De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXV. De tripertita totius philosophiae disciplina.

Quantum intellegi datur, hinc philosophi sapientiae disciplinam tripertitam esse uoluerunt, immo tripertitam esse animaduertere potuerunt (neque enim ipsi instituerunt ut ita esset. sed ita esse potius inuenerunt), cuius una pars appellaretur physica, altera logica, tertia ethica (quarum nomina Latina iam multorum litteris frequentata sunt, ut naturalis, rationalis moralisque uocarentur; quas etiam in octauo libro breuiter strinximus); non quo sit consequens, ut isti in his tribus [*]( 27 c. 4 sqq. ) [*]( 1 trinitas unaquaeque trinitas unamquamq. craturam V; trin. unaquaque trinitas unamquamque creaturam t 2 per quid fec. propter quid fecerit om. t 3 ut om. a v 6 dena tl 7 indigentiam tl 10 nisi V 11 et uniuersa e 12 rursum i 17 uiget m. rec. ex uidet corr. V 25 hetica V 26 ration. natur. V tX 28 strinximua abep f; instrinx. VI a; perstr. v quo codd.; quod v )

549
aliquid secundum Deum de trinitate cogitauerint, quamuis Plato primus istam distributionem repperisse et commendasse dicatur, cui neque naturarum omnium auctor nisi Deus uisus est neque intellegentiae dator neque amoris, quo bene beateque uiuitur, inspirator. Sed certe cum et de natura rerum et de ratione indagandae ueritatis et de boni fine, ad quem cuncta quae agimus referre debemus, diuersi diuersa sentiant: in his tamen tribus magnis et generalibus quaestionibus omnis eorum uersatur intentio. Ita cum in unaquaque earum quid quisque sectetur multiplex discrepantia sit opinionum, esse tamen aliquam naturae causam, scientiae formam, uitae summam nemo cunctatur. Tria etiam sunt, quae in unoquoque homine artifice spectantur, ut aliquid efficiat: natura, doctrina, usus; natura ingenio, doctrina scientia, usus fructu diiudicandus est. Nec ignoro, quod proprie fructus fruentis, usus utentis sit, adque hoc interesse uideatur, quod ea re frui dicimur, quae nos non ad aliud referenda per se ipsa delectat; uti uero ea re, quam propter aliud quaerimus (unde temporalibus magis utendum est, quam fruendum, ut frui mereamur aeternis; non sicut peruersi, qui frui uolunt nummo, uti autem Deo; quoniam . non nummum propter Deum inpendunt, sed Deum propter nummum colunt); uerum tamen eo loquendi modo, quem plus obtinuit consuetudo, et fructibus utimur et usibus fruimur; nam et fructus iam proprie dicuntur agrorum, quibus utique omnes temporaliter utimur. Hoc itaque more usum dixerim , in his tribus, quae in homine spectanda commonui, quae sunt natura, doctrina, usus. Ex his propter obtinendam [*](4 quolibet quo bene V quod bene e uiuatur 61 6 indagandae Vabev; inueniendae e in marg., l p t αƒ ad] at V ad quem m. 2 ex atq; corr. I 10 sit discrep. v 12 cunctetur, e ex a corr., b 13 expectantur b t usu e 16 dicimus VI nos om. e 17 ad om. bl per sup. lin, b ipsa Va; ipsam blpν nisi per se ipsa, in marg. sed, e; nisi per se ipsam a I delectat, in marg. delectatur, e 19 est] scit tl; sit t2 20 quia VI 24 dicantur Y\' • 25 nen F1 )
550
beatam uitam tripertita, ut dixi, a philosophis inuenta est disciplina, naturalis propter naturam, rationalis propter doctrinam, moralis propter usum. Si ergo natura nostra esset a nobis, profecto et nostram nos genuissemus sapientiam, nec eam doctrina, id est aliunde discendo, percipere curaremus; et noster amor a nobis profectus et ad nos relatus et ad beate uiuendum sufficeret, nec bono alio quo frueremur ullo indigeret; nunc uero quia natura nostra, ut esset, Deum habet auctorem, procul dubio ut uera sapiamus ipsum debemus habere doctorem, ipsum etiam ut beati simus suauitatis intimae largitorem._

CAPUT XXVIDe imagine summae trinitatis, quae secundum quendam modum in natura etiam necdum beatificati hominis inuenitur.

Et nos quidem in nobis, tametsi non aequalem, immo ualde longeque distantem, neque coaeternam et, quo breuius totum dicitur, non eiusdem substantiae, cuius Deus est, tamen qua Deo nihil sit in rebus ab eo factis natura propinquius, imaginem Dei, hoc est illius summae trinitatis, agnoscimus, adhuc reformatione perficiendam, ut sit etiam similitudine proxima. Nam et sumus et nos esse nouimus et id esse ac nosse diligimus. In his autem tribus, quae dixi, nulla nos falsitas ueri similis turbat. Non enim ea sicut illa, quae foris sunt, ullo sensu corporis tangimus, uelut colores uidendo, sonos audiendo, odores olfaciendo, sapores gustando, dura et mollia contrectando sentimus, quorum sensibilium etiam imagines eis [*]( 1 tripertitam V 4 nos sup. lin. I 5 doctrinam t 6 et ad Vp t Domb.; et om. ab I v beatae V 7 alio bono p t fruemur % 10 ductorem II 14 naturam V 15 hominis inuenitur om. ql 16 Et quidem nos a 18 dicitur, in marg. dicatur, e est Deus v quia V1 et 19 naturam V 20 summae illius v adhuc, in marg. ad hoc, e; ad It reformationem perficiendam e1t 22 id otn. Vab I 25 audiendos VI )

