Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Pereant a facie tua, deus, sicuti pereunt, uaniloqui et mentis seductores, qui cum duas uoluntates in deliberando animaduerterint, duas naturas duarum mentium esse asseuerant, unam bonam, alteram malam. ipsi uere mali sunt, cum ista mala sentiunt, et idem ipsi boni erunt, si uera senserint uerisque consenserint, ut dicat eis apostolus tuus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. illi enim dum uolunt esse lux non in domino, sed in se ipsis, putando animae naturam hoc esse, quod deus est, ita facti [*]( 17] Ps. 67, 3. 18] Tit. 1, 10. 22] Eph. 5, 8. ) [*]( 1 corpori-animus om. F paret V 2 ut] et C e corr. mouetur C 3 descernatur F1 4 imperat-6 istuc ona. F 5 aliter G fit V 6 istud CFGQVedd. 7 facit OSW: fit BFGHMPQVedd. sed] si M* s. l. 8 non ergo—uult om. V imperat ex toto H nam] non M 10 sit] si B 11 itaque] utique BPQVbm plena-nam si om. W plene CM ideo-imperat add. S1 s. l. 12 iam] iam plena F 15 uoluntatis G 16 eorum FGM1 hoc om. V 17 cap. 10 GH m. rec.; de duabus uoluntatibus add. G sicut BCPQVb uaniloq; M1 18 mentes F doctores BPQ1 19 animaduerterent Fl 20 *nam (u euanuit) S ipse V1, a isti B uero CFMWb 21 mala] male G iidem edd. uero W 22 uerisque consenserint om. H eis] et V 23 illi-in domino om. H isti V m )

189
sunt densiores tenebrae, quoniam longius a te recesserunt horrenda arrogantia, a te, uero lumine inluminante omnem hominem uenientem in hunc mundum. adtendite, quid dicatis, et erubescite et accedite ad eum et inluminamini, et uultus uestri non erubescent. ego cum deliberabam, ut seruirem domino deo meo, sicut diu disposueram, ego eram, qui uolebam, ego, qui nolebam; ego eram. nec plene uolebam nec plene nolebam. ideo mecum contendebam et dissipabar a me ipso, et ipsa dissipatio me inuito quidem fiebat, nec tamen ostendebat naturam mentis alienae, sed poenam meae. et ideo non iam ego operabar illam, sed quod habitat in me peccatum de supplicio liberioris peccati, quia eram filius Adam.

Nam si tot sunt contrariae naturae, quot uoluntates sibi resistunt, non iam duae, sed plures erunt. si deliberet quisquam, utrum ad conuenticulum eorum pergat an ad theatrum, clamant isti: "ecce duae naturae, una bona hac ducit, altera mala illae redducit. nam unde ista cunctatio sibimet aduersantium uoluntatum?" ego autem dico ambas malas, et quae ad illos ducit et quae ad theatrum redducit. sed non credunt nisi bonam esse, qua itur ad eos. quid? si ergo quisquam noster deliberet et secum altercantibus duabus uoluntatibus fluctuet, utrum ad theatrum pergat an ad ecclesiam nostram, nonne et isti quid respondeant fluctuabunt? aut enim [*]( 2] Io. 1, 9. 4] Ps. 33, 6. 11] Rom. 7, 17. ) [*]( 1 horrendi 0 2 inrogantia H 2 inluminantem Cl FG M 4 pr. et om. CMW 5 cum] cum iam V 6 ut S: ut iam BCFGHMOPQV Wedd. seruire V 7 alt. ego OSW: ego ego BCFGHMPQVedd. alt. uolebam] nolebam C 8 nolebam] uolebam C 10 poenae CFV meam M 11 iam non CFHV illa H habitabat BCFGHMOPQ V W edd. 12 peccati om. W1 qui V 13 quod BFOaPQaSW1 14 iam non F duas V1 deliberaret V quisquam] quis quisquam W 15 conuenticula F horum M alt. ad om. W, a V teatrum G 16 hac] hac ad conuenticulum b adducit BPQ altera] illa M 17 illuc F, illa W, illac ad theatrum b reducit BCFGHMOPQVedd. cunctanda V 18 uoluptatum V malas om. V 19 alt. adj a V teatrum GM1 reducit BCFGHMO\'PQVWedd. 20 nisi] sibi V ergo] igitur F 21 nostrum BFG HM2 PQ VW edd. liberet W secum et FV alternantibus GMQ1 22 teatrum G 28 qui HW fluctuabant Cl )

190
fatebuntur, quod nolunt, bona uoluntate pergi in ecclesiam nostram, sicut in eam pergunt qui sacramentis eius imbuti sunt atque detinentur, aut duas malas naturas et duas malas mentes in uno homine confligere putabunt, et non erit uerum quod solent dicere, unam bonam, alteram malam, aut conuertentur ad uerum et non negabunt, cum quisque deliberat, animam unam diuersis uoluntatibus aestuare.

