Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Cum haec dicebam et alternabant hi uenti et inpellebant huc atque illuc cor meum, transibant tempora, et tardabam conuerti ad dominum et differebam de die in diem uiuere in te et non differebam cotidie in memet ipso mori: amans beatam uitam timebam illam in sede sua et ab ea fugiens quaerebam eam. putabam enim me miserum fore nimis, si feminae priuarer amplexibus, et medicinam misericordiae tuae ad eandem infirmitatem sanandam non cogitabam, quia expertus non eram, et propriarum uirium credebam esse continentiam, quarum mihi non eram conscius, cum tam stultus essem, ut nescirem, sicut scriptum est, neminem posse esse continentem, [*]( . 24] cf. Sap. 8, 21. ) [*]( 1 talia et tanta FM, et talia alia G diuinitas F 2 si—consumeretur add. V m mg. mortem F uitg F consumaretur H 3 saeculi spe V confere W 4 deum om. V iocunda BFGOPQW 6 ea] eam V 7 rursus F 9 maiorum om. V multum] et multum BCFGHMOP QV edd. 10 et eras. V paecunia S, peccunia F 11 illic F 13 deti 8 di (ti add. m. 2) H 14 dicebant W hii GSW impellabant 0 15 transiebant BFMOIPQV 16 ad om. F deum BPQ, dominum deum b n differebam V diem] die V 17 diffebam W1 ipsu VXW 18 sedem suam V 19 eum Fl 20 priuaret M1 medicina W 21 sanandum F1 22 uirium-quarum add. V in mg. continentia V 23 cum] quod W tam] tamen SW, om. V 24 esse posse M, posse (om. esse) H, p. esset (m ras.) V . )

135
nisi tu dederis. utique dares, si gemitu interno pulsarem aures tuas et fide solida in te iactarem curam meam.

Prohibebat me sane Alypius ab uxore ducenda cantans nullo modo nos posse securo otio simul in amore sapientiae uiuere, sicut iam diu desideraremus, si id fecissem. erat enim ipse in ea re etiam tunc castissimus, ita ut mirum esset, quia uel experientiam concubitus ceperat in ingressu adulescentiae suae, sed non haeserat magisque doluerat et spreuerat et deinde iam continentissime uiuebat. ego autem resistebam illi exemplis eorum, qui coniugati coluissent sapientiam et promeruissent deum et habuissent fideliter ac dilexissent amicos. a quorum ego granditate quidem animi longe aberam et deligatus morbo carnis mortifera suauitate trahebam catenam meam solui timens et quasi concusso uulnere repellens uerba bene suadentis tamquam manum soluentis. insuper etiam per me ipsi quoque Alypio loquebatur serpens et innectebat atque spargebat per linguam meam dulces laqueos in uia eius, quibus illi honesti et expediti pedes inplicarentur.

Cum enim me ille miraretur, quem non parui penderet, ita haerere uisco illius uoluptatis, ut me adfirmarem, quotienscumque inde inter nos quaereremus, caelibem uitam nullo modo posse degere atque ita me defenderem, cum illum mirantem uiderem, ut dicerem multum interesse inter illud, quod ipse raptim et furtim expertus esset, quod paene iam ne [*]( 11] cf. Hebr. 13, 16. 16] cf. Gen. 3, 14 sq. ) [*]( 1 dederis] deris F 2 solita V 3 cantans] causans m 4 nos] non W posses V 6 a*re V 7 uel om. W coeperat BHMPS aduliscentiae P 8 eserat F deinde] pr. de add. 81 s. l. 9 continentissimae S uiueret V illis F 10 illorum 0 11 dnfii F abuissent F oui 12 quidem granditate BCFGHMOPQV edd. grandtitate (onl ni. 2) M, granditatem H1 animo W delegatus FS, delicatus BGMiPQb 18 suauitate W1, suauite F trahebant catenanam F 15 manu COSW 16 ipsa C* et om. W 17 lingam meam B, lingua mea W1 laquaeos S 18 illi] illius M 19 ille me M mirarentur W penderent 0 ita om. W 22 degere] detegere B defendere BMPQ illu 8 23 ut] et BPQb 24 raptam V1 esset 0 quod—p. 136, l. 2 accessisset om. F ne] nec BPQ b, non M )

