Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Hoc quoque illi bono mancipio tuo, in cuius utero me creasti, deus meus, misericordia mea, munus grande donaueras, quod inter dissidentes atque discordes quaslibet animas, ubi poterat, tam se praebebat pacificam, ut cum ab utraque multa de inuicem audiret amarissima, qualia solet eructuare turgens atque indigesta discordia, quando praesenti amicae de absente inimica per acida conloquia cruditas exhalatur odiorum, nihil tamen alteri de altera proderet, nisi quod ad eas reconciliandas ualeret. paruum hoc bonum mihi uideretur, nisi turbas [*]( 16] Ps. 58, 18. ) [*]( 011 1 unam GM et . causam (oii a m. 2) Q 3 quo V aexpertae-obseruabant add. V* in mg. ex parte M egratulabantur W 5 sisurris M1, susurriis MS s. l., sucurris F aduersum CF 6 irritam Ml, inirritatam F euicit FMbo 7 ultro] ut tro W, ultra V 8 turbaretur C 9 illae P 11 pruditas W ad] ac M\' s. l. prodentib\' S, que prudentis OVW coercuit FGHBMPY edd. 12 ille P1 13 nuru. (iue a m. 2) Q sibi quo] sibi quod FV, sibi quoque PQ, quae sibi B placebat F 14 audiente PW1, audentem V 15 suo M 16 misericordia V 17 quo V inter] inter se BPQ concordes V animus V 18 ut] & V 19 eructare BCFGHOPQWedd. 20 praesente amico F abscenti V 21 acceda F crudelitas GIlMOQb, eruditas V2 exalatur CFGHIMVW, exhalabatur P, exalabatur BQ 22 alteri] ex alteri W de om. M ad eras. W 23 parum V turbat V iimumeratorum biles P )
Denique etiam uirum suum iam in extrema uita temporali eius lucrata est tibi nec in eo iam fideli planxit, quod in nondum fideli tolerauerat. erat etiam serua seruorum tuorum. quisquis eorum nouerat eam, multum in ea laudabat et honorabat et diligebat te, quia sentiebat praesentiam tuam in corde eius sanctae conuersationis fructibus testibus. fuerat enim unius uiri uxor, mutuam uicem parentibus reddiderat, domum suam pie tractauerat, in operibus bonis testimonium habebat. nutrierat filios totiens eos parturiens, quotiens abs te deuiare cernebat. postremo nobis, domine, omnibus, quia ex munere tuo sinis loqui seruis tuis, qui ante dormitionem eius in te iam consociati uiuebamus percepta gratia baptismi tui, ita curam gessit, quasi omnes genuisset, ita seruiuit, quasi ab omnibus genita fuisset.
Impendente autem die, quo ex hac uita erat exitura — quem diem tu noueras ignorantibus nobis — prouenerat, ut credo, procurante te occultis tuis modis, ut ego et ipsa soli staremus incumbentes ad quandam fenestram, unde hortus intra domum, [*]( 13] I Tim. 5, 9. 4. 10. 16] cf. Gal. 4, 19. ) [*]( 1 prestilentia V 2 peruagantem V 4 homini] animo BCFHPQb, animi G, animum M humanū M, homini H1 debebat F, de V inimicitia. V, inimicias H 5 excogitare M 6 eas om. F studerit W 7 te om. V1 in om. V scola BFGHMPQVW peccatoris W 8 iam om. V 9 alt. in om. M 10 era W 11 eam] ea V in ea V 12 te] & V 13 couersationis P 14 radiderat F 16 filius V toties BCPmo quoties BCPQmo 17 a BPQ 18 quia] qui GV1 19 percepti PQ 20 iessid F seruiret V 21 ab] ex M *om*nibus (h et c i ras.) W 22 impendentem V, inminente BPQb 23 gredo V 24 cue t . rante BPQ oculi P 25 incumbentis W festram F ortus BCF )