Iam ergo non dicant, cum duas uoluntates in homine uno aduersari sibi sentiunt, duas contrarias mentes de duabus contrariis substantiis et de duobus contrariis principiis contendere, unam bonam, alteram malam. nam tu, deus uerax, inprobas eos et redarguis atque conuincis eos, sicut in utraque mala uoluntate, cum quisque deliberat, utrum hominem ueneno interimat an ferro, utrum fundum alienum illum an illum inuadat, quando utrumque non potest, utrum emat uoluptatem luxuria an pecuniam seruet auaritia, utrum ad circum pergat an ad theatrum, si uno die utrumque exhibeatur; addo etiam tertium, an ad furtum de domo aliena, si subest occasio; addo et quartum, an ad conmittendum adulterium, si et inde simul facultas aperitur, si omnia concurrant in unum articulum temporis pariterque cupiuntur omnia, quae simul agi nequeunt: discerpunt enim animum sibimet aduersantibus quattuor uoluntatibus uel etiam pluribus in tanta copia rerum, quae appetuntur, nec tamen tantam multitudinem diuersarum substantiarum solent dicere. ita et in bonis uoluntatibus. nam quaero ab eis, utrum bonum sit delectari lectione apostoli et utrum bonum sit [*]( 1 uolunt S per*gi in* V, pergin F 2 sicuti V ea F 3 mentes malas M 4 putabant Cl 5 alteram] et a. BPQbm conuertuntur B 6 non om. V 7 uoluptatibus M aestuare* (t ras.) 0 8 uno homine V 9 aduersuri P, aduersas BQ sentiunt] nesciunt F 10 sententiis V de om. V duabus V 11 improbat O1 14 utmmpotest add. S1 in mg. inf. 15 amat F uoluptate G, uoluntatem CFS, uoluntate HV 16 luxuriam FGHV, luxoria P paecuniam S, pecunia C 17 ad] a V teatrum G exibetur V 18 domu V 19 quartam C, quattuor V adnlterio W1 21 cupiantur BCGHMOPQW edd., capiantur F, cupiant V 22 animam V uoluptatibus V 24 tamen om. V 25 uoluptatibus V 26 pr. utrum] ut cum C1 delectare F lectionem F, in lectione H1 et — p. 191,1 sobrio om. M )

191
delectari psalmo sobrio et utram bonum sit euangelium disserere. respondebunt ad singula: "bonum." quid? si ergo pariter delectent omnia simulque uno tempore, nonne diuersae uoluntates distendunt cor hominis, dum deliberatur, quid potissimum arripiamus? et omnes bonae sunt et certant secum, donec eligatur unum, quo feriatur tota uoluntas una, quae in plures diuidebatur. ita etiam, cum aeternitas delectat superius et temporalis boni uoluptas retentat inferius, eadem anima est non tota uoluntate illud aut hoc uolens et ideo discerpitur graui molestia, dum illud ueritate praeponit, hoc familiaritate non ponit.