136
meminisset quidem atque ideo nulla molestia facile contemneret, et delectationes consuetudinis meae, ad quas si accessisset honestum nomen matrimonii, non eum mirari oportere, cur ego illam uitam nequirem spernere, coeperat et ipse desiderare coniugium nequaquam uictus libidine talis uoluptatis, sed curiositatis. dicebat enim scire se cupere, quidnam esset illud, sine quo uita mea, quae illi sic placebat, non mihi uita, sed, poena uideretur. stupebat enim liber ab illo uinculo animus seruitutem meam et stupendo ibat in experiendi cupidinem uenturus in ipsam experientiam atque inde fortasse lapsurus in eam quam stupebat seruitutem, quoniam sponsionem uolebat facere cum morte, et qui amat periculum, incidet in illud. neutrum enim nostrum, si quod est coniugale decus in officio regendi matrimonii et suscipiendorum liberorum, ducebat nisi tenuiter. magna autem ex parte atque uehementer consuetudo satiandae insatiabilis concupiscentiae me captum excruciabat, illum autem admiratio capiendum trahebat. sic eramus, donec tu, altissime, non deserens humum nostrum miseratus miseros subuenires miris et occultis modis.

Et instabatur inpigre, ut ducerem uxorem. iam petebam, iam promittebatur maxime matre dante operam, quo me iam coniugatum baptismus salutaris ablueret, quo me in dies gaudebat aptari et uota sua ac promissa tua in mea fide conpleri animaduertebat. cum sane et rogatu meo et desiderio suo forti clamore cordis abs te deprecaretur cotidie, ut ei per [*]( 11] cf. Es. 28, 18. 12] Eccli. 3, 27. ) [*]( 1 nullam molestiam CM 2 et om. M 3 oporteret FOV ergo BGVW 4 spernere W desideraret W 5 talis om. V 7 illic W 8 liber] ille 1. MV 9 hibat F, ibam V in] et F 10 inde] in fide M labsurus CFOS 11 stupebam V 12 mortem H incidit BPQW 13 illum GMlV si quod] sicut BPQ 15 ex parte om. Q1 16 me] meae F*0*PQV, ne 01 18 altissim*e (a ras) P, altisse Ml humum] humanum W nostrum FXSW (cf. Prisco 5, 42): nostram BOFIGHM OPQV edd. 19 miseris F subueniris F miris] miseris GMQX 20 stabatur H1 inpigre] et i. F, inpigre re P 21 promittebantur W 22 babtismus F abluerat V 23 conplere F 24 meo] eo G1 25 corde V quotidie H. )

137
msum ostenderes aliquid de futuro matrimonio meo, numquam noluisti. et uidebat quaedam uana et phantastica, quo cogebat inpetus de hac re satagentis humani spiritus, et narrabat mihi non cum fiducia, qua solebat, cum tu demonstrabas ei, sed contemnens ea. dicebat enim discernere se nescio quo sapore, quem uerbis explicare non poterat, quid interesset inter reuelantem te et animam suam somniantem. instabatur tamen, et puella petebatur, cuius aetas ferme biennio minus quam nubilis erat, et quia ea placebat, exspectabatur.

Et multi amici agitaueramus animo et conloquentes ac detestantes turbulentas humanae uitae molestias paene iam firmaueramus remoti a turbis otiose uiuere, id otium sic moliti, ut, si quid habere possemus, conferremus in medium unamque rem familiarem conflaremus ex omnibus, ut per amicitiae sinceritatem non esset aliud huius et aliud illius, sed quod ex cunctis fieret unum, et uniuersum singulorum esset et omnia omnium, cum uideremur nobis esse posse decem ferme homines in eadem societate essentque inter nos praediuites, Romanianus maxime communiceps noster, quem tunc graues aestus negotiorum suorum ad comitatum adtraxerant, ab ineunte aetate mihi familiarissimus. qui maxime instabat huic rei et magnam in suadendo habebat auctoritatem, quod ampla res eius multam ceteris anteibat. et placuerat nobis, ut bini annui tamquam magistratus omnia necessaria curarent ceteris quietis. sed posteaquam coepit cogitari, utrum hoc mulierculae sinerent, [*]( 1 numquam] quam F 2 quaedam] quedec F uena M 4 solet CMOSVW tu om. M, te W demonstrares BPQbm ei om. BPQ ***sed (sed ras.) V 5 contempnens HMW, contemnes V, contempnes F eam FP1 se discernere Q1 6 quid] qui M reualantem S 7 te] me W 8 cuius-exspectabatur add. 81 in mg. infer. bienniū V1 minus] nmltt a« mira minor minus PQ, minor b 9 nobilis FW1 10 multi amici M agitaueramus] agit aberramus M1, exagitaueramus 0 11 turbolentas F 13 possimus W, possumus G1 15 et om. V 16 hunum F 17 uideremus F decim W1 18 eandem V societatem H1, securitatem V praediues B 20 negotiosorum SW comitatu SW, cominatum F 22 ei W 23 uini CXFV 24 necessaria om. W 25 coepi W cogitare BPQ hoc] hg V )

