit in septimo.

Cum uero in die septimo requiescit Deus ab omnibus operibus suis et sanctificat eum, nequaquam est accipiendum pueriliter, tamquam Deus laborauerit operando, qui dixit et facta sunt uerbo intellegibili et sempiterno, non sonabili et [*]( 24 Ps. 148, 5 ) [*]( 2 ait] et t 3 et factus t 6 in Dei] sub dei t 7 quam] quę a congruentius quam nox v 8 et ad amandum 1 p a f; uel ad am. a; ad om rell. 9 sq. cognitionem utroque loco V 10 sui ..... in cognit. in marg. a 11 et m. 2 ex ut corr. e 14 uerba maioris usque ad animalium u. 16 om. e 16 natalium 5* natantium atque uolantium p t; natantium et uolantium a; natantium omissis atque uol. I 20 qualisque V q a; qualisne pv 21 requiebit V 23 sanctificauit e t 24 tamquam... qui dixit in marg. t 25 non eon. et temp, om. p t )

522
temporali. Sed requies Dei requiem significat eorum qui requiescunt in Deo, sicut laetitia domus laetitiam significat eorum, qui laetantur in domo, etiamsi non eos domus ipsa, sed alia res aliqua laetos facit. Quanto magis, si eadem domus pulchritudine sua faciat laetos habitatores, ut non solum eo loquendi modo laeta dicatur, quo significamus per id quod continet id quod continetur (sicut theatra plaudunt, prata mugiunt, cum in illis homines plaudunt, in his boues mugiunt); sed etiam illo, quo significatur per efficientem id quod efficitur; sicut laeta epistula dicitur, significans eorum laetitiam, quos legentes efficit laetos. Conuenientissime itaque, cum Deum requieuisse prophetica narrat auctoritas, significatur requies eorum, qui in illo requiescunt et quos facit ipse requiescere; hoc etiam hominibus, quibus loquitur et propter quos utique conscripta est, promittente prophetia, quod etiam ipsi post bona opera, quae in eis et per eos operatur Deus, si ad illum prius in ista uita per fidem quodam modo accesserint, in illo habebunt requiem sempiternam. Hoc enim et sabbati uacatione ex praecepto legis in uetere Dei populo figuratum est, unde suo loco diligentius arbitror disserendum.

CAPUT VIIII. De angelorum conditione quid secundum diuina testimonia sentiendum sit.

Nunc, quoniam de sanctae ciuitatis exortu dicere institui et prius quod ad sanctos angelos adtinet dicendum putaui, quae huius ciuitatis et magna pars est et eo beatior, quod numquam peregrinata, quae hinc diuina testimonia subpetant, quantum satis uidebitur, Deo largiente explicare curabo. Ubi [*]( 1 Sed] et V 6 quod sign. e 1 id quod continet per id a 7 prata] pasta ex parta corr. e 8 prius in om. et plaudunt Vlp a; plandant V2 ab bel v bobes V mugiunt Vlp t2 al; mugiant V2t1 rell. v 9 quo] qui t 14 quibusque t 16 bonaljl operariI V 24 sciendum q 29 curabo codd. praeter V, qui conabor habet )

