De civitate dei
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.
Ipsa, ut dixi, Troia, mater populi Romani, sacratis locis deorum suorum munire non potuit ciues suos ab ignibus ferroque Graecorum, eosdem ipsos deos colentium; quin etiam
Electus est uidelicet locus tantae deae sacratus, non unde captiuos non liceret educere, sed ubi captiuos liberet includere. Conpara nunc asylum illud non cuiuslibet dei gregalis uel de turba plebis, sed Iouis ipsius sororis et coniugis et reginae omnium deorum cum memoriis nostrorum apostolorum. Illuc incensis templis et dis erepta spolia portabantur, non donanda uictis, sed diuidenda uictoribus; huc autem et quod alibi ad ea loca pertinere conpertum est cum honore et obsequio religiosissimo reportatum est. Ibi amissa, hic seruata libertas; ibi [*]( 12 Aen. 2, 761 sqq. ) [*]( 2 ei] eius l 3 fuerunt Cab ell f v; fuerant pak Donib. 4 hostibus Cl prosili/rent, e ut uidetur eraso. C 9 pop. Rom. mss. excepto q. Rom. pop. q v sacris a in locis aqv 13 focnix 1; fenix e olixes C 20 non licere ducere sed ubi capt. in marg. e educere (12 p q; ducere Cll ab d I; reducere a Jiberet] liceret C 22 sed Ionis mss.; sed de Iouis v 2\'3 memoris Cx 24 donanda mss.; reddenda v 27 liuertasZ; libertas. erasa littera, e ibi... captiuitas om. e )
- Iunonis asylo
- Custodes lecti, Phoenix et dirus Ulixes,
- Praedam adseruabant; huc undique Troia gaza
- Incensis erepta adytis mensaeque deorum
- Crateresque auro solidi captiuaque uestis
- Congeritur. Pueri et pauidae longo ordine matres
- Stant circum.
Quem morem etiam Cato, sicut scribit Sallustius, nobilitatae ueritatis historicus, sententia sua, quam de coniuratis in senatu habuit, conmemorare non praetermittit: \'rapi uirgines pueros, diuelli liberos a parentum conplexu, matres familiarum pati quae uictoribus conlibuisset, fana adque domos spoliari, caedem incendia fieri: postremo armis cadaueribus cruore adque luctu omnia conpleri\'. Hic si fana tacuisset, deorum sedibus solere hostes parcere putaremus. Et haec non ab alienigenis hostibus, sed a Catilina et sociis eius, nobilissimis senatoribus et Romanis ciuibus, Romana templa metuebant. Sed hi uidelicet perditi et patriae parricidae. [*]( 14 Cat. 51 ) [*]( 2 praemebantur Cll huc ... duceb. om. e miserant. hostibus i l q a. V 4 graecorum ev 8 uir gẹlius C 13 Cato Cpq; Caesar v 14 Cato codd.; Caesar v scripsit bl 15 in senatum 1 16 rapi/, t eraso, C; rapuit b2 18 conlibuisset mss.; coulibuissent Sallust. 20 compleri 1pqa. Sall., repleri Cabekfv 22 catalina Cle; catelina Czd et ante sociis sup. lin. C )
Quid ergo per multas gentes, quae inter se bella gesserunt et nusquam uictis in deorum suorum sedibus pepercerunt, noster sermo discurrat? Romanos ipsos uideamus, ipsos, inquam, recolamus respiciamusque Romanos, de quorum praecipua laude dictum est: \'
et quod accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant: quando tot tantasque urbes, ut late dominarentur, expugnatas captasque euerterunt, legatur nobis quae templa excipere solebant, ut ad ea quisquis confugisset liberaretur. An illi faciebant et scriptores earundem rerum gestarum ista reticebant? Ita uero, qui ea quae laudarent maxime requirebant, ista praeclarissima secundum ipsos pietatis indicia praeterirent? Egregius Romani nominis Marcus Marcellus. qui Syracusas urbem ornatissimam cepit, refertur eam prius fleuisse ruituram et ante eius sanguinem suas illi lacrimas effudisse. Gessit et curam pudicitiae etiam in hoste seruandae. Nam priusquam oppidum uictor iussisset inuadi, constituit edicto, ne quis corpus liberum uiolaret. Euersa est tamen ciuitas more bellorum, nec uspiam legitur ab imperatore tam casto adque clementi fuisse praeceptum, ut quisquis ad illud uel illud templum fugisset haberetur inlaesus. Quod utique nullo modo praeteriretur, quando nec eius fletus nec quod edixerat pro pudicitia minime uiolanda potuit taceri. Fabius, Tarentinae [*]( 10 Cat. 9 ) [*]( 5 suorum om. I i de quibus l a 10 iniuria m. 2 ex iniusta corr. C mallebant l 15 ita uero Cabdlpqakf; itane uero ev 17 Marcus sup. lin. C 18 seruituram superscripto m. 2 k ruitura, a 19 fudisse at 20 curam, a ex u corr., C 21 edicto superscripto m. 2 i edictione a i 23 usjpia e Gusto e 25 haberetur codd.; abiret v 27 f/abius, 1 eraso, C )
- Parcere subiectis et debellare superbos,