551
simillimas nec iam corporeas cogitatione uersamus, memoria tenemus et per ipsas in istorum desideria concitamur; sed sine ulla phantasiarum uel phantasmatum imaginatione ludificatoria mihi esse me idque nosse et amare certissimum est. Nulla in his ueris Academicorum argumenta formido dicentium: Quid si falleris? Si enim fallor, sum. Nam qui non est, utique nec falli potest: ac per hoc sum, si fallor. Quia sum ergo si fallor, quo modo esse me fallor, quando certum est me esse, si fallor? Quia igitur essem qui fallerer, etiamsi fallerer, procul dubio in eo, quod me noui esse, non fallor. Consequens est autem, ut etiam in eo, quod me noui nosse, non fallar. Sicut enim noui esse me, ita noui etiam hoc ipsum, nosse me. Eaque duo cum amo, eundem quoque amorem quiddam tertium nec inparis aestimationis eis quas noui rebus adiungo. Neque enim fallor amare me, cum in his quae amo non fallar; quamquam etsi illa falsa essent, falsa me amare uerum esset. Nam quo pacto recte reprehenderer et recte prohiberer ab amore falsorum, si me illa amare falsum esset? Cum uero et illa uera adque certa sint, quis dubitet quod eorum, cum amantur, et ipse amor uerus et certus est? Tam porro nemo est qui esse se nolit, quam nemo est qui non esse beatus uelit. Quo modo enim potest beatus esse, si nihil sit?

CAPUT XXVII. De essentia et scientia et utriusque amore.

Ita uero ui quadam naturali ipsum esse iucundum est, ut non ob aliud et hi qui miseri sunt nolint interire et, cum se miseros esse sentiant, non se ipsos de rebus, sed miseriam [*]( 1 cogitationes uersamnr t 4 meque id jp 5 achadem. VI 6 uel sum a 7 si fallor om. p t si quia sum fallor p; si quia hoc sunt fallor t; quia ergo sum, omisso si fallor, V e; quia ergo sum si fallor ablν 9 etiamsi fallerer om. t 10 esse] nosse e 11 etiam] iam V fallor Vbl 12 me esse v 15 non fallor t1 16 990 essent V 18 et illa codd. v; ad illa l; et om. Domb. 20 nemo ..... quam om. VI 21 beatne esse v 25 ui] ut t )

552
suam potius auferri uelint. Illis etiam, qui et sibi miserrimi apparent et plane sunt et non solum a sapientibus, quoniam stulti, uerum et ab his, qui se beatos putant, miseri iudicantur, quia pauperes adque mendici sunt, si quis inmortalitatem daret, qua nec ipsa miseria moreretur, proposito sibi quod, si in eadem miseria semper esse nollent, nulli et nusquam essent futuri, sed omni modo perituri, profecto exultarent laetitia et sic semper eligerent esse quam omnino non esse. Huius rei testis est notissimus sensus illorum. Unde enim mori metuunt et malunt in illa aerumna uiuere, quam eam morte finire, nisi quia satis apparet quam refugiat natura non esse? Adque ideo cum se nouerint esse morituros, pro magno beneficio sibi hanc inpendi misericordiam desiderant, ut aliquanto productius in eadem miseria uiuant tardiusque moriantur. Procul dubio ergo indicant, inmortalitatem, saltem talem quae non habeat finem mendicitatis, quanta gratulatione susciperent. Quid? animalia omnia etiam inrationalia, quibus datum non est ista cogitare, ab inmensis draconibus usque ad exiguos uermiculos nonne se esse uelle adque ob hoc interitum fugere omnibus quibus possunt motibus indicant? Quid? arbusta omnesque frutices, quibus nullus est sensus ad uitandam manifesta motione perniciem, nonne ut in auras tutum cacuminis germen emittant, aliud terrae radicis adfigunt, quo alimentum trahant adque ita suum quodam modo esse conseruent? Ipsa postremo corpora, quibus non solum sensus, sed nec ulla saltem seminalis est uita, ita tamen uel exiliunt in superna uel in ima descendunt uel librantur in mediis, ut essentiam suam. ubi secundum naturam possunt esse, custodiant.

Iam uero nosse quantum ametur quamque falli nolit humana [*]( 7 esse V 8 non om. et 9 eorum t 11 morte t 13 misericordia t 16 habeafit V 17 inrationalia Vv; inrationabilia abelpta. 21 fructifices p 22 cacuminis V2, b in marg., e 1 a; caminis VI; cuIminis abpt 23 aliud Vbelptαƒ ialtius a v radicis Vbeta: radices alp f v 24 ι̣ṣṭạ, in marg. ita, e 27 ạn ima V 28 custodiunt Vx )

553
natura, uel hinc intellegi potest, quod lamentari quisque sana mente mauult quam laetari in amentia. Quae uis magna adque mirabilis mortalibus praeter homini animantibus nulla est, licet eorum quibusdam ad istam lucem contuendam multo quam nobis sit acrior sensus oculorum; sed lucem illam incorpoream contingere nequeunt, qua mens nostra quodam modo radiatur, ut de his omnibus recte iudicare possimus. Nam in quantum eam capimus, in tantum id possumus. Verum tamen inest in sensibus inrationalium animantium, etsi scientia nullo modo, at certe quaedam scientiae similitudo; cetera autem rerum corporalium, non quia sentiunt, sed quia sentiuntur, sensibilia nuncupata sunt. Quorum in arbustis hoc simile est sensibus, quod aluntur et gignunt. Verum tamen et haec et omnia corporalia latentes in natura causas habent; sed formas suas, quibus mundi huius uisibilis structura formosa est, sentiendas sensibus praebent, ut pro eo, quod nosse non possunt, quasi innotescere uelle uideantur. Sed nos ea sensu corporis ita capimus, ut de his non sensu corporis iudicemus. Habemus enim alium interioris hominis sensum isto longe praestantiorem, quo iusta et iniusta sentimus, iusta per intellegibilem speciem, iniusta per eius priuationem. Ad huius sensus officium non acies pupulae, non foramen auriculae, non spiramenta narium, non gustus faucium, non ullus corporeus tactus accedit. Ibi me et esse et hoc nosse certus sum, et haec amo adque amare me similiter certus sum. [*]( a 6 nequeynt V quia V 7 radiatur Fab bel p e a; irradiatnr v 8 id] et t a; ad id V; om. p 9 in om. e v inrationabilium t 10 at] ad Y 11; ac tx; hac f1 scientia V1 12 eentiantur V 14 et ante omnia om. V 16 pro sup. lin. V 18 capimur t 19 aliud e 21 iniusta] intellegibilem l 22 pupulae V a1; populae t; pupillae rell. v 23 spiramen e; inspiramenta t gustos t facium F1 24 nullus e11 25 nosBe] non esse t 26 sum] anum m. rec. rescriptum V )
554

