De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT I. De ea parte operis, qua duarum ciuitatum, id est caelestis adque terrenae, initia et fines incipient demonstrari.

Ciuitatem Dei dicimus, cuius ea scriptura testis est, quae non fortuitis motibus animorum, sed plane summae dispositione prouidentiae super omnes omnium gentium litteras omnia sibi genera ingeniorum humanorum diuina excellens auctoritate [*]( 2 quam e ueritate credamus e 3 non bl et ob ẹxpụgṇạrẹ 990 p̣ο̣ṣṣụṇṭ nec intellegunt1 oppugnare poesant p sed exp. n. possunt \'no 2 in marg. b 5 libris istis v 6 expetebat a 7 deus uerus II 11 uitae bona huius colendos deos e 15 quasi a 16 diximus ab Ipsv; dicimus e Domb.. 22 incipient V a; incipiunt o )

511
subiecit. Ibi quippe scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, ciuitas Dei; et in alio psalmo legitur: Magnus Dominus et laudabilis nimis in ciuitate Dei nostri, in monte sancto eius, dilatans exultationes uniuersae terrae; et paulo post in eodem psalmo: Sicut audiuimus, ita et uidimus, in ciuitate domini uirtutum, in ciuitate Dei nostri; Deus fundauit eam in aeternum; item in alio: Fluminis inpetus laetificat ciuitatem Dei, sanctificauit tabernaculum suum Altissimus; Deus in medio eius non commouebitur. His adque huius modi testimoniis, quae omnia commemorare nimis longum est, didicimus esse quandam ciuitatem Dei, cuius ciues esse concupiscimus illo amore, quem nobis illius conditor inspirauit. Huic conditori sanctae ciuitatis ciues terrenae ciuitatis deos suos praeferunt ignorantes eum esse Deum deorum, non deorum falsorum, hoc est inpiorum et superborum, qui eius incommutabili omnibusque communi luce priuati et ob hoc ad quandam egenam potestatem redacti suas quodam modo priuatas potentias consectantur honoresque diuinos a deceptis subditis quaerunt; sed deorum piorum adque sanctorum, qui potius se ipsos uni subdere quam multos sibi, potiusque Deum colere quam pro Deo coli delectantur. Sed huius sanctae ciuitatis inimicis decem superioribus libris, quantum potuimus, domino et rege nostro adiuuante respondimus. Nunc uero quid a me iam expectetur agnoscens meique non inmemor debiti de duarum ciuitatum, terrenae scilicet et caelestis, quas in hoc interim saeculo perplexas quodam modo diximus inuicemque permixtas, exortu et excursu et debitis finibus, quantum ualuero, [*]( \'1 Ps. 86, 3 2 Ps. 47, 2, 3. 9 5 Ps. 45, 5 \'sq. ) [*]( 3 nimis Vaelp a f; ualde b 11 13 concupiscimus p v; concupimus abl-f concupiuimus Vb2el Domb. 14 eius bel 16 deoru deum falsum e 21 adque] ut quae, hinc incipit t \' ipsos pios t 23 coli delect. Iptv Domb.; del. coli Va b IS 25 adiubante VI etiam V 29 deuitis t\'. )
512
disputare eius ipsius domini et regis nostri ubique opitulatione fretus adgrediar, primumque dicam, quem ad modum exordia duarum istarum ciuitatum in angelorum diuersitate praecesserint.

CAPUT II. De cognoscendo Deo, ad cuius notitiam nemo hominum peruenit, nisi per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum.

Magnum est et admodum rarum uniuersam creaturam corpoream et incorpoream consideratam conpertamque mutabilem intentione mentis excedere adque ad incommutabilem Dei substantiam peruenire et illic discere ex ipso, quod cunctam naturam, quae non est quod ipse, non fecit nisi ipse. Sic enim Deus cum homine non per aliquam creaturam loquitur corporalem, corporalibus instrepens auribus, ut inter sonantem et audientem aeria spatia uerberentur, neque per eius modi spiritalem, quae corporum similitudinibus figuratur, sicut in somnis uel quo alio tali modo (nam et sic uelut corporis auribus loquitur, quia uelut per corpus loquitur et uelut interposito corporalium locorum interuallo; multum enim similia sunt talia uisa corporibus); sed loquitur ipsa ueritate, si quis sit idoneus ad audiendum mente, non corpore. Ad illud enim hominis ita loquitur, quod in homine ceteris, quibus homo constat, est melius, et quo ipse Deus solus est melior. Cum enim homo rectissime intellegatur uel, si hoc non potest, saltem credatur factus ad imaginem Dei: profecto ea sui parte est propinquior superiori Deo, qua superat [*]( 1 et Sup. lin. V 2 quemammodum V 7 peruenit usque ad hominem om. ql 8 hominem xpm iesum V a; dominum iesum xpm p; hom. Ies. Chr. v 9 et <MM. i ammodum et sic semper V 12 quod om. e 15 corporibus strepens t tonantem e 17 spiritualem v 18 somnis mas. i somniie v quo] quod Vi quod in ras, t; quolibet a; aliquo si quo e nam et si cui uelut a nam , .... , loquitur om. f1 23 illum t 25 rectitudinis t intellegitur Yi uelut i )

513
inferiores suas, quas etiam cum pecoribus communes habet. Sed quia ipsa mens, cui ratio et intellegentia naturaliter inest, uitiis quibusdam tenebrosis et ueteribus inualida est, non solum ad inhaerendum fruendo, uerum etiam ad perferendum incommutabile lumen, donec de die in diem renouata adque sanata fiat tantae felicitatis capax, fide primum fuerat inbuenda adque purganda. In qua ut fidentius ambularet ad ueritatem, ipsa ueritas, Deus Dei filius, homine adsumto, non Deo consumto, eandem constituit et fundauit fidem, ut ad hominis Deum iter esset homini per hominem Deum. Hic est enim mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Per hoc enim mediator, per quod homo, per hoc et uia. Quoniam si inter eum qui tendit et illud quo tendit uia media est, spes est perueniendi; si autem desit aut. ignoretur qua eundum sit, quid prodest nosse quo eundum sit? Sola est autem aduersus omnes errores uia munitissima, ut idem ipse sit Deus et homo; quo itur Deus, qua itur homo.