523
de mundi constitutione sacrae litterae loquuntur, non euidenter dicitur, utrum uel quo ordine creati sint angeli; sed si praetermissi non sunt, uel caeli nomine, ubi dictum est: In principio fecit Deus caelum et terram, uel potius lucis huius, de qua loquor, significati sunt. Non autem esse praetermissos hinc existimo, quod scriptum est, requieuisse Deum in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit, cum liber ipse ita sit exorsus: In principio fecit Deus caelum. et terram, ut ante caelum et terram nihil aliud fecisse uideatur. Cum ergo a caelo et terra coeperit, adque ipsa terra, quam primitus fecit, sicut scriptura consequenter eloquitur, inuisibilis et incomposita nondumque luce facta utique tenebrae fuerint super abyssum, id est super quandam terrae et aquae indistinctam confusionem (ubi enim lux non est, tenebrae sint necesse est); deinde si omnia creando disposita sunt, quae per sex dies consummata narrantur: quo modo angeli praetermitterentur, tamquam non essent in operibus Dei, a quibus in die septimo requieuit? Opus autem Dei esse angelos hic quidem etsi non praetermissum, non tamen euidenter expressum est; sed alibi hoc sancta scriptura clarissima uoce testatur. Nam et in hymno trium in camino uirorum cum praedictum esset: Benedicite omnia opera Domini Dominum, in executione eorundem operum etiam angeli nominati sunt: et in psalmo canitur: Laudate Dominum de caelis, laudate eum in excelsis; laudate eum omnes angeli eius, laudate eum omnes uirtutes eius; laudate [*]( 22 Dan. 3, 57 sq. 24 Ps. 148. 1 sqq. ) [*]( 1 loquuntur] dicuntur V 3 in princ. om. t 5 significati.... praetermissos isa marg. t praetermissos esse v 6 existimo nisi aeterna est a dum a 7 in sept. die v 8 ipse sup. lin. V est tx 9 ut.,. terram om. I 11 primitusj principio l; in principio t loquiue tur l 12 1//e V 15 si omnia p t; si om. rell. v Domb. dispos. sunt p t; dispos. sint reU. v Domb. 21 in ante hymno om. ept trium.. uirorum om. t 22 benedicere e omnia om. e dominum V Va bl e l1 p t I; domino ba Pv 24 in psalmo] ipsa lana t cantantur e )
524
eum sol et luna, laudate eum omnes stellae et lumen; laudate eum caeli caelorum, et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen Domini; quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. Etiam hic apertissime a Deo factos esse angelos diuinitus dictum est. cum eis inter cetera caelestia commemoratis infertur ad omnia: Ipse dixit, et facta sunt. Quis porro audebit opinari post omnia ista, quae sex diebus enumerata sunt, angelos factos? Sed etsi quisquam ita desipit, redarguit istam uanitatem illa scriptura paris auctoritatis, ubi Deus dicit: Quando facta sunt sidera, laudauerunt me uoce magna omnes angeli mei. Iam ergo erant angeli, quando facta sunt sidera. Facta sunt autem quarto die. Numquidnam ergo die tertio factos esse dicemus? Absit. In promtu est enim, quid illo die factum sit. Ab aquis utique terra discreta est et distinctas sui generis species duo ista elementa sumserunt et produxit terra quidquid ei radicitus inhaeret. Numquidnam secundo? Ne hoc quidem. Tunc enim firmamentum factum est inter aquas superiores et inferiores caelumque appellatum est; in quo firmamento quarto die facta sunt sidera. Nimirum ergo si ad istorum dierum opera Dei pertinent angeli, ipsi sunt illa lux, quae diei nomen accepit. cuius unitas ut commendaretur, non est dictus dies primus, sed dies unus. Nec alius est dies secundus aut tertius aut ceteri; sed idem ipse unus ad inplendum senarium uel septenarium numerum repetitus est propter senariam uel septenariam cognitionem; senariam scilicet operum, quae fecit Deus, et septenariam quietis Dei. Cum enim dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, si recte in hac luce creatio intellegitur [*]( 11 lob 38, 7 ) [*]( 5 esse om. I 6 cetera om. V 8 audiuit t 14 dicimus l promtum V t 18 secundum V 19 eat factum est (sic!) V inter] super V 20 die quarto e facta sunt sidera quarto die v 22 lux illa v qui die V diei ex dei corr. p 23 dictum l 25 unius V 26 senariam uel om. Ipt septinariam l 28 septimam Vb l p t )
525
angelorum, profecto facti sunt participes lucis aeternae, quod est ipsa incommutabilis sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, quem dicimus unigenitum Dei filium; ut ea luce inluminati, qua creati, fierent lux et uocarentur dies participatione incommutabilis lucis et diei, quod est uerbum Dei, per quod et ipsi et omnia facta sunt. Lumen quippe uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, hoc inluminat et omnem angelum mundum, ut sit lux non in se ipso, sed in Deo; a quo si auertitur angelus. fit inmundus; sicut sunt omnes, qui uocantur inmundi spiritus, nec iam lux in Domino, sed in se ipsis tenebrae, priuati participatione lucis aeternae. Mali enim nulla natura est; sed amissio boni mali nomen accepit.

CAPUT X. De simplici et incommutabili trinitate Dei Patris et Dei Filii et Dei Spiritus sancti, unius Dei, cui non est aliud qualitas aliudque substantia.

Est itaque bonum solum simplex et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus. Ab hoc bono creata sunt omnia bona, sed non simplicia et ob hoc mutabilia. Creata sane, inquam, id est facta, non genita. Quod enim de simplici bono genitum est, pariter simplex est et hoc est quod illud de quo genitum est; quae duo Patrem et Filium dicimus; et utrumque hoc cum spiritu suo unus Deus est; qui spiritus Patris et Filii Spiritus sanctus propria quadam notione huius nominis in sacris litteris nuncupatur. Alius est autem quam Pater et [*]( 6 Io. It 9 ) [*]( 4 creatione t fierent lui et uocarentur participatione (omisso dies) p in marg., om. t participationis VI 6 uerum] dei a uerum est p 13 amissione et 15 dei patris Vpqa; Patris v 16 et dei filii et dei sp. s. V a; et filii et sp. a. pqv siue unius q cui usque ad substantia om. ql 17 aliudque V a; aliudp5Jv 19 Deus om. t 22 9b hoc V 24 suo mss.; sancto, e in marg., v deus est mss.; est Deus v Domb. )

526
Filius, quia nec Pater est nec Filius; sed \'alius\' dixi, non ‛aliud\', quia et hoc pariter simplex pariterque incommutabile bonum est et coaeternum. Et haec trinitas unus est Deus; nec ideo non simplex, quia trinitas. Neque enim propter hoc naturam istam boni simplicem dicimus, quia Pater in ea solus aut solus Filius aut solus Spiritus sanctus, aut uero sola est ista nominis trinitas sine subsistentia personarum, sicut Sabelliani haeretici putauerunt; sed ideo simplex dicitur, quoniam quod habet hoc est, excepto quod relatiue quaeque persona ad alteram dicitur. Nam utique Pater habet Filium, nec tamen ipse est Filius [et Filius habet Patrem, nec tamen ipse est Pater]. In quo ergo ad semet ipsum dicitur, non ad alterum, hoc est quod habet; sicut ad se ipsum dicitur uiuus habendo utique uitam, et eadem uita ipse est.