Cumque ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum delectatio quantalibet in quantalibet luce corporea prae illius uitae iucunditate non conparatione, sed ne conmemoratione quidem digna uideretur, erigentes nos ardentiore affectu in id ipsum perambulauimus gradatim cuncta corporalia et ipsum caelum, unde sol et luna et stellae lucent super terram. et adhuc ascendebamus interius cogitando et loquendo et mirando opera tua et uenimus in mentes nostras et transcendimus eas, ut attingeremus regionem ubertatis indeficientis, unde pascis Israel in aeternum ueritate pabulo, et ibi uita sapientia est, per quam fiunt omnia ista, et quae fuerunt et quae futura sunt, et ipsa non fit, sed sic est, ut fuit, et sic erit semper. quin potius fuisse et futurum esse non est in ea, sed esse solum, [*]( 3] Phil. 3, 13. 6] I Cor. 2, 9. 8] Ps. 35/10. 15] Ps. 4, 9. 19] cf. Ezech. 34, 14. cf. Ps. 77, 71. ) [*]( 1 hostia BFHO*PQW, hostia M*0\\ hospitia V tyberina Q, tiberina M 3 nauigatione F 4 obliuiscentis W1 6 uita esset M a oculis F 8 hiniabamus S, iniabamus FH1 pr. fontis (nti ex corr. post ras.) S tuae W 9 qui est] que W 10 quoquo] quo FW 11 pduceretur FM sensum V 12 in quantalibet om. CSV 13 iocunditate BH\'*OPQVW, iocunditate F nec BFGHV 14 erigentis Wl ardentiori F 15 ipsum] in ipsum BPQ 17 ascendimus V loquendo] loquendo te BPQb 18 in] ad V 19 eam 0 ut] et F ubertates H1 unde] ubi BCFGHMOPQV edd. passis W, pasci V 20 isrl S, israhel BGMO ueritatis pabulo BC*GO*PQedd., pabulo ueripabulo tatis . M (pabulo add. m. 2), ueritatis populo (0 pr. in a corr.) F ubi CO edd. uitę F 21 finiunt V futurae C )
Dicebamus ergo: "si cui sileat tumultus carnis, sileant phantasiae terrae et aquarum et aeris, sileant et poli et ipsa sibi anima sileat et transeat se non se cogitando, sileant somnia et imaginariae reuelationes, omnis lingua et omne signum et quidquid transeundo fit si cui sileat omnino — quoniam si quis audiat, dicunt haec omnia: non ipsa nos fecimus, sed fecit nos qui manet in aeternum — his dictis si iam taceant, quoniam erexerunt aurem in eum, qui fecit ea, et loquatur ipse solus non per ea, sed per se ipsum, ut audiamus uerbum eius, non per linguam carnis neque per uocem angeli nec per sonitum nubis nec per aenigma similitudinis, sed ipsum, quem in his amamus, ipsum sine his audiamus, sicut nunc extendimus nos et rapida cogitatione attingimus aeternam sapientiam super omnia manentem, si continuetur hoc et subtrahantur aliae uisiones longe inparis generis et haec una rapiat et absorbeat et recondat in interiora gaudia spectatorem suum, ut talis sit sempiterna uita, quale fuit hoc momentum intellegentiae, cui [*]( 3] Rom. 8, 23. 6] cf. Sap. 7, 27. 13] Ps. 99, 3. 5. 17] cf. Ps. 76,18. 18] cf. I Cor. 13, 12. ) [*]( 1 aeterna] ineterna V iam W alt. est] est in ea sed ee solum in eternum V in eternum F 2 hiniamus S, inhiemus W, inhiabamus F attigimus GHMOPQ edd. 3 suspirauimus] ausum spirauimus H relinquimus V 4 oris nostri] mortis n?e uel oris nostri F 5 pr. et om. V qui W 6 innouati H1 8 dicebamur P1 fantasiae GM 9 scileant W 10 se non (om. se) F omnia V 11 omfs ignu V1 12 quis] qui C\'M 13 audiant W, audiunt M 14 nos om. G 16 ut] aut W 17 angeli neque BPQb 19 pr. his] heis G sine] si M 20 attigimus HMOm 21 manantem F continetur pIS, continentur Q1 subtraantur F alienae W 22 genere O1, generibus C papiat G obsorbeat V 23 recondeat GHl in om. S, n G 24 uita om. V )
Dicebam talia, etsi non isto modo et his uerbis, tamen, domine, tu scis, quod illo die, cum talia loqueremur et mundus iste nobis inter uerba uilesceret cum omnibus delectationibus suis, tunc ait illa: "fili, quantum ad me adtinet, nulla re iam delector in hac uita. quid hic faciam adhuc et cur hic sim, nescio, iam consumpta spe huius saeculi. unum erat, propter quod in hac uita aliquantum inmorari cupiebam, ut te christianum catholicum uiderem, priusquam morerer. cumulatius hoc mihi deus praestitit, ut te etiam contemta felicitate terrena seruum eius uideam. quid hic facio?"