CAPUT IIIDe auctoritate canonicae scripturae diuino spiritu conditae.

Hic prius per prophetas, deinde per se ipsum, postea per apostolos, quantum satis esse iudicauit, locutus etiam scripturam condidit, quae canonica nominatur, eminentissimae auctoritatis, cui fidem habemus de his rebus, quas ignorare non expedit nec per nos ipsos nosse idonei sumus. Nam si ea sciri possunt testibus nobis, quae remota non sunt a sensibus nostris siue interioribus siue etiam exterioribus (unde et praesentia nuncupantur, quod ita ea dicimus esse prae sensibus, [*]( in con 2 est V 6 fide] si de t 8 deo ạṣsumto V 9 et mas.; atque v ad hominem p, ex corr. t 11 Per ...,homo om. V 12 ei inter] eine t 13 eo m. 2 ex eum corr. t uia. media om. t 14 que e uia eunda sit m. 2 in ras. e 22 loquotus l 24 cui ex tuae corr. V 25 nos met ipsos v Nam] utrum t 28 praesentibus t ) [*]( XXXX Ans. opera Sectio V pars I. ) [*]( 33 )

514
sicut prae oculis quae praesto sunt oculis): profecto ea, quae remota sunt a sensibus nostris, quoniam nostro testimonio scire non possumus, de his alios testes requirimus eisque credimus, a quorum sensibus remota esse uel fuisse non credimus. Sicut ergo de uisibilibus, quae non uidimus, eis credimus, qui uiderunt, adque ita de ceteris, quae ad suum quemque sensum corporis pertinent: ita de his, quae animo ac mente sentiuntur (quia et ipse rectissime dicitur sensus, unde et sententia uocabulum accepit), hoc est de inuisibilibus quae a nostro sensu interiore remota sunt, his nos oportet credere, qui haec in illo incorporeo lumine disposita didicerunt uel manentia contuentur.

CAPUT IIII. De conditione mundi, quae nec intemporalis sit. nec nouo Dei ordinata consilio, quasi postea uoluerit, quod ante noluerat.

Visibilium omnium maximus mundus est, inuisibilium omnium maximus Deus est. Sed mundum esse conspicimus, Deum esse credimus. Quod autem Deus fecerit mundum, nulli tutius credimus quam ipsi Deo. Ubi eum audiuimus? Nusquam interim nos melius quam in scripturis sanctis, ubi dixit propheta eius: In principio fecit Deus caelum et terram. Numquidnam ibi fuit iste propheta, quando fecit Deus caelum et terram? Non; sed ibi fuit sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, quae in animas sanctas etiam se transferens amicos Dei et prophetas constituit eisque opera [*]( 25 Sap. 7, 27 ) [*]( 2 a sensibus] adsentibus t 3 hisque es 4 a om. V 5 uidemus e 6 adque] sicque t 8 qua V dicetur t 10 mota V iis v 11 corporeo V 14 mundi m. 2 sup. lin. q quan Vpq α; quod ν 16 ante noluerat Vp; antea noluerit g\'c 17 est mundus v innisibilis t 18 est Deus v 19 mundum fecerit v 20 totius Vt 11 t audimus t 21 sacris t 23 caelum quando fecit t 24 dei.... omnia onl. b1 25 sanctas etiam V etiam s. rell. v Domb. 26 transferens p; transferet t; transfert rell. v )

515
sua sine strepitu intus enarrat. Loquuntur eis quoque angeli Dei, qui semper uident faciem Patris uoluntatemque eius quibus oportet adnuntiant. Ex his unus erat iste propheta, qui dixit et scripsit: In principio fecit Deus caelum et terram. Qui tam idoneus testis est, per quem Deo credendum sit, ut eodem spiritu Dei, quo haec sibi reuelata cognouit, etiam ipsam fidem nostram futuram tanto ante praedixerit.

Sed quid placuit aeterno Deo tunc facere caelum et terram, quae antea non fecisset? Qui hoc dicunt, si mundum aeternum sine ullo initio et ideo nec a Deo factum uideri uolunt, nimis auersi sunt a ueritate et letali morbo inpietatis insaniunt. Exceptis enim propheticis uocibus mundus ipse ordinatissima sua mutabilitate et mobilitate et uisibilium omnium pulcherrima specie quodam modo tacitus et factum se esse et non nisi a Deo ineffabiliter adque inuisibiliter magno et ineffabiliter adque inuisibiliter pulchro fieri se potuisse proclamat. Qui autem a Deo quidem factum fatentur, non tamen eum temporis uolunt habere sed suae creationis initium, ut modo quodam uix intellegibili semper sit factus, dicunt quidem aliquid, unde sibi Deum uidentur uelut a fortuita temeritate defendere, ne subito illi uenisse credatur in mentem, quod numquam ante uenisset, facere mundum, et accidisse illi nouam uoluntatem, cum in nullo sit omnino mutabilis; sed non uideo quo modo eis possit in ceteris rebus ratio ista subsistere maximeque in anima, quam si Deo coaeternam esse contenderint, unde illi acciderit noua miseria, quae numquam [*]( 2 Mt. 18, 10 ) [*]( 1 errarrat Yi 3 quibusq., q. lineola transuersa deletum, V 6 sit] est t 9 quid correctoris manu in marg. p Deo aeterno v tunc] totum p t 10 ante p 11 uidere t 15 se om. t 16 magno.,. inuisibiliter sup. lin. V 18 fatetur t 19 eum om. p t uolunt temporis v sedJ ad e suae] siue t ut om. e 20 quodam modo e 23 uenisse VI 24 nouam uol. Ipta; uol. nou. reM. v Domb. 26 animam It 27 acciderint 1 I ) [*]( 38* )