Sic aegrotabam et excruciabar accusans memet ipsum solito acerbius nimis ac uoluens et uersans me in uinculo meo, donec abrumperetur totum, quo iam exiguo tenebar. sed tenebar tamen. et instabus tamen in occultis meis, domine, seuera misericordia flagella ingeminans timoris et pudoris, ne rursus cessarem et non abrumperetur id ipsum exiguum et tenue, quod remanserat, et reualesceret iterum et me robustius alligaret. dicebam enim apud me intus: "ecce modo fiat, modo fiat," et cum uerbo iam ibam in placitum. iam paene faciebam et non faciebam nec relabebar tamen in pristina, sed de proximo stabam et respirabam. et item conabar et paulo minus ibi eram et paulo minus, iam iamque adtingebam et tenebam: et non ibi eram nec adtingebam nec tenebam, haesitans mori morti et uitae uiuere, plusque in me ualebat inolitum, quam melius insolitum, [*]( 1 sobris H 3 uno] in uno C diuersas W 4 distendent CM1 V1, distentant F, detinent H cum BCHMPQWbm deliberetur Fl 5 legatur W 6 feratur BCGHMOPQVWedd., feretur F im plures diuid**atur (eb ras.) H 7 temporali V 8 bona F uoluntas FlH SVW retardat V interius M 9 hoc] illud V 10 praesumit V ex punit. HV 11 si S cruciabar (ex add. m. 1) S, cruciebar F, excusabar Q1, excruaiabar G accusans om. F 12 aceruius FV1 uolens FHSW aduersans M 13 quo iam] quod iam S, qm F 14 alt. tamen SW: tu BCFGHMOPQVedd. occulis BF, oculis V senera] e i si uera B 15 fragella V1 cessare V 16 ad C 18 intus om. W 19 uerbum F et non faciebam om. M 20 relauebar V1 21 erat W 22 iam om. BPQ pr. et] nec V ibi non M 23 mori morte F, morti mori** M 24 inolitum S: deterius in. BnFGHMOPQVWedd. )

192
punctumque ipsum temporis, quo aliud futurus eram, quanta propius admouebatur, tanto ampliorem incutiebat horrorem; sed non recutiebat retro nec auertebat, sed suspendebat.

Retinebant nugae nugarum et uanitates uanitantium, antiquae amicae meae, et succutiebant uestem meam carneam et submurmurabant: "dimittisne nos?" et "a momento isto non erimus tecum ultra in aeternum" et "a momento isto non tibi licebit hoc et illud ultra in aeternum". et quae suggerebant in eo, quod dixi "hoc et illud," quae suggerebant, deus meus? auertat ab anima serui tui misericordia tua! quas sordes suggerebant, quae dedecora! et audiebam eas iam longe minus quam dimidius, non tamquam libere contradicentes eundo in obuiam, sed uelut a dorso mussitantes et discedentem quasi furtim uellicantes, ut respicerem. retardabant tamen cunctantem me abripere atque excutere ab eis et transilire quo uocabar, cum diceret mihi consuetudo uiolenta: "putas sine istis poteris?"

Sed iam tepidissime hoc dicebat. aperiebatur enim ab ea parte, qua intenderam faciem et quo transire trepidabam, casta dignitas continentiae, serena et non dissolute hilaris, honeste blandiens, ut uenirem neque dubitarem, et extendens ad me suscipiendum et amplectendum pias manus plenas gregibus bonorum exemplorum. ibi tot pueri et puellae, ibi iuuentus [*]( 4] cf. Eccle. 1, 2. ) [*]( 1 erat W 2 proprius SV incutiebam W horrorem-recutiebat om. V 3 repercutiebat G 4 uanitantium] uanitatum C\'JG MQ cdd., uanitantum BCIFHV; cf. Retractt. 1,7,3 5 amiciae F, amititiae M meae] tuae b et] sed H subcutiebant V, sauciebant Q ueste P carnem B 7 ultro F isto] hoc F licebat F 8 in eo-suggerebant om. H 9 quae] quod 01, q W auertat] aduertat V1, ne auertas W 10 animam F 11 dimidius] dimidium F, d. quod dixi hoc et illud BPQ 12 euntes ex eundo corr. B2 ueluti edd. 13 musitantes BC FMPQW, submicantes V descentem S bellicantes GFGM, uelligantes V 14 retardabat W tamen om. V recunctantem BPQ e apriperi V atque] et M 15 transilirem S cuin] qua V 16 uiolentia Bl VI 17 tepissime S 18 parte om. Q1 qua] quam P, quia Ml trepidaba* (t ras.) 0 19 continentia (a ex e corr.) M dissoluta V 20 ut om. 0 21 abplectendum F 22 honorum S alt. ibi] et V )

193
multa et omnis aetas et graues uiduae et uirgines anus, et in omnibus ipsa continentia nequaquam sterilis, sed fecunda mater filiorum, gaudiorum de marito te, domine. et inridebat me inrisione hortatoria, quasi diceret: "tu non poteris quod isti, quod istae? an uero isti et istae in se ipsis possunt ac non in domino deo suo? dominus deus eorum me dedit eis. quid in te stas et non in te stas? proice te in eum, noli metuere; non se subtrahet, ut cadas: proice te securus, excipiet et sanabit te." et erubescebam nimis, quia illarum nugarum murmura adhuc audiebam, et cunctabundus pendebam. et rursus illa, quasi diceret: "obsurdesce aduersus inmunda illa membra tua, ut mortificentur. narrant tibi delectationes, sed non sicut lex domini dei tui." ista controuersia in corde meo non nisi de me ipso aduersus me ipsum. at Alypius affixus lateri meo inusitati motus mei exitum tacitus opperiebatur.