Ad haec ei quid responderim, non satis recolo, cum interea uix intra quinque dies aut non multo amplius decubuit febribus. et cum aegrotaret, quodam die defectum animae passa est et paululum subtracta a praesentibus. nos concurrimus, sed cito reddita est sensui et aspexit astantes me et fratrem meum et ait nobis quasi quaerenti similis: "ubi eram?" deinde nos intuens maerore attonitos: "ponitis hic" inquit "matrem uestram." ego silebam et fletum frenabam. frater autem meus quiddam locutus est, quo eam non in peregre, sed in patria defungi tamquam felicius optaret. quo audito illa uultu anxio reuerberans eum oculis, quod talia saperet, atque inde me intuens: "uide" ait "quid dicit." et mox ambobus: "ponite" inquit "hoc corpus [*]( 1] Matth. 25, 21. 2] I Cor. 15, 51. ) [*]( 1 in om. W 2 resurgemus GHMQ edd., resurgeremus V, resur F o i 4 dicebamus b ista C 6 uilisceret P delectationgs ub; F 7 ait om. F 8 quur GP 9 consumata V saeculi huius F 11 morer V 12 deus] deus meus BCFGHMOPQVWedd. contenta S 14 qui W 16 defectu S 17 paulolum BM a om. W 18 astantes me] adstautis me W, me et adstantes Q 20 ponetis CGH2Mbm inquit hic n FGH 21 fletu C 22 quo eam] quo W, quod eam V, quo.iam (n add. m. 2) M in peregre] peregre BCGHMOPQVWedd. aU. in qm. W patria V, patria suam H 23 anxia G reueruerans V, reurberans F 24 uidi F 25 qui W, qd M )
Ego uero cogitans dona tua, deus inuisibilis, quae immittis in corda fidelium tuorum, et proueniunt inde fruges admirabiles, gaudebam et gratias tibi agebam recolens, quod noueram, quanta cura semper aestuasset de sepulchro, quod sibi prouiderat et praeparauerat iuxta corpus uiri sui. quia enim ualde concorditer uixerant, id etiam uolebat, ut est animus humanus minus capax diuinorum, adiungi ad illam felicitatem et conmemorari ab hominibus, concessum sibi esse post transmarinam peregrinationem, ut coniuncta terra amborum coniugum terra tegeretur. quando autem ista inanitas plenitudine bonitatis tuae coeperat in eius corde non esse, nesciebam et laetabar admirans, quod sic mihi apparuisset, quamquam et in illo sermone nostro ad fenestram, cum dixit: "iam quid hic facio?" non apparuit desiderare in patria mori. audiui etiam postea, quod iam, cum Ostiis essemus, cum quibusdam amicis meis materna fiducia conloquebatur quodam die de contemtu uitae huius et bono mortis, ubi ipse non aderam, illisque stupentibus uirtutem feminae — quoniam tu dederas ei — quaerentibusque, utrum non formidaret tam longe a sua ciuitate corpus relinquere: "nihil" inquit "longe est deo, neque timendum est, ne ille non agnoscat in fine saeculi, unde me resuscitet". ergo die nono aegritudinis suae, quinquagensimo et sexto anno aetatis suae, tricensimo [*]( . pUcnerit 1 ubicumque. (pJamrit add. m 2) M 2 ubiubi] ubi BCFGHM PQWbm, ubicunque V 4 ingrauiscente W 7 agebam tibi BPQbm 8 extuasset V sepulcro HQV 10 humanus UtJl. HV minus om. CH 11 commemoraui W1 15 non esse] inesse W 16 aperuisset HVmo in om. BPQb 17 dicit V quid iam V hoc W 18 cum om. S 19 ostis 8, hostis V, hostiis FGHW, tiberinis add. Q\' in mg., at ostensi G in mg. essemus om. V 20 loquebatur V contentu V 21 adderam V 22 quoniam] quam GHMVedd. quaerentibus M 23 formidare W1 25 finem GV, fines W 26 quinquagesimo BCF GHMOqPQVW edd. tricesimo BCFGHMO*P*QVW edd., treceusimo P1 )
Premebam oculos eius, et confluebat in praecordia mea maestitudo ingens et transfluebat in lacrimas, ibidemque oculi mei uiolento animi imperio resorbebant fontem suum usque ad siccitatem, et in tali luctamine ualde male mihi erat. tum uero, ubi efflauit extremum, puer Adeodatus exclamauit in planctu atque ab omnibus nobis cohercitus tacuit. hoc modo etiam meum quiddam puerile, quod labebatur in fletus, iuuenali uoce, uoce cordis, cohercebatur et tacebat. neque enim decere arbitrabamur funus illud questibus lacrimosis gemitibusque celebrare, quia his plerumque solet deplorari quaedam miseria morientium aut quasi omnimoda extinctio. at illa nec misere moriebatur nec omnino moriebatur. hoc et documentis morum eius et fide non ficta rationibusque certis tenebamus.