516
antea per aeternum, nullo modo poterunt explicare. Si enim alternasse semper eius miseriam et beatitudinem dixerint, necesse est dicant etiam semper alternaturam; unde illa eos sequetur absurditas, ut etiam cum beata dicitur in hoc utique non sit beata, si futuram suam miseriam et turpitudinem praeuidet; si autem non praeuidet nec se turpem ac miseram fore, sed beatam semper existimat, falsa opinione sit beata; quo dici stultius nihil potest. Si autem semper quidem per saecula retro infinita cum beatitudine alternasse animae miseriam putant, sed nunc iam de cetero, cum fuerit liberata, ad miseriam non esse redituram, nihilo minus conuincuntur numquam eam fuisse uere beatam, sed deinceps esse incipere noua quadam nec fallaci beatitudine; ac per hoc fatebuntur accidere illi aliquid noui, et hoc magnum adque praeclarum, quod numquam retro per aeternitatem accidisset. Cuius nouitatis causam si Deum negabunt in aeterno habuisse consilio, simul eum negabunt beatitudinis eius auctorem, quod nefandae inpietatis est; si autem dicent etiam ipsum nouo consilio excogitasse, ut de cetero sit anima in aeternum beata, quo modo eum alienum ab ea, quae illis quoque displicet, mutabilitate monstrabunt? Porro si ex tempore creatam, sed nullo ulterius tempore perituram, tamquam numerum, habere initium, sed non habere finem fatentur, et ideo semel expertam miserias, si ab eis fuerit liberata, numquam miseram postea futuram: non utique dubitabunt hoc fieri manente incommutabilitate consilii Dei. Sic ergo credant et mundum ex tempore fieri potuisse, nec tamen ideo Deum in eo faciendo aeternum consilium uoluntatemque mutasse. [*](1 semper altern. I 3 alternasse naturam e l3 alternatam nat. b sequitur 1t 4 sit beata si m. 1 sup. lin. V 5 futura VI praeuidit m. 2 in ras. e 11 nihilhominus Ve 14 illi om. I 16 causa t 16 sq. in eterno habuisse simili (simul t) eum negabunt consilio beatitudinis p t simul eum] si malum VI 18 dicunt It 21 monstrabant VI si eam e 22 numerus t 27 faciendum VI )
517

CAPUT V. Tam non esse cogitandum de infinitis temporum spatiis ante mundum, quam nec de infinitis locorum spatiis extra mundum, quia, sicut nulla ante ipsum sunt tempora, ita nulla extra ipsum sunt loca.

Deinde uidendum est, isti, qui Deum conditorem mundi esse consentiunt et tamen quaerunt de mundi tempore quid respondeamus, quid ipsi respondeant de mundi loco. Ita enim quaeritur, quur potius tunc et non antea factus sit, quem ad modum quaeri potest, quur hic potius ubi est et non alibi. Nam si infinita spatia temporis ante mundum cogitant, in quibus eis non uidetur Deus ab opere cessare potuisse, similiter. cogitent extra mundum infinita spatia locorum, in quibus si quisquam dicat non potuisse uacare Omnipotentem, nonne consequens erit, ut innumerabiles mundos cum Epicuro somniare cogantur (ea tantum differentia, quod eos ille fortuitis motibus atomorum gigni adserit et resolui, isti autem opere Dei factos dicturi sunt), si eum per interminabilem inmensitatem locorum extra mundum circumquaque patentium uacare noluerint, nec eosdem mundos, quod etiam de isto sentiunt, ulla causa posse dissolui? Cum his enim agimus, qui et Deum incorporeum et omnium naturarum, quae non sunt quod ipse, creatorem nobiscum sentiunt; alios autem nimis indignum est ad istam disputationem religionis admittere, maxime quod aput eos, qui multis dis sacrorum obsequium deferendum putant, isti philosophos ceteros nobilitate adque auctoritate uicerunt, non ob aliud, nisi quia longo quidem interuallo, uerum tamen reliquis propinquiores sunt ueritati. An forte [*](4 ut editur Va; uerba inde a spatiis sqq. om. pqv 7 isti Va1 e1 αf am Domb.; istis a2btpv 8 esse sup. lin. V 9 respondetyous V 10 quemammodum V 12 si om. f IS similiter ergo I 14 cogitant bel 20 patentium] patientiam t 25 ammittere t 27 nobitate VI; nouitate V )