Vbi uero a fundo arcano alta consideratio traxit et congessit totam miseriam meam in conspectu cordis mei, oborta est procella ingens ferens ingentem imbrem lacrimarum. et ut totum effunderem cum uocibus suis, surrexi ab Alypio — solitudo mihi ad negotium flendi aptior suggerebatur — et secessi remotius, quam ut posset mihi onerosa esse etiam eius praesentia. sic tunc eram, et ille sensit: nescio quid enim, puto, [*]( 2] cf. Ps. 112, 9. 12] Ps. 118, 85. ) [*]( 1 uirgines (om. et) V 2 sterelis PW fecunda mater] fecundam a W 3 domine om. M inridebant F 4 hortatoria] et exhortatoria BPQ, exhortatoria b quasi W dicerent F quod istae] et istae BPQb 5 isti] et i. W se] semet BPQWbm 6 eorum] deorum M me om. n F, ne ex me corr. V* 7 stas] istas SW non (om. in te) BCFGH MOPQVedd. istas SW proieci W, proici V1 te om. S; te securus M 8 subtraet F, subtrahit V, subtrahat W cades F excipiet] et e. te Baw, e. te MPQVb 9 murmur BFGHPQbm 11 inmunda om. V; illa ium. H tua S: tua super terram BOFGHMPQVWedd. ut] et V 12 narrantes F 13 dei om. CF 14 aduersum CF 15 inusitatus 0, inusitate F operiebatur BFPQVb 16 a om. V archano BFGHMOQW consideratione G contraxit BGHPQVedd. coniessid F 17 miseria W, misericordiam F mea W conspectum CM OPVWmo obhorta V, aborta M1 19 olipio W solito M 20 flendi -mihi om. F 21 honerosa FHl VI 22 sentit F quid enim] quid. aliquid enim Mb ) [*]( XXXIII. Aur. Augustini conff. (Ang. 1, 1). ) [*]( 13 )

194
dixeram, in quo apparebat sonus uocis meae iam fletu grauidus, et sic surrexeram. mansit ergo ille ubi sedebamus nimie stupens. ego sub quadam fici arbore straui me nescio quomodo et dimisi habenas lacrimis, et proruperunt flumina oculorum meorum, acceptabile sacrificium tuum, et non quidem his uerbis, sed in hac sententia multa dixi tibi: et tu, domine, usquequo? usquequo, domine, irasceris in finem? ne memor fueris iniquitatum nostrarum antiquarum. sentiebam enim eis me teneri. iactabam uoces miserabiles: "quamdiu, quamdiu cras et cras\'? quare non modo? quare non hac hora finis turpitudinis meae?"

Dicebam haec et flebam amarissima contritione cordis mei. et ecce audio uocem de diuina domo cum cantu dicentis et crebro repetentis quasi pueri an puellae, nescio: "toIIe lege, tolle lege". statimque mutato uultu intentissimus cogitare coepi, utrumnam solerent pueri in aliquo genere ludendi cantitare tale aliquid, nec occurrebat omnino audisse me uspiam repressoque impetu lacrimarum surrexi nihil aliud interpretans diuinitus mihi iuberi, nisi ut aperirem codicem et legerem quod primum caput inuenissem. audieram enim de Antonio, quod ex euangelica lectione, cui forte superuenerat, admonitus fuerit, tamquam sibi diceretur quod legebatur: uade, uende omnia, quae habes, da pauperibus et habebis thesaurum in caelis; et ueni, [*]( 5] cf. Ps. 50, 19. 6] Ps. 6, 4. 7J Ps. 78, 5 et 8. 22] Matth. 19, 21. ) [*]( 1 grauidius M 3 faci P1 arbore* (m ras.) V staui W 4 habenas] aduenas F lacrimas FW coculorum F 5 acceptabilem F 6 hanc G, hec V sententiam FG 7 usquequo om. V1 8 iniquitatem C1 9 eis me] ab eis me BPQ, me ab eis b iactabam] i. enim BPQ, et i. b meserabiles M1, mirabiles BCW 10 quamdiu orn. PQ hec W ora HV 12 dicibam F amarissime Oa 13 pr. et om. V diuina S: uicina BCGHMOPQVWedd., uicino F domu V 14 repetentes W lege] tolle F 15 tolle lege om. M 16 tale om. F, tole M1 17 audiuisse V edd. quempiam BPQV 18 interpraetans PS diuinitus] nisi d. HVmo 19 nisi om. HVmo capud W, capitulu add. Q2 s. l. 20 audio V ex om. M uangelica V 21 fuerat W 22 legebatur] dicebatur H 23 da] et da BFGHMOVedd. et ueni s. me et habebis th. in caelis M )