138
quas et alii nostrum iam habebant et nos habere uolebamus, totum illud placitum, quod bene formabamus, dissiluit in manibus atque confractum et abiectum est. inde ad suspiria et gemitus et gressus ad sequendas latas et tritas uias saeculi, quoniam multae cogitationes erant in corde nostro, consilium autem tuum manet in aeternum. ex quo consilio deridebus nostra et tua praeparabus nobis daturus escam in opportunitate et aperturus manum atque impleturus animas nostras benedictione.

Interea mea peccata multiplicabantur, et auulsa a latere meo tamquam inpedimento coniugii cum qua cubare solitus eram, cor, ubi adhaerebat, concisum et uulneratum mihi erat et trahebat sanguinem. et illa in Africam redierat uouens tibi alium se uirum nescituram relicto apud me naturali ex illa filio meo. at ego infelix nec feminae imitator, dilationis inpatiens, tamquam post biennium accepturus eam quam petebam, quia non amator coniugii sed libidinis seruus eram, procuraui aliam, non utique coniugem, quo tamquam sustentaretur et perduceretur uel integer uel auctior morbus animae meae satellitio perdurantis consuetudinis in regnum uxorium. nec sanabatur uulnus illud meum, quod prioris praecisione factum erat, sed post feruorem doloremque acerrimum putrescebat et quasi frigidius, sed desperatius dolebat.

XYI. Tibi laus, tibi gloria, fons misericordiarum. ego fiebam miserior et tu propinquior. aderat iam iamque dextera tua [*]( 4] cf. Matth. 7,13. 5] Prou. 19,21. Ps. 32,11. 7] Ps. 144,15 sq. ) [*]( 1 iam nostrum habebant W, n. habebant iam F, nostrum h. (om. iam) V habebant] in mg. al abebant G 2 illum M, illi W firmabamus BPQb dissoluit GHV, dissuluit W 3 aque W suspira F 4 gemitus] g. conuertebamur F et gressus] regressus M tritas] tristes V uiasaeculi V 5 post nostro ras. 9 litt. V conscilium W 8 oportunitatem F, oportunitate cet. manum] m. tuam BCPQbm 10 peccata mea Cbm euulsa C 11 coniugis M3 qua F 13 affricam FQV 14 se alium GM nescitura MV 15 dalationis Ml 16 uiennium V1 17 eram P 18 coniugem] coniugebam C 19 uel auctior om. Q 1, u. acutior V 20 satellatio P, satelliti G 21 priori V 22 fuerat BGPQV edd. 23 frigidus B sedesperatius F, sed disperatius BP, s. desperantius M 24 gloria] gratias V 25 aderant F iam om. W )

