Adnotationes in Iob

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Et opera magna erant ei super terram: quia operabatur de ipsis operibus. faciebant conuiuium cotidie: donec eorum numerus inpleretur; signum est caritatis. et offerebat pro eis uictimas secundum numerum eorum: intellegendum alias esse peculiares confessiones quasi singulas uictimas, aliud nero sacrificium pro omnium et pro omnibus peccatis, quod significat dominum. ne forte peccauerint filii mei et maledixerint deo in cordibus suis. bene additum: ne forte, quia in corde eos maledixisse suspicabatur. et ecce uenerunt angeli dei, ut starent coram deo: adfectio animae ad ueritatem non potuit aliter narrari, nisi temporaliter et localiter quodam modo diceretur. et uenit equidem diabolus cum eis: utrum quia non potuit nisi per eos audire dictum est: cum eis? et dixit dominus diabolo: unde ades? collatio praeteritae actionis cum eo unde permittitur aliquid deinceps agere responsio ad interrogationem est; ipsa uero interrogatio uis diuina, in qua non permittitur agere quod libet — in cogitationibus enim inpii interrogatio erit — ad [*]( 4 Iob 1, 3 5 Iob 1, 4 7 Iob 1, 5 11 Iob 1, 5 13 Iob 1, 6 16 lob 1, 6 18 lob 1, 7 21 Sap. 1, 9 ) [*]( 2 Liber annotationum in iob beati augustini epi feliciter incipit fol. 66 G Incipit liber sci augustini epi annotationum in iob fol. 24 T Incipit liber annotationum in iob fol. 143 P Incipit liber augustini annotationum in iob fol. 8 C 8 eorum numerum bd 9 confessiones otu. C 10 dominum] ante dominum P dicens d 11 benedixerint S 12 additur. TCbd 14 dei otn. Hier adsisterent S deo] domino Hier 16equidem] etiam S 21 diuina] diuina est TCbd )

510
manifestandum eum nobis. sed mitte manum tuam et tange omnia quae habet: da potestatem. nisi in faciem tuam benedixerit tibi: pendens locutio, id est: si non tibi in faciem benedicit tactis rebus suis, quasi subaudiretur: quid iubes? et discessit diabolus a facie domini: a consultatione ad actionem. et uenerunt hostes et ceperunt eos. secundum illud: qui nunc operatur in filiis diffidentiae, etiam istos excitauit. notandum autem quomodo in hominibus habuerit potestatem et in elementis, sed tamen datam a deo. nudus exii de utero matris meae: notandum quam consolatoria loquatur, quamuis secundum consuetudinem luctum fecerit.