Quid ergo quod intus mihi grauiter dolebat, nisi ex consuetudine simul uiuendi dulcissima et carissima repente dirrupta uulnus recens? gratulabar quidem testimonio eius, quod in ea ipsa ultima aegritudine obsequiis meis interblandiens appellabat me pium et conmemorabat grandi dilectionis affectu numquam se audisse ex ore meo iaculatum in se durum aut contumeliosum sonum. sed tamen quid tale, deus meus, qui fecisti nos, quid [*]( 14] I Tim. 1, 5. ) [*]( 1 tertio] tertio anno V corporae CPW 3 eius] meos M 4 ingens] n magna GM lacrimis C 5 animo V resordebat F, resoluebant M 6 mihi male V tunc HV 7 extremum] extremum spiritum BPQVbtn plauctum BCFGMPQWedd. 8 *ominibus W coercitus CHOsQVedd. mecum M quiddam meum V 9 quod] quo* W, ille quod G leuabatur F, latebat** B iuuenili BCGHMsPQVedd. pr. uoce] uoce V alt. uoce owt. BCFGHMOPQVWedd. 10 coercebatur CHO*QV, cohercebar S tabescebat F dicere F 11 celebrari G 12 solebat H deplorare F 13 aut] et V omnimodo HMXV ille C1 misera V & 14 pr. et] ad F 15 radicionibusque F 16 ergo] erat ergo BFHMU PQVWo, ergo erat CGbm nisi] nisi quod V 17 uiuendi] iuuenili Ql repente] repente simul BPQ b disrupta BFGH*MPQ, dirupta CVW 19 aegretudine 0 obsequis M meis om. F 20 grande C, grandem F affectum CF, effectu V 21 mett 0 iaculum FS 22 sonum] sermonem BCFPQb )
Uohibito ergo a netu illo puero psaltermm arripuit Euodius et cantare coepit psalmum. cui respondebamus omnis domus: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. audito autem, quid ageretur, conuenerunt multi fratres ac religiosae feminae, et de more illis, quorum officium erat, funus curantibus ego in parte, ubi decenter poteram, cum eis, qui me non deserendum esse censebant, quod erat tempori congruum disputabam eoque fomento ueritatis mitigabam cruciatum tibi notum illis ignorantibus et intente audientibus et sine sensu doloris me esse arbitrantibus. at ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam mollitiam affectus mei et constringebam fluxum maeroris, cedebatque mihi paululum: rursusque impetu suo ferebatur non usque ad eruptionem lacrimarum nec usque ad uultus mutationem, sed ego sciebam, quid corde premerem. et quia mihi uehementer displicebat tantum in me posse haec humana, quae ordine debito et sorte conditionis nostrae accidere necesse est, alio dolore dolebam dolorem meum et duplici tristitia macerabar.