CAPUT XXVIII. An etiam ipsum amorem, quo et esse et scire diligimus, diligere debeamus, quo magis diuinae trinitatis imagini propinquemus.

Sed de duobus illis, essentia scilicet et notitia, quantum amentur in nobis, et quem ad modum etiam in ceteris rebus, quae infra sunt, eorum reperiatur, etsi differens, quaedam tamen similitudo, quantum suscepti huius operis ratio uisa est postulare, satis diximus; de amore autem, quo amantur, utrum et ipse amor ametur, non dictum est. Amatur autem; et hinc probamus, quod in hominibus, qui rectius amantur, ipse magis amatur. Neque enim uir bonus merito dicitur qui scit quod bonum est, sed qui diligit Quur ergo et in nobis ipsis non et ipsum amorem nos amare sentimus, quo amamus quidquid boni amamus? Est enim et amor, quo amatur et quod amandum non est, et istum amorem odit in se, qui illum diligit, quo id amatur quod amandum est. Possunt enim ambo esse in uno homine, et hoc bonum est homini, ut illo proficiente quo bene uiuimus, iste deficiat quo male uiuimus, donec ad perfectum sanetur et in bonum commutetur omne quod uiuimus. Si enim pecora essemus, carnalem uitam et quod secundum sensum eius est amaremus idque esset sufficiens bonum nostrum et secundum hoc, cum esset nobis bene, nihil aliud quaereremus. Item si arbores essemus, nihil quidem sentiente motu amare possemus, uerum tamen id quasi adpetere uideremur, quo feracius essemus uberiusque fructuosae. Si essemus lapides aut fluctus aut uentus aut flamma uel quid huius modi, sine ullo quidem sensu adque uita, non tamen nobis deesset quasi quidam nostrorum locorum adque ordinis adpetitus. Nam uelut amores corporum momenta sunt ponderum, siue deorsum grauitate sine sursum [*]( 4 propinquamus pqv 9 ca, in marg. quo, e 14 amamuis V 15 et ante amor om. t 17 quoḍ id V 22 sensus a 26 ueracins t 28 huius modi V; eiusmodi rell. v )

555
leuitate nitantur. Ita enim corpus pondere, sicut animus amore fertur, quocumque fertur. Quoniam igitur homines sumus ad nostri creatoris imaginem creati, cuius est uera aeternitas, aeterna ueritas, aeterna et uera caritas, estque ipse aeterna et uera et cara trinitas neque confusa neque separata: in his quidem rebus, quae infra nos sunt, quoniam et ipsa nec aliquo modo essent nec aliqua specie continerentur nec aliquem ordinem uel adpeterent uel tenerent, nisi ab illo facta essent, qui summe est, qui summe sapiens est, qui summe bonus est, tamquam per omnia, quae fecit mirabili stabilitate, currentes quasi quaedam eius alibi magis, alibi minus inpressa uestigia colligamus; in nobis autem ipsis eius imaginem contuentes tamquam minor ille euangelicus filius ad nosmet ipsos reuersi surgamus et ad illum redeamus, a quo peccando recesseramus. Ibi esse nostrum non habebit mortem, ibi nosse nostrum non habebit errorem, ibi amare nostrum non habebit offensionem. Nunc autem tria ista nostra quamuis certa teneamus nec aliis ea credamus testibus, sed nos ipsi praesentia sentiamus adque interiore ueracissimo cernamus aspectu, tamen, quamdiu futura uel utrum numquam defutura et quo si male, quo autem si bene agantur peruentura sint, quoniam per nos ipsos nosse non possumus, alios hinc testes uel quaerimus uel habemus: de quorum fide quur nulla debeat esse dubitatio, non est iste, sed posterior erit diligentius disserendi locus. In hoc autem libro de ciuitate Dei, quae non peregrinatur in huius uitae mortalitate, sed inmortalis semper in caelis est, id est de angelis sanctis Deo cohaerentibus, qui nec fuerunt umquam [*]( 12 Lc. 15, 18 ) [*]( 4 uera caritas superscripto trinitas b estque] ///que, est (?) eraso, b ipse Vel p t a; ipsa abv 5 his] eis v 6 nos] a (= on) e nec ipsa af1 10 currentis V t 11 magis m. 2 in maias corr. V 14 et Vabelp t; ut f\'V eamus Vble 15. 16 ibi in ubi corr. b IS nossej esse t 17 ista tria v 19 tamquam diu e 20 futura pl t2 quos si t si male] simile e si bene.. si male v 25 non] nunc 1 t peregrinantur e 26 immortalitate V 27 fuerant V )
556
nec futuri sunt desertores, inter quos et illos, qui aeternam lucem deserentes tenebrae facti sunt, Deum primitus diuisisse iam diximus, illo adiuuante quod coepimus ut possumus explicemus.