195
sequere me, et tali oraculo confestim ad te esse conuersum. itaque concitus redii in eum locum, ubi sedebat Alypius: ibi enim posueram codicem apostoli, cum inde surrexeram. arripui, aperui et legi in silentio capitulum, quo primum coniecti sunt oculi mei: non in comisationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et inpudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induite dominum Iesum Christum et carnis prouidentiam ne feceritis in concupiscentiis. nec ultra uolui legere nec opus erat. statim quippe cum fine huiusce sententiae quasi luce securitatis infusa cordi meo omnes dubitationis tenebrae diffugerunt.

Tum interiecto aut digito aut nescio quo alio signo codicem clausi et tranquillo iam uultu indicaui Alypio. at ille quid in se ageretur — quod ego nesciebam — sic indicauit. petit uidere quid legissem: ostendi, et adtendit etiam ultra quam ego legeram. et ignorabam quid sequeretur. sequebatur autem: infirmum uero in fide recipe. quod ille ad se rettulit mihique aperuit. sed tali admonitione firmatus est placitoque ac proposito bono et congruentissimo suis moribus, quibus a me in melius iam olim ualde longeque distabat, sine ulla turbulenta cunctatione coniunctus est. inde ad matrem ingredimur, indicamus: gaudet. narramus quemadmodum gestum sit: exultat et triumphat et benedicebat tibi, qui potens est ultra quam petimus aut intellegimus facere, quia tanto amplius sibi a te concessum [*]( 5] Rom. 18, 13 sq. 16] Rom. 14,1. 23] Eph. 3, 20. ) [*]( 1 tale oraculum F conuersum add. H* 2 concitatus B in] ad BCPQbm 3 apostolicum unde V 4 et legi om. F, et elegi W silentium F 5 comesationibus C\'GM\'b, comessationibus FHOmo, commissationibus P, commessationibus BMXVW 6 cobilibus C1 inpuditiis Ml 7 induimini H 8 prouidentiam] curam GMV perficeritis F concupiscentiam C 9 uolui ultra F fing F 10 huius V omnis F 11 dubitationes CaHaMOaVaW diffigurant F1 12 tunc HV 13 clausit W ad W 14 petiit BF petitui dereliquid W 15 legerem V 16 autem S: uero cet. et edd. 17 uero S: autem cet. et edd. in om. F recipite BCFHOPQWedd., assumite GMV ad se] assere V 18 sed] et C admunitione P1 placitoque om. S 20 turbolenta M 21 indicauimus V 23 benedicat P1 es BCFGH MOPQVbo, et W aut] et GHOPQW 24 tanta V. ) [*]( 18* )

196
de me uidebat, quam petere solebat miserabilibus flebilibusque gemitibus. conuertisti enim me ad te, ut nec uxorem quaererem nec aliquam spem saeculi huius stans in ea regula fidei, in qua me ante tot annos ei reuelaueras, et conuertisti luctum eius in gaudium multo uberius, quam noluerat, et multo carius atque castius, quam de nepotibus carnis meae requirebat.