Cum ecce corpus elatum est, imus, redimus sine lacrimis.
nam neque in eis precibus, quas tibi fudimus, cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri iam iuxta sepulchrum posito [*]( 7] Ps. 100, 1. ) [*]( 1 dilatus V, delectatus Willi] illius W 2 solatio eius M 3 anima] anima mea BPQ b m dilaniebatur MV uitae S 5 euuodius M, eubodius H 6 et om. V coepit cantare F 7 et om. V canta F 8 relegiosae P 9 quarum W 11 quodquod V 12 fnlmento F 13 intente] in te W 15 mollitiem M*edd. 16 paululum u mihi F paulolum BMP rersusque F inpectu W 18 mutatione G 19 tantum om. F 20 coudicionis FHI0S accedere BMlPW 21 alio] et alio F 22 macerabar (b ex t corr.) 0, macerabus W, macerabatur M 23 redimur 0, & redimus HV sine] in S 24 nam neque] namque MV fundimus BCIMOIVłV offeretur F, tibi offerretur H 25 sepulcrum FQ V positum FW )
Atque inde paulatim redducebam in pristinum sensum ancillam tuam conuersationemque eius piam in te et sancte in nos [*]( 10] Ps. 67, 6. 15] Patrol. XVI, p. 1409 M. ) [*]( 1 poneretur G 2 ego precibus Ho, ergo precibus et F, precibus ego b-m occulto maestus eram] occultu extusera V 3 quod PQb sanaris W 5 uel] led F 7 etiam om. V est etiam mihi F ire V audieram] audieram quare balueuin dictum G 8 balanion BGHOPQ SV, ualanion CF, balniou MW dixerunt F 10 qualis-enim om. M cI; priusquam] prius cum H 11 enim om. V exudauit] exudauit (* add. m.2) M, exudauit W moris W 12 amaritudinem HV euigilaui BGHMOPQWedd. 13 mitigatam F1 lectu F 14 uersos F 15 omnium Onto H 18 soporis BFGMQVWb, sopore Co gratiae CQxo, gratiam W 19 solutus W 20 labores M\' SV\' W 21 mensesque F 22 luctu\'que 0, luctusque BCHMPQV edd., luctumque W, luctu*que G 23 reducebam BGFGH*MO%PQV 24 pia* V sanctam b in nos] inops V )
Ego autem iam sanato corde ab illo uulnere, in quo postea redargui carnales affectus, fundo tibi, deus noster, pro illa famula tua longe aliud lacrimarum genus, quod manat de concusso spiritu consideratione periculorum omnis animae, quae in Adam moritur. quamquam illa in Christo uiuificata etiam nondum a carne resoluta sic uixerit, ut laudetur nomen tuum in fide moribusque eius, non tamen audeo dicere, ex quo eam per baptismum regenerasti, nullum uerbum exisse ab ore eius contra praeceptum tuum. et dictum est a ueritate, filio tuo: si quis dixerit fratri suo: fatue, reus erit gehennae ignis; et uae etiam laudabili uitae hominum, si remota misericordia discutiam eam. quia omnino non [*]( 17] cf. I Cor. 15, 22. 20] cf. Matth. 12, 36 sq. 22] Matth. 5, 22. 23] V . ) [*]( 1 blanda V, blande Fl uiorigera V, morieram M1, morigeramus W 3 dimisa G1 fluerent V 4 eas om. FV requieui* (t ras.) Mo 5 superbi F interpreta*tis F, interpraetis G 7 inueneris G 8 fleuisse (om. me) SW exiguam partem 0 matrem] me matrem F 9 in*tei r;\'m*** V me om. V 10 irrideant W grandis G 13 iam om. V 14 postea] poterat BCFGHMOPQV edd. carnalis B CFGHMOPQVedd. uoster] n V 15 man*at (e ras.) 0 16 considerationem C omnes F 18 necdum V a om. BPQb soluta V 21 a ueritate a filio tuo G, a filio tuo ueritate F 22 fratre F tuo FW 23 uae] tue H 24 discutias BCFGMOPQVWedd., discuties H omnino] uero BCF GHMOPQVedd. )
Ego itaque, laus mea et uita mea, deus cordis mei, sepositis paulisper bonis eius actibus, pro quibus tibi gaudens gratias ago, nunc pro peccatis matris meae deprecor te: exaudi me per medicinam uulnerum nostrorum, quae pependit in ligno et sedens ad dexteram tuam te interpellat pro nobis. scio misericorditer operatam et ex corde dimisisse debita debitoribus suis: dimitte et tu illi debita sua, si qua etiam contraxit per tot annos post aquam salutis. dimitte, domine, dimitte, obsecro, ne intres cum ea in iudicium. superexultet misericordia iudicio, quoniam eloquia tua uera sunt et promisisti misericordiam misericordibus. quod ut essent, tu dedisti eis, qui misereberis, cui misertus eris, et misericordiam praestabis, cui misericors fueris.