CAPUT XXVIIII. De sanctorum angelorum scientia, qua trinitatem in ipsa eius deitate nouerunt et qua operum causas prius in operantis arte quam in ipsis operibus artificis intuentur.

Illi quippe angeli sancti non per uerba sonantia Deum discunt, sed per ipsam praesentiam inmutabilis ueritatis, hoc est Verbum eius unigenitum, et ipsum Verbum et Patrem et eorum Spiritum sanctum, eamque esse inseparabilem trinitatem singulasque in ea personas esse substantiam, et tamen omnes non tres deos esse, sed unum Deum, ita nouerunt, ut eis magis ista, quam nos ipsi nobis cogniti simus. Ipsam quoque creaturam melius ibi, hoc est in sapientia Dei, tamquam in arte, qua facta est, quam in ea ipsa sciunt; ac per hoc et se ipsos ibi melius quam in se ipsis, uerum tamen et in se ipsis. Facti sunt enim et aliud sunt quam ille qui fecit. Ibi ergo tamquam in diurna cognitione, in se ipsis autem tamquam in uespertina, sicut iam supra diximus. Multum enim differt, utrum in ea ratione cognoscatur aliquid, secundum quam factum est, an in se ipso; sicut aliter scitur rectitudo linearum sen ueritas figurarum, cum intellecta conspicitur, aliter cum in puluere scribitur; et aliter iustitia in ueritate [*]( 22 c. 7 ) [*]( 1 foturi erunt t qui] quia t 3 explicemus ut possumus t 7 et om. p 14 eas t esse substantiam Vlptα; unam esse substantiam abe; esse unam subst. v 15 esse deos e 16 simus Yb2elpt; somna a b1 u 18 sciant VI 20 qai om. e 21 in om. tl cognitionem t in cogn. diur. v autem sup. lin. V 22 in uespertinam t supra iam v 24 quam] quod t ipsos V alitur VI. )

557
incommutabili, aliter in anima iusti. Sic deinde cetera, sicut firmamentum inter aquas superiores et inferiores, quod caelum uocatum est; sicut deorsum aquarum congeries terraeque nudatio et herbarum institutio adque lignorum; sicut solis ac lunae stellarumque conditio; sicut ex aquis animalium, uolucrum scilicet adque piscium beluarumque natantium; sicut quorumque in terra gradientium adque repentium et ipsius hominis, qui cunctis in terra rebus excelleret. Omnia haec aliter in Verbo Dei cognoscuntur ab angelis, ubi habent causas rationesque suas, id est secundum quas facta sunt, incommutabiliter permanentes, aliter in se ipsis; illa clariore, hac obscuriore cognitione, uelut artis adque operum; quae tamen opera cum ad ipsius Creatoris laudem uenerationemque referuntur, tamquam mane lucescit in mentibus contemplantium.

CAPUT XXX. De senarii numeri perfectione, qui primus partium. suarum quantitate conpletur.

Haec autem propter senarii numeri perfectionem eodem die sexiens repetito sex diebus perfecta narrantur, non quia Deo fuerit necessaria mora temporum, quasi qui non potuerit creare omnia simul, quae deinceps congruis motibus peragerent tempora; sed quia per senarium numerum est operum significata perfectio. Numerus quippe senarius primus conpletur suis partibus, id est sexta sui parte et tertia et dimidia, quae sunt unum et duo et tria, quae in summam ducta sex fiunt. Partes autem in hac consideratione numerorum illae [*]( I incommntabiḷι̣ạliter V 4 ac] et v 6 quorumqae codd.; quoramcumqae v 7 grad. in terra p t 11 illa-hac (hgc b p) codd.; illichic v clariora t 18 tamquam mane] \'cum qua mani t1 16 primus om. p q 19 sexiens J septies p VI diebus, in marg. sexti diei, e 20 necess. fuerit v potuerit] Xfuerit t creari t 21 simulque con- X gruis, omisso deinceps, V pergerent V p tempora, in marg. agerent, p 23 contempletur t 25 unum duo et p summum V; summa p t )

558
intellegendae sunt, quae quotae sint dici potest; sicut dimidia, tertia, quarta et deinceps ab aliquo numero denominatae. Neque enim exempli gratia quia in nouenario numero quattuor pars aliqua eius est, ideo dici potest quota eius sit; unum autem potest, nam nona eius est: et tria potest, nam tertia eius est. Coniunctae uero istae duae partes eius, nona scilicet adque tertia, id est unum et tria, longe sunt a tota summa eius, quod est nouem. Itemque in denario quaeternarius est aliqua pars eius; sed quota sit dici non potest; unum autem potest; nam decima pars eius est. Habet et quintam, quod sunt duo; habet et dimidiam, quod sunt quinque. Sed hae tres partes eius, decima et quinta et dimidia, id est unum et duo et quinque, simul ductae non conplent decem; sunt enim octo. Duodenarii uero numeri partes in summam ductae transeunt eum; habet enim duodecimam, quod est unum; habet sextam, quae sunt duo; habet quartam, quae sunt tria; habet tertiam, quae sunt quattuor; habet et dimidiam, quae sunt sex; unum autem et duo et tria et quattuor et sex non duodecim, sed amplius, id est sedecim, fiunt. Hoc breuiter commemorandum putaui ad commendandam senarii numeri perfectionem, qui primus, ut dixi, partibus suis in summam redactis ipse perficitur; in quo perfecit Deus opera sua. Unde ratio numeri contemnenda non est, quae in multis sanctarum scripturarum locis quam magni aestimanda sit elucet diligenter intuentibus. Nec frustra in laudibus Dei dictum est: Omnia in mensura et numero et pondere deposuisti. [*]( 25 Sap. 11, 21 ) [*]( 2 et om. e denominata t 3 est eius aliqua t 8 item omino que a denario numero e 10 quintam que sunt p 11 quaesuatp sed de tres, de tres m. 2 in loco uacuo, t sed de tribus partibus p 13 deducte p t et octo t 14 partes numeri v ducti p IS que est p 16 duo habet usque ad quae sunt initio l.17 om. VI 17 quattuor ex quartam corr. V et om. e1t dimidiam om. e 18 triaj tertiae t 19 faciunt a 20 seuari V perfectiones tl 21 prius e 22 perficit V 11 p t 24 locus V; lucis t extimanda l; existimanda p t )
559

CAPUT XXXI. De die septimo, in quo plenitudo et requies commendatur.