518
substantiam Dei, quam nec includunt nec determinant nec distendunt loco, sed eam, sicut de Deo sentire dignum est, fatentur incorporea praesentia ubique totam, a tantis locorum extra mundum spatiis absentem esse dicturi sunt, et uno tantum adque in conparationem illius infinitatis tam exiguo loco, in quo mundus est, occupatam? Non opinor eos in haec uaniloquia progressuros. Cum igitur unum mundum ingenti quidem mole corporea, finitum tamen et loco suo determinatum et operante Deo factum esse dicant: quod respondent de infinitis extra mundum locis, quur in eis ab opere Deus cesset, hoc sibi respondeant de infinitis ante mundum temporibus, quur in eis ab opere Deus cessauerit. Et sicut non est consequens, ut fortuito potius quam ratione diuina Deus non alio, sed isto in quo est loco mundum constituerit, cum pariter infinitis ubique patentibus nullo excellentiore merito posset hic eligi, quamuis eandem diuinam rationem, qua id factum est, nulla possit humana conprehendere: ita non est consequens, ut Deo aliquid existimemus accidisse fortuitum, quod illo potius quam anteriore tempore condidit mundum, cum aequaliter anteriora tempora per infinitum retro spatium praeterissent nec fuisset aliqua differentia, unde tempus tempori eligendo praeponeretur. Quod si dicunt inanes esse hominum cogitationes, quibus infinita imaginantur loca, cum locus nullus sit praeter mundum, respondetur eis isto modo: inaniter homines cogitare praeterita tempora uacationis Dei, cum tempus nullum sit ante mundum. [*](3 totum ti 5 in conparationem V; in comparatione rell. v Domb. n (cf. 123, 20. 148, 6; infra 520, 25) infinitati istam V 10 quir V 11 ibi VI 13 fortuitu i 15 parentibus i in illo, ex nullo corr., t 16 possit t 17 quam id t nullam p. humanam t humana intellegentia e 19 quod ṣι̣ V condidit usque ad tempora in marg. t 20 cum om. I 23 cognitiones t 26 nullum tempus v )
519

CAPUT VI. Creationis mundi et temporum unum esse principium nec aliud alio praeueniri.

Si enim recte discernuntur aeternitas et tempus, quod tempus sine aliqua mobili mutabilitate non est, in aeternitate autem nulla mutatio est: quis non uideat, quod tempora non fuissent, nisi creatura fieret, quae aliquid aliqua motione mutaret, cuius motionis et mutationis cum aliud adque aliud, quae simul esse non possunt, cedit adque succedit, in breuioribus uel productioribus morarum interuallis tempus sequeretur? Cum igitur Deus, in cuius aeternitate nulla est omnino mutatio, creator sit temporum et ordinator: quo modo dicatur post temporum spatia mundum creasse non uideo, nisi dicatur ante mundum iam aliquam fuisse creaturam, cuius motibus tempora currerent. Porro si litterae sacrae maximeque ueraces ita dicunt, in principio fecisse Deum caelum et terram, ut nihil antea fecisse intellegatur, quia hoc potius in principio fecisse diceretur, si quid fecisset ante cetera cuncta quae fecit: procul dubio non est mundus factus in tempore, sed cum tempore. Quod enim fit in tempore, et post aliquod fit et ante aliquod tempus; post id quod praeteritum est, ante id quod futurum est; nullum autem posset esse praeteritum, quia nulla erat creatura, cuius mutabilibus motibus ageretur. Cum tempore autem factus est mundus, si in eius conditione factus est mutabilis motus, sicut uidetur se habere etiam ordo ille primorum sex uel septem dierum, in quibus et mane et uespera nominantur, donec omnia, quae his diebus Deus fecit, sexto perficiantur die septimoque in magno mysterio Dei uacatio commendetur. Qui dies cuius modi sint, aut [*]( 6 quibus t 11 omnino est p t 12 temporis l 13 ni e\' 14 iam ex nam corr. V aliqua fuisse creatura p t 22 possit II esse omn. p t 23 tempori p 25 motus ex locus m. 2 corr. t 26 et ante qui mane om. v 27 nominatur p i donec, qui m. 2, V in his p t 28 facit 1 in] ac t )

520
perdifficile nobis aut etiam inpossibile est cogitare, quanto magis dicere.

CAPUT VII. De qualitate primorum dierum, qui etiam antequam sol fieret uesperam et mane traduntur habuisse.

Videmus quippe istos dies notos non habere uesperam nisi de solis occasu nec mane nisi de solis exortu; illorum autem priores tres dies sine sole peracti sunt, qui die quarto factus refertur. Et primitus quidem lux uerbo Dei facta adque inter ipsam et tenebras Deus separasse narratur et eandem lucem uocasse diem, tenebras autem noctem; sed qualis illa sit lux et quo alternante motu qualemque uesperam et mane fecerit, remotum est a sensibus nostris, nec ita ut est intellegi a nobis potest, quod tamen sine ulla haesitatione credendum est. Aut enim aliqua lux corporea ■ est, siue in superioribus mundi partibus longe a conspectibus nostris siue unde sol postmodum accensus est; aut lucis nomine significata est sancta ciuitas in sanctis angelis et spiritibus beatis, de qua dicit apostolus: Quae sursum est Hierusalem, mater nostra aeterna in caelis; ait quippe et alio loco: Omnes enim uos filii lucis estis et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum; si tamen et uesperam diei huius et mane aliquatenus congruenter intellegere ualeamus. Quoniam scientia creaturae in conparationem scientiae Creatoris quodam modo uesperascit, itemque lucescit et mane fit, cum et ipsa refertur ad laudem dilectionemque Creatoris; nec in noctem uergitur, ubi non Creator creaturae dilectione [*]( 20 Gal. 4, 26 21 I. Thess. 5, 5 ) [*]( 4 quia p etiam Va; omn pqv 9 priorum I quarto die o 12 sit om. Vi 16 siue] si bene, haud dubie ex sibe natum, t 20 Ierus. v 22 non samus ......, diei om. e non eumua] non estis p 23 nostis V 25 in conparationem V l; in comparatione rell. v 28 mergitur t )