Propter hoc utique natura dicitur simplex, cui non sit aliquid habere, quod uel possit amittere; uel aliud sit habens, aliud quod habet; sicut uas aliquem liquorem aut corpus colorem aut aer lucem siue feruorem aut anima sapientiam. Nihil enim horum est id quod habet; nam neque uas liquor est, nec corpus color, nec aer lux siue feruor, neque anima sapientia eat. Hinc est quod etiam priuari possunt rebus quas habent, et in alios habitus uel qualitates uerti adque mutari, ut et uas euacuetur umore quo plenum est, et corpus decoloretur et aer tenebrescat siue frigescat et anima desipiat. Sed etsi sit corpus incorruptibile, quale sanctis in resurrectione promittitur, habet quidem ipsius incorruptionis inamissibilem qualitatem, sed manente substantia corporali non hoc est, quod ipsa incorruptio. Nam illa etiam per singulas partes [*]( 2 bonum est incom. v 3 esset e 5 diximus e 6 aut solus f. a. solus om. Vi 7 substantia a; substentia, in marg, substantia, e 9 eat sup. dan. V 11 uerba inclusa om. Vlpt 12 semet V b2 e; se ab1lptv 13 uiuus codd.; uiuens v 15 utique p; itaque reU. v Domb. dicitur natura p t 16 uel quod e 17 sicut et a f 19 liquorι̣ṩ V 20 neque corpus et neque aer elt 22 qualitate eubuerti I 28 at si p 24 dissipiat e 25 in res.... ipsius om. et 26 corruptionis t )

527
corporis tota est nec alibi maior, alibi minor; neque enim ulla pars est incorruptior quam altera; corpus uero ipsum maius est in toto quam in parte; et cum aliqua pars est in eo amplior, alia minor, non ea quae amplior est incorruptior quam ea quae minor. Aliud est itaque corpus, quod non ubique sui totum est, alia incorruptio, quae ubique eius tota est, quia omnis pars incorruptibilis corporis etiam ceteris inaequalis aequaliter incorrupta est. Neque enim uerbi gratia, quia digitus minor est quam tota manus, ideo incorruptibilior manus quam digitus. Ita cum sint inaequales manus et digitus, aequalis est tamen incorruptibilitas manus et digiti. Ac per hoc quamuis a corpore incorruptibili inseparabilis incorruptibilitas sit, aliud est tamen substantia, qua corpus dicitur, aliud qualitas eius, qua incorruptibile nuncupatur. Et ideo etiam sic non hoc est quod habet. Anima quoque ipsa, etiamsi semper sit sapiens, sicut erit cum liberabitur in aeternum, participatione tamen incommutabilis sapientiae sapiens erit, quae non est quod ipsa. Neque enim si aer infusa luce numquam deseratur, ideo non aliud est ipse, aliud lux qua inluminatur. Neque hoc ita dixerim, quasi aer sit anima, quod putauerunt quidam qui non potuerunt incorpoream cogitare naturam. Sed habent haec ad illa etiam in magna disparilitate quandam similitudinem, ut non inconuenienter dicatur sic inluminari animam incorpoream luce incorporea simplicis sapientiae Dei, sicut inluminatur aeris corpus luce corporea; et sicut aer tenebrescit ista luce desertus (nam nihil sunt aliud quae dicuntur locorum quorumcumque corporalium tenebrae quam aer carens luce), ita tenebrescere animam sapientiae luce priuatam. [*]( 1 nec alibi minor e 3 aliqua p; alia reM. v Domb. 5 ea quae codd. praeter V, in quo ea deest 8 et qualiter t 10 inaequales] aequales t 13 sit ex est corr. V quam V; que l 14 aliud b t v Domb.; alia V Va e lp f 18 lucem t 22 ab illa V; ad illam t in om. I dispar. magna I; dispar. in magna t 23 non conuenienter b 24 incorporea t lucem incorpoream V 25 luminatur t 27 colorum V locorumque bl t quorum que V a LZ l; ont. p 29 priuata t )
528

Secundum hoc ergo dicuntur illa simplicia, quae principaliter uereque diuina sunt, quod non aliud est in eis qualitas, aliud substantia, nec aliorum participatione uel diuina uel sapientia uel beata sunt. Ceterum dictus est in scripturis sanctis Spiritus sapientiae multiplex, eo quod multa in sese habeat; sed quae habet, haec et est, et ea omnia unus est. Neque enim multae, sed una sapientia est, in qua sunt infiniti quidam eique finiti thensauri rerum intellegibilium, in quibus sunt omnes inuisibiles adque incommutabiles rationes rerum etiam uisibilium et mutabilium, quae. per ipsam factae sunt. Quoniam Deus non aliquid nesciens fecit, quod nec de quolibet homine artifice recte dici potest; porro si sciens fecit omnia, ea utique fecit quae nouerat. Ex quo occurrit animo quiddam mirum, sed tamen uerum, quod iste mundus nobis notus esse non posset, nisi esset; Deo autem nisi notus esset, esse non posset._,

CAPUT XI. An eius beatitudinis, quam sancti angeli ab initio sui semper habuerunt, etiam illos spiritus, qui in ueritate non steterunt, participes fuisse credendum sit.

