De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT IIII. Quod uni uero Deo sacrificium debeatur.

Nam, ut alia nunc taceam, quae pertinent ad religionis obsequium, quo colitur Deus, sacrificium certe nullus hominum est qui audeat dicere deberi nisi deo. Multa denique de cultu diuino usurpata sunt, quae honoribus deferrentur humanis, siue humilitate nimia siue adulatione pestifera; ita tamen, ut, quibus ea deferrentur, homines haberentur, qui dicuntur colendi et uenerandi, si autem multum eis additur, et adorandi: quis uero sacrificandum censuit nisi ei, quem deum aut sciuit aut putauit aut finxit? Quam porro antiquus sit in sacrificando Dei cultus, duo illi fratres Cain et Abel satis indicant, quorum maioris Deus reprobauit sacrificium, minoris aspexit. [*]( 2 Ps. 72, 28 12 Exod. 22, 20 ) [*]( 1 esse uult v 6 Deo debita] deum decuit a 8 subditus 8 9 Deo priuatur v 12 quia a sacrificandis diis e 16 nam, in marg. non, e 18 soli deo 8 19 deferuntur bes uerba humanis usque ad deferrentur I. 21 m. 1 in marg. e 20 ut om. bl ut a quibus a 21 deferentur bx 8 22 eis multum v et om. e 8 25 caim, m m. 2 ex n corr., a ) [*]( 29* )

452

CAPUT V. De sacrificiis, quae Deus non requirit, sed ad significationem eorum offerri uoluit, quae requirit.

Quis autem ita desipiat, ut existimet aliquibus usibus Dei esse necessaria, quae in sacrificiis offeruntur? Quod cum multis locis diuina scriptura testetur, ne longum faciamus, breue illud de psalmo commemorare suffecerit: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Non solum igitur pecore uel qualibet alia re corruptibili adque terrena, sed ne ipsa quidem iustitia hominis Deus egere credendus est, totumque quod recte colitur Deus homini prodesse, non Deo. Neque enim fonti se quisquam dixerit consuluisse, si biberit; aut luci, si uiderit. Nec quod ab antiquis patribus alia sacrificia facta sunt in uictimis pecorum, quae nunc Dei populus legit, non facit, aliud intellegendum est, nisi rebus illis eas res fuisse significatas, quae aguntur in nobis, ad hoc ut inhaereamus Deo et ad eundem finem proximo consulamus. Sacrificium ergo uisibile inuisibilis sacrificii sacramentum, id est sacrum signum est. Unde ille paenitens aput prophetam uel ipse propheta quaerens Deum peccatis suis habere propitium: Si uoluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernet. Intueamur quem ad modum, ubi Deum dixit nolle sacrificium. ibi Deum ostendit uelle sacrificium. Non uult ergo [*]( 7 Ps. 15, 2 21 Ps. 50, 19 sq. ) [*]( 3 offerri C q; referri uel offerri p; obseruari v Domb. 6 testatur bzs 7 de] in e cum commem. s 9 pecora uel quaelibet alia corruptibilia atque terrena b; pecoribus uel quibuslibet aliis corruptibilibus atque terrenis a 10 nec a 11 deus colitur a 13 consuluisse mss.; profuisse v ne s 14 alia mss.; talia v sint p in om. e 18 sacrificii om. al 22 olocaustis al bl 23 contribulatus aepsv; contritus b l a k f Domb. 24 spernit s 25 intuemur at bt 26 ibi deum ostendit uelle sacrif. om. b I )

453
sacrificium trucidati pecoris, sed uult sacrificium contriti cordis. Illo igitur quod eum nolle dixit, hoc significatur, quod eum uelle subiecit. Sic itaque illa Deum nolle dixit, quo modo ab stultis ea uelle creditur, uelut suae gratia uoluptatis. Nam si ea sacrificia quae uult (quorum hoc unum est: cor contritum et humiliatum dolore paenitendi) nollet eis sacrificiis significari, quae uelut sibi delectabilia desiderare putatus est: non utique de his offerendis in lege uetere praecepisset. Et ideo mutanda erant opportuno certoque iam tempore, ne ipsi Deo desiderabilia uel certe in nobis acceptabilia, ac non potius quae his significata sunt crederentur. Hinc et alio loco psalmi alterius: Si esuriero, inquit, non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? Tamquam diceret: Utique si mihi essent necessaria, non a te peterem, quae habeo in potestate. Deinde subiungens quid illa significent: Immola, inquit, Deo sacrificium laudis et redde Altissimo uota tua et inuoca me in die tribulationis, et eripiam te et magnificabis me. Item aput alium prophetam: In quo, inquit, adprehendam dam Dominum, adsumam Deum meum excelsum? Si adprehendam illum in holocaustis, in uitulis anniculis? Si acceptauerit Dominus in milibus arietum aut in denis milibus hircorum pinguium? [*]( 12 Ps, 49, 12 sq. 17 ib. 14 sq. 20 Mich. 6, 6 sqq. ) [*]( 1 pecoris trucid. a sed p s v; et a bel ex k f Domb. 2 quo e dixit a b e p; dicit l s v Domb. hoc om. a 4 nam et si b2 6 pęnitentis a 7 desiderare reputatum a 8 ueteri b2e 9 ne ipsi de his significata, in marg. de ęo, e. omissa uerba m. 1 in inferiore margine posita sunt 11 et in alio b 15 sic utique a ei mihi ..... peterem quae om. a bl necess. essent v 17 inquit om. os 19 eripiam p s; eximam rell. v Domb. magnificabis p s; honorificabis a; glorificabis rell. v Domb. 21 deum ab 22 illum] eum a 23 dens a 24 aut in multis milibus hyrcorum pinguium, in textu omissa m. 1 in margine, p denis] multis 8 )
454
Si dedero primogenita mea inpietatis, fructum uentris mei pro peccato animae meae? Si adnuntiatum est tibi, homo, bonum? Aut quid Dominus exquirat a te nisi facere iudicium et diligere misericordiam et paratum esse ire cum Domino Deo tuo? Et in huius prophetae uerbis utrumque distinctum est satisque declaratum illa sacrificia per se ipsa non requirere Deum, quibus significantur haec sacrificia, quae requirit Deus. In epistula, quae inscribitur ad Hebraeos: Bene facere, inquit, et communicatores esse nolite obliuisci; talibus enim sacrificiis placetur Deo. Ac per hoc ubi scriptum est: Misericordiam uolo quam sacrificium nihil aliud quam sacrificium sacrificio praelatum oportet intellegi; quoniam illud, quod ab omnibus appellatur sacrificium, signum est ueri sacrificii. Porro autem misericordia uerum sacrificium est; unde dictum est, quod paulo ante commemoraui: Talibus enim sacrificiis placetur Deo. Quaecumque igitur in ministerio tabernaculi siue templi multis modis de sacrificiis leguntur diuinitus esse praecepta, ad dilectionem Dei et proximi significando referuntur. In his enim duobus praeceptis, ut scriptum est, tota lex pendet et prophetae.

CAPUT VI. De uero perfectoque sacrificio.

Proinde uerum sacrificium est omne opus, quod agitur ut sancta societate inhaereamus Deo, relatum scilicet ad illum [*]( 9 Hebr. 13, 16 12 Ose. 6, 6 20 Mt. 22, 40 ) [*]( 1 primogenita mea inpietatis a bel Domb. respiciens cod. Alex. cptutoToxdt (JLOO aes,Rsias; primogenitum meam pro scelere meo ant fractam ps; primogenita mea pro impietate mea v 3 deus s 4 exquirit abs diligere] exquirere 8 5 paratas es a ire om. a 6 Et in] ex m. 2 in ras., e 8 haec] illa a 9 scribitur e 8 11 placatur dens m. a in ras. e 13 sacrificio sacrificium v 14 ab hominibus ab 16 paulo om. a 20 significando & elps Domb.; significandam a; significandum p 24 perfectuque C 25 quod elpskv; quo aba Domb.; que f )

455
finem boni, quo ueraciter beati esse possimus. Unde et ipsa misericordia, qua homini subuenitur, si non propter Deum fit, non est sacrificium. Etsi enim ab homine fit uel offertur, tamen sacrificium res diuina est, ita ut hoc quoque uocabulo id Latini ueteres appellauerint. Unde ipse homo Dei nomine consecratus et Deo deuotus, in quantum mundo moritur ut Deo uiuat, sacrificium est. Nam et hoc ad misericordiam pertinet, quam quisque in se ipsum facit. Propterea scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo. Corpus etiam nostrum cum temperantia castigamus, si hoc, quem ad modum debemus, propter Deum facimus, ut non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, sed arma iustitiae Deo, sacrificium est. Ad quod exhortans apostolus ait: Obsecro itaque uos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium uestrum. Si ergo corpus, quo inferiore tamquam famulo uel tamquam instrumento utitur anima, cum eius bonus et rectus usus ad Deum refertur, sacrificium est: quanto magis anima ipsa cum se refert ad Deum. ut igne amoris eius accensa formam concupiscentiae saecularis amittat eique tamquam incommutabili formae subdita reformetur, hinc ei placens, quod ex eius pulchritudine acceperit, fit sacrificium! Quod idem apostolus consequenter adiungens: Et nolite, inquit, conformari huic saeculo; sed reformamini in nouitate mentis uestrae ad probandum uos quae sit uoluntas Dei, quod bonum et bene placitum et [*]( 9 Eccli. 30, 24 11 Rom. 6, 13 13 Rom. 12, 1 sq. ) [*]( 2 si propter Deum non fit v 5 Dei om. p 6 et dl uofuf, in marg. et d5 uotll, e deuotus bps; uotus rell. v. Domb. mundo] modo be 10 temperantia mss.; per temperantiam v 11 faciamus IX 13 eIortans be 14 uos itaque p 14 misericordiam apsk; miserationem rell. v Domb. Ii) uiuentem 8 16 rationale e 17 quod e inferiori b1 IS anima ipsa a 23 ex sup. lin. a 26 sensus uestri, in marg. flitia ute, e 27 bonum est et a )
456
perfectum. Cum igitur uera sacrificia opera sint misericordiae siue in nos ipsos siue in proximos, quae referuntur ad Deum, opera uero misericordiae non ob aliud fiant, nisi ut a miseria liberemur ac per hoc ut beati simus (quod non fit nisi bono illo, de quo dictum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est): profecto efficitur, ut tota ipsa redemta ciuitas, hoc est congregatio societasque sanctorum, uniuersale sacrificium offeratur Deo per sacerdotem magnum, qui etiam se ipsum obtulit in passione pro nobis, ut tanti capitis corpus essemus, secundum formam serui. Hanc enim obtulit, in hac oblatus est, quia secundum hanc mediator est, in hac sacerdos, in hac sacrificium est. Cum itaque nos hortatus esset apostolus, ut exhibeamus corpora nostra hostiam uiuam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium nostrum, et non conformemur huic saeculo, sed reformemur in nouitate mentis nostrae: ad probandum quae sit uoluntas Dei, quod bonum et bene placitum et perfectum, quod totum sacrificium nos ipsi sumus: Dico enim, inquit, per gratiam Dei, quae data est mihi, omnibus, qui sunt in uobis, non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam; sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eosdem actus habent: ita multi unum corpus sumus in Christo; singuli autem alter alterius membra, habentes dona diuersa secundum gratiam, quae data est nobis. Hoc est sacrificium Christianorum: multi unum corpus in Christo. Quod etiam sacramento altaris fidelibus noto frequentat ecclesia, ubi ei demonstratur, quod in ea re, quam offert, ipsa offeratur. [*]( 5 Ps. 72, 28 17 Rom. 12, 3 sqq. ) [*]( I sunt s 2 in proximo e 5 mihi... bonum est in marg. s 7 ciuitas dei a 8 offerat s 10 haec enim b 12 itaque] igitur a 14 et non] ut p 8 15 huic saeculo sed reformemur om. p 8 21 fidei mensuram v 23 eundem actum e 29 in ea oblatione a e )
457