521
relinquitur. Denique scriptura cum illos dies dinumeraret ex ordine, nusquam interposuit uocabulum noctis. Non enim ait alicubi: Facta est nox; sed: Facta est uespera et factum est mane dies unus. Ita dies secundus et ceteri. Cognitio quippe creaturae in se ipsa decoloratior est, ut ita dicam, quam cum in Dei sapientia cognoscitur, uelut in arte qua facta est. Ideo uespera quam nox congruentius dici potest; quae tamen, ut dixi, cum ad laudandum et ad amandum refertur Creatorem, recurrit in mane. Et hoc cum facit in cognitione sui ipsius, dies unus est; cum in cognitione firmamenti, quod inter aquas inferiores et superiores caelum appellatum est, dies secundus; cum in cognitione terrae ac maris omniumque gignentium, quae radicibus continuata sunt terrae, dies tertius; cum in cognitione luminarium maioris et minoris omniumque siderum, dies quartus; cum in cognitione omnium ex aquis animalium natatilium adque uolatilium, dies quintus; cum in cognitione omnium animalium terrenorum adque ipsius hominis, dies sextus.

CAPUT VIII. Quae qualisque intellegenda sit Dei requies, qua post opera sex dierum requieuit in septimo.

Cum uero in die septimo requiescit Deus ab omnibus operibus suis et sanctificat eum, nequaquam est accipiendum pueriliter, tamquam Deus laborauerit operando, qui dixit et facta sunt uerbo intellegibili et sempiterno, non sonabili et [*]( 24 Ps. 148, 5 ) [*]( 2 ait] et t 3 et factus t 6 in Dei] sub dei t 7 quam] quę a congruentius quam nox v 8 et ad amandum 1 p a f; uel ad am. a; ad om rell. 9 sq. cognitionem utroque loco V 10 sui ..... in cognit. in marg. a 11 et m. 2 ex ut corr. e 14 uerba maioris usque ad animalium u. 16 om. e 16 natalium 5* natantium atque uolantium p t; natantium et uolantium a; natantium omissis atque uol. I 20 qualisque V q a; qualisne pv 21 requiebit V 23 sanctificauit e t 24 tamquam... qui dixit in marg. t 25 non eon. et temp, om. p t )

522
temporali. Sed requies Dei requiem significat eorum qui requiescunt in Deo, sicut laetitia domus laetitiam significat eorum, qui laetantur in domo, etiamsi non eos domus ipsa, sed alia res aliqua laetos facit. Quanto magis, si eadem domus pulchritudine sua faciat laetos habitatores, ut non solum eo loquendi modo laeta dicatur, quo significamus per id quod continet id quod continetur (sicut theatra plaudunt, prata mugiunt, cum in illis homines plaudunt, in his boues mugiunt); sed etiam illo, quo significatur per efficientem id quod efficitur; sicut laeta epistula dicitur, significans eorum laetitiam, quos legentes efficit laetos. Conuenientissime itaque, cum Deum requieuisse prophetica narrat auctoritas, significatur requies eorum, qui in illo requiescunt et quos facit ipse requiescere; hoc etiam hominibus, quibus loquitur et propter quos utique conscripta est, promittente prophetia, quod etiam ipsi post bona opera, quae in eis et per eos operatur Deus, si ad illum prius in ista uita per fidem quodam modo accesserint, in illo habebunt requiem sempiternam. Hoc enim et sabbati uacatione ex praecepto legis in uetere Dei populo figuratum est, unde suo loco diligentius arbitror disserendum.

CAPUT VIIII. De angelorum conditione quid secundum diuina testimonia sentiendum sit.

Nunc, quoniam de sanctae ciuitatis exortu dicere institui et prius quod ad sanctos angelos adtinet dicendum putaui, quae huius ciuitatis et magna pars est et eo beatior, quod numquam peregrinata, quae hinc diuina testimonia subpetant, quantum satis uidebitur, Deo largiente explicare curabo. Ubi [*]( 1 Sed] et V 6 quod sign. e 1 id quod continet per id a 7 prata] pasta ex parta corr. e 8 prius in om. et plaudunt Vlp a; plandant V2 ab bel v bobes V mugiunt Vlp t2 al; mugiant V2t1 rell. v 9 quo] qui t 14 quibusque t 16 bonaljl operariI V 24 sciendum q 29 curabo codd. praeter V, qui conabor habet )