Quae cum ita sint, nullo modo quidem secundum spatium aliquod temporis prius erant spiritus illi tenebrae, quos angelos dicimus; sed simul ut facti sunt, lux facti sunt; non tamen tantum ita creati, ut quoquo modo essent et quoquo modo uiuerent; sed etiam inluminati, ut sapienter beateque uiuerent. Ab hac inluminatione auersi quidam angeli non obtinuerunt excellentiam sapientis beataeque uitae. quae procul [*]( 5 Sap. 7, 22 ) [*]( 2 in eis est F1 1) sese Va e Ip; se b t 6 haec] hoc codd. 7 infiniti quidam eique finiti Vbe Ip; infinita quaedam eique infiniti a I; infinita q. eique finiti t; immensi quidam atque infiniti v 8 thens. VI 9 rationes om. a1 11 aliquid non e 18 semper ab initio hab. p 20 fuisse om. p1 22 quidem modo v aliq. temp. spat. v 23 illi spiritus v 25 ita tantum v )

529
dubio non nisi aeterna est aeternitatisque suae certa adque secura; sed rationalem uitam licet insipientem sic habent, ut eam non possint amittere, nec si uelint. Quatenus autem, antequam peccassent, illius sapientiae fuerint participes, definire quis potest? In eius tamen participatione aequales fuisse istos illis, qui propterea uere pleneque beati sunt, quoniam nequaquam de suae beatitudinis aeternitate falluntur, quo modo dicturi sumus? quando quidem si aequales in ea fuissent, etiam isti in eius aeternitate mansissent pariter beati, quia pariter certi. Neque enim sicut uita, quamdiucumque fuerit, ita aeterna uita ueraciter dici poterit, si finem habitura sit; si quidem uita tantummodo uiuendo, aeterna uero finem non habendo nominata est. Quapropter quamuis non, quidquid aeternum, continuo beatum sit (dicitur enim etiam poenalis ignis aeternus): tamen si uere perfecteque beata uita non nisi aeterna est, non erat talis istorum, quandoque desitura et propterea non aeterna, siue id scirent, siue nescientes aliud putarent; quia scientes timor, nescientes error beatos esse utique non sinebat. Si autem hoc ita nesciebant, ut falsis incertisue non fiderent, sed utrum sempiternum an quandoque finem habiturum esset bonum suum, in neutram partem firma adsensione ferrentur: ipsa de tanta felicitate cunctatio eam beatae uitae plenitudinem, quam in sanctis angelis esse credimus, non habebat. Neque enim beatae uitae uocabulum ita contrahimus ad quasdam significationis angustias, ut solum Deum dicamus beatum; qui tamen uere ita beatus est, ut maior beatitudo esse non possit, in cuius conparatione, quod angeli beati sunt summa quadam sua beatitudine, quanta esse in angelis potest, quid aut quantum est? [*]( 2 sed codd.; sed et v 6 uere] habere t, quod in exemplari unde descriptus est t, bere exaratum erat 17 scientes V 19 incertis non t be 22 adsensionem Z11 24 habebant V; babant b; habent p 26 esse beatum e. uero e ita nere v 27 posset in eius t 28 summa quadam sua V; sua summa quadam rell. v Domb. ) [*]( XXXX Ang. opera Sectio V pare I. ) [*]( 34 )
530

CAPUT XII. De conparatione beatitudinis iustorum necdum obtinentium promissionis diuinae praemium et primorum in paradiso hominum ante peccatum.

Nec ipsos tantum, quod adtinet ad rationalem uel intellectualem creaturam, beatos nuncupandos putamus. Quis enim primos illos homines in paradiso negare audeat beatos fuisse ante peccatum, quamuis sua beatitudo quam diuturna uel utrum aeterna esset incertos (esset autem aeterna, nisi peccassent), cum hodie non inpudenter beatos uocemus, quos uidemus iuste ac pie cum spe futurae inmortalitatis hanc uitam ducere sine crimine uastante conscientiam, facile inpetrantes peccatis huius infirmitatis diuinam misericordiam. Qui licet de suae perseuerantiae praemio certi sint, de ipsa tamen perseuerantia sua reperiuntur incerti. Quis enim hominum se in actione prouectuque iustitiae perseueraturum usque in finem sciat, nisi aliqua reuelatione ab illo fiat certus, qui de hac re iusto latentique iudicio non omnes instruit, sed neminem fallit? Quantum itaque pertinet ad delectationem praesentis boni, beatior erat primus homo in paradiso, quam quilibet iustus in hac infirmitate mortali; quantum autem ad spem futuri, beatior quilibet in quibuslibet cruciatibus corporis, cui non opinione, sed certa ueritate manifestum est, sine fine se habiturum omni molestia carentem societatem angelorum in participatione summi Dei, quam erat ille homo sui casus incertus in magna illa felicitate paradisi. [*]( 3 optinentium V a; tenentium pqv 8 sua beatitudo codd.; de sua beatitudine v uel utrum om. b 9 incertos] incertum est p t; incertos esse, in marg. al. lib. hi incertum ê, e 12 astante V conscientia 1 facile petrantes e 14 de suo t 16 prouecta//, ex prouectuq; corr., superscripto x perfecta, b; profectuque v iustitia, a m. 2 in ras., b )