139
raptura me de caeno et ablutura, et ignorabam. nec me reuocabat a profundiore uoluptatum carnalium gurgite nisi metus mortis et futuri indicii tui, qui per uarias quidem opiniones, numquam tamen recessit de pectore meo. et disputabam cum amicis meis Alypio et Nebridio de finibus bonorum et malorum Epicurum accepturum fuisse palmam in animo meo, nisi ego credidissem post mortem restare animae uitam et tractus meritorum, quod Epicurus credere noluit. et quaerebam, si essemus inmortales et in perpetua corporis uoluptate sine ullo amissionis terrore uiueremus, cur non essemus beati aut quid aliud quaereremus, nesciens id ipsum ad magnam miseriam pertinere, quod ita demersus et caecus\' cogitare non possem lumen honestatis et gratis amplectendae pulchritudinis, quam non uidet oculus carnis et uidetur ex intimo. nec considerabam miser, ex qua uena mihi manaret, quod ista ipsa foeda tamen cum amicis dulciter conferebam nec esse sine amicis poteram beatus etiam secundum sensum, quem tunc habebam quantalibet affluentia carnalium uoluptatum. quos utique amicos gratis diligebam uicissimque ab eis me diligi gratis sentiebam. o tortuosas uias! uae animae meae audaci, quae sperauit, si a te recessisset, se aliquid melius habituram! uersa et reuersa in tergum et in latera et in uentrem, et dura sunt omnia, et tu solus [*]( 1] cf. Ier. 38,18. ) [*]( 1 ereptura BCFM*PQbo, erepta M1 coen*o (i ras.) P ablutura] ablatura OlQSW, ablutura me mo 3 quidam F 4 pec**tore H, corde F 5 nibridio SW, nebrio M 6 epycurum SW, epicarum . V et in mg. palmam accepturum in corde meo fuisse F crediru disse F 7 et tractus] tractatus C, aJ fructus G in mg. 8 epycu W, epicureus V, epcurus F 10 quur GHP cur-quaereremus add. M* in mg. aut] ut V 12 honestates V1 13 gratis] gratissimam G uidea F, uidit BPQb 14 ex qua] & qa F 15 maneret BMl ista] tanta H foeda] faeda S, f. manaret PQ, f. maneret B 17 sensum quem] sententiam quam H habebat V quantalibet] in q. BCFHMO PQ edd. afluentia COSV 18 uoluptatum om. V 19 diligi**** (ntis ras.) F sensiebam S 20 meae SW: om. BCFGHMOPQV edd. 21 in tergum] integrum FMV1, in terga O1, in te W1 22 latere G uentre W solus] losus F )
140
requies. et ecce ades et liberas a miserabilibus erroribus et constitues nos in uia tua et consolaris et dicis: "currite, ego feram et ego perducam et ibi ego feram."

LIBER SEPTIMVS.

Iam mortua erat adulescentia mea mala et nefanda, et ibam in iuuentutem, quanto aetate maior, tanto uanitate turpior, qui cogitare aliquid substantiae nisi tale non poteram, quale per hos oculos uideri solet. non te\'cogitabam, deus, in figura corporis humani, ex quo audire aliquid de sapientia coepi; semper hoc fugi et gaudebam me hoc reperire in fide spiritalis matris nostrae, catholicae tuae; sed quid te aliud cogitarem non occurrebat. et conabar cogitare te homo, et talis homo, summum et solum et uerum deum, et te incorruptibilem et inuiolabilem et inconmutabilem totis medullis credebam, quia nesciens, unde et quomodo, plane tamen uidebam et certus eram id, quod corrumpi potest, deterius esse quam id quod non potest, et quod uiolari non potest, incunctanter praeponebam uiolabili, et quod nullam patitur [*](2] cf. Ps. 85,11. ) [*]( 2 constituis OFGHMOViWedd. e*go (r ras.) M 3 fducam F alt. feram] f. amen GM Explc. lib. sextus. incp. lift septimus confessionū S, Explicit liber sextus incipit liber septimus BCHOV, Explicit liber sextus confessionu. incipit liber septimus W, Explicit liber sextus. incipit liber septimus sci augustini epi conf M, Confessionu liber sextus explicit. Incipit confessionum sfci aug lifc VII G, Explicit liber sextus. incipit YII Q, Incipit liber YII P, YII L F a m. post. 5 iam] i. enim H fuit H 7 tale* (m ras.) H 8 quales GM, 1 quare P os FIHWl uidere M non] n. tamen b 9 figuram V aliquid de s. audire V sapientia] s. tua F, sapiantia M 10 coepi semper] coepissem per MSV, c. sed semper G repperisse BCHMOP QW edd., repperesse F, repe*le*** V, recepisse G 11 matris n. spiritalis F 12 hoccurrebat F te om. V et talis homo om. F 14 intnr conmutabilem et inuiolabilem C 18 patiar V permutationem BPQ )