In septimo autem die, id est eodem die septiens repetito, qui numerus etiam ipse alia ratione perfectus est, Dei requies commendatur, in qua primum sanctificatio sonat. Ita Deus noluit istum diem in ullis suis operibus sanctificare, sed in requie sua, quae non habet uesperam; neque enim ulla creatura est, ut etiam ipse aliter in Dei Verbo, aliter in se cognita faciat aliam uelut diurnam, aliam uelut uespertinam notitiam. De septenarii porro numeri perfectione dici quidem plura possunt; sed et liber iste iam prolixus est,. et uereor ne occasione conperta scientiolam nostram leuiter magis quam utiliter iactare uelle uideamur. Habenda est itaque ratio moderationis adque grauitatis, ne forte, cum de numero multum loquimur, mensuram et pondus neglegere iudicemur. Hoc itaque satis sit admonere, quod totus inpar primus numerus ternarius est, totus par quaternarius; ex quibus duobus septenarius constat. Ideo pro uniuerso saepe ponitur, sicuti est: Septiens cadet iustus, et resurget; id est: Quotienscumque ceciderit, non peribit; quod non de iniquitatibus, sed de tribulationibus ad humilitatem perducentibus intellegi uoluit: et: Septiens in die laudabo te; quod alibi alio modo dictum est: Semper laus eius in ore meo; et multa huius modi in . diuinis auctoritatibus reperiuntur, in quibus septenarius numerus, ut dixi, pro cuiusque rei uniuersitate poni solet. Propter hoc eodem saepe numero significatur Spiritus sanctus, de quo Dominus ait: Docebit uos omnem ueritatem. Ibi requies [*]( 20 Prou. 24, 16 23 Ps. 118, 164 24 Ps. 33, 2 28 Io. 16, 13 ) [*]( 2 in om. q 4 septima e 6 primus t 10 cognitas t aliud.. aliud p; aliud .. alis t uelut om. tx 11 porro] uero a 12 iste iam ex is etiam corr. V 15 dum a 17 satis sup. lin. V primus om. V 18 totius e 19 saepe] se i sicut V 20 cadit Ve 21 ceciderit om. e 26 ut sup. lin. V )

560
Dei, qua requiescitur in Deo. In toto quippe, id est in plena perfectione, requies; in parte autem labor. Ideo laboramus, quamdiu ex parte scimus, sed cum uenerit quod perfectum est, quod ex parte est euacuabitur. Hinc est quod etiam scripturas istas cum labore rimamur. Sancti uero angeli quorum societati et congregationi in hac peregrinatione laboriosissima suspiramus, sicut habent permanendi aeternitatem, ita cognoscendi facilitatem et requiescendi felicitatem. Sine difficultate quippe nos adiuuant, quoniam spiritalibus motibus puris et liberis non laborant.

CAPUT XXXII,De opinione eorum, qui angelorum creationem anteriorem uolunt esse quam mundi.

Ne quis autem contendat et dicat non sanctos angelos esse significatos in eo quod scriptum est: Fiat lux, et facta est lux, sed quamlibet lucem tunc primum factam esse corpoream ant opinetur aut doceat; angelos autem prius esse factos non tantum ante firmamentum, quod inter aquas et aquas factum appellatum est caelum, sed ante illud de quo dictum est: In principio fecit Deus caelum et terram; adque illud, quod dictum est: In principio, non ita dictum tamquam primum hoc factum sit, cum ante fecerit angelos, sed quia omnia in sapientia fecit, quod est Verbum eius et ipsum scriptura principium nominauit (sicut ipse in euangelio Iudaeis quaerentibus quis esset respondit se esse principium): non e contrario referam contentionem, maxime quia hoc me delectat plurimum, quod etiam in summo exordio sancti libri geneseos trinitas commendatur. Cum enim ita [*]( 3 1. Cor. 18, 9 sq. 24 1o. 8, 25 ) [*]( 3 inuenerit t 5 sq. ut editur codd.; ad quoram societatem et congregationem v 6 laboriosissime p; laboriosisBimus i 9 spiritualibus v 10 puris] patris t 16 primum om. t; primam e 19 illum t de quo V abIpt a; quod ev 22 sit] est e 23 est om. t 25 qui V1 26 e] et e; om. II. )