523
de mundi constitutione sacrae litterae loquuntur, non euidenter dicitur, utrum uel quo ordine creati sint angeli; sed si praetermissi non sunt, uel caeli nomine, ubi dictum est: In principio fecit Deus caelum et terram, uel potius lucis huius, de qua loquor, significati sunt. Non autem esse praetermissos hinc existimo, quod scriptum est, requieuisse Deum in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit, cum liber ipse ita sit exorsus: In principio fecit Deus caelum. et terram, ut ante caelum et terram nihil aliud fecisse uideatur. Cum ergo a caelo et terra coeperit, adque ipsa terra, quam primitus fecit, sicut scriptura consequenter eloquitur, inuisibilis et incomposita nondumque luce facta utique tenebrae fuerint super abyssum, id est super quandam terrae et aquae indistinctam confusionem (ubi enim lux non est, tenebrae sint necesse est); deinde si omnia creando disposita sunt, quae per sex dies consummata narrantur: quo modo angeli praetermitterentur, tamquam non essent in operibus Dei, a quibus in die septimo requieuit? Opus autem Dei esse angelos hic quidem etsi non praetermissum, non tamen euidenter expressum est; sed alibi hoc sancta scriptura clarissima uoce testatur. Nam et in hymno trium in camino uirorum cum praedictum esset: Benedicite omnia opera Domini Dominum, in executione eorundem operum etiam angeli nominati sunt: et in psalmo canitur: Laudate Dominum de caelis, laudate eum in excelsis; laudate eum omnes angeli eius, laudate eum omnes uirtutes eius; laudate [*]( 22 Dan. 3, 57 sq. 24 Ps. 148. 1 sqq. ) [*]( 1 loquuntur] dicuntur V 3 in princ. om. t 5 significati.... praetermissos isa marg. t praetermissos esse v 6 existimo nisi aeterna est a dum a 7 in sept. die v 8 ipse sup. lin. V est tx 9 ut.,. terram om. I 11 primitusj principio l; in principio t loquiue tur l 12 1//e V 15 si omnia p t; si om. rell. v Domb. dispos. sunt p t; dispos. sint reU. v Domb. 21 in ante hymno om. ept trium.. uirorum om. t 22 benedicere e omnia om. e dominum V Va bl e l1 p t I; domino ba Pv 24 in psalmo] ipsa lana t cantantur e )
524
eum sol et luna, laudate eum omnes stellae et lumen; laudate eum caeli caelorum, et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen Domini; quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. Etiam hic apertissime a Deo factos esse angelos diuinitus dictum est. cum eis inter cetera caelestia commemoratis infertur ad omnia: Ipse dixit, et facta sunt. Quis porro audebit opinari post omnia ista, quae sex diebus enumerata sunt, angelos factos? Sed etsi quisquam ita desipit, redarguit istam uanitatem illa scriptura paris auctoritatis, ubi Deus dicit: Quando facta sunt sidera, laudauerunt me uoce magna omnes angeli mei. Iam ergo erant angeli, quando facta sunt sidera. Facta sunt autem quarto die. Numquidnam ergo die tertio factos esse dicemus? Absit. In promtu est enim, quid illo die factum sit. Ab aquis utique terra discreta est et distinctas sui generis species duo ista elementa sumserunt et produxit terra quidquid ei radicitus inhaeret. Numquidnam secundo? Ne hoc quidem. Tunc enim firmamentum factum est inter aquas superiores et inferiores caelumque appellatum est; in quo firmamento quarto die facta sunt sidera. Nimirum ergo si ad istorum dierum opera Dei pertinent angeli, ipsi sunt illa lux, quae diei nomen accepit. cuius unitas ut commendaretur, non est dictus dies primus, sed dies unus. Nec alius est dies secundus aut tertius aut ceteri; sed idem ipse unus ad inplendum senarium uel septenarium numerum repetitus est propter senariam uel septenariam cognitionem; senariam scilicet operum, quae fecit Deus, et septenariam quietis Dei. Cum enim dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, si recte in hac luce creatio intellegitur [*]( 11 lob 38, 7 ) [*]( 5 esse om. I 6 cetera om. V 8 audiuit t 14 dicimus l promtum V t 18 secundum V 19 eat factum est (sic!) V inter] super V 20 die quarto e facta sunt sidera quarto die v 22 lux illa v qui die V diei ex dei corr. p 23 dictum l 25 unius V 26 senariam uel om. Ipt septinariam l 28 septimam Vb l p t )
525
angelorum, profecto facti sunt participes lucis aeternae, quod est ipsa incommutabilis sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, quem dicimus unigenitum Dei filium; ut ea luce inluminati, qua creati, fierent lux et uocarentur dies participatione incommutabilis lucis et diei, quod est uerbum Dei, per quod et ipsi et omnia facta sunt. Lumen quippe uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, hoc inluminat et omnem angelum mundum, ut sit lux non in se ipso, sed in Deo; a quo si auertitur angelus. fit inmundus; sicut sunt omnes, qui uocantur inmundi spiritus, nec iam lux in Domino, sed in se ipsis tenebrae, priuati participatione lucis aeternae. Mali enim nulla natura est; sed amissio boni mali nomen accepit.

CAPUT X. De simplici et incommutabili trinitate Dei Patris et Dei Filii et Dei Spiritus sancti, unius Dei, cui non est aliud qualitas aliudque substantia.

Est itaque bonum solum simplex et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus. Ab hoc bono creata sunt omnia bona, sed non simplicia et ob hoc mutabilia. Creata sane, inquam, id est facta, non genita. Quod enim de simplici bono genitum est, pariter simplex est et hoc est quod illud de quo genitum est; quae duo Patrem et Filium dicimus; et utrumque hoc cum spiritu suo unus Deus est; qui spiritus Patris et Filii Spiritus sanctus propria quadam notione huius nominis in sacris litteris nuncupatur. Alius est autem quam Pater et [*]( 6 Io. It 9 ) [*]( 4 creatione t fierent lui et uocarentur participatione (omisso dies) p in marg., om. t participationis VI 6 uerum] dei a uerum est p 13 amissione et 15 dei patris Vpqa; Patris v 16 et dei filii et dei sp. s. V a; et filii et sp. a. pqv siue unius q cui usque ad substantia om. ql 17 aliudque V a; aliudp5Jv 19 Deus om. t 22 9b hoc V 24 suo mss.; sancto, e in marg., v deus est mss.; est Deus v Domb. )

526
Filius, quia nec Pater est nec Filius; sed \'alius\' dixi, non ‛aliud\', quia et hoc pariter simplex pariterque incommutabile bonum est et coaeternum. Et haec trinitas unus est Deus; nec ideo non simplex, quia trinitas. Neque enim propter hoc naturam istam boni simplicem dicimus, quia Pater in ea solus aut solus Filius aut solus Spiritus sanctus, aut uero sola est ista nominis trinitas sine subsistentia personarum, sicut Sabelliani haeretici putauerunt; sed ideo simplex dicitur, quoniam quod habet hoc est, excepto quod relatiue quaeque persona ad alteram dicitur. Nam utique Pater habet Filium, nec tamen ipse est Filius [et Filius habet Patrem, nec tamen ipse est Pater]. In quo ergo ad semet ipsum dicitur, non ad alterum, hoc est quod habet; sicut ad se ipsum dicitur uiuus habendo utique uitam, et eadem uita ipse est.

