Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Numquid propter usus suos, quia dixit: usibus meis misistis, numquid propterea gaudet? non propterea. et hoc unde scimus? quoniam ipse sequitur dicens: non quia quaero datum, sed requiro fructum. didici a te, deus meus, inter datum et fructum discernere. datum est res ipsa, quam dat, qui inpertitur haec necessaria, ueluti est nummus, cibus, potus, uestimentum, tectum, adiutorium. fructus autem bona et recta uoluntas datoris est. non enim ait magister bonus: qui susceperit prophetam tantum, sed addidit: in nomine prophetae; neque ait tantum: qui susceperit iustum, sed addidit: in nomine iusti; ita quippe ille mercedem prophetae, iste mercedem iusti accipiet. nec solum ait: qui calicem aquae frigidae potum dederit uni ex minimis meis, sed addidit: tantum in nomine discipuli, et sic adiunxit: amen dico uobis, non perdet mercedem suam. datum est suscipere prophetam, suscipere iustum, porrigere calicem aquae frigidae discipulo; fructus autem in nomine prophetae, in nomine iusti, in nomine discipuli hoc facere. fructu pascitur Helias a uidua sciente, quod hominem dei pasceret et propter hoc pasceret; per cornum [*]( 6] Phil. 4, 17. 12] Matth. 10, 41 sq. 22] cf. III Regn. 17, 6 sqq. ) [*]( 1 pr. et om. MlV semel add. M\' s. I, mel (se a m. 2) V 2 re*disse* H gaude W reppullulasse 0 3 reuirescente BCHMPQV edd., euirescente G, reuiriscente W 4 qui V meis misistis in ras. V 5 gaudet-propterea om. W 6 quia om. W 7 fructum] fructum abundantem BPQb didicit H 9 impertitu (ur ras.) M numus cybus a et W, cibus nummus V 10 uestimentum potus V bone (a et add. m. 2) W 11 a*it (g ras.) M 12 susceperint C (et 13) sed add. V s. l., se W b 14 iusti om. W <p*pete (h ras.) V 15 iste om. B _ iusti] isti V 16 uni* (s ras.) B 17 me**is (is ras.) B sed addidit tantum (transposuit et corr. m. 2) 0 18 iuncxit W 22 fructu] fructu V, hoc fructu B *ęlias (h ras.) H, helias (s add. m. 2) V sciente 0 23 ceruum (corr. m. 3) M )

380
autem dato pascebatur. nec interior Helias, sed pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate corrumpi.

Ideoque dicam, quod uerum est coram te, domine, cum homines idiotae atque infideles, quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt sacramenta initiorum et magnalia miraculorum, quae nomine piscium et coetorum significari credimus, suscipiunt corporaliter reficiendos aut in aliquo usu praesentis uitae adiuuandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit et quo pertineat ignorent, nec illi istos pascunt nec isti ab illis pascuntur, quia nec illi haec sancta et recta uoluntate operantur nec isti eorum datis, ubi fructum nondum uident, laetantur. inde quippe animus pascitur, unde laetatur. et ideo pisces et coeti non uescuntur escis, quas non germinat nisi iam terra ab amaritudine marinorum fluctuum distincta atque discreta.