141
mutationem, melius esse quam id quod mutari potest. clamabat uiolenter cor meam aduersus omnia phantasmata mea et hoc uno ictu conabar abigere circumuolantem turbam inmunditiae ab acie mentis meae: et nix dimota in ictu oculi ecce conglobata rursus aderat et inruebat in aspectum meam et obnubilabat eum, ut quamuis non forma humani corporis, corpoream tamen aliquid cogitare cogerer per spatia locorum siue infusum mundo siue etiam extra mundum per infinita diffusum, etiam ipsum incorruptibile et inuiolabile et inconmutabile, quod corruptibili et uiolabili et conmutabili praeponebam, quoniam quidquid priuabam spatiis talibus, nihil mihi esse uidebatur, sed prorsus nihil, ne inane quidem, tamquam si corpus auferatur loco et maneat locus omni corpore uacuatus et terreno et humido et aerio et caelesti, sed tamen sit locus inanis tamquam spatiosum nihil.

Ego itaque incrassatus corde nec mihimet ipsi uel ipse conspicuus, quidquid non per aliquanta spatia tenderetur uel diffunderetur uel conglobaretur uel tumeret uel tale aliquid caperet aut capere posset, nihil prorsus esse arbitrabar. per quales enim formas ire solent oculi mei, per tales imagines ibat cor meum, nec uidebam hanc eandem intentionem, quaillas ipsas imagines formabam, non esse tale aliquid: quae tamen ipsas non formaret, nisi esset magnum aliquid.. ita etiam te, uita uitae meae, grandem per infinita spatia undique cogitabam penetrare totam mundi molem et extra eam [*]( 4] cf. I Cor. 15, 52. 16] cf. Matth. 13,15. ) [*]( 1 id om. F 3 *ictu (h ras.) P 4 demota M in] ab V ecce] 11 & ecce F 5 meom V 6 ut] et V formam G 8 mundum PQ extra*** V 9 incorruptibili et inuiolabili F* inconmutabili-uiolabili et om. F inconmutabile et inuiolabile C incontaminabile V * 12 sed . (* add. m. 2) M 13 uacuus B 14 aereo M* edd., herio H inannis F 16 ingrassatus OV1 ipse] ipsi FPl 17 teneretur B ut uel diffunderetur om. S 20 solent (bit m. 2) M 21 qua] quia W 22 imagines] i. ibat cor m. nec uidebam h. eandem intentionS W formgbam M, formabat W 23 esse W 24 grande F )

142
quaquauersum per inmensa sine termino, ut haberet te terra, haberet caelum, haberent omnia et illa finirentur in te, tu autem nusquam. sicut autem luci solis non obsisteret aeris corpus, aeris huius, qui supra terram est, quominus per eum traiceretur penetrans eum non dirrumpendo aut concidendo, sed implendo eum totum, sic tibi putabam non solum caeli et aeris et maris, sed etiam terrae corpus peruium et ex omnibus maximis minimisque partibus penetrabile ad capiendam praesentiam tuam, occulta inspiratione intrinsecus et extrinsecus administrante omnia, quae creasti. ita suspicabar, quia cogitare aliud non poteram; nam falsum erat. illo enim modo maior pars terrae maiorem tui partem haberet et minorem minor, atque ita te plena essent omnia, ut amplius tui caperet elephanti corpus quam passeris, quo esset isto grandius grandioremque occuparet locum, atque ita frustatim partibus mundi magnis magnas, breuibus breues partes tuas praesentes faceres. non est autem ita. sed nondum inluminaueras tenebras meas.