561
dicitur: In principio fecit Deus caelum et terram, ut Pater fecisse intellegatur in Filio, sicut adtestatur psalmus, ubi legitur: Quam magnificata sunt opera tua Domine! omnia in sapientia fecisti: conuenientissime paulo post commemoratur etiam Spiritus sanctus. Cum enim dictum esset, qualem terram Deus primitus fecerit, uel quam molem materiamue futurae constructionis mundi caeli et terrae nomine nuncupauerit subiciendo et addendo: Terra autem erat inuisibilis et inconposita et tenebrae erant super abyssum: mox ut trinitatis commemoratio conpleretur: Et spiritus, inquit, dei superferebatur super aquam. Proinde ut uolet quisque accipiat, quod ita profundum est, ut ad exercitationem legentium a fidei regula non abhorrentes plures possit generare sententias, dum tamen angelos sanctos in sublimibus sedibus non quidem Deo coaeternos, sed tamen de sua sempiterna et uera felicitate securos et certos esse nemo ambigat. Ad quorum societatem pertinere paruulos suos Dominus docens non solum illud ait: Erunt aequales angelis Dei; uerum ipsi quoque angeli qua contemplatione fruantur ostendit, ubi ait: Videte, ne contemnatis unum ex pusillis istis; dico enim uobis, quia angeli eorum in caelis semper uident faciem Patris mei, qui in caelis est. [*]( 3 Ps. 103, 24 18 Mt. 22, 30 20 ib. 18, 10 ) [*]( 1 ut] et 1 5 etiam om. e 8 adtendendo t 11 ferebatur 1ptα aquam Vev; aquas ab1pta prom[de usque ad profundum est om. e 13 fide t abhorrentes V; aberrantes aev; oberrantes d p; obseruantes t 15 ęternos l 17 docens dom. e 18 illud om. 1ptα angeli II 20 ex] de b 21 enim] autem epta in caelis om. a 22 est in cae!. b ) [*]( XXXX Aug. opera sectto V pars I. ) [*]( 36 )
562

CAPUT XXXIII. De duabus angelorum societatibus diuersis adque disparibus, quae non incongrue intelleguntur lucis et tenebrarum nominibus nuncupatae.

Peccasse autem quosdam angelos et in huius mundi ima detrusos, qui eis uelut carcer est, usque ad futuram in die iudicii ultimam damnationem apostolus Petrus apertissime ostendit dicens, quod Deus angelis peccantibus non pepercerit. sed carceribus caliginis inferi retrudens tradiderit in iudicio puniendos reseruari. Inter hos ergo et illos Deum uel praescientia uel opere diuisisse quis dubitet? illosque lucem merito appellari quis contradicat? quando quidem nos adhuc in fide uiuentes eorum aequalitatem adhuc sperantes, utique nondum tenentes, iam lux dicti ab apostolo sumus: Fuistis enim, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Istos uero desertores tenebras aptissime nuncupari profecto aduertunt, qui peiores esse hominibus infidelibus siue intellegunt siue credunt. Quapropter, etsi alia lux in isto huius libri loco intellegenda est, ubi legimus: Dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, et aliae tenebrae significatae sunt in eo quod scriptum est: Diuisit Deus inter lucem et tenebras: nos tamen has duas angelicas societates, unam fruentem Deo, alteram tumentem typho; unam cui dicitur: Adorate eum omnes angeli eius, aliam cuius princeps dicit: Haec omnia tibi dabo, si prostratus adoraueris me: unam Dei sancto amore flagrantem, alteram propriae celsitudinis inmundo amore fumantem; et quoniam, sicut scriptum [*]( 8 2. Petr. 2, 4 14 Ephes. 5, 8 23 Ps. 96, 7 25 Mt. 4, 9 ) [*]( 4 nuncupatae om. V 8 pepercit i 9 caligines V; caliginosis e 11 quis] quibus t 13 itaque, in marg. utiq;, e 15 inquit om. t autem om. e 16 aptissime Vlptaj apertissime abev 17 intellegant V 18 credant, a eraso ut uidetur e, V 19 Deus om. V n 20 et facta est lux om. V bl 23 t.mentem V thypho et; tipo. in marg. fupbie typo, l 25 procidens b 26 fraglantem V t proprio t )

563
est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, illam in caelis caelorum habita.item, istam inde deiectam in hoc infimo aerio caelo tumultuantem; illam luminosa pietate tranquillam, istam tenebrosis cupiditatibus turbulentam; illam Dei nutu clementer subuenientem, iuste ulciscentem, istam suo fastu subdendi et nocendi libidine exaestuantem; illam, ut quantum uult consulat, Dei bonitati ministram, istam, ne quantum uult noceat, Dei potestate frenatam; illam huic inludentem ut nolens prosit persecutionibus suis, hanc illi inuidentem, cum peregrinos colligit suos, — nos ergo has duas societates angelicas inter se dispares adque contrarias, unam et natura bonam et uoluntate rectam, aliam uero natura bonam, sed uoluntate peruersam, aliis manifestioribus diuinarum scripturarum testimoniis declaratas, quod etiam in hoc libro, cui nomen est genesis, lucis tenebrarumque uocabulis significatas existimauimus, etiamsi aliud hoc loco sensit forte qui scripsit, non est inutiliter obscuritas huius pertractata sententiae, quia, etsi uoluntatem auctoris libri huius indagare nequiuimus, a regula tamen fidei, quae per alias eiusdem auctoritatis sacras litteras satis fidelibus nota est, non abhorruimus. Etsi enim corporalia hic commemorata sunt opera Dei, habent procul dubio nonnullam similitudinem spiritalium, secundum quam dicit apostolus: Omnes enim uos filii lucis estis et filii diei, non sumus noctis neque tenebrarum. Si autem hoc sensit etiam ille qui scripsit, ad perfectiorem disputationis finem nostra peruenit intentio, ut homo Dei tam eximiae diuinaeque sapientiae, immo per eum Spiritus Dei in commemorandis operibus Dei, quae omnia [*]( 1 lac. 4, 6 1. Petr. 5, 5 23 1. Thess. 5, 5 ) [*]( 3 aeri t illa t 6 pastu l 9 persecutoribus V 12 bona V 13 uoluntatem t 16 existimamus a etsi a p sensit hoc loco v 17 pertracta t; pertractandae bl 18 indagareJ indicare e; inuenire l 19 quae om. p 20 nota est] notas p 21 abhorruimus Va b ep t; oberrauimus l; aberrauimus v 22 spiritualium v 24 dei, in marg. diei, e ) [*]( 36* )
564
sexto die dixit esse perfecta, nullo modo angelos praetermisisse credatur siue in principio, quia primo fecit, siue quod conuenientius intellegitur, in principio, quia in Verbo unigenito fecit, scriptum sit: In principio fecit Deus caelum et terram; quibus nominibus uniuersalis est significata creatura, uel spiritalis et corporalis, quod est credibilius, uel magnae duae mundi partes, quibus omnia quae creata sunt continentur, ut primitus eam totam proponeret ac deinde partes eius secundum mysticum dierum numerum exsequeretur.