531

CAPUT XIII. An ita unius felicitatis omnes angeli sint creati, ut neque lapsuros se possent nosse qui lapsi sunt, et post ruinam labentium perseuerantiae suae praescientiam acceperint qui steterunt.

Quocirca cuiuis iam non difficulter occurrit utroque coniuncto effici beatitudinem, quam recto proposito intellectualis natura desiderat, hoc est, ut et bono incommutabili, quod Deus est, sine ulla molestia perfruatur et in eo se in aeternum esse mansurum nec ulla dubitatione cunctetur nec ullo errore fallatur. Hanc habere angelos lucis pia fide credimus; hanc nec antequam caderent habuisse angelos peccatores, qui sua prauitate illa luce priuati sunt, consequenti ratione colligimus; habuisse tamen aliquam, etsi non praesciam, beatitudinem, si uitam egerunt ante peccatum, profecto credendi sunt. Aut si durum uidetur, quando facti sunt angeli, alios credere ita factos ut non acciperent praescientiam uel perseuerantiae uel casus sui, alios autem ita ut ueritate certissima aeternitatem suae beatitudinis nossent, sed aequalis felicitatis omnes ab initio creati sunt, et ita fuerunt, donec isti, qui nunc mali sunt, ab illo bonitatis lumine sua uoluntate cecidissent: procul dubio multo est durius nunc putare angelos sanctos aeternae suae beatitudinis incertos, et ipsos de semet ipsis ignorare, quod nos de illis per scripturas sanctas nosse potuimus. Quis enim catholicus Christianus ignorat nullum nouum diabolum ex bonis angelis ulterius futurum, sicut nec istum in societatem bonorum angelorum ulterius rediturum? Veritas quippe in euangelio sanctis fidelibusque promittit, [*]( 4 lauentium VI 6 cuiuis] cuius, in marg. et quiuis, e; uiuis t 8 et o-m. V 9 se, extra lin. adscripto sanfl. b 10 mansuram alv nec] sine m. 2 in ras. e illa V 16 aut si .....sunt sup. lin. V 18 autem factos e 21 eunt om. t1 ab illo in spatio uacuo om. t 22 nunc putare] si nunc putant p t 23 sanctos om. e aeternitate a e: in margine aeternę sue beatitudinis, e beatitatis & ev incertosj perditos m. 2 in -rae. t 24 nos de] nosti t 25 crist. I ) [*]( 34* )

532
quod erunt aequales angelis Dei; quibus etiam promittitur, quod ibunt in uitam aeternam. Porro autem si nos certi sumus numquam nos ex illa inmortali felicitate casuros, illi uero si certi non sunt, iam potiores, non aequales eis erimus. Sed quia nequaquam Veritas fallit et aequales eis erimus, profecto etiam ipsi certi sunt suae felicitatis aeternae. Cuius illi alii quia certi non fuerunt (non enim erat eorum aeterna felicitas cuius certi essent, quae finem fuerat habitura), restat, ut aut inpares fuerint, aut, si pares fuerunt, post istorum ruinam illis certa scientia suae sempiternae felicitatis accesserit. Nisi forte quis dicat id, quod Dominus ait de diabolo in euangelio: Ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit, sic esse accipiendum, ut non solum homicida fuerit ab initio, id est initio humani generis, ex quo utique homo factus est, quem decipiendo posset occidere, uerum etiam ab initio suae conditionis in ueritate non steterit et ideo numquam beatus cum sanctis angelis fuerit, suo recusans esse subditus creatori et sua per superbiam uelut priuata potestate laetatus, ac per hoc falsus et fallax, quia nec quisquam potestatem Omnipotentis euadit, et qui per piam subiectionem noluit tenere quod uere est, adfectat per superbam elationem simulare quod non est, ut sic intellegatur etiam quod beatus Iohannes apostolus ait: Ab initio diabolus peccat, hoc est, ex quo creatus est, iustitiam recusauit, quam nisi pia Deoque subdita uoluntas habere non posset. Huic sententiae quisquis adquiescit, non cum illis haereticis sapit. id est Manichaeis, et si quae aliae pestes ita sentiunt, quod [*]( i Mt. 22, 30 2 ib. 25, 46 11 Io. 8, 44 23 1. Io. 3. 8 ) [*]( 3 simus b a I 4 si om. V Domb. 4 eis om. VI 7 post non fuerunt in e sequuntur merito ceciderunt illorum t 10 ruina V 11 idj hic a I 14 in initio t 15 possit l IS suo V sua superbia a, et in marg. e 19 elatus oe.f; lętatus marg. e nec quisquam Ii ne quisquam V; neque quisquam b et, marg. e Domb. nec umquam apv; nec uimquam t 20 piam] suam in ras. a 21 per superbiam et elationem a 25 posset Vabeptα possit Iv 27 hoc est lp destes] partes a )
533
suam quandam propriam tamquam ex aduerso quodam principio diabolus habeat naturam mali; qui tanta uanitate desipiunt, ut, cum uerba ista euangelica in auctoritate nobiscum habeant, non adtendant non dixisse Dominum: A ueritate alienus fuit; sed: In ueritate non stetit, ubi a ueritate lapsum intellegi uoluit, in qua utique si stetisset, eius particeps factus beatus cum sanctis angelis permaneret.