s o domine, ego seruus tuus, ego seruus tuus et filius ancillae tuae. disrupisti uincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis. laudet te cor meum et lingua mea, et omnia ossa mea dicent: domine, quis similis tibi? dicant, et responde mihi et dic animae meae: salus tua ego sum. quis ego et qualis ego? quid non mali aut facta mea aut, si non facta, dicta mea aut, si non dicta, uoluntas mea fuit? tu autem, domine, bonus et misericors et dextera tua respiciens profunditatem mortis meae et a fundo cordis mei [*]( 2] cf. Ps. 21, 28. 4] Ps. 29, 12. 9] Ps. 115, 16 sq. 12] Ps. 34, 10. 13] Ps. 34, 3. ) [*]( 1 miserabilibusq; F, miserabilibus eius BPQ b flebilibusque om. F, q; fletibus et M, fletibus V 2 gemitibus V ut] et Fl 3 nec] ne W istans S 4 ei] et W 6 clarius H cautius F EXPLC: LIB: VIII. CONFESSIONV INCIPIT • LIBER • NONVS • EIVSDEM ■ SCI • AVGVSTINI ■ CONFESSIONV S,_ EXP LIB • VIII. INCP . LIB. VIIII: BHOPQV, AMEN EXPLICIT LIB OCTAVVS. INCIPIT LIBER NO- NVS C, EXPLICIT LIB. CONFESSION VIII INCIPIT LIBER CON- FES SCI AVG. VIllI. M, EXPLICIT CONFESSIONVM LIBER OC- TAVVS INCIPIT LIBER NONVS IN ADIVTORIO DM G, EXPLICIT ni LIB CONFESSIONV OCTAVVS INCIPIT LIB VIIII IN XPO IНV DNO NRO W, VIIII add. m. post. subscr. om. F 10 dirupisti HV, dirrupisti 0, disrupisti dñe M 11 hostiam] sacrificium Mm laudat W 12 dicent] dicant BCFGHMOPQVWedd. 14 qualis ego] qualis ego aut quantus ego G mali] mali ego BPQb 15 alt. dicta] dicta mea W 17 respiciens ** (s ex tes corr.) V )

197
exhauriens abyssum corruptionis. et hoc erat totum nolle quod uolebam, et uelle quod uolebas. sed ubi erat tam annoso tempore et de quo imo altoque secreto euocatum est in momento liberum arbitrium meum, quo subderem ceruicem leni iugo tuo et umeros leni sarcinae tuae, Christe Iesu, adiutor meus et redemptor meus? quam suaue mihi subito factum est carere suauitatibus nugarum, et quas amittere metus fuerat, iam dimittere gaudium erat. eiciebus enim eas a me, uera tu et summa suauitas, eiciebus et intrabas pro eis omni uoluptate dulcior, sed non carni et sanguini, omni luce clarior, sed omni secreto interior, omni honore sublimior, sed non sublimibus in se. iam liber erat animus meus a curis mordacibus ambiendi et adquirendi et uolutandi atque scalpendi scabiem libidinum, et garriebam tibi, claritati meae et diuitiis et saluti meae, domino deo meo.

Et placuit mihi in conspectu tuo non tumultuose abripere, sed leniter subtrahere ministerium linguae meae nundinis loquacitatis, ne ulterius pueri meditantes non legem tuam, non pacem tuam, sed insanias mendaces et bella forensia mercarentur ex ore meo arma furori suo. et opportune iam paucissimi dies supererant ad uindemiales ferias, et statui tolerare illos, ut sollemniter abscederem et redemtus a te iam non redirem uenalis. consilium ergo nostrum erat coram te, coram [*](4] cf. Matth. 11, 30. 5] Ps. 18,15. 18] Ps. 118, 70. ) [*]( 1 exauriens CiYW, exahuriens F habyssum W 2 ualebam (u ex n corr.) P, uolebus H\'Q (m. rec.) b nolebus HVb sed] et G U 3 himo S, i*mo (m ras.) H euocatem F, et uacuatum W im momento MW 4 quo] quo da M 5 humeros BCFMPQYW, humeras G, humero H 7 amittere] ammittere MPQ 8 meas F 9 uoluntate V 10 carne et sanguine F sed omni] sed non omni S sedinterior om. F 13 pr. et om. CF adquiren V uoluptandi B, uo- U luntandi F scabie W libidinem F 14 diuitiis S: diuitiis meis BG FGHMOPQVW edd. saluti* (s ras.) S, salutati P post meae ras. ram 20 litt. V 16 arripere GMO, abripere Q 17 subtrahere P, subtraere 8 F, subtraere V laquacitatis F 19 forinsia F 20 furore F opor- 11 tunc mss. 21 uindimiales P1, uimdemiales Q 22 solemniter BCHM, solempniter W )

198
hominibus autem nisi nostris non erat. et conuenerat inter uos, ne passim cuiquam effunderetur, quamquam tu nobis in conualle plorationis ascendentibus et cantantibus canticum graduum dederas sagittas acutas et carbones uastatores aduersus linguam subdolam uelut consulendo contradicentem et, sicut cibum assolet, amando consumentem.