CAPUT XXXIIII. De eo quod quidam putant in conditione firmamenti aquarum discretarum nomine angelos significatos, et quod quidam aquas existimant non creatas.

Quamquam nonnulli putauerint aquarum nomine significatos quodam modo populos angelorum et hoc esse quod dictum est: Fiat firmamentum inter aquam et aquam, ut supra firmamentum angeli intellegantur, infra uero uel aquae istae uisibiles uel malorum angelorum multitudo uel omnium hominum gentes. Quod si ita est, non illic apparet ubi facti sint angeli, sed ubi discreti; quamuis et aquas, quod peruersissimae adque inpiae uanitatis est, negent quidam factas a Deo, quoniam nusquam scriptum est: Dixit Deus: Fiant aquae. Quod possunt simili uanitate etiam de terra dicere; nusquam enim legitur: Dixit Deus: Fiat terra. Sed, inquiunt, scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram. Illic ergo et aqua intellegenda est; uno enim nomine utrumque conprehensum est. Nam ipsius est mare, sicut in psalmo legitur, et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt. [*]( 27 Ps. 94, 5 ) [*]( 6 spiritualis v 9 exequetur t 13 quo V exist. aquas p aestimant V 14 putauerint Vb elptv; putauerunt aaf 16 nt] et Ft super t 19 aint Va e t IX; eunt b1p ƒv 21 impiissime l quidem et 22 numquam l 27 et ipse fecit illud sicut in psalmo legitur l )

565
Sed hi, qui in nomine aquarum, quae super caelos sunt, angelos intellegi uolunt, ponderibus elementorum mouentur et ideo non putant aquarum fluuidam grauemque naturam in superioribus mundi locis potuisse constitui; qui secundum rationes suas, si ipsi hominem facere possent, non ei pituitam, quod Graece ϕλέγμα dicitur et tamquam in elementis corporis nostri aquarum uicem obtinet, in capite ponerent. Ibi enim sedes est phlegmatis, secundum Dei opus utique aptissime, secundum istorum autem coniecturam tam absurde, ut, si hoc nesciremus et in hoc libro similiter scriptum esset, quod Deus umorem fluuidum et frigidum ac per hoc grauem in superiore omnibus ceteris humani corporis parte posuerit, isti trutinatores elementorum nequaquam crederent, et si auctoritati eiusdem scripturae subditi essent, aliquid aliud ex hoc intellegendum esse censerent. Sed quoniam, si diligenter singula scrutemur adque tractemus, quae in illo diuino libro de constitutione mundi scripta sunt, et multa dicenda et a proposito instituti operis longe digrediendum est, iamque de duabus istis diuersis inter se adque contrariis societatibus angelorum, in quibus sunt quaedam exordia duarum etiam in rebus humanis ciuitatum, de quibus deinceps dicere institui, quantum satis esse uisum est, disputauimus: hunc quoque librum aliquando claudamus. [*]( I quae om. e 2 angelus t; angeli e uoluit t1 3 putant] potuit f1 fluuidam V aeta; flguidam l; fluidam bpv 7 uice V 9 tamquam l 10 nescierimos e 11 fluuidum Vaelxt; fluidum bl3p superiorem t 15 inscrntemur V AUGUSTINI EPISCOPI CATHOLICI I DE CIUI- TATE DI i CONTRA PAGANOS i LIBER. XI. EXPLICIT INCIPIT LIB. XII. FELICITER. V )
566

LIBER XII.
CAPUT I. De una bonorum angelorum malorumque natura.

Antequam de institutione hominis dicam, ubi duarum ciuitatum, quantum ad rationalium mortalium genus adtinet. apparebit exortus, sicut superiore libro apparuisse in angelis iam uidetur: prius mihi quaedam de ipsis angelis uideo esse dicenda, quibus demonstretur, quantum a nobis potest, quam non inconueniens neque incongrua dicatur esse hominibus angelisque societas, ut non quattuor (duae scilicet angelorum totidemque hominum), sed duae potius ciuitates, hoc est societates, merito esse dicantur, una in bonis, altera in malis non solum angelis, uerum etiam hominibus constitutae.

Angelorum bonorum et malo rum inter se contrarios adpetitus non naturis principiisque diuersis, cum Deus omnium substantiarum bonus auctor et conditor utrosque creauerit, sed uoluntatibus et cupiditatibus extitisse dubitare fas non est. dum alii constanter in communi omnibus bono, quod ipse illis Deus est, adque in eius aeternitate ueritate caritate persistunt; alii sua potestate potius delectati, uelut bonum suum sibi ipsi essent, a superiore communi omnium beatifico bono * ad propria defluxerunt et habentes elationis fastum pro excelsissima aeternitate, uanitatis astutiam pro certissima ueritate. studia partium pro indiuidua caritate superbi fallaces inuidi effecti sunt. Beatitudinis igitur illorum causa est adhaerere Deo; quocirca istorum miseriae causa ex contrario est intellegenda, quod est non adhaerere Deo. Quam ob rem si, cum quaeritur, quare illi beati sint, recte respondetur: Quia Deo adhaerent; et cum quaeritur, quur isti sint miseri, recte [*]( 3 malorumque angelorum v; malorumque om. p 5 attineat t 6 in libro superiore a 9 dicitur e 10 societas ut] societa eunt t 12 bonis] nobis e 14 contrarius V 19 et caritate e 22 fasto t 27 si om. a 28 adhaerent Deo v 29 sunt VI )

567
respondetur: Quia non adhaerent Deo: non est creaturae rationalis uel intellectualis bonum, quo beata sit, nisi Deus. Ita quamuis non omnis beata possit esse creatura (neque enim hoc munus adipiscuntur aut capiunt ferae ligna saxa et si quid huius modi est), ea tamen, quae potest, non ex se ipsa potest, quia ex nihilo creata est, sed ex illo, a quo creata est. Hoc enim adepto beata, quo amisso misera est. Ille uero qui non alio, sed se ipso bono beatus est, ideo miser non potest esse, quia non se potest amittere.

Dicimus itaque incommutabile bonum non esse nisi unum uerum beatum Deum; ea uero, quae fecit, bona quidem esse, quod ab illo, uerum tamen mutabilia, quod non de illo, sed de nihilo facta sunt. Quamquam ergo summa non sint, quibus est Deus maius bonum: magna sunt tamen ea mutabilia bona, quae adhaerere possunt, ut beata sint, inmutabili bono, quod usque adeo bonum eorum est, ut sine illo misera esse necesse sit. Nec ideo cetera in hac creaturae uniuersitate meliora sunt, quia misera esse non possunt; neque enim cetera membra corporis nostri ideo dicendum est oculis esse meliora, quia caeca esse non possunt. Sicut autem melior est natura sentiens et cum dolet quam lapis qui dolere nullo modo potest: ita rationalis natura praestantior etiam misera, quam illa quae rationis uel sensus est expers, et ideo in eam non cadit miseria. Quod cum ita sit, huic naturae, quae in tanta excellentia creata est, ut, licet sit ipsa mutabilis, inhaerendo tamen incommutabili bono, id est summo Deo, beatitudinem consequatur, nec expleat indigentiam suam nisi utique beata sit, eique explendae non sufficiat nisi Deus, profecto non illi adhaerere uitium est. Omne autem uitium naturae nocet ac per hoc contra naturam est. Ab illa igitur, quae adhaeret [*]( x 4 ferra tl; ferro t2 5 eiusmodi v 6 ey illo V 7 enim om. b 8 se om. b ideo ipse miser abv 9 se non t 10 incommutabile Vbv; immutabile a e lp t 16 ullo VI essent t 19 est] esset t 21 nullo modo dolere b 22 natura] creatura a praestantior est v 23 in ea V 25 ipsa sit v 30 illo t )

568
Deo, non natura differt ista, sed uitio; quo tamen etiam uitio ualde magna multumque laudabilis ostenditur ipsa natura. Cuius enim recte uituperatur uitium, procul dubio natura laudatur. Nam recta uitii uituperatio est, quod illo dehonestatur natura laudabilis. Sicut ergo, cum uitium oculorum dicitur caecitas, id ostenditur, quod ad naturam oculorum pertinet uisus; et cum uitium aurium dicitur surditas, ad earum naturam pertinere demonstratur auditus: ita, cum uitium creaturae angelicae dicitur, quo non adhaeret Deo, hinc apertissime declaratur, eius naturae ut Deo adhaereat conuenire. Quam porro magna sit laus adhaerere Deo, ut ei uiuat, inde sapiat, illo gaudeat tantoque bono sine morte sine errore sine molestia perfruatur, quis digne cogitare possit aut eloqui? Quapropter etiam uitio malorum angelorum, quo non adhaerent Deo, quoniam omne uitium naturae nocet, satis manifestatur Deum tam bonam eorum creasse naturam, cui noxium sit non esse cum Deo.

CAPUT II. Nullam essentiam Deo esse contrariam, quia ab eo, qui summe et semper est, hoc in totum uidetur diuersum esse quod non est.

Haec dicta sint, nec quisquam, cum de angelis apostaticis loquimur, existimet eos aliam uelut ex alio principio habere potuisse naturam, nec eorum naturae auctorem Deum. Cuius erroris inpietate tanto quisque carebit expeditius et facilius, quanto perspicacius intellegere potuerit, quod per angelum Deus dixit, quando Moysen mittebat ad filios Israel: Ego sum, qui sum. Cum enim Deus summa essentia sit, hoc est summe sit, [*]( 27 Exod. 3, 14 ) [*]( 4 uitii om. I 5 uitiorum t 8 demonstratur] uidetur I 9 dicitur angelicQ a quod abtν haeret t 11 uiuant e 13 cogitare digne v 14 adhaerent Deo] adhaerendo tl 19 esse deo p 20 summe est et v in totum V q2; in om. p q1 v Domb. 22 sunt p f apostatis l 26 dixit Deus v 27 israhel V )

569
et ideo inmutabilis sit: rebus, quas ex nihilo creauit, esse dedit, Sed non summe esse, sicut est ipse; et aliis dedit esse amplius, aliis minus, adque ita naturas essentiarum gradibus ordinauit (sicut enim ab eo, quod est sapere, uocatur sapientia, sic ab eo, quod est esse, uocatur essentia, nouo quidem nomine, quo usi ueteres non sunt Latini sermonis auctores, sed iam nostris temporibus usitato, ne deesset etiam linguae nostrae, quod Graeci appellant coatav; hoc enim uerbum e uerbo expressum est, ut diceretur essentia); ac per hoc ei naturae, quae summe est, qua faciente sunt quaecumque sunt, contraria natura non est, nisi quae non est. Ei quippe, quod est, non esse contrarium est. Et propterea Deo, id est summae essentiae et auctori omnium qualiumcumque essentiarum, essentia nulla contraria est.