CAPUT XIIII. Quo genere locutionis dictum sit de diabolo, quod in ueritate non steterit, quia ueritas non est in eo.

Subiecit autem indicium, quasi quaesissemus, unde ostendatur, quod in ueritate non steterit, adque ait: Quia non est ueritas in eo. Esset autem in eo, si in illa stetisset. Locutione autem dictum est minus usitata. Sic enim uidetur sonare: In ueritate non stetit, quia ueritas non est in eo, tamquam ea sit causa, ut in ueritate non steterit, quod in eo ueritas non sit; cum potius ea sit causa, ut in eo ueritas non sit, quod in ueritate non stetit. Ista locutio est et in psalmo: Ego clamaui, quoniam exaudisti me Deus; cum dicendum fuisse uideatur: Exaudisti me Deus, quoniam clamaui. Sed cum dixisset: \'Ego clamaui*, tamquam ab eo quaereretur, unde se clamasse monstraret, ab effectu exauditionis Dei clamoris sui ostendit affectum; tamquam diceret: \'Hinc ostendo clamasse me, quoniam exaudisti me.\' [*]( 20 Ps. 16, 6 ) [*]( 1 tamquam om. t 2 mali oni. at 3 ut] et t 4 adtendunt, a m. 2, t 10 sterit VI; stetit q 15 loquutionem t 16 non est ueritas v 18 eo] ex VI cum ....... non sit om. bl .19 steterit v 21 fuisset, t punctis deletum, V 24 effectuul V )

534

CAPUT XV. Quid sentiendum sit de eo, quod dictum est: Ab initio diabolus peccat.

Illud etiam, quod ait de diabolo Iohannes: Ab initio diabolus peccat, non intellegunt, si natura talis est, nullo modo esse peccatum. Sed quid respondetur propheticis testimoniis, siue quod ait Esaias sub figurata persona principis Babyloniae diabolum notans: Quo modo cecidit Lucifer. qui mane oriebatur; siue quod Hiezechiel: In deliciis paradisi Dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus es? Ubi intellegitur fuisse aliquando sine peccato. Nam expresses ei paulo post dicitur: Ambulasti in diebus tuis sine uitio. Quae si aliter conuenientius intellegi nequeunt, oportet etiam illud, quod dictum est: In ueritate non stetit, sic accipiamus, quod in ueritate fuerit, sed non permanserit; et illud, quod ab initio diabolus peccat, non ab initio, ex quo creatus est, peccare putandus est, sed ab initio peccati, quod ab ipsius superbia coeperit esse peccatum. Nec illud, quod scriptum est in libro Iob, cum de diabolo sermo esset: Hoc est initium figmenti Domini, quod fecit ad inludendum ab angelis suis (cui consonare uidetur et psalmus, ubi legitur: Draco hic, quem finxisti ad inludendum ei), sic intellegendum est, ut existimemus talem ab initio creatum, cui ab angelis inluderetur, sed in hac poena post peccatum ordinatum. Initium ergo eius figmentum est Domini; non enim est ulla natura etiam in extremis infimisque bestiolis, quam non ille constituit, a quo est omnis modus, omnis species, omnis ordo, sine quibus [*]( 8 Esai. 14, 12 12 Hiezech. 28, 13 sq. 20 Iob 40, 14 22 Ps. lOS, 26 ) [*]( 2 dictum Va; scriptum pqv 4 etiam] autem 1 Iohannes. m. 2 addito apostolus, t 5 natura talis V l2 f; naturalis ae1l1ptα; naturale b e2 f) 7 Isaias ait v 10 lapidi V 12 ei] et I 13 conuenientibus 1 19 scriptum] dictum t 23 non sic t 24 non talem e )

535
nihil rerum inueniri uel cogitari potest; quanto magis angelica creatura, quae omnia cetera, quae Deus condidit, naturae dignitate praecedit!

CAPUT XVI. De gradibus et differentiis creaturarum, quas aliter pendit usus utilitatis, aliter ordo rationis.