Sat erat mihi, domine, aduersus illos deceptos deceptores et loquaces mutos, quoniam non ex eis sonabat uerbum tuum, sat erat ergo illud quod iam diu ab usque Carthagine a Nebridio proponi solebat et omnes, qui audiebamus, concussi [*]( 17] cf. Ps. 17, 29. ) [*]( 1 qu*aqua*uersum H terram (om. te) VW 2 caelum] et c. F homnia F 3 nusquam (s ex m corr.) H lucis V solis] oculis V aeris corpus] aeris corpos P, corpus (om. aeris) CGH edd., oculis corporis F 5 trahiceretur HIP1 disrumpendo BGMOIPQW, dirumpendo 77O2, disrumpendum F 7 et maris om. S 8 minimisq. minimisq. M penetrabilg M capiendum V 9 tuam om. F 10 adomnium ministrantem FO, amministrationem M omnia M; corr. m. 2 11 aliquid BPQ nam] nec F 12 maior-terrae om. F tui ex tibi corr. P1 6 minor minorem M 13 plana M ut] aut HW 14 elefanti BCHQ, elifanti P, elefantis FW iste V grandoremque P 15 frustratim FOIV 16 magni H magnas om. M 17 es BCGHMPQVWedd. nondum] nu M1, dū M" ex corr. 18 sat-tuum om. M deceptus F1 VI illos deceptos et deceptores BGPQ, illos deceptores H, deceptos i. et deceptores bm 19 et om. W mutos ex motus corr. V1 sanabat FW 20 diu ab usque] duabusque P, duobus usque V karthagine BQV1, kartagine M, carthaginem F nybridio S 21 audieramus BCFGHM OPQVWedd.. )

143
sumus: quid erat tibi factura nescio qua gens tenebrarum, quam ex aduersa mole solent proponere, si tu cum ea pugnare noluisses? si enim responderetur aliquid fuisse nocituram, uiolabilis tu et corruptibilis fores. si autem nihil ea nocere potuisse diceretur, nulla afferretur causa pugnandi et ita pugnandi, ut quaedam portio tua et membrum tuum uel proles de ipsa substantia tua misceretur aduersis potestatibus et non a te creatis naturis atque in tantum ab eis corrumperetur et conmutaretur in deterius, ut a beatitudine in miseriam uerteretur et egeret auxilio, quo erui purgarique posset, et hanc esse animam, cui tuus sermo seruienti liber et contaminatae purus et corruptae integer subueniret, sed et ipse corruptibilis, quia ex una eademque substantia. itaque si te, quidquid es, id est substantiam tuam, qua es, incorruptibilem dicerent, falsa esse illa omnia et exsecrabilia; si autem corruptibilem, id ipsum iam falsum et prima uoce abominandum. sat erat ergo istuc aduersus eos omni modo euomendos a pressura pectoris, quia non habebant, qua exirent sine horribili sacrilegio cordis et linguae sentiendo de te ista et loquendo.

Sed et ego adhuc, quamuis incontaminabilem et inconuertibilem et nulla ex parte mutabilem dicerem firmeque sentirem dominum nostrum, deum uerum, qui fecisti non solum animas nostras sed etiam corpora, nec tantum nostras animas et corpora, sed omnes et omnia, non tenebam explicitam et [*]( 1 tibi] ibi W qua] quae BCGHIMQViWedd. 2 opponere BCF n d GHMOPQVWedd. 3 uoluisses. (a add. m. 2) Q, uoluisses b nocitura CG 4 nocere eam F 5 diceretur (i ex o corr.) V afferetur HI V, affer**retur 0 6 tui (i a m. 2) M et om. C prolis F 7 misereretur W 8 ad te F ab eis in tantum V, ab eis (om. in tantum) H 9 cummutaretur F, mutaretur V 10 et egeret S: et indigeret BCFGHMOPQVedd., indieret (om. et) W possit F han F 11 seruenti W 13 es] est V 14 id est om. V, id M qua es] quasi B\'iPQ, quae si B1, quam H 15 essent W illa omnia esse V id] ad M 16 abhominandum HM* ergo erat Gbm 17 istud C\'FGH edd., stunc F 18 qua] quia F orribili FHV 20 intaminabilem F, incommutabilem OVW 21 matabilem P firmique W 22 dominum] dm HMOWb 23 sed—animas om. V animas nostras CGM edd. 24 sed] s. & F explicatam CGHMOW )

144
enodatam causam mali. quaecumque tamen esset, sic eam quaerendam uidebam, ut non per illam constringerem deum in-, conmutabilem mutabilem credere, ne ipse fierem quod quaere-\' bam. itaque securus eam quaerebam et certus non esse uerum quod illi dicerent, quos toto animo fugiebam, quia uidebam quaerendo, unde malum, repletos malitia, qua opinarentur tuam potius substantiam male pati quam suam male facere.