Et, credo, iam feceris quod te rogo, sed uoluntaria oris mei adproba, domine. namque illa imminente die resolutionis suae non cogitauit suum corpus sumptuose contegi aut condi aromatis aut monumentum electum concupiuit aut curauit sepulchrum patrium: non ista mandauit nobis, sed tantummodo [*]( 4] II Cor. 10, 17. 9] Rom. 8, 34. 11] cf. Matth. 18,35 et 6,12. 13] Ps. 142, 2. Iac. 2, 13. 14] cf. Matth. 5, 7. 16] Rom. 9, 15. cf. Ex. 33,19. 18] Ps. 118, 108. ) [*]( 2 locum] locum inuenire indulgentiae BCPQbm anumerat W uera-enumerat om. 01V 3 homines et homines CM, omnes homines PQ (in mg.) b, homines F 4 et om. CMW gloriatur] gloriantur CMb glorietur] glorientur CMb 5 positis V 6 bonis-exaudi me add. F2 in mg. 7 me ovi. F 8 meorum M 10 operatam] ai opera i tua G in mg. et om. F 11 demitte V illi et tu BCFGHMOP QW edd., illi V si quid F 12 salutis] af postqua saluata e G in mg. 13 superexaltet BCGHMPQ edd., superexultet (a ras.) 0 14 iudicium BGPQbm misericordiam] misericordiam tuam V 15 quo W 16 eris] fueris F 18 credo] credo quod 0 te om. V 19 die] die ire F 21 condi S: condiriBCFGHMOPQVWedd. aromatibus BCF G H2 MPQ edd. monumentum (u alt. ex o corr.) H 22 sepulcrum Q V )
Sit ergo in pace cum uiro, ante quem nulli et post quem nulli nupta est, cui seruiuit fructum tibi afferens cum tolerantia, ut eum quoque lucraretur tibi. et inspira, domine meus, deus meus, inspira seruis tuis, fratribus meis, filiis tuis, dominis meis, quibus et corde et uoce et litteris seruio, ut quotquot hoc legerint, meminerint ad altare tuum Monnicae, famulae tuae, cum Patricio, quondam eius coniuge, per quorum carnem introduxisti me in hac uita, quemadmodum nescio. meminerint cum affectu pio parentum meorum in hac luce transitoria et fratrum meorum sub te patre in matre catholica et ciuium meorum in [*]( 3] Col. 2,14. 4] cf. Apoc. 12,10. 10] cf. Ps. 90,13. 14] cf. I Tim. 5, 9. 15] Luc. 8, 15. 16] cf. I Petr. 3, 1. ) [*]( 1 sui] suam F nullus F 2 scierat G dispensari (dis ex corr. post ras.) S, dispensare F 3 cyrografum SV, cyrographum FP, cirographum GM, cirografum OW 4 qua] quo H, quia F 5 quod] quid BCFGHMOPQ edd. inuenies V 6 uindicamus F refundit F 7 restituit F quo] qui F offerat BPQ, afferat H* 9 interponit P1 10 alt. nec om. M dracho S 11 ne] nec W optineatur PQS, oppin*atur W 12 respondebat G 13 reddet] reddit F reddit S 14 sit] sed F pr. quem] q F 16 domine meus om. BPQbo, dne d? F 17 inspirans V 18 qui V et uoce et corde Obm, uOce et corde H seruiunt V 19 haec BGFGHMOPQV edd. *egerint (1 euanuit) S monicae HVb, *nonnicae 0, munnicae F 20 quondam] quodam M* s. l. 21 hanc uitam BCFGHMOPQWedd. in hacmeorum om. M 23 pr. eorum W alt. eorum MW ) [*]( XXXIII. AUf. Augustini conff. (Aug. 1, 1). ) [*]( 15 )