Propter hoc utique natura dicitur simplex, cui non sit aliquid habere, quod uel possit amittere; uel aliud sit habens, aliud quod habet; sicut uas aliquem liquorem aut corpus colorem aut aer lucem siue feruorem aut anima sapientiam. Nihil enim horum est id quod habet; nam neque uas liquor est, nec corpus color, nec aer lux siue feruor, neque anima sapientia eat. Hinc est quod etiam priuari possunt rebus quas habent, et in alios habitus uel qualitates uerti adque mutari, ut et uas euacuetur umore quo plenum est, et corpus decoloretur et aer tenebrescat siue frigescat et anima desipiat. Sed etsi sit corpus incorruptibile, quale sanctis in resurrectione promittitur, habet quidem ipsius incorruptionis inamissibilem qualitatem, sed manente substantia corporali non hoc est, quod ipsa incorruptio. Nam illa etiam per singulas partes [*]( 2 bonum est incom. v 3 esset e 5 diximus e 6 aut solus f. a. solus om. Vi 7 substantia a; substentia, in marg, substantia, e 9 eat sup. dan. V 11 uerba inclusa om. Vlpt 12 semet V b2 e; se ab1lptv 13 uiuus codd.; uiuens v 15 utique p; itaque reU. v Domb. dicitur natura p t 16 uel quod e 17 sicut et a f 19 liquorι̣ṩ V 20 neque corpus et neque aer elt 22 qualitate eubuerti I 28 at si p 24 dissipiat e 25 in res.... ipsius om. et 26 corruptionis t )

527
corporis tota est nec alibi maior, alibi minor; neque enim ulla pars est incorruptior quam altera; corpus uero ipsum maius est in toto quam in parte; et cum aliqua pars est in eo amplior, alia minor, non ea quae amplior est incorruptior quam ea quae minor. Aliud est itaque corpus, quod non ubique sui totum est, alia incorruptio, quae ubique eius tota est, quia omnis pars incorruptibilis corporis etiam ceteris inaequalis aequaliter incorrupta est. Neque enim uerbi gratia, quia digitus minor est quam tota manus, ideo incorruptibilior manus quam digitus. Ita cum sint inaequales manus et digitus, aequalis est tamen incorruptibilitas manus et digiti. Ac per hoc quamuis a corpore incorruptibili inseparabilis incorruptibilitas sit, aliud est tamen substantia, qua corpus dicitur, aliud qualitas eius, qua incorruptibile nuncupatur. Et ideo etiam sic non hoc est quod habet. Anima quoque ipsa, etiamsi semper sit sapiens, sicut erit cum liberabitur in aeternum, participatione tamen incommutabilis sapientiae sapiens erit, quae non est quod ipsa. Neque enim si aer infusa luce numquam deseratur, ideo non aliud est ipse, aliud lux qua inluminatur. Neque hoc ita dixerim, quasi aer sit anima, quod putauerunt quidam qui non potuerunt incorpoream cogitare naturam. Sed habent haec ad illa etiam in magna disparilitate quandam similitudinem, ut non inconuenienter dicatur sic inluminari animam incorpoream luce incorporea simplicis sapientiae Dei, sicut inluminatur aeris corpus luce corporea; et sicut aer tenebrescit ista luce desertus (nam nihil sunt aliud quae dicuntur locorum quorumcumque corporalium tenebrae quam aer carens luce), ita tenebrescere animam sapientiae luce priuatam. [*]( 1 nec alibi minor e 3 aliqua p; alia reM. v Domb. 5 ea quae codd. praeter V, in quo ea deest 8 et qualiter t 10 inaequales] aequales t 13 sit ex est corr. V quam V; que l 14 aliud b t v Domb.; alia V Va e lp f 18 lucem t 22 ab illa V; ad illam t in om. I dispar. magna I; dispar. in magna t 23 non conuenienter b 24 incorporea t lucem incorpoream V 25 luminatur t 27 colorum V locorumque bl t quorum que V a LZ l; ont. p 29 priuata t )
528

Secundum hoc ergo dicuntur illa simplicia, quae principaliter uereque diuina sunt, quod non aliud est in eis qualitas, aliud substantia, nec aliorum participatione uel diuina uel sapientia uel beata sunt. Ceterum dictus est in scripturis sanctis Spiritus sapientiae multiplex, eo quod multa in sese habeat; sed quae habet, haec et est, et ea omnia unus est. Neque enim multae, sed una sapientia est, in qua sunt infiniti quidam eique finiti thensauri rerum intellegibilium, in quibus sunt omnes inuisibiles adque incommutabiles rationes rerum etiam uisibilium et mutabilium, quae. per ipsam factae sunt. Quoniam Deus non aliquid nesciens fecit, quod nec de quolibet homine artifice recte dici potest; porro si sciens fecit omnia, ea utique fecit quae nouerat. Ex quo occurrit animo quiddam mirum, sed tamen uerum, quod iste mundus nobis notus esse non posset, nisi esset; Deo autem nisi notus esset, esse non posset._,

CAPUT XI. An eius beatitudinis, quam sancti angeli ab initio sui semper habuerunt, etiam illos spiritus, qui in ueritate non steterunt, participes fuisse credendum sit.