In his enim, quae quoquo modo sunt et non sunt quod Deus est a quo facta sunt, praeponuntur uiuentia non uiuentibus, sicut ea, quae habent uim gignendi uel etiam adpetendi, his, quae isto motu carent; et in his, quae uiuunt, praeponuntur sentientia non sentientibus, sicut arboribus animalia; et in his, quae sentiunt, praeponuntur intellegentia non intellegentibus, sicut homines pecoribus; et in his, quae intellegunt, praeponuntur inmortalia mortalibus, sicut angeli hominibus. Sed ita praeponuntur naturae ordine; est autem alius adque alius pro suo cuiusque usu aestimationis modus, quo fit, ut quaedam sensu carentia quibusdam sentientibus praeponamus, in tantum, ut si potestas esset ea prorsus de natura rerum auferre uellemus, siue quem in ea locum habeant ignorantes. siue etiamsi sciamus nostris ea commodis postponentes. Quis enim non domi suae panem habere quam mures, nummos quam pulices malit? Sed quid mirum, cum in ipsorum etiam hominum aestimatione, quorum certe natura tantae est dignitatis, plerumque carius conparetur equus quam seruus, gemma quam famula? Ita libertate iudicandi plurimum distat ratio considerantis a necessitate indigentis seu uoluptate cupientis, cum ista quid per se ipsum in rerum gradibus [*]( 5 quas Va; quod pqv 6 perdit V; pendet v 15 ita Velpt; ista v Domb. adque alius om. e 19 uellimas t 20 etiam sciamus Vaelpt 21 domni Fabpm2 22 in Vaaeptαƒ;om. Iv 23 homines t 24 ut ante plerumque sup. lin. I 26 uoluntate Vlpt 27 ipsam e grandibus e )

536
pendat, necessitas autem quid propter quid expetat cogitat, et ista quid uerum luci mentis appareat. uoluptas uero quid iucundum corporis sensibus blandiatur expectat. Sed tantum ualet in naturis rationalibus quoddam ueluti pondus uoluntatis et amoris, ut, cum ordine naturae angeli hominibus, tamen lege iustitiae boni homines malis angelis praeferantur.

CAPUT XVII. Vitium malitiae non naturam esse, sed contra naturam, cui ad peccandum non Conditor causa est, sed uoluntas.

Propter naturam igitur, non propter malitiam diaboli, dictum recte intellegimus: Hoc est initium figmenti Domini. Quia sine dubio, ubi esset uitium malitiae, natura non uitiata praecessit. Vitium autem ita contra naturam est, ut non possit nisi nocere naturae. Non itaque esset uitium recedere a Deo, nisi naturae, cuius id uitium est, potius conpeteret esse cum Deo. Quapropter etiam uoluntas mala grande testimonium est naturae bonae. Sed Deus sicut naturarum bonarum optimus creator est, ita malarum uoluntatum iustissimus ordinator, ut, cum illae male utuntur naturis bonis, ipse bene utatur etiam uoluntatibus malis. Itaque fecit, ut diabolus institutione illius bonus, uoluntate sua malus, in inferioribus ordinatus inluderetur ab angelis eius, id est, ut prosint tentationes eius sanctis, quibus eas obesse desiderat. Et quoniam Deus, cum eum conderet, futurae malignitatis eius non erat [*]( per 1 pendeat t pendat in manifesto sit, necessitas autem quid propter d cogitat i aperiat qui expetat. ut in his quod uerum est luci mentis appareat, b quid uel propter a expetat- (= expetatur) p; expectat e cogitet v 2 et ista] et in his a lucis t uoluntas e l 3 expectat mss.; spectat Domb.2; exquirat v 4 ualet m. 1 in marg. a rationabilibus a 6 iustitiae dei t 14 Quia .... uitium om. bl esset mss, v; est Domb. 16 natura, in marg. nature, e 17 id] aliud VI 21 illi b male illae v 25 desiderant t )

537
utique ignarus et praeuidebat quae bona de malo eius esset ipse facturus: propterea psalmus ait: Draco hic, quem finxisti ad inludendum ei, ut in eo ipso quod eum finxit, licet per suam bonitatem bonum, iam per suam praescientiam praeparasse intellegatur quo modo illo uteretur et malo.

CAPUT XVIII. De pulchritudine uniuersitatis, quae per ordinationem Dei etiam ex contrariorum fit obpositione luculentior.

Neque enim Deus ullum, non dico angelorum, sed uel hominum crearet, quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commodaret adque ita ordinem saeculorum tamquam pulcherrimum carmen etiam ex quibusdam quasi antithetis honestaret. Antitheta enim quae appellantur in ornamentis elocutionis sunt decentissima, quae Latine uel appellentur obposita, uel, quod expressius dicitur, contraposita. Non est aput nos huius uocabuli; consuetudo, cum tamen eisdem ornamentis locutionis etiam sermo Latinus utatur, immo linguae omnium gentium. His antithetis et Paulus apostolus in secunda ad Corinthios epistula illum locum suauiter explicat, ubi dicit: Per arma iustitiae dextra et sinistra: per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et ueraces, ut qui ignoramur et cognoscimur; quasi morientes, et [*]( 22 2. Cor. 6, 7 sqq. ) [*]( e 1 utiquipvtignaras V prouidebat e l de malo Val p t f; de malis b Vi de loco, in marg, de malis, e 2 dracho V 10 lucentior q 14 tamque Vi etiam Velpta; om. abv 15 ex om. e 16 in ordinatione locutionis p; ordinationis et locutionis t 17 uel appellentur scripsi; ut appellentur Vablpαt f Domb.; appellentur omisso ut ei appellantur v 19 cum .. , locutionis in marg. t 22 dextra et sinistra V1pt; a dextra et sinistra a; a dext. et a sin. e; a dextris et a siniatris abv 24 sed uer. t )