Et uidisti, deus, omnia quae fecisti, et ecce bona ualde, quia et nos uidemus ea, et ecce omnia bona ualde. in singulis generibus operum tuorum, cum dixisses, ut fierent, et facta essent, illud atque illud uidisti quia bonum est. septiens numeraui scriptum esse te uidisse, quia bonum est quod fecisti; et hoc octauum est, quia uidisti omnia quae fecisti, et ecce non solum bona sed etiam ualde bona tamquam simul omnia. nam singula tantum bona erant, simul autem [*]( 16] Gen. 1, 31. ) [*](1 pr. pascebatur (tu in ras.) B sed S: sed exterior cet. et edd. 2 possit W 4 ideote P 5 lucrantis B1 6 ce.t**orum (er ras.) P, ceterum W, ceterorum MV credidimus BCHPQVWb 7 aut] atq; M1 8 praesentis uitae usu bm aiuuandos V . quare faciendum] qua re- Sciendum S 9 quod W pertineant BCOPQSV istos] hos W isti* V 10 uolumtate V 11 non (om. dum) W uendent P 12 inde -laetatur om. H un delectatur V 13 cete M pr. non add. M* s. l. quas 0, qui W germinant W 14 fluctu V 15 discreta] distincta M J6 et uidisti (et ui in ras.) B deus om. W 17 uidimus BHPQbm, uideamus C alt. et om. V omnia om. M bona ualde 0 ualde] ualde de G 18 dixisset M, dixistis W ut fierent om. V 19 septie*s (n ras.) V 20 numeraui (ui ex bis corr.) V scribtum CS te] et V quod in ras. H 21 hoc] oc C quia] quod (d add. m. 3) 0 22 bona ualde BMPQ )

381
omnia et bona et ualde. hoc dicunt etiam quaeque pulchra corpora, quia longe multo pulchrius est corpus, quod ex membris pulchris omnibus constat, quam ipsa membra singula, quorum ordinatissimo conuentu conpletur uniuersum, quamuis et illa etiam singillatim pulchra sint.

Et attendi, ut inuenirem, utrum septiehs uel octiens uideris, quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt, et in tua uisione non inueni tempora, per quae intellegerem, quod totiens uideris quae fecisti, et dixi: o domine, nonne ista scriptura tua uera est, quoniam tu uerax et ueritas edidisti eam? cur ergo tu mihi dicis non esse in tua uisione tempora, et ita scriptura tua mihi dicit per singulos dies ea quae fecisti te uidisse, quia bona sunt, et cum ea numerarem, inueni quotiens? ad haec tu dicis mihi, quoniam tu es deus meus et dicis uoce forti in aure interiore seruo tuo perrumpens meam surditatem et clamans: "O homo, nempe quod scriptura mea dicit, ego dico. et tamen illa temporaliter dicit, uerbo autem meo tempus non accedit, quia aequali mecum aeternitate consistit. sic ea, quae uos per spiritum meum uidetis, ego uideo, sicut ea, quae uos per spiritum meum dicitis, ego dico. atque ita cum uos temporaliter ea uideatis, non ego temporaliter uideo, quemadmodum, cum uos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico." [*]( 10] cf. Io. 3, 33 et 14, 6. ) [*]( 1 alt. et om. V hoc] hoc modo b dicuntur BPQb pulcra V 2 multa S 3 pulcria V ipsa V 4 odinatissimo V 5 singulatim ex singillatim corr. S1 pulcra CV sunt M 6 et attendi-placuerunt v \'om. V et P inuenire W septies u. octies BCGHM03PQVW 9 toties BHPQ fecisti et (isti e e corr.) S, fecisti add. B3 in ras. 10 dedisti C 11 e*go (r ras.) P 12 ita S: ista CGHMOVWmo, ecce BPQb scribtura CS eam GM 14 quoties CHPQW 15 dices P1 uoci 0 aurem BOPQWb interiorem BOPQWb, interiori C 18 meo] meo aeterno BPQb accidit BGHOPQV edd., t accidi (t add. m. 2) W 19 uidetis-meum om. S 20 uideo-ego om. B 21 dico om. W uideatis-uideo om. W uideatis dicitis (corr. tn. 2) P 22 uideo-temporaliter om. P uos cum V ea dicatis-dico om. H 23 dico] uideo ea dico BWb, ea dico (uideo add. m. 2) P )

382

Et andiui, domine deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua ueritate et intellexi, quoniam sunt quidam, quibus displicent opera tua, et multa eorum dicunt te fecisse necessitate conpulsum, sicut fabricas caelorum et conpositiones siderum, et hoc non de tuo, sed iam fuisse alibi creata et aