De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XIII. De inuisibili Deo, qui se uisibilem saepe praestiterit, non secundum quod est, sed secundum quod poterant ferre cernentes.

Nec mouere debet, quod, cum sit inuisibilis, saepe uisibiliter patribus apparuisse memoratur. Sicut enim sonus, quo auditur sententia in silentio intellegentiae constituta, non est boc quod ipsa: ita et species, qua uisus est Deus in natura inuisibili constitutus, non erat quod ipse. Verum tamen ipse in eadem specie corporali uidebatur, sicut illa sententia ipsa in sono uocis auditur; nec illi ignorabant inuisibilem Deum in specie corporali, quod ipse non erat, se uidere. Nam et loquebatur cum loquente Moyses et ei tamen dicebat: Si inueni gratiam ante te, ostende mihi temet ipsum, scienter ut uideam te. Cum igitur oporteret Dei legem in edictis angelorum terribiliter dari, non uni homini paucisue sapientibus, sed uniuersae genti et populo ingenti: coram eodem populo magna facta sunt in monte, ubi lex per unum dabatur, conspiciente multitudine metuenda et tremenda quae fiebant. Non enim populus Israel sic Moysi credidit, quem ad [*]( 21 Exod. 33, 13 23 Act. 7, 53 ) [*]( 4 non monetur nec aliter ()m. bl 7 hominibus] humilibus a bl usque e 8 temporaliter, ter m. 2 in ras., b 14 quo] quod b 17 uisibili b e 21 moyse sed a b e 25 et om. b et pop. ingenti om. a 27 et abeps; ac v Domb. )

470
modum suo Lycurgo Lacedaemonii, quod a Ioue seu Apolline leges, quas condidit, accepisset. Cum enim lex dabatur populo, qua coli unus iubebatur Deus, in conspectu ipsius populi, quantum sufficere diuina prouidentia iudicabat, mirabilibus rerum signis et motibus apparebat ad eandem legem dandam creatori seruire creaturam..

CAPUT XIIII. De uno Deo colendo non solum propter aeterna, sed etiam propter temporalia beneficia, quia uniuersa in ipsius prouidentiae potestate consistunt.

Sicut autem unius hominis, ita humani generis, quod ad Dei populum pertinet, recta eruditio per quosdam articulos temporum tamquam aetatum profecit accessibus, ut a temporalibus ad aeterna capienda et a uisibilibus ad inuisibilia surgeretur; ita sane ut etiam illo tempore, quo uisibilia promittebantur diuinitus praemia, unus tamen colendus commendaretur Deus, ne mens humana uel pro ipsis terrenis uitae transitoriae beneficiis cuiquam nisi uero animae creatori et domino subderetur. Omnia quippe, quae praestare hominibus uel angeli uel homines possunt, in unius esse Omnipotentis potestate quisquis diffitetur, insanit. De prouidentia certe Plotinus Platonicus disputat eamque a summo Deo, cuius est intellegibilis adque ineffabilis pulchritudo, usque ad haec terrena et ima pertingere flosculorum adque foliorum pulchritudine conprobat; quae omnia quasi abiecta et uelocissime pereuntia decentissimos formarum suarum numeros habere non posse confirmat, nisi inde formentur, ubi forma intellegibilis [*]( 22 Enn. III, 2, 13 ) [*]( 1 lygurgo a e; ly//gurgo, superscripto s. regi, b siue a 5 et abelps; ac v Domb. 11 ita om. a 13 proficit s 15 surgeret e; suggeretur at 16 tamen] tantum Domb.t 18 cuiquam ont. a uero orn. a et belp; ac s v Domb. et domino om. a 20 Omnipot. om. bt 21 diffidit eps 22 platonicus plotinus e; plotinus philosophus platonicus a platonis bt 24 pulchr.] fortitudine e 27 inintelleg. s )

471
et incommutabilis simul habens omnia perseuerat. Hoc Dominus Iesus ibi ostendit, ubi ait: Considerate lilia agri, non laborant neque nent. Dico autem uobis, quia nec Salomon in tota gloria sua sic amictus est, sicut unum ex eis. Quod si faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic uestit: quanto magis uos, modicae fidei? Optime igitur anima humana adhuc terrenis desideriis infirma ea ipsa, quae temporaliter exoptat bona infima adque terrena uitae huic transitoriae necessaria et prae illius uitae sempiternis beneficiis contemnenda, non tamen nisi ab uno Deo expectare consuescit, ut ab illius cultu etiam in istorum desiderio non recedat, ad quem contemtu eorum et ab eis auersione perueniat.

CAPUT XV. De ministerio sanctorum angelorum, quo prouidentiae Dei seruiunt.

Sic itaque diuinae prouidentiae placuit ordinare temporum cursum, ut, quem ad modum dixi et in actibus apostolorum legitur, lex in edictis angelorum daretur de unius ueri Dei. cultu, in quibus et persona ipsius Dei, non quidem per suam substantiam, quae semper corruptibilibus oculis inuisibilis permanet, sed certis indiciis per subiectam creatori creaturam uisibiliter appareret et syllabatim per transitorias temporum morulas humanae linguae uocibus loqueretur, qui in sua natura non corporaliter, sed spiritaliter, non sensibiliter, sed intellegibiliter, non temporaliter, sed, ut ita dicam, [*]( 2 Mt. 6, 28 sqq. 18 Act. 7, 53 ) [*]( 2 IesasJ deus a b 3 nent ab e p sv; neent 1; neunt ex I Domb. quia] quod a 4 in ont. a tota epsf; tanta b a k v Domb.; omni a 5 eat his e l; ex istis a 7 modicae] minime a 8 humana sup. lin. b 10 necessarIa om. bl pro a sempiternae a 12 ad quemj atque 8; atque ad a 13 contemptum a euersione b; euersionem, superscripto fIl. 2 reuersionem, a 18 et om.. a b actis s 26 non tempor. om. bt dixerim a )

472
aeternaliter nec incipit loqui nec desinit; quod aput illum sincerius audiunt, non corporis aure sed mentis, ministri eius et nuntii, qui eius ueritate incommutabili perfruuntur inmortaliter beati: et quod faciendum modis ineffabilibus audiunt et usque in ista uisibilia adque sensibilia perducendum, incunctanter adque indifficulter efficiunt. Haec autem lex distributione temporum data est, quae prius haberet, ut dictum est, promissa terrena. quibus tamen significarentur aeterna, quae uisibilibus sacramentis celebrarent multi, intellegerent pauci. Unius tamen Dei cultus apertissima illic et uocum et rerum omnium contestatione praecipitur, non unius de turba, sed qui fecit caelum et terram et omnem animam et omnem spiritum, qui non est quod ipse. Ille enim fecit, haec facta sunt, adque ut sint et bene se habeant, eius indigent, a quo facta sunt.

CAPUT XVI. An de promerenda beata uita his angelis sit credendum dum, qui se coli exigunt honore diuino; an uero illis, qui non sibi, sed uni Deo sancta praecipiunt religione sel\'uiri.

Quibus igitur angelis de beata et sempiterna uita credendum esse censemus? Utrum eis, qui se religionis ritibus coli uolunt sibi sacra et sacrificia flagitantes a mortalibus exhiberi, an eis, qui hunc omnem cultum uni Deo creatori omnium deberi dicunt eique reddendum uera pietate praecipiunt. cuius et ipsi contemplatione beati sunt\' et nos futuros esse promittunt? Illa namque uisio Dei tantae pulchritudinis uisio est et tanto amore dignissima, ut sine hac quibuslibet aliis bonis praeditum adque abundantem non dubitet Plotinus [*]( 1 nec desinit om. a 3 ueritati s 4 ineffabiliter a et eras. a ysque, us eras., s 5 ac b adque sensib. om. a at indiff. a 7 ut dictum est om. a 9 unas a 11 turba, superscripto 8. deorum, b et caelum a 12 qui non usque ad facta sunt l. 14 om. pl 18 haec que, que m. 2 in fin. uersus, e 16 de om. p 18 sibi] Be p q; om. C 23 omnem om. bx 24 delibari b 26 uisio.. pulchritudinis om. bl 28 habund. b e )

473
infelicissimum dicere. Cum ergo ad hunc unum quidam angeli. quidam uero ad se ipsos latria colendos signis mirabilibus excitent, et hoc ita, ut illi istos coli prohibeant, isti autem illum prohibere non audeant: quibus potius sit credendum, respondeant Platonici, respondeant quicumque philosophi, respondeant theurgi uel potius periurgi; hoc enim sunt omnes illae artes uocabulo digniores; postremo respondeant homines, si ullus naturae suae sensus, quod rationales creati sunt, ex aliqua parte uiuit in eis; respondeant, inquam, eisne sacrificandum sit dis uel angelis, qui sibi sacrificari iubent, an illi uni, cui iubent hi qui et sibi et istis prohibent? Si nec isti nec illi ulla miracula facerent, sed tantum praeciperent, alii quidem ut sibi sacrificaretur, alii uero id uetarent, sed uni tantum iuberent Deo: satis deberet pietas ipsa discernere, quid horum de fastu superbiae, quid de uera religione descenderet. Plus etiam dicam: si tantum hi mirabilibus factis humanas animas permouerent, qui sacrificia sibi expetunt, illi autem, qui hoc prohibent et uni tantum Deo sacrificari iubent, nequaquam ista uisibilia miracula facere dignarentur: profecto non sensu corporis, sed ratione mentis praeponenda eorum esset auctoritas. Cum uero Deus id egerit ad commendanda eloquia ueritatis suae, ut per istos inmortales nuntios non sui fastum, sed maiestatem illius praedicantes faceret maiora, certiora, clariora miracula, ne infirmis piis illi, qui sacrificia sibi expetunt, falsam religionem facilius persuaderent, eo quod sensibus eorum quaedam stupenda monstrarent: quem tandem ita [*]( 1 Enn. I, 6, 7 ) [*]( 1 unum om. 8 3 prohib.] praecipiant s 6 perteurgi a; pertergi, in marg. I periurgi, b illae omnes v 8 suae om. p s illis ante sensus superscriptum e quod & e Ip a a. k f Domb.; quo a v et ex alia e 11 nec illi nec isti v 13 id om. 11 15 religione om. at 16 hi om. a bl p s 17 animas permouerent e l p s a k f Domb.2; mentes promouerent a; promouerent mentes b Domb.l; permou. mentes v 20 proponenda e 22 non suum factum s; non sua facta, in marg. ai. non sui fastum, b; non sua nomina sui fastu a 24 piis om. a expetant b; exspectant s )
474
desipere libeat, ut non uera eligat quae sectetur, ubi et ampliora inuenit quae miretur?

Illa quippe miracula deorum gentilium, quae commendat historia (non ea dico, quae interuallis temporum occultis ipsius mundi causis, uerum tamen sub diuina prouidentia constitutis et ordinatis monstrosa contingunt; quales sunt inusitati partus animalium et caelo terraque rerum insolita facies, siue tantum terrens siue etiam nocens, quae procurari adque mitigari daemonicis ritibus fallacissima eorum astutia perhibentur; sed ea dico, quae ui ac potestate eorum fieri satis euidenter apparet, ut est quod effigies deorum Penatium, quas de Troia Aeneas fugiens aduexit, de loco in locum migrasse referuntur; quod cotem Tarquinius nouacula secuit: quod Epidaurius serpens Aesculapio nauiganti Romam comes adhaesit; quod nauem, qua simulacrum matris Phrygiae uehebatur, tantis hominum boumque conatibus inmobilem redditam una muliercula zona adligatam ad suae pudicitiae testimonium mouit et traxit; quod uirgo Vestalis, de cuius corruptione quaestio uertebatur, aqua inpleto cribro de Tiberi neque perfluente abstulit controuersiam) — haec ergo adque huius modi nequaquam illis, quae in populo Dei facta legimus, uirtute ac magnitudine conferenda sunt; quanto minus ea, quae illorum quoque populorum, qui tales deos coluerunt, legibus iudicata sunt prohibenda adque plectenda, magica scilicet uel theurgica! quorum pleraque specie tenus mortalium sensus imaginaria ludificatione decipiunt, quale est lunam deponere, (donee subpositas, ut ait Lucanus, propior despumet in herbas;\' [*]( 27 Phars. VI, 506 ) [*]( 1 sectatur b1 6 monstruosa b ea 7 terraeque 6; et terra * 9 daemoniacis v 10 ui sup. lin. e ac] et b; aut e 11 penatum a 12 quas ab !p s ak tv; quos e 14 serpens sup. lin. e 15 nauim e v 16 conantibus 1 17 alligata s 19 deflnente, de eraso p, a 20 adque] et ab huius modi Ips; huiusce modi e; alia huius modi abkv 21 legimus] sunt a b 25 pleraqae om. al 26 ee (= esse) e donecj quod nec b subposita e 27 ut luc. ait a inj et e )

475
quaedam uero etsi nonnullis piorum factis uideantur opere coaequari, finis ipse, quo discernuntur, incomparabiliter haec nostra ostendit excellere. Illis enim multi tanto minus sacrificiis colendi sunt, quanto magis haec expetunt; his uero unus commendatur Deus, qui se nullis talibus indigere et scripturarum suarum testificatione et eorundem postea sacrificiorum remotione demonstrat. Si ergo angeli sibi expetunt sacrificium, praeponendi eis sunt, qui non sibi, sed Deo creatori omnium, cui seruiunt. Hinc enim ostendunt quam sincero amore nos diligant, quando per sacrificium non sibi, sed ei nos subdere uolunt, cuius et ipsi contemplatione beati sunt, et ad eum nos peruenire, a quo ipsi non recesserunt. Si autem angeli, qui non uni sed plurimis sacrificia fieri uolunt, non sibi, sed eis dis uolunt, quorum deorum angeli sunt: etiam sic eis praeponendi sunt illi, qui unius Dei deorum angeli sunt, cui sacrificari sic iubent, ut alicui alteri uetent, cum eorum nullus huic uetet, cui uni isti sacrificari iubent. Porro si, quod magis indicat eorum superba fallacia, nec boni nec bonorum deorum angeli sunt. sed daemones mali, qui non unum solum ac summum Deum, sed se ipsos sacrificiis coli uolunt: quod maius quam unius Dei contra eos eligendum est praesidium, cui seruiunt angeli boni, qui non sibi, sed illi iubent ut sacrificio seruiamus, cuius nos ipsi esse sacrificium debemus? [*]( 1 priorum a quoequari s 3 illi b 4 sunt om. a e 8 sunt qui ab elp a; sunt illi qui v Domb. omnium om. at 9 amore] animo p 10 diligant e l p s α k2.F Domb.; diligunt abk1 v 12 peruenire quaerunt s non] numquam a autem] ergo a 14 eis diis soluunt p 8 sic eis] ipsis e 17 uetet et ex uetetur corr. a 18 superb/a, i eras., a 19 non solum unum a 20 quo bx 21 magis ab diligendum e 23 sacrif. esse a b s v )

476
CAPUT XVII. De arca testamenti miraculisque signorum, quae ad commendandam legis ac promissionis auctoritatem diuinitus facta sunt.

Proinde lex Dei, quae in edictis data est angelorum, in qua unus Deus deorum religione sacrorum iussus est coli, alii uero quilibet prohibiti, in arca erat posita, quae arca testimonii nuncupata est. Quo nomine satis significatur non Deum, qui per illa omnia colebatur, circumcludi solere uel contineri loco, cum responsa eius et quaedam humanis sensibus darentur signa ex illius arcae loco, sed uoluntatis eius hinc testimonia perhiberi; quod etiam ipsa lex erat in tabulis conscripta lapideis et in arca, ut dixi, posita, quam tempore peregrinationis in eremo cum tabernaculo, quod similiter appellatum est tabernaculum testimonii, cum debita sacerdotes ueneratione portabant; signumque erat, quod per diem nubes apparebat, quae sicut ignis nocte fulgebat; quae nubes cum moueretur, castra mouebantur, et ubi staret, castra ponebantur. Reddita sunt autem illi legi magni miraculi testimonia praeter ista, quae dixi, et praeter uoces, quae ex illius arcae loco edebantur. Nam cum terram promissionis intrantibus eadem arca transiret. Iordanes fluuius ex parte superiore subsistens et ex inferiore decurrens et ipsi et populo siccum praebuit transeundi locum. Deinde ciuitatis, quae prima hostilis occurrit more gentium deos plurimos colens, septiens eadem arca circumacta muri repente ceciderunt, nulla manu oppugnati, nullo ariete percussi. Post haec etiam cum iam in terra promissionis essent et eadem arca propter eorum peccata fuisset ab hostibus capta. [*]( 16 Exod. 13, 21 17 ib. 40, 34 sq. 22 Ios. 3, 16 sq. 25 ib. 6, 20 ) [*]( 2 archa p 5 angelorum data est a 14 heremo mss. cum om. e 15 deuita a 16 erat om. a 18 et ubi.. ponebantur om. a 19 et 20 propter, in marg. praeter, e 21 namque a ex eadem a; ut eadem, ut ex et corr., b 22 iordanes l I; iordannes a; iordanis a b ep s; Iordanem v 23 et ipsis a, om. e 24 ciuitatis, superscripto ierico. p gentilium a 27 Post haec] postea b )

477
hi, qui ceperant, in templo eam dei sui, quem prae ceteris colebant, honorifice conlocarunt abeuntesque clauserunt, apertoque postridie simulacrum, cui supplicabant, inuenerunt conlapsum deformiterque confractum. Deinde ipsi prodigiis acti deformiusque puniti arcam diuini testimonii populo, unde ceperant, reddiderunt. Ipsa autem redditio qualis fuit! Inposuerunt eam plaustro eique iuuencas, a quibus uitulos sugentes abstraxerant, subiunxerunt et eas quo uellent ire siuerunt, etiam inde uim diuinam explorare cupientes. At illae sine duce homine adque rectore ad Hebraeos uiam pertinaciter gradientes nec reuocatae mugitibus esurientium filiorum magnum sacramentum suis cultoribus reportarunt. Haec adque huius modi Deo parua sunt, sed magna terrendis salubriter erudiendisque mortalibus. Si enim philosophi praecipueque Platonici rectius ceteris sapuisse laudantur, sicut paulo ante commemoraui, quod diuinam prouidentiam haec quoque rerum infima adque terrena administrare docuerunt numerosarum testimonio pulchritudinum, quae non solum in corporibus animalium, uenim in herbis etiam faenoque gignuntur: quanto euidentius haec adtestantur diuinitati, quae ad horam praedicationis eius fiunt, ubi ea religio commendatur, quae omnibus caelestibus, terrestribus, infernis sacrificari uetat, uni Deo tantum iubens, qui solus diligens et dilectus beatos facit eorumque sacrificiorum. tempora imperata pr aefiniens eaque per meliorem sacerdotem in melius mutanda praedicens non ista se adpetere, sed per haec alia potiora significare testatur, non ut ipse his honoribus sublimetur, sed ut nos ad eum colendum eique cohaerendum igne amoris eius accensi, quod nobis, non illi, bonum est, excitemur. [*]( 7 Reg. I, 6, 11 sqq. ) [*]( 1 hi qui eam ceperant, in templo Dei sui v eandem a 5 deformiterque a 8 6 qualis] talia a 8 euggentes a e 9 inde p; hinc v; hic rell. Domb. 10 homine duce v 15 sapuisse cet. a 21 eius om. a 22 sacrificare a 23 dilectos a 24 tempora om. a 28 igni eius amoris e )
478

CAPUT XVIII. Contra eos, qui de miraculis, quibus Dei populus eruditus est, negant ecclesiasticis libris esse credendum dum.

An dicet aliquis ista falsa esse miracula nec fuisse facta, sed mendaciter scripta? Quisquis hoc dicit, si de his rebus negat omnino ullis litteris esse credendum, potest etiam dicere nec deos ullos curare mortalia. Non enim se aliter colendos esse persuaserunt nisi mirabilium operum effectibus, quorum et historia gentium testis est, quarum di se ostentare mirabiles potius quam utiles ostendere potuerunt. Unde hoc opere nostro, cuius hunc iam decimum librum habemus in manibus, non eos suscepimus refellendos, qui uel ullam esse uim diuinam negant uel humana non curare contendunt, sed eos, qui nostro Deo conditori sanctae et gloriosissimae ciuitatis deos suos praeferunt, nescientes eum ipsum esse etiam mundi huius uisibilis et mutabilis inuisibilem et incommutabilem conditorem et uitae beatae non de his, quae condidit, sed de se ipso uerissimum largitorem. Eius enim propheta ueracissimus ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. De fine boni namque inter philosophos quaeritur, ad quod adipiscendum omnia officia referenda sunt. Nec dixit iste: Mihi autem diuitiis abundare bonum est, aut insigniri purpura et sceptro uel diademate excellere, aut, quod nonnulli etiam philosophorum dicere non erubuerunt: Mihi uoluptas corporis bonum est; aut quod melius uelut meliores dicere uisi sunt: Mihi uirtus animi mei bonum est; sed: Mihi, inquit, [*]( 20 Ps. 72, 28 ) [*]( .2 populos C 5 dicit a 7 adicere, a m. 1 superscript., b 10 quotf rum e 12 in man. hab. a 13 reppellendos b 14 humanam e 15 et om. e gloriosissimeque, que m. 2, in marg. et religiosissime, e 19 se om. be 21 namque boni p v boni om. a ad quem a 25 uoluntas b 26 uelutj uel a uisij ausi a 27 animi.... mihi om. ll )

479
adhaerere Deo bonum est. Hoc eum docuerat, cui uni tantummodo sacrificandum sancti quoque angeli eius miraculorum etiam contestatione monuerunt. Unde et ipse sacrificium eius factus erat, cuius igne intellegibili correptus ardebat, et in eius ineffabilem incorporeumque conplexum sancto desiderio ferebatur. Porro autem si multorum deorum cultores (qualescumque deos suos esse arbitrentur) ab eis facta esse miracula uel ciuilium rerum historiae uel libris magicis siue, quod honestius putant, theurgicis credunt: quid causae est, quur illis litteris nolint credere ista facta esse, quibus tanto maior debetur fides, quanto super omnes est magnus, cui uni soli sacrificandum esse praecipiunt?

CAPUT XVIIII. Quae ratio sit uisibilis sacrificii, quod uni uero et inuisibili Deo offerri docet uera religio.

Qui autem putant haec uisibilia sacrificia dis aliis congruere, illi uero tamquam inuisibili inuisibilia et maiori maiora meliorique meliora, qualia sunt purae mentis et bonae uoluntatis officia: profecto nesciunt haec ita signa esse illorum, sicut uerba sonantia signa sunt rerum. Quocirca sicut orantes adque laudantes ad eum dirigimus significantes uoces, cui res ipsas in corde quas significamus offerimus: ita sacrificantes non alteri uisibile sacrificium offerendum esse nouerimus quam illi, cuius in cordibus nostris inuisibile sacrificium nos ipsi esse debemus. Tunc nobis fauent nobisque congaudent adque ad hoc ipsum nos pro suis uiribus adiuuant angeli quique uirtutesque superiores et ipsa bonitate ac pietate potentiores. Si autem illis haec exhibere uoluerimus, non libenter [*]( in 4 corruptus bi 5 effabilem a corpor. 8 7 esse om. a 9 theo- • hidis p vel quid sup. lin. e 10 nolunt s 12 post praecipiunt in b m. 2 exstant: mira comparatio de sacrifitio uisibili et inuisibili 16 sacrificia inuisibilia m. 2 in marg. b alienis abe 17 uere a maiori maiorapsv; maiora maiori rell. Domb. 19 ista b e esse signa v 20 sicut] si a 26 quoque e; quippe a )

480
accipiunt, et cum ad homines ita mittuntur, ut eorum praesentia sentiatur, apertissime uetant. Sunt exempla in litteris sanctis. Putauerunt quidam deferendum angelis honorem uel adorando uel sacrificando, qui debetur Deo, et eorum sunt admonitione prohibiti iussique hoc ei deferre, cui uni fas esse nouerunt. Imitati sunt angelos sanctos etiam sancti homines Dei. Nam Paulus et Barnabas in Lycaonia facto quodam miraculo sanitatis putati sunt di, eisque Lycaonii uictimas immolare uoluerunt; quod a se humili pietate remouentes eis in quem crederent adnuntiauerunt Deum. Nec ob aliud fallaces illi superbe sibi hoc exigunt, nisi quia uero Deo deberi sciunt. Non enim re uera, ut ait Porphyrius et nonnulli putant, cadauerinis nidoribus, sed diuinis honoribus gaudent. Copiam uero nidorum magnam habent undique, et si amplius uellent, ipsi sibi poterant exhibere. Qui ergo diuinitatem sibi adrogant spiritus, non cuiuslibet corporis fumo, sed supplicantis animo delectantur, cui decepto subiectoque dominentur, intercludentes iter ad Deum uerum, ne sit homo illius sacrificium, dum sacrificatur cuipiam praeter illum.

CAPUT XX. De summo ueroque sacrificio, quod ipse Dei et hominum mediator effectus est.

Unde uerus ille mediator, in quantum formam serui accipiens mediator effectus est Dei et hominum, homo Christus Iesus, cum in forma Dei sacrificium cum Patre sumat, cum [*]( 3 Iudic. 13, 16; Apoc. 22, 8; 9 7 Act. 14 ) [*]( 1 mittantur a b 2 in litteris om. bl 3 angelis defer. a 5 iussique ....... nouerant in marg. b uni om. a 8 immolare uict. v 9 quos e in quem om. hi 11 sibi hoc om. a post sciunt addita S est glossa m. 2 cancellis septa [uon delectari daemones incensio aut nidoribus sed obsequio eoram qui ea offerunt] b 12 et ut h2 19 cuipiam, in marg. i* quippiam, b post illum m. 2 cancellis septa [eleganter de christo qui in forma dei cum patre sacrificium sumit in forma serui ipse saciificium factus est] b )

481
quo et unus Deus est, tamen in forma serui sacrificium maluit esse quam sumere, ne uel hac occasione quisquam existimaret cuilibet sacrificandum esse creaturae. Per hoc et sacerdos est, ipse offerens, ipse et oblatio. Cuius rei sacramentum cottidianum esse uoluit ecclesiae sacrificium, quae cum ipsius capitis corpus sit, se ipsam per ipsum discit offerre. Huius ueri sacrificii multiplicia uariaque signa erant sacrificia prisca sanctorum, cum hoc unum per multa figuraretur, tamquam uerbis multis res una diceretur, ut sine fastidio multum commendaretur. Huic summo ueroque sacrificio cuncta sacrificia falsa cesserunt.

CAPUT XXI. De modo potestatis daemonibus datae ad glorificandos sanctos per tolerantiam passionum, qui aerios spiritus non placando ipsos, sed in Deo permanendo uicerunt.

Moderatis autem praefinitisque temporibus etiam potestas permissa daemonibus, ut hominibus quos possident excitatis inimicitias aduersus Dei ciuitatem tyrannice exerceant sibique sacrificia non solum ab offerentibus sumant et a uolentibus expetant, uerum etiam ab inuitis persequendo uiolenter extorqueant, non solum perniciosa non est, sed etiam utilis inuenitur ecclesiae, ut martyrum numerus inpleatur; quos ciuitas Dei tanto clariores et honoratiores ciues habet, quanto fortius aduersus inpietatis peccatum et usque ad sanguinem certant. Hos multo elegantius, si ecclesiastica loquendi consuetudo [*]( 23 Apoc. 6, 11 ) [*]( et 1 est deus e 2 estimaret a 4 offerens oblatio a quottid. b 14 sanctos qui pertulerunt iam passionem qui aereos p 15 spiritos C 21 exspectant e ab inuitis b2epν; ab inimicis /2; inuitos a biZ fl Domb. 22 uerum etiam inutilis s 24 tanto om. s 25 impietatis peccatum, in marg. impietatě peccantum, e et mss.; etiam v 26 consuetndine b ) [*]( XXXX Aujr. opera Sectio V pan I. ) [*]( 31 )

482
pateretur, nostros heroas uocaremus. Hoc enim nomen a Iunone dicitur tractum, quod Graece Iuno Ἥρα appellatur, et ideo nescio quis filius eius secundum Graecorum fabulas Heros fuerit nuncupatus, hoc uidelicet ueluti mysticum significante fabula, quod aer Iunoni deputetur, ubi uolunt cum daemonibus heroas habitare, quo nomine appellant alicuius meriti animas defunctorum. Sed a contrario martyres nostri heroes nuncuparentur, si, ut dixi, usus ecclesiastici sermonis admitteret, non quo eis esset cum daemonibus in aere societas, sed quod eosdem daemones, id est aerias uincerent potestates et in eis ipsam, quidquid putatur significare, Iunonem, quae non usquequaque inconuenienter a poetis inducitur inimica uirtutibus et caelum petentibus uiris fortibus inuida. Sed . rursus ei succumbit infeliciter ceditque Vergilius, ut, cum aput eum illa dicat:
  1. Vincor ab Aenea,
ipsum Aenean admoneat Helenus quasi consilio religioso et dicat:
  1. Iunoni cane nota libens, dominamque potentem
  2. Supplicibus supera donis.
Ex qua opinione Porphyrius, quamuis non ex sua sententia, sed ex aliorum, dicit bonum deum uel genium non uenire in hominem, nisi malus fuerit ante placatus; tamquam fortiora sint aput eos numina mala quam bona, quando quidem mala inpediunt adiutoria bonorum, nisi eis placata dent locum, malisque nolentibus bona prodesse non possunt; nocere autem mala possunt, non sibi ualentibus resistere bonis. Non est [*]( 16 Aen. VII, 310 19 Aen. III, 438 sq. ) [*]( 1 nostros heroas superscripto m. 2 nros dnoa, a nomen om. a 2 heroa a 4 ueluti om. a 7 defunctorum. [unde dicti heroea] unas V inclusa b2 a & e 1\' p s at k1 V; e a 12 a\'! k2 f 8 flict b 9 quod p v 12 in ducibus, supersciHpto m. 2 at inducitur, a 17 religiosus 22 ex om. bl bonum dicit v 23 ante sup. lin. b non fortiora, non m. 2 sup. lin., a 24 mala quam) aliqua a )
483
ista uerae ueraciterque sanctae religionis uia; non sic Iunonem, hoc est aerias potestates piorum uirtutibus inuidentes, nostri martyres uincunt. Non omnino, si dici usitate posset, heroes nostri supplicibus donis, sed uirtutibus diuinis Heran superant. Commodius quippe Scipio Africanus est cognominatus, quod uirtute Africam uicerit, quam si hostes donis placasset, ut parcerent.

CAPUT XXII. Unde sit sanctis aduersum daemones potestas et unde cordis uera purgatio.

Vera pietate homines Dei aeriam potestatem inimicam contrariamque pietati exorcizando eiciunt, non placando, omnesque tentationes aduersitatis eius uincunt orando non ipsam, sed Deum suum aduersus ipsam. Non enim aliquem uincit aut subiugat nisi societate peccati. In eius ergo nomine uincitur, qui hominem adsumsit egitque sine peccato, ut in ipso sacerdote ac sacrificio fieret remissio peccatorum, id est per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, per quem facta peccatorum purgatione reconciliamur Deo. Non enim nisi peccatis homines separantur a Deo, quorum in hac uita non fit nostra uirtute, sed diuina miseratione purgatio, per indulgentiam illius, non per nostram potentiam; quia et ipsa quantulacumque uirtus, quae dicitur nostra, illius est nobis bonitate concessa. Multum autem nobis in hac carne tribueremus, nisi usque ad eius depositionem sub uenia uiueremus. Propterea ergo nobis per Mediatorem praestita est gratia, ut polluti carne peccati carnis peccati similitudine mundaremur. Hac Dei gratia, qua in nos ostendit magnam [*]( 3 heroes, m. 2 superscripto dn̄ι, a; heroas b1 4 heran e l; Heram v Domb.; heroas ab; aera p 8 (fortasse recte; cf. I. 1 sq. Iunonem, hoc est aerias potestates et i. 11) 10 uera cordis p 14 deum suum abelps; suum Deum v Domb. 16 hominem] humanam formam ab 19 purg. peccat. a Deo om: a 22 et om. b 24 nobis om. b 28 mundaremur a dei gratia quam in nos ostendit magna misericordia sua a ) [*]( 31* )

484
misericordiam suam, et in hac uita per fidem regimur, et post hanc uitam per ipsam speciem incommutabilis ueritatis ad perfectionem plenissimam perducemur.

CAPUT XXIII. De principiis, in quibus Platonici purgationem animae esse profitentur.

Dicit etiam Porphyrius diuinis oraculis fuisse responsum nos non purgari lunae teletis adque solis, ut hinc ostenderetur nullorum deorum teletis hominem posse purgari. Cuius enim teletae purgant, si lunae solisque non purgant, quos inter caelestes deos praecipuos habent? Denique eodem dicit oraculo expressum principia posse purgare, ne forte, cum dictum esset non purgare teletas solis et lunae, alicuius alterius dei de turba ualere ad purgandum teletae crederentur. Quae autem dicat esse principia tamquam Platonicus, nouimus. Dicit enim Deum Patrem et Deum Filium, quem Graece appellat paternum intellectum uel paternam mentem; de Spiritu autem sancto aut nihil aut non aperte aliquid dicit; quamuis quem alium dicat horum medium, non intellego. Si enim tertiam, sicut Plotinus, ubi de tribus principalibus substantiis disputat, animae naturam etiam iste uellet intellegi, non utique diceret horum medium, id est Patris et Filii medium. Postponit quippe Plotinus animae naturam paterno intellectui; iste autem cum dicit medium, non postponit, sed interponit. Et nimirum hoc dixit, ut potuit siue ut uoluit, quod nos sanctum Spiritum, nec Patris tantum nec Filii tantum, sed utriusque Spiritum dicimus. Liberis enim uerbis loquuntur philosophi, nec in rebus ad intellegendum difficillimis offensionem religiosarum aurium pertimescunt. Nobis [*]( 20 EnD. V, 1 23 ib. c. 6 ) [*]( 1 et omn. a 5 purgatione C 7 etiam] enim ab 8 non nos v 13 teleta e 16 cum appellat grece a 17 appellant b 18 dicit aliquid a 21 etiam om. a istam a 26 spiritum sanctum pv )

485
autem ad certam regulam loqui fas est, ne uerborum licentia etiam de rebus, quae his significantur, inpiam gignat opinionem.

CAPUT XXIIII. De uno ueroque principio, quod solum naturam humanam purgat adque renouat.

Nos itaque ita non dicimus duo uel tria principia, cum de Deo loquimur, sicut nec duos deos uel tres nobis licitum est dicere quamuis de unoquoque loquentes, uel de Patre uel de Filio uel de Spiritu sancto, etiam singulum quemque Deum esse fateamur, nec dicamus tamen quod haeretici Sabelliani, eundem esse Patrem, qui est et Filius, et eundem Spiritum sanctum, qui est et Pater et Filius, sed Patrem esse Filii Patrem, et Filium Patris Filium, et Patris et Filii Spiritum sanctum nec Patrem esse nec Filium. Verum itaque dictum est non purgari hominem nisi principio, quamuis pluraliter aput eos sint dicta principia.

[XXIHI.] Sed subditus Porphyrius inuidis potestatibus, de quibus et erubescebat, et eas libere redarguere formidabat, noluit intellegere Dominum Christum esse principium, cuius incarnatione purgamur. Eum quippe in ipsa carne contemsit. quam propter sacrificium nostrae purgationis adsumsit, magnum scilicet sacramentum ea superbia non intellegens, quam sua ille humilitate deiecit uerus benignusque Mediator, in ea se ostendens mortalitate mortalibus, quam maligni fallacesque mediatores non habendo se superbius extulerunt miserisque hominibus adiutorium deceptorium uelut inmortales mortalibus promiserunt. Bonus itaque uerusque Mediator ostendit [*]( 1 vel, eraso c, a b 5 solam p humanam om. p 11 dicimas, ci ex ca m. 2 corr., b tamen] autem s sauelliani, u m. 2 in b corr., 8 12 qui est et filius qui est filius (sic) s et ante eundem om. a post eundem erasum esse a 15 esse om. a 16 hominem om. a sint apud eos v 19 prius et ona. e 22 quem bi quan—adsumsit om. e 27 mortalium a )

486
peccatum esse malum, non carnis substantiam uel naturam, quae cum anima hominis et suscipi sine peccato potuit et haberi, et morte deponi et in melius resurrectione mutari; nec ipsam mortem, quamuis esset poena peccati, quam tamen pro nobis sine peccato ipse persoluit, peccando esse uitandam, sed potius, si facultas datur, pro iustitia perferendam. Ideo enim soluere potuit moriendo peccata, quia et mortuus est, et non pro peccato. Hunc ille Platonicus non cognouit esse principium; nam cognosceret purgatorium. Neque enim caro principium est aut anima humana, sed Verbum per quod facta sunt omnia. Non ergo caro per se ipsam mundat, sed per Verbum a quo suscepta est, cum Verbum caro factum est et habitauit in nobis. Nam de carne sua manducanda mystice loquens, cum hi qui non intellexerunt offensi recederent dicentes: Durus est hic sermo, quis eum potest audire? respondit manentibus ceteris: Spiritus est qui uiuificat, caro autem non prodest quidquam. Principium ergo suscepta anima et carne et animam credentium mundat et carnem. Ideo quaerentibus Iudaeis quis esset respondit se esse principium. Quod utique carnales, infirmi, peccatis obnoxii et ignorantiae tenebris obuoluti nequaquam percipere possemus, nisi ab eo mundaremur adque sanaremur per hoc quod eramus et non eramus. Eramus enim homines, sed iusti non eramus; in illius autem incarnatione natura humana erat, sed iusta, non peccatrix erat. Haec est mediatio, qua manus lapsis iacentibusque porrecta est; hoc est semen dispositum per angelos, in quorum edictis et lex dabatur, qua et unus Deus coli iubebatur et hic Mediator uenturus promittebatur. [*]( 12 Io. 1. 14 15 Io. 6, 60; 63 19 Io. 8, 25 27 Gal. 3. 19 ) [*](que 1 quaecum b; quaecum///, eraso que, a 2 potuit, m. 2 In rasura. a et om. bl, erasum est in a habere b1 5 sine peccato om. a 7 peccatum a et ante non om. a pro suo peccato v 11 ergo] enim ps ipsam aelpv; ipsa sak Domb. 12 sumpta, ire marg. suscepta. e 17 autem om. a 22 adque san. om. b hoc om. e 23 Eramus.._.. eramus om. a 25 est om. by s meditatio a bl 27 et ante lex om. s et ante unus om. a )
487

CAPUT XXV. Omnes sanctos et sub legis tempore et sub prioribus saeculis in sacramento et fide Christi iustificatos fuisse.

Huius sacramenti fide etiam iusti antiqui mundari pie uiuendo potuerunt, non solum antequam lex populo Hebraeo daretur (neque enim eis praedicator Deus uel angeli defuerunt), sed ipsius quoque legis temporibus, quamuis in figuris rerum spiritalium habere uideretur promissa carnalia, propter quod uetus dicitur testamentum. Nam et prophetae tunc erant, per quos, sicut per angelos, eadem promissio praedicata est, et ex illorum numero erat. cuius tam magnam diuinamque sententiam de boni humani fine paulo ante commemoraui: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. In quo plane psalmo duorum testamentorum, quae dicuntur uetus et nouum, satis est declarata distinctio. Propter carnales enim terrenasque promissiones, cum eas inpiis abundare perspiceret, dicit pedes suos paene fuisse commotos et effusos in lapsum propemodum gressus suos, tamquam frustra Deo ipse seruisset, cum ea felicitate, quam de illo expectabat, contemtores eius florere perspiceret; seque in rei huius inquisitione laborasse, uolentem quur ita esset adprehendere, donec intraret in sanctuarium Dei et intellegeret in nouissima eorum, qui felices uidebantur erranti. Tunc eos intellexit in eo, quod se extulerunt, sicut dicit, fuisse deiectos et defecisse ac perisse propter iniquitates suas; totumque illud culmen temporalis felicitatis ita eis factum tamquam somnium euigilantis, qui se repente inuenit suis quae somniabat fallacibus gaudiis destitutum. Et quoniam in hac terra uel in ciuitate terrena magni sibi uidebantur: [*]( 13 Ps. 72, 28 ) [*]( 7 eis om. e 8 temp. leg. a 9 habere usque ad testamentum omn. 8 12 diuamque bl 21 prospiceret a; pspiceret e 22 adprehendere] approbare a 24 quo s 25 eiectos a; disiectos l 26 ita om. a 29 in cinit. abelps; in om. v Domb. magna b2 )

488
Domine, inquit, imaginem illorum in ciuitate tua ad nihilum rediges. Quod huic tamen utile fuerit etiam ipsa terrena non nisi ab uno uero Deo quaerere, in cuius potestate sunt omnia, satis ostendit ubi ait: Velut pecus factus sum aput te, et ego semper tecum. Velut pecus dixit utique \'non intellegens.\' \'Ea quippe a te desiderare debui, quae mihi cum inpiis non possunt esse communia, quibus eos cum abundare cernerem, putaui me incassum tibi seruisse, quando et illi haec haberent, qui tibi seruire noluissent. Tamen ego semper tecum, qui etiam in talium rerum desiderio deos alios non quaesiui.1 Ac per hoc sequitur: Tenuisti manum dexterae meae, et in uoluntate tua deduxisti me, et cum gloria adsumsisti me; tamquam ad sinistram cuncta illa pertineant, quae abundare aput inpios cum uidisset paene conlapsus est. Quid enim mihi est, inquit, in caelo, et a te quid uolui super terram? Reprehendit se ipsum iusteque sibi displicuit, quia, cum tam magnum bonum haberet in caelo (quod post intellexit), rem transitoriam, fragilem et quodam modo luteam felicitatem a suo Deo quaesiuit in terra. Defecit, inquit, cor meum et caro mea, Deus cordis mei, defectu utique bono ab inferioribus ad superna; unde in alio psalmo dicitur: Desiderat et deficit anima mea in atria Domini; item in alio: Defecit in salutare tuum anima mea. Tamen cum de utroque dixisset, id est de corde et carne deficiente, non subiecit: Deus cordis et carnis meae, sed Deus cordis mei. Per cor quippe caro mundatur. Unde dicit Dominus: Mundate, quae intus sunt, et quae foris [*]( 1 Ps. 72, 20 sqq. 22 PS. 83, 3 23 Ps. 118, 81 27 Mt. 23, 26 ) [*]( 1 imaginem illorum in ciuitate tua p s; in ciuit. tua imago illorum (eorum v) v Domb. bimaginem 1; imagines e 2 quid a lpsa1 k f ipsa ona.. e 4 Velut usque ad tecum om. e1 7 quibus mss.; non ea quibus v 10 qui P 8 v; quia ab el a k f Domb. 11 alienos aKe 12 dextera mea e et in ps<;; et om. ab el a k I Domb. 15 inquit om. a a 19 felicitatem luceam e 21 itaque e 22 defecit b 23 alio psalmo a 24 id est om. bt 25 deficiente om. a )
489
sunt munda erunt. Partem deinde suam dicit ipsum Deum, non aliquid ab eo, sed ipsum. Deus, inquit, cordis mei, et pars mea Deus in saecula; quod inter multa, quae ab hominibus eliguntur, ipse illi placuerit eligendus. Quia ecce, inquit, qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem, qui fornicatur abs te, hoc est, qui multorum deorum uult esse prostibulum. Unde sequitur illud, propter quod et cetera de eodem psalmo dicenda uisa sunt: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, non longe ire, non per plurima fornicari. Adhaerere autem Deo tunc perfectum erit, cum totum, quod liberandum est, fuerit liberatum. Nunc uero fit illud, quod sequitur: Ponere in Deo spem meam. Spes enim quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid sperat? ait apostolus. Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus, In hac autem spe nunc constituti agamus quod sequitur, et simus nos quoque pro modulo nostro angeli Dei, id est nuntii eius, adnuntiantes eius uoluntatem et gloriam gratiamque laudantes. Unde cum dixisset: Ponere in Deo spem meam, ut adnuntiem, inquit, omnes laudes tuas in portis filiae Sion. Haec est gloriosissima ciuitas Dei: haec unum Deum nouit et colit; hanc angeli sancti adnuntiauerunt, qui nos ad eius societatem inuitauerunt ciuesque suos in illa esse uoluerunt; quibus non placet ut eos colamus tamquam nostros deos, sed cum eis et illorum et nostrum Deum; nec eis sacrificemus, sed cum ipsis sacrificium simus Deo. Nullo itaque dubitante, qui haec deposita maligna obstinatione considerat, omnes inmortales beati, qui nobis non inuident (neque enim si inuiderent, essent beati), sed potius nos [*]( 12 Rom. 8, 24 sq. ) [*]( 4 ipse ei placuerat s 5 longe se faciunt] elongant se a 6 omnes s fornicantur al s 11 cum] quando ab 12 domino deo a 14 quid sperat ab3ps aWv; quid et sperat bl el kl f 16 simus nos] scimus nt nunc 8 25 nostrorum b 26 Deo simus v 29 ee ut beati l )
490
diligunt, ut et nos cum ipsis beati simus, plus nobis fauent, plus adiuuant, quando unum Deum cum illis colimus. Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quam si eos ipsos per sacri- ficia coleremus.

CAPUT XXVI. De inconstantia Porphyrii inter confessionem ueri Dei et cultum daemonum fluctuantis.

Nescio quo modo (quantum milii uidetur) amicis suis theurgis erubescebat Porphyrius. Nam ista utcumque sapiebat, sed contra multorum deorum cultum non libere defendebat. Et angelos quippe alios esse dixit. qui deorsum descendentes hominibus theurgicis diuina pronuntient; alios autem, qui in terris ea, quae Patris sunt, et altitudinem eius profunditatemque declarent. Nam igitur hos angelos, quorum ministerium est declarare uoluntatem Patris, credendum est uelle nos subdi nisi ei, cuius nobis adnuntiant uoluntatem? Unde optime admonet etiam ipse Platonicus imitandos eos potius quam inuocandos. Non itaque debemus metuere, ne inmortales et beatos uni Deo subditos non eis sacrificando offendamus. Quod enim non nisi uni uero Deo deberi sciunt, cui et ipsi adhaerendo beati sunt, procul dubio neque per ullam significantem figuram, neque per ipsam rem, quae sacramentis significatur, sibi exhiberi uolunt. Daemonum est haec adrogantia superborum adque miserorum, a quibus longe diuersa est pietas subditorum Deo nec aliunde quam illi cohaerendo beatorum. Ad quod bonum percipiendum etiam nobis sincera benignitate oportet ut faueant, neque sibi adrogent quo eis subiciamur, sed eum adnuntient sub quo eis in pace sociemur. Quid adhuc trepidas, o philosophe, aduersus potestates et ueris uirtutibus et ueri Dei [*]( 1 et om. e illis b 2 cum ipsis Domb.1 9 theurgicis e a f; theorgicis s; theoricis p 14 declarent ex darent corr. b Num] nunc a 20 uero om. a sciunt ....... dubio tn. 1 in marg. e 25 adhaerendo Domb.1 26 ut om. a 27 quod p a 28 0 om. Ip 29 ueris uirtutibus, ill marg. ueritatibus, e )

491
muneribus inuidas habere liberam uocem? Iam distinxisti angelos, qui Patris adnuntiant uoluntatem, ab eis angelis, qui ad theurgos homines nescio qua deducti arte descendunt. Quid adhuc eos honoras, ut dicas pronuntiare diuina? Quae tandem diuina pronuntiant, qui non uoluntatem Patris adnuntiant? Nempe illi sunt, quos sacris precibus inuidus adligauit, ne praestarent animae purgationem, nec a bono, ut dicis, purgare cupiente ab illis uinculis solui et suae potestati reddi potuerunt. Adhuc dubitas haec maligna esse daemonia, uel te fingis fortasse nescire, dum non uis theurgos offendere, a quibus curiositate deceptus ista perniciosa et insana pro magno beneficio didicisti? Audes istam inuidam non potentiam, sed pestilentiam, et non dicam dominam, sed, quod tu fateris, ancillam potius inuidorum isto aere transcenso leuare in caelum et inter deos uestros etiam sidereos conlocare, uel ipsa quoque sidera his obprobriis infamare?

CAPUT XXVII. De inpietate Porphyrii, qua etiam Apulei transcendit errorem.

Quanto humanius et tolerabilius consectaneus tuus Platonicus Apuleius errauit, qui tantummodo daemones a luna et infra ordinatos agitari morbis passionum mentisque turbelis honorans eos quidem, sed uolens nolensque confessus est: deos tamen caeli superiores ad aetheria spatia pertinentes, siue uisibiles, quos conspicuos lucere cernebat, solem ac lunam et cetera ibidem lumina, siue inuisibiles, quos putabat, ab omni labe istarum perturbationum quanta potuit [*]( 21 de deo Socr. p. 15 sq.-) [*]( I inuidea e dixisti a (in marg. distinxisti), b 3 theurgicoB e 8 4 qui e eos OtH. a 5 qui.... nuntiant b in marg. adnuntiant p a; //nuntiant a; nuntiant rell. v lJomb. 7 a bono] ab eo a 8 cupienti abl; cupientes e 10 theorgicos s; theoricos p 13 dico 8 15 locare b 16 sydera sup. lin. a 18 apolei C 20 consentaneus b 22 passione a 23 honorat b quidem eos v 24 superioris es )

492
disputatione secreuit! Tu autem hoc didicisti non a Platone, sed a Chaldaeis magistris tuis, ut in aetherias uel empyreas mundi sublimitates et firmamenta caelestia extolleres uitia humana, ut possent di uestri theurgis pronuntiare diuina; quibus diuinis te tamen per intellectualem uitam facis altiorem, ut tibi uidelicet tamquam philosopho theurgicae artis purgationes nequaquam necessariae uideantur; sed aliis eas tamen inportas, ut hanc ueluti mercedem reddas magistris tuis, quod eos, qui philosophari non possunt, ad ista seducis, quae tibi tamquam superiorum capaci esse inutilia confiteris; ut uidelicet quicumque a philosophiae uirtute remoti sunt, quae ardua nimis adque paucorum est, te auctore theurgos homines, a quibus non quidem in anima intellectuali, uerum saltem in anima spiritali purgentur, inquirant, et quoniam istorum, quos philosophari piget, incomparabiliter maior est multitudo, plures ad secretos et inlicitos magistros tuos, quam ad scholas Platonicas uenire cogantur. Hoc enim tibi inmundissimi daemones, deos aetherios se esse fingentes, quorum praedicator et angelus factus es, promiserunt, quod in anima spiritali theurgica arte purgati ad Patrem quidem non redeunt, sed super aerias plagas inter deos aetherios habitabunt. Non audit ista hominum multitudo, propter quos a daemonum dominatu liberandos Christus aduenit. In illo enim habent misericordissimam purgationem et mentis et spiritus et corporis sui. Propterea quippe totum hominem sine peccato ille suscepit, ut totum, quo constat homo, a peccatorum peste sanaret. Quem tu quoque utinam cognouisses eique te potius quam uel tuae uirtuti, quae humana, fragilis et infirma est, uel perniciosissimae curiositati sanandum tutius commisisses. Non enim te decepisset, quem [*]( 1 discreuit v didicisti hoc v 2 magistris tuis p s; tuis om. reM. v Domb. empyreaa p v; emphyrias rell.; empyrias Domb. 3 et in p 4 possint e a theorgis 8; theoricis p 6 tamquam oMn. a 7 tamen eas a portas a 12 theorgicos s 14 inquirat al 16 scolas ab e s 17 coguntur b 18 se om. s 19 theorgica. s; theoriea p 20 redeant a aetherias s 22 a om. s 25 illo a suscepit sup. lin, s 26 a o<K. a 29 totius bi )
493
uestra, ut tu ipse scribis, oracula sanctum inmortalemque confessa sunt; de quo etiam poeta nobilissimus poetice quidem, quia in alterius adumbrata persona, ueraciter tamen, si ad ipsum referas, dixit:
  1. Te duce, si qua manent sceleris uestigia nostri,
  2. Inrita perpetua soluent formidine terras.
Ea quippe dixit, quae etiam multum proficientium in uirtute iustitiae possunt propter huius uitae infirmitatem, etsi non scelera, scelerum tamen manere uestigia, quae non nisi ab illo saluatore sanantur, de quo iste uersus expressus est. Nam utique non hoc a se ipso se dixisse Vergilius in eclogae ipsius quarto ferme uersu indicat, ubi ait:
  1. Ultima Cumaei uenit iam carminis aetas;
unde hoc a Cumaea Sibylla dictum esse incunctanter apparet. Theurgi uero illi uel potius daemones deorum species figurasque fingentes inquinant potius quam purgant humanum spiritum falsitate phantasmatum et deceptoria uanarum ludificatione formarum. Quo modo enim purgent hominis spiritum, qui inmundum habent proprium? Alioquin nullo modo carminibus inuidi hominis ligarentur ipsumque inane beneficium. quod praestaturi uidebantur, aut metu premerent aut simili inuidentia denegarent. Sufficit quod purgatione theurgica neque intellectualem animam, hoc est mentem nostram, dicis posse purgari, et ipsam spiritalem, id est nostrae animae partem mente inferiorem, quam tali arte purgari posse adseris, inmortalem tamen aeternamque non posse hac arte fieri con- fiteris. Christus autem uitam promittit aeternam; unde ad eum mundus uobis quidem stomachantibus, mirantibus tamen [*]( 5 Verg. Eclog. 4, 13 sq. ) [*]( 3 qui a 7 proficientium om. a 10 saluatore] salutari a 11 hoc utique non v eglogae a e; eulogae s 13 uenient e 14 Sibylla om. a 15 theorgi a; theorii p illi om. p species figurasque e p N0; speciem figurasque abk f Domb.; speciem figuramque a 16 purgent a 17 et om. e 18 enim] ergo s 21 praestare a simili] simul a 22 theorgica a; theorica p 24 animae nostrae a )
494
stupentibusque concurrit. Quid prodest quia negare non potuisti errare homines theurgica disciplina et quam plurimos fallere per caecam insipientemque sententiam adque esse certissimum errorem agendo et supplicando ad principes angelosque decurrere, et rursum, quasi ne operam perdidisse uidearis ista discendo, mittis homines ad theurgos, ut per eos anima spiritalis purgetur illorum, qui non secundum intellectualem animam uiuunt?

CAPUT XXVIII. Quibus persuasionibus Porphyrius obcaecatus non potuerit ueram sapientiam, quod est Christus, agnoscere.

Mittis ergo homines in errorem certissimum, neque hoc tantum malum te pudet, cum uirtutis et sapientiae profitearis amatorem; quam si uere ac fideliter amasses, Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam cognouisses nec ab eius saluberrima humilitate tumore inflatus uanae scientiae resiluisses. Confiteris tamen etiam spiritalem animam sine theurgicis artibus et sine teletis, quibus frustra discendis elaborasti, posse continentiae uirtute purgari. Aliquando etiam dicis, quod teletae non post mortem eleuant animam, ut iam nec eidem ipsi, quam spiritalem uocas, aliquid post huius uitae finem prodesse uideantur; et tamen uersas haec multis modis et repetis, ad nihil aliud, quantum existimo, nisi ut talium quoque rerum quasi peritus appareas et placeas inlicitarum artium curiosis, uel ad eas facias ipse curiosos. Sed bene, quod [*]( 4 uerba decurrere usque ad theurgos l. 6 b in marg. 5 quasi si ne e ne om. b opera. e s; opera tu p dicendo a e 6 athenrgos e; at theorgicos a; ad theoricos p animae spiritnales purgentur a 14 te profit., te m. 2 sup. lin., b profiteris a 15 limorem s 18 theorgicis s; theoricis p 19 dicendis et laborasti e 20 uirtute] tute s 21 animam tuam neque idem a nequo idem b 23 uidentur a 24 ad nihil oMn. 81 26 bene, in marg. uere, e )

495
metuendam dicis hanc artem uel legum periculis uel ipsius actionis. Adque utinam hoc saltem abs te miseri audiant et inde, ne illic absorbeantur, abscedant aut eo penitus non accedant. Ignorantiam certe et propter eam multa uitia per nullas teletas purgari dicis, sed per solum πατριϰὸν voov, id est paternam mentem siue intellectum, qui paternae est conscius uoluntatis. Hunc autem Christum esse non credis; contemnis enim eum propter corpus ex femina acceptum et propter crucis obprobrium, excelsam uidelicet sapientiam spretis adque abiectis infimis idoneus de superioribus carpere. At ille inplet, quod prophetae sancti de illo ueraciter praedixerunt: Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo. Non enim suam in eis perdit et reprobat, quam ipse donauit, sed quam sibi adrogant, qui non habent ipsius. Unde commemorato isto prophetico testimonio sequitur et dicit apostolus: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? Nam quoniam in Dei sapientia non cognouit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. Quoniam quidem Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt; nos autem, inquit, praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis uero uocatis Iudaeis et Graecis Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam; quoniam stultum Dei sapientius est hominibus, et infirmum Dei fortius est hominibus. Hoc quasi stultum et infirmum tamquam sua uirtute sapientes fortesque [*]( 11 Esai. 29, 14 16 1. Cor. It 19 sqq. ) [*]( 1 ipsi////us, omisso actionis, a 5 per onl. a1 patricum nyn a; patr. num 81; patr. numen al b e lp 82; patr. nomen a2; patr. non kl; patr. nunc kt j 6 uolunt. conscius v 8 eum oni. a 13 quam ipse donauit in marg. a 17 saeculi] mundi a saeculi ..... huius in marg. b 20 saluare credentes in se a 22 praedic. inquit v christum et hunc crucif. f; christum iesum et hunc crucif. e )
496
contemnunt. Sed haec est gratia, quae sanat infirmos, non superbe iactantes falsam beatitudinem suam, sed humiliter potius ueram miseriam confitentes.

CAPUT XXVIIII. De incarnatione Domini nostri Iesu Christi, quam confiteri Platonicorum erubescit in pietas.

Praedicas Patrem et eius Filium, quem uocas paternum intellectum seu mentem, et horum medium, quem putamus te dicere Spiritum sanctum, et more uestro appellas tres deos. Ubi, etsi uerbis indisciplinatis utimini, uidetis tamen qualitercumque et quasi per quaedam tenuis imaginationis umbracula, quo nitendum sit; sed incarnationem incommutabilis Filii Dei, qua saluamur, ut ad illa, quae credimus uel ex quantulacumque parte intellegimus, uenire possimus, non uultis agnoscere. Itaque uidetis utcumque, etsi de longinquo, etsi acie caligante, patriam in qua manendum est. sed uiam qua eundum est non tenetis. Confiteris tamen gratiam, quando quidem ad Deum per uirtutem intellegentiae peruenire paucis dicis esse concessum. Non enim dicis: Paucis placuit, uel: Pauci uoluerunt; sed cum dicis esse concessum, procul dubio Dei gratiam, non hominis sufficientiam confiteris. Uteris etiam hoc uerbo apertius, ubi Platonis sententiam sequens nec ipse dubitas in hac uita hominem nullo modo ad perfectionem sapientiae peruenire, secundum intellectum tamen uiuentibus omne quod deest prouidentia Dei et gratia post hanc uitam posse conpleri.s o si cognouisses Dei gratiam per Iesum Ch:istum dominum nostrum ipsamque eius incarnationem, qua hominis animam corpusque suscepit, summum esse exemplum gratiae uidere potuisses. Sed quid faciam? Scio me frustra loqui mortuo, sed quantum ad te adtinet: quantum autem ad eos, [*]( 1 est om. 81 11 imaginationibus a 12 quo nit.] conitendum e 17 gratiam m. 2 in ras. e 19 Non usque ad concessum l. 20 om. a Paucis Onl. a 22 sequeris m. 2 ex sequens corr. e 24 sed intellectum, in marg. at secundum intell., b )

497
qui te magnipendunt et te uel qualicumque amore sapientiae uel curiositate artium, quas non debuisti discere, diligunt, quos potius in tua conpellatione adloquor, fortasse non frustra. Gratia Dei non potuit gratius commendari, quam ut ipse unicus Dei Filius in se incommutabiliter manens indueretur hominem et spem dilectionis suae daret hominibus homine medio, qua ad illum ab hominibus ueniretur, qui tam longe erat inmortalis a mortalibus, incommutabilis a commutabilibus, iustus ab inpiis, beatus a miseris. Et quia naturaliter indidit nobis, ut beati inmortalesque esse cupiamus, manens beatus suscipiensque mortalem, ut nobis tribueret quod amamus, perpetiendo docuit contemnere quod timemus.

Sed huic ueritati ut possetis adquiescere, humilitate opus erat, quae ceruici uestrae difficillime persuaderi potest. Quid enim incredibile dicitur, praesertim uobis qui talia sapitis, quibus ad hoc credendum uos ipsos admonere debeatis; quid, inquam, uobis incredibile dicitur, cum dicitur Deus adsumsisse humanam animam et corpus? Vos certe tantum tribuitis animae intellectuali, quae anima utique humana est, ut eam consubstantialem paternae illi menti, quem Dei Filium confitemini, fieri posse dicatis. Quid ergo incredibile est, si aliqua una intellectualis anima modo quodam ineffabili et singulari pro multorum salute suscepta est? Corpus uero animae cohaerere, ut homo totus et plenus sit, natura ipsa nostra teste cognoscimus. Quod nisi usitatissimum esset, hoc profecto esset incredibilius; facilius quippe in fidem recipiendum est, etsi humanum diuino, etsi mutabilem incommutabili, tamen spiritum spiritui, aut ut uerbis utar quae in usu habetis, [*]( 4 non erasum e 5 indueretur a be ls Domb.; indueret p v homine a e 6 suae dil. a quo unus a; qua, superscripto fc. dilectione,p 11 nobis om. a 13 poasemus a 14 nostrae a 16 uobis ipsos J debeatis abelν; debeat s; deceat p; debuistis a 17 dicitur deus a bel P B; Dene dicitur v Domb. 20 quam a* 24 coherens s 25 esset om. at 26 in fide e a esset a 27 mutabile bes 28 utar quae] utraque a in usum et ) [*]( XXXX Aa<r. opera Sectio V para I. ) [*]( 32 )

498
incorporeum incorporeo, quam corpus incorporeo cohaerere. An forte uos offendit inusitatus corporis partus ex uirgine? Neque hoc debet offendere, immo potius ad pietatem suscipiendam debet adducere, quod mirabilis mirabiliter natus est. An uero quod ipsum corpus morte depositum et in melius resurrectione mutatum iam incorruptibile neque mortale in superna subuexit, hoc fortasse credere recusatis intuentes Porphyrium in his ipsis libris, ex quibus multa posui, quos de regressu animae scripsit, tam crebro praecipere omne corpus esse fugiendum, ut anima possit beata permanere cum Deo? Sed ipse potius ista sentiens corrigendus fuit, praesertim cum de anima mundi huius uisibilis et tam ingentis corporeae molis cum illo tam incredibilia sapiatis. Platone quippe auctore animal esse dicitis mundum et animal beatissimum, quod uultis esse etiam sempiternum. Quo modo ergo nec umquam soluetur a corpore, nec umquam carebit beatitudine, si, ut beata sit anima, corpus sit omne fugiendum? Solem quoque istum et cetera sidera non solum in libris uestris corpora esse fatemini, quod uobiscum omnes homines et conspicere non cunctantur et dicere; uerum etiam altiore, ut putatis, peritia haec esse animalia beatissima perhibetis et cum his corporibus sempiterna. Quid ergo est, quod, cum uobis fides Christiana suadetur, tunc obliuiscimini, aut ignorare uos fingitis, quid disputare aut docere soleatis? Quid causae est, quur propter opiniones uestras, quas uos ipsi obpugnatis, Christiani esse nolitis, nisi quia Christus humiliter uenit et uos superbi estis? Qualia sanctorum corpora in resurrectione futura sint, potest aliquanto scrupulosius inter Christianarum scripturarum doctissimos disputari; futura tamen sempiterna minime dubitamus, [*]( 13 Tim. p. 30 sqq. ) [*]( 1 corporeum bl quam corpus incorp. om. 8 8 in is b 9 pcipere e 13 quippe] certe m. 2 sup. lin. 8 16 anima beata eit « 17 corpus sit p a; corp. est v Domb. 18 corporea 8 19 prospicere « 21 perhibeatis e 24 sole/tis, a eraso, e. 27 aliquanto b Ips at f; aliquando aec 29 Bq. disputari utrum quale omissis ceteris a minima a )
499
et talia futura, quale sua resurrectione Christus demonstrauit exemplum. Sed qualiacumque sint, cum incorruptibilia prorsus et inmortalia nihiloque animae contemplationem, qua in Deo figitur, inpedientia praedicentur uosque etiam dicatis esse in caelestibus inmortalia corpora inmortaliter beatorum: quid est quod, ut beati simus, omne corpus fugiendum esse opinamini, ut fidem Christianam quasi rationabiliter fugere uideamini, nisi quia illud est, quod iterum dico: Christus est humilis, uos superbi? An forte corrigi pudet? Et hoc uitium non nisi. superborum est. Pudet uidelicet doctos homines ex discipulis Platonis fieri discipulos Christi, qui piscatorem suo spiritu docuit sapere ac dicere: In principio erat Verbum, et Verbum erat aput Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio aput Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. In ipso uita erat, et uita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt. Quod initium sancti euangelii, cui nomen est secundum Iohannem, quidam Platonicus, sicut a sancto sene Simpliciano, qui postea Mediolanensi ecclesiae praesedit episcopus, solebamus audire, aureis litteris conscribendum et per omnes ecclesias in locis eminentissimis proponendum esse dicebat. Sed ideo uiluit superbis Deus ille magister, quia Verbum caro factum est et habitauit in nobis; ut parum sit miseris quod aegrotant, nisi se etiam in ipsa aegritudine extollant et de medicina, qua sanari poterant, erubescant. Non enim hoc faciunt ut erigantur, sed ut cadendo grauius adfligantur. [*]( 12 Io. 1, 1 sqq. ) [*]( 3 contemplatione eps in deum, in marg. in deo, e 6 ut quod a at om. a 10 est ont. b 11 suo om. 8 16 uita est a 25 ni e nisi se etiam in ipsa p 8; nisi se in ipsa etiam rell. v Domb. 27 sed ... adflig. om. a ) [*](32* )
500

CAPUT XXX. Quanta Platonici dogmatis Porphyrius refutauerit et dissentiendo correxerit.

Si post Platonem aliquid emendare existimatur indignum, quur ipse Porphyrius nonnulla et non parua emendauit? Nam Platonem animas hominum post mortem reuolui usque ad corpora bestiarum scripsisse certissimum est. Hanc sententiam Porphyrii doctor tenuit et Plotinus; Porphyrio tamen iure displicuit. In hominum sane non sua quae dimiserant, sed alia noua corpora redire humanas animas arbitratus est. Puduit scilicet illud credere, ne mater fortasse filium in mulam reuoluta uectaret; et non puduit hoc credere, ubi reuoluta mater in puellam filio forsitan nuberet. Quanto creditur honestius, quod sancti et ueraces angeli docuerunt, quod prophetae Dei spiritu acti locuti sunt, quod ipse quem uenturum Saluatorem praemissi nuntii praedixerunt, quod missi apostoli qui orbem terrarum euangelio repleuerunt, — quanto, inquam, honestius creditur reuerti animas semel ad corpora propria quam reuerti totiens ad diuersa! Verum tamen, ut dixi, ex magna parte correctus est in hac opinione Porphyrius, ut saltem in solos homines humanas animas praecipitari posse sentiret, beluinos autem carceres euertere minime dubitaret. Dicit etiam ad hoc Deum animam mundo dedisse, ut materiae cognoscens mala ad Patrem recurreret nec aliquando iam talium polluta contagione teneretur. Ubi etsi aliquid inconuenienter sapit (magis enim data est corpori, ut bona faceret; non enim mala disceret, si non faceret), in eo tamen aliorum Platonicorum opinionem et non in re parua emendauit, quod mundatam ab omnibus [*]( 8 Enn. III, 4, 2 ) [*]( 3 correxit Cp 5 nonnulla om. a 7 uestiarum a 8 porphirius, us m. 2, e ductor a 16 missi] nostri a 18 animas semel abelps; semel animas v Domb. 19 ut om. e dixit, t m. 2, e 20 correptus a in hac opin. correctus est v 22 Deum ad hoc v 23 materiae corporalis Domb.l )

501
malis animam et cum Patre constitutam numquam iam mala mundi huius passuram esse confessus est. Qua sententia profecto abstulit, quod esse Platonicum maxime perhibetur, ut mortuos ex uiuis, ita uiuos ex mertuis semper fieri; falsumque esse ostendit, quod Platonice uidetur dixisse Vergilius, in campos Elysios purgatas animas missas (quo nomine tamquam per fabulam uidentur significari gaudia beatorum) ad fluuium Letheum euocari, hoc est ad obliuionem praeteritorum:
  1. Scilicet inmemores supera ut conuexa reuisant
  2. Rursus et incipiant in corpora uelle reuerti.
Merito displicuit hoc Porphyrio, quoniam re uera credere stultum est ex illa uita, quae beatissima esse non poterit nisi de sua fuerit aeternitate certissima, desiderare animas corruptibilium corporum labem et inde ad ista remeare, tamquam hoc agat summa purgatio, ut inquinatio requiratur. Si enim quod perfecte mundantur hoc efficit, ut omnium obliuiscantur malorum, malorum autem obliuio facit corporum desiderium, ubi rursus inplicentur malis: profecto erit infelicitatis causa summa felicitas et stultitiae causa perfectio sapientiae et inmunditiae causa summa mundatio. Nec ueritate ibi beata erit anima, quamdiucumque erit, ubi oportet fallatur, ut beata sit. Non enim beata erit nisi secura; ut autem secura sit, falso putabit semper se beatam fore, quoniam aliquando erit et misera. Cui ergo gaudendi causa falsitas erit, quo modo de ueritate gaudebit? Vidit hoc Porphyrius purgatamque animam ob hoc reuerti dixit ad Patrem, ne aliquando iam malorum polluta contagione teneatur. Falso igitur a quibusdam est Platonicis creditus quasi necessarius orbis ille ab eisdem abeundi et ad eadem reuertendi. Quod etiamsi uerum esset, [*]( 3 Phaed. p. 70 C. sqq. 10 Aen. VI, 750 sq. ) [*]( 2 esse om. a e 10 superum a ut] et e 14 corp. corrupt. v 22 ibi radendo ex ubi corr., e oportet ut fallatur beata sit e 23 sit aecura e 24 putauit es 28 Platon. est v 29 ab eisdem om. a )
502
quid hoc scire prodesset, nisi forte inde se nobis auderent praeferre Platonici, quia id nos in hac uita iam nesciremus, quod ipsi in alia meliore uita purgatissimi et sapientissimi fuerant nescituri et falsum credendo beati futuri? Quod si absurdissimum et stultissimum est dicere, Porphyrii profecto est praeferenda sententia his, qui animarum circulo alternantem semper beatitudinem et miseriam suspicati sunt. Quod si ita est, ecce Platonicus in melius a Platone dissentit; ecce uidit, quod ille non uidit, nec post talem ac tantum magistrum refugit correctionem, sed homini praeposuit ueritatem.

CAPUT XXXI. Contra argumentum Platonicorum, quo animam humanam Deo adserunt esse coaeternam.

Quur ergo non potius diuinitati credimus de his rebus, quas humano ingenio peruestigare non possumus, quae animam quoque ipsam non Deo coaeternam, sed creatam dicit esse, quae non erat? Ut enim hoc Platonici nollent credere, hanc utique causam idoneam sibi uidebantur adferre, quia, nisi quod semper antea fuisset, sempiternum deinceps esse non posset; quamquam et de mundo et de his, quos in mundo deos a Deo factos scribit Plato, apertissime dicat eos esse coepisse et habere initium, finem tamen non habituros, sed per conditoris potentissimam uoluntatem in aeternum mansuros esse perhibeat. Verum id quo modo intellegant inuenerunt, non esse hoc uidelicet temporis, sed substitutionis initium. *Sicut enim, inquiunt, si pes ex aeternitate semper fuisset in puluere, semper ei subesset uestigium, quod tamen uestigium a calcante factum [*]( .21 Tim. p. 41 B ) [*](1 a nobis e 6 animarum] nimirum a circulo p a; circuloe reU. v Domb. alternantem scripsi; alternante mss. 7 beatitudinem p; beatitudine ez s; beatitate rell. v Domb. miseriam p; miseria reU. v Domb. 13 asserunt deo coeternam esse p 19 non potest sed e 21 esse] se s 23 permansuros v perhibebat b 24 inueneruatj uiderint a 27 quod tamen uestigium in marg. s )

503
nemo dubitaret, nec alterum altero prius esset, quamuis alterum ab altero factum esset: sic, inquiunt, et mundus adque in illo di creati et semper fuerunt semper existente qui fecit, et tamen facti sunt.\' Numquid ergo, si anima semper fuit, etiam miseria eius semper fuisse dicenda est? Porro si aliquid in illa, quod ex aeterno non fuit, esse coepit ex tempore, quur non fieri potuerit, ut ipsa esset ex tempore quae antea non fuisset? Deinde beatitudo quoque eius post experimentum malorum firmior et sine fine mansura, sicut iste confitetur, procul dubio coepit ex tempore, et tamen semper erit, cum antea non fuerit. Illa igitur omnis argumentatio dissoluta est, qua putatur nihil esse posse sine fine temporis, nisi quod initium non habet temporis. Inuenta est enim animae beatitudo, quae cum initium temporis habuerit, finem temporis non habebit. Quapropter diuinae auctoritati humana. cedat infirmitas, eisque beatis et inmortalibus de uera religione credamus, qui sibi honorem non expetunt, quem Deo suo, qui etiam noster est, deberi sciunt, nec iubent, ut sacrificium faciamus, nisi ei tantum, cuius et nos cum illis, ut saepe dixi et saepe dicendum est, sacrificium esse debemus, per eum sacerdotem offerendi, qui in homine, quem suscepit, secundum quem et sacerdos esse uoluit, etiam usque ad mortem sacrificium pro nobis dignatus est fieri.

CAPUT XXXII. De uniuersali uia animae liberandae, quam Porphyrius male quaerendo non repperit, et quam sola gratia Christiana reserauit.

Haec est religio, quae uniuersalem continet uiam animae liberandae, quoniam nulla nisi hac liberari potest. Haec est [*]( 4 sic anima fuit. porro, cetera desunt, a 5 dicenda e 6 quod] quae a externo a 12 possit s 13 non om. ei anime sup. lin. e 19 tantummodo v 20 est om. b 21 in homine quem suscepit] in forma quam susc. ab secundum quam as b; quam om. at 28 uuiuersam a liber. animae p )

504
enim quodam modo regalis uia, quae una ducit ad regnum, non temporali fastigio nutabundum, sed aeternitatis firmitate securum. Cum autem dicit Porphyrius in primo iuxta finem de regressu animae libro nondum receptum in unam quandam sectam, quae uniuersalem contineat uiam animae liberandae, uel a philosophia uerissima aliqua uel ab Indorum moribus ac disciplina, aut inductione Chaldaeorum aut alia qualibet uia, nondumque in suam notitiam eandem uiam historiali cognitione perlatam: procul dubio confitetur esse aliquam, sed nondum in suam uenisse notitiam. Ita ei non sufficiebat quidquid de anima liberanda studiosissime didicerat sibique uel potius aliis nosse ac tenere uidebatur. Sentiebat enim adhuc sibi deesse aliquam praestantissimam auctoritatem, quam de re tanta sequi oporteret. Cum autem dicit uel a philosophia uerissima aliqua nondum in suam notitiam peruenisse sectam, quae uniuersalem contineat uiam animae liberandae: satis, quantum arbitror, ostendit uel eam philosophiam, in qua ipse philosophatus est, non esse uerissimam, uel ea non contineri talem uiam. Et quo modo iam potest esse uerissima, qua non continetur haec uia? Nam quae alia uia est uniuersalis animae liberandae, nisi qua uniuersae animae liberantur ac per hoc sine illa nulla anima liberatur? Cum autem addit et dicit: uel ab Indorum moribus ac disciplina, uel ab inductione Chaldaeorum uel alia qualibet uia\', manifestissima uoce testatur neque illis quae ab Indis neque illis quae a Chaldaeis didicerat hanc uniuersalem uiam liberandae animae contineri; et utique se a Chaldaeis oracula diuina sumsisse, quorum adsiduam commemorationem facit, tacere non potuit. Quam [*]( 1 regalis uitalis uia a; uitalis uia, in marg. regalis b ad regnum] ad uitam a 2 nutabundum] timidam a 3 securam a primo] proaimo b 4 receptum a b la j receptum superscripto esse,?; receptam ec in anam mss.; unam v 5 quae psv; quod rell. Domb. 10 ei om. a 11 liberanda est e 15 aliquam b 19 que e; quo b1 22 anima om. a addit] audit a et dicit om. b1 23 ac] et v 24 manifesta a 25 neque.. ab Indis om. b 26 liber. animae abelp; an. lib. a v )
505
uult ergo intellegi animae liberandae uniuersalem uiam nondum receptam uel ex aliqua uerissima philosophia uel ex earum gentium doctrinis, quae magnae uelut in diuinis rebus habebantur, quia plus aput eas curiositas ualuit quorumque angelorum cognoscendorum et colendorum, nondumque in suam notitiam historiali cognitione perlatam? Quaenam ista est uniuersalis uia, nisi quae non suae cuique genti propria, sed uniuersis gentibus quae communis esset diuinitus inpertita est? Quam certe iste homo non mediocri ingenio praeditus esse non dubitat. Prouidentiam quippe diuinam sine ista uniuersali uia liberandae animae genus humanum relinquere potuisse non credit. Neque enim ait non esse, sed hoc tantum bonum tantumque adiutorium nondum receptum, nondum in suam notitiam esse perlatum; nec mirum. Tunc enim Porphyrius erat in rebus humanis, quando ista liberandae animae uniuersalis uia, quae non est alia quam religio Christiana, obpugnari permittebatur ab idolorum daemohumque cultoribus regibusque terrenis, propter adserendum et consecrandum martyrum numerum, hoc est testium ueritatis, per quos ostenderetur omnia corporalia mala pro fide pietatis et commendatione ueritatis esse toleranda. Videbat ergo ista Porphyrius et per huius modi persecutiones cito istam uiam perituram et propterea non esse ipsam liberandae animae uniuersalem putabat, non intellegens hoc, quod eum mouebat et quod in eius electione perpeti metuebat, ad eius confirmationem robustioremque commendationem potius pertinere.

Haec est igitur animae liberandae uniuersalis uia, id est uniuersis gentibus diuina miseratione concessa, cuius profecto notitia ad quoscumque iam uenit et ad quoscumque uentura est, nec debuit nec debebit ei dici: Quare modo? et: Quare sero? quoniam mittentis consilium non est humano ingenio penetrabile. Quod sensit etiam iste, cum dixit, nondum [*]( 10 ista om. 8 14 Tanc] et hanc s 18 regibus, omisso que, a 19 testimonium 8 28 diuinae bl 30 et om. a 32 sensit etiam] sententiam 8 )

506
receptum hoc donum Dei et nondum in suam notitiam fuisse perlatum. Neque enim propterea uerum non esse iudicauit, quia nondum in fidem suam receptum fuerat uel in notitiam nondum peruenerat. Haec est, inquam, liberandorum credentium uniuersalis uia, de qua fidelis Abraham diuinum accepit oraculum: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Qui fuit quidem gente Chaldaeus, sed ut talia promissa perciperet et ex illo propagaretur semen dispositum per angelos in manu Mediatoris, in quo esset ista liberandae animae uniuersalis uia, hoc est omnibus gentibus data, iussus est discedere de terra sua et de cognatione sua et de domo patris sui. Tunc ipse primitus a Chaldaeorum superstitionibus liberatus unum uerum Deum sequendo coluit, cui haec promittenti fideliter credidit. Haec est uniuersalis uia, de qua in sancta prophetia dictum est: Deus misereatur nostri et benedicat nos; inluminet uultum suum super nos et misereatur nostri, ut cognoscamus in terra uiam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. Unde tanto post ex Abrahae semine carne suscepta de ipso ait ipse Saluator: Ego sum uia, ueritas et uita. Haec est uniuersalis uia, de qua tanto ante praedictum est: Erit in nouissimis diebus manifestatus mons domus Domini, paratus super cacumina montium et extolletur super colles, et uenient ad eum uniuersae [*]( 6 Gen. 22, 18 8 Gal. 3, 19 15 Pe. 66, 2 sq. 20 Io. 14, 6 21 Esai. 2, 2 sq. ) [*]( 1 esse a 2 neque a bel P B; nec v Domb. 3 in suam fidem v finem 8 4 liberandaram gentium I 7 chaldeis e 12 Tonc] et bone s 13 caij et a 15 nostri] nobis I 16 saper nos et misereatur nostri apsv; super nos et mis. nobis b k; et miser. nostri om. claf Domb. 18 iD omnibus ... tuum oni. I 19 de se ipso ab2elν 20 et oeritas v 21 ante a bl el p 8 akf; ante tempore btv praedictum p s; prophetatam reM. v Domb. 22 manifestatas p a; manifestas v Domb. domus domini a v; domas om. rell. Domb. 23 super cacumina p s; in cacumine belv Domb.; in uertice a 24 ad eum om. a uniuersae] omnes a. )
507
gentes et ingredientur nationes multae et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei Iacob; et adnuntiabit nobis uiam suam, et ingrediemur in eam. Ex Sion enim prodiet lex et uerbum Domini ab Hierusalem. Via ergo ista non est unius gentis, sed uniuersarum gentium; et lex uerbumque Domini non in Sion et Hierusalem remansit, sed inde processit, ut se per uniuersa diffunderet. Unde ipse Mediator post resurrectionem suam discipulis trepidantibus ait: Oportebat inpleri quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit eis, quia oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. Haec est igitur uniuersalis animae liberandae uia, quam sancti angeli sanctique prophetae prius in paucis hominibus ubi potuerunt Dei gratiam reperientibus et maxime in Hebraea gente, cuius erat ipsa quodam modo sacrata res publica in prophetationem et praenuntiationem ciuitatis Dei ex omnibus gentibus congregandae, et tabernaculo et templo et sacerdotio et sacrificiis significauerunt et eloquiis quibusdam manifestis, plerisque mysticis praedixerunt: praesens autem in carne ipse Mediator et beati eius apostoli iam testamenti noui gratiam reuelantes apertius indicarunt, quae aliquanto occultius superioribus sunt significata temporibus, pro aetatum generis humani distributione, sicut eam Deo sapienti placuit ordinare, mirabilium operum diuinorum, quorum superius pauca iam posui, contestantibus signis. Non enim apparuerunt tantummodo uisiones angelicae et caelestium [*]( 9 Lc. 24, 44 sqq. ) [*]( 3 adnuntiauit a * 4 in eam a bel p 8; in ea v Domb. 11 de me, superscr. m. 2 a. dixit, b et tunc a 13 tertia a b- 15 omnium peccatorum a 18 repperire a 20 et praedicationem a 23 presentes a 24 mediator iste a 26 occUltus a 28 mirab. diuin. operum a )
508
ministrorum sola uerba sonuerunt, uerum etiam hominibus Dei uerbo simplicis pietatis agentibus spiritus inmundi de hominum corporibus ac sensibus pulsi sunt, uitia corporis languoresque sanati, fera animalia terrarum et aquarum, uolatilia caeli, ligna, elementa, sidera diuina iussa fecerunt, inferna cesserunt, mortui reuixerunt; exceptis ipsius Saluatoris propriis singularibusque miraculis, maxime natiuitatis et resurrectionis, quorum in uno maternae uirginitatis tantummodo sacramentum, in altero autem etiam eorum, qui in fine resurrecturi sunt, demonstrauit exemplum. Haec uia totum hominem mundat et inmortalitati mortalem ex omnibus quibus constat partibus praeparat. Ut enim non alia purgatio ei parti quaereretur, quam uocat intellectualem Porphyrius, alia ei, quam uocat spiritalem, aliaque ipsi corpori: propterea totum suscepit ueracissimus potentissimusque mundator adque saluator. Praeter hanc uiam, quae, partim cum haec futura praenuntiantur, partim cum facta nuntiantur, numquam generi humano defuit, nemo liberatus est, nemo liberatur, nemo liberabitur.

Quod autem Porphyrius uniuersalem uiam animae liberandae nondum in suam notitiam historiali cognitione dicit esse perlatam: quid hac historia uel inlustrius inueniri potest, quae uniuersum orbem tanto apice auctoritatis obtinuit, uel fidelius, in qua ita narrantur praeterita, ut futura etiam praedicantur, quorum multa uidemus inpleta, ex quibus ea quae restant sine dubio speremus inplenda? Non enim potest Porphyrius uel quicumque Platonici etiam in hac uia quasi terrenarum rerum et ad uitam istam mortalem pertinentium diuinationem praedictionemque contemnere, quod merito in aliis uaticinationibus et quorumlibet modorum uel artium diuinationibus faciunt. Negant enim haec uel magnorum hominum uel magni [*]( 3 pulsi sunt, uitia] pulsis in uitia s 8 in quotum v 10 mundat et immortalem ab 16 praenuntiarentur a 18 defuit humano v 22 haec a 24 praedicentur a b 28 istam uitam a v 29 uaticinationibus bpsv; uaticinantibus ael Domb. )

509
esse pendenda, et recte. Nam uel inferiorum fiunt praesensione causarum, sicut arte medicinae quibusdam antecedentibus signis plurima euentura ualetudine praeuidentur; uel inmundi daemones sua disposita facta praenuntiant, quorum ius et in mentibus adque cupiditatibus iniquorum ad quaeque congruentia facta ducendis quodam modo sibi uindicant, et in materia infima fragilitatis humanae. Non talia sancti homines in ista uniuersali animarum liberandarum uia gradientes tamquam magna prophetare curarunt, quamuis et ista eos non fugerint et ab eis saepe praedicta sint ad eorum fidem faciendam, quae mortalium sensibus non poterant intimari nec ad experimentum celeri facilitate perduci. Sed alia erant uere magna adque diuina, quae quantum dabatur cognita Dei uoluntate futura nuntiabant. Christus quippe in carne uenturus et quae in illo tam clara perfecta sunt adque in eius nomine inpleta, paenitentia hominum et ad Deum conuersio uoluntatum, remissio peccatorum, gratia iustitiae, fides piorum et per uniuersum orbem in ueram diuinitatem multitudo credentium, culturae simulacrorum daemonumque subuersio et a tentationibus exercitatio, proficientium purgatio et liberatio ab omni malo, iudicii dies, resurrectio mortuorum, societatis inpiorum aeterna damnatio regnumque aeternum gloriosissimae ciuitatis Dei conspectu eius inmortaliter perfruentis in huius uiae scripturis praedicta adque promissa sunt; quorum tam multa inpleta conspicimus, ut recta pietate futura esse cetera confidamus. Huius uiae rectitudinem usque ad Deum uidendum [*]( I praesentione a 2 qllibus a 3 plurima euentura ualetndine scripsi; pI. uentura ualetudine ps; plurimae uentura ualetudini b; plurima nentura ualetudini e; plurimae uenture (e ex a corr.) ualetudines, nes m. 2x in ras., a plurima euentura ualetudini v Domb. 4 pronunciant e ius, superscripto i nis, b 5 in om. a 6 congruenda a 7 in materiam r infama infirma, in marg. in materia infima., e infima psakv; infirma a b If 9 magica e 10 praedicata s; dicta e 11 mortalibus s 14 nunciabant e 15 clare e 19 conuersio p B a om. b2 e 20 temptationis e; temptationum, num m. 2 in ras., b 21 societas e et eterna societatis impiorum dapnatio p 23 perfluentis s 24 uitae, m. 2 superscr. uiae, IJ. )
510
eique in aeternum cohaerendum in sanctarum scripturarum qua praedicatur adque adseritur ueritate quicumque non credunt et ob hoc nec intellegunt, obpug*are possunt, sed expugnare non possunt.

Quapropter in decem istis libris, etsi minus quam nonnullorum de nobis expectabat intentio, tamen quorundam studio, quantum uerus Deus et Dominus adiuuare dignatus est, satisfecimus refutando contradictiones inpiorum, qui conditori sanctae ciuitatis, de qua disputare instituimus, deos suos praeferunt. Quorum decem librorum quinque superiores aduersus eos conscripti sunt, qui propter bona uitae huius deos colendos putant; quinque autem posteriores aduersus eos, qui cultura deorum propter uitam, quae post mortem futura est, seruandum existimant. Deinceps itaque, ut in primo libro polliciti sumus, de duarum ciuitatum, quas in hoc saeculo perplexas diximus inuicemque permixtas, exortu et procursu et debitis finibus quod dicendum arbitror, quantum diuinitus adiuuabor, expediam.