538
ecce uiuimus, ut coherciti et non mortificati; ut tristes, semper autem gaudentes; sicut egeni, multos autem ditantes; tamquam nihil habentes et omnia possidentes. Sicut ergo ista contraria contrariis obposita sermonis pulchritudinem reddunt: ita quadam non uerborum, sed rerum eloquentia contrariorum obpositione saeculi pulchritudo conponitur. Apertissime hoc positum est in libro ecclesiastico isto modo: Contra malum bonum est et contra mortem uita; sic contra pium peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, bina bina, unum contra unum.

CAPUT XVIIII. Quid sentiendum uideatur de eo quod scriptum est: Diuisit Deus inter lucem et tenebras.

Quamuis itaque diuini sermonis obscuritas etiam ad hoc sit utilis, quod plures sententias ueritatis parit et in lucem notitiae producit, dum alius eum sic, alius sic intellegit (ita tamen ut, quod in obscuro loco intellegitur, uel adtestatione rerum manifestarum uel aliis locis minime dubiis adseratur: siue, cum multa tractantur, ad id quoque perueniatur, quod sensit ille qui scripsit, siue id lateat, sed ex occasione tractandae profundae obscuritatis alia quaedam uera dicantur): non mihi uidetur ab operibus Dei absurda sententia, si, cum lux prima illa facta est, angeli creati intelleguntur, inter sanctos angelos et inmundos fuisse discretum, ubi dictum est: Et diuisit Deus inter lucem et tenebras; et uocauit Deus lucem diem et tenebras uocauit noctem. Solus [*]( 8 Eccli. 33, 15 ) [*]( 1 ut temptati, in marg. ut coerciti. e 2 egentes a 3 locupletantes lptcc 8 hoc modo v 10 bina bina V ab bel p t cc; bina et bina v 13 de eo q. scr. pat om. p 17 producet t 21 sentit t id quidem lateat v 22 bera V1 23 absorda V1 24 illa prima v intelligantur a inter Vbelptα; et inter ac 25 sanctos, superscripto m. 2 quoque, b etiam mundos l 27 uocauit om. t )

539
quippe ille ista discernere potuit, qui potuit etiam priusquam caderent praescire casuros et priuatos lumine ueritatis in tenebrosa superbia remansuros. Nam inter istum nobis notissimum diem et noctem, id est inter hanc lucem et has tenebras, uulgatissima sensibus nostris luminaria caeli ut diuiderent imperauit: Fiant, inquit, luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram et diuidant inter diem et noctem; et paulo post: Et fecit, inquit, Deus duo luminaria magna, luminare maius in principia diei, et luminare minus in principia noctis, et stellas; et posuit illa Deus in firmamento caeli lucere super terram et praeesse diei et nocti et diuidere inter lucem et tenebras. Inter illam uero lucem, quae sancta societas angelorum est inlustratione ueritatis intellegibiliter fulgens, et ei contrarias tenebras, id est malorum angelorum auersorum a luce iustitiae taeterrimas mentes, ipse diuidere potuit, cui etiam futurum non naturae, sed uoluntatis malum occultum aut incertum esse non potuit.

CAPUT XX. De eo, quod post discretionem lucis adque tenebrarum dictum est: Et uidit Deus lucem quia bona est.

Denique nec illud est praetereundum silentio, quod, ubi dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, continuo subiunctum est: Et uidit Deus lucem quia bona est; non postea quam separauit inter lucem et tenebras et uocauit lucem diem et tenebras noctem, ne simul cum luce etiam talibus tenebris testimonium placiti sui perhibuisse uideretur. Nam ubi tenebrae [*]( a 1 illa e qui potuit om. e 2 c..derent ex conderent- corr. V lumine priu. v 3 sureruia tl mansuros t istum enim t nobis sup. lin. a 5 uulgatissimas Velt 10 in principia Vel p tv; in principio a b a f in luminare t 16 a luce sup. lin. a 18 autj ut t 22 quod esset bona p )

540
inculpabiles sunt, inter quas et lucem istam his oculis conspicuam luminaria caeli diuidunt, non ante, sed post infertur: Et uidit Deus quia bonum est. Posuit illa, inquit, in firmamento caeli lucere super terram et praeesse diei et nocti et separare inter lucem et tenebras. Et uidit Deus quia bonum est. Utrumque placuit, quia utrumque sine peccato est. Ubi autem dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Et uidit Deus lucem quia bona est; et postmodum infertur: Et separauit Deus inter lucem et tenebras; et uocauit Deus lucem diem et tenebras uocauit noctem: non hoc loco additum est: Et uidit Deus quia bonum est, ne utrumque appellaretur bonum, cum esset horum alterum malum, uitio proprio, non natura. Et ideo sola ibi lux placuit Conditori; tenebrae autem angelicae, etsi fuerant ordinandae, non tamen fuerant adprobandae.