Quae cum ita sint, nullo modo quidem secundum spatium aliquod temporis prius erant spiritus illi tenebrae, quos angelos dicimus; sed simul ut facti sunt, lux facti sunt; non tamen tantum ita creati, ut quoquo modo essent et quoquo modo uiuerent; sed etiam inluminati, ut sapienter beateque uiuerent. Ab hac inluminatione auersi quidam angeli non obtinuerunt excellentiam sapientis beataeque uitae. quae procul [*]( 5 Sap. 7, 22 ) [*]( 2 in eis est F1 1) sese Va e Ip; se b t 6 haec] hoc codd. 7 infiniti quidam eique finiti Vbe Ip; infinita quaedam eique infiniti a I; infinita q. eique finiti t; immensi quidam atque infiniti v 8 thens. VI 9 rationes om. a1 11 aliquid non e 18 semper ab initio hab. p 20 fuisse om. p1 22 quidem modo v aliq. temp. spat. v 23 illi spiritus v 25 ita tantum v )

529
dubio non nisi aeterna est aeternitatisque suae certa adque secura; sed rationalem uitam licet insipientem sic habent, ut eam non possint amittere, nec si uelint. Quatenus autem, antequam peccassent, illius sapientiae fuerint participes, definire quis potest? In eius tamen participatione aequales fuisse istos illis, qui propterea uere pleneque beati sunt, quoniam nequaquam de suae beatitudinis aeternitate falluntur, quo modo dicturi sumus? quando quidem si aequales in ea fuissent, etiam isti in eius aeternitate mansissent pariter beati, quia pariter certi. Neque enim sicut uita, quamdiucumque fuerit, ita aeterna uita ueraciter dici poterit, si finem habitura sit; si quidem uita tantummodo uiuendo, aeterna uero finem non habendo nominata est. Quapropter quamuis non, quidquid aeternum, continuo beatum sit (dicitur enim etiam poenalis ignis aeternus): tamen si uere perfecteque beata uita non nisi aeterna est, non erat talis istorum, quandoque desitura et propterea non aeterna, siue id scirent, siue nescientes aliud putarent; quia scientes timor, nescientes error beatos esse utique non sinebat. Si autem hoc ita nesciebant, ut falsis incertisue non fiderent, sed utrum sempiternum an quandoque finem habiturum esset bonum suum, in neutram partem firma adsensione ferrentur: ipsa de tanta felicitate cunctatio eam beatae uitae plenitudinem, quam in sanctis angelis esse credimus, non habebat. Neque enim beatae uitae uocabulum ita contrahimus ad quasdam significationis angustias, ut solum Deum dicamus beatum; qui tamen uere ita beatus est, ut maior beatitudo esse non possit, in cuius conparatione, quod angeli beati sunt summa quadam sua beatitudine, quanta esse in angelis potest, quid aut quantum est? [*]( 2 sed codd.; sed et v 6 uere] habere t, quod in exemplari unde descriptus est t, bere exaratum erat 17 scientes V 19 incertis non t be 22 adsensionem Z11 24 habebant V; babant b; habent p 26 esse beatum e. uero e ita nere v 27 posset in eius t 28 summa quadam sua V; sua summa quadam rell. v Domb. ) [*]( XXXX Ang. opera Sectio V pare I. ) [*]( 34 )
530

CAPUT XII. De conparatione beatitudinis iustorum necdum obtinentium promissionis diuinae praemium et primorum in paradiso hominum ante peccatum.

Nec ipsos tantum, quod adtinet ad rationalem uel intellectualem creaturam, beatos nuncupandos putamus. Quis enim primos illos homines in paradiso negare audeat beatos fuisse ante peccatum, quamuis sua beatitudo quam diuturna uel utrum aeterna esset incertos (esset autem aeterna, nisi peccassent), cum hodie non inpudenter beatos uocemus, quos uidemus iuste ac pie cum spe futurae inmortalitatis hanc uitam ducere sine crimine uastante conscientiam, facile inpetrantes peccatis huius infirmitatis diuinam misericordiam. Qui licet de suae perseuerantiae praemio certi sint, de ipsa tamen perseuerantia sua reperiuntur incerti. Quis enim hominum se in actione prouectuque iustitiae perseueraturum usque in finem sciat, nisi aliqua reuelatione ab illo fiat certus, qui de hac re iusto latentique iudicio non omnes instruit, sed neminem fallit? Quantum itaque pertinet ad delectationem praesentis boni, beatior erat primus homo in paradiso, quam quilibet iustus in hac infirmitate mortali; quantum autem ad spem futuri, beatior quilibet in quibuslibet cruciatibus corporis, cui non opinione, sed certa ueritate manifestum est, sine fine se habiturum omni molestia carentem societatem angelorum in participatione summi Dei, quam erat ille homo sui casus incertus in magna illa felicitate paradisi. [*]( 3 optinentium V a; tenentium pqv 8 sua beatitudo codd.; de sua beatitudine v uel utrum om. b 9 incertos] incertum est p t; incertos esse, in marg. al. lib. hi incertum ê, e 12 astante V conscientia 1 facile petrantes e 14 de suo t 16 prouecta//, ex prouectuq; corr., superscripto x perfecta, b; profectuque v iustitia, a m. 2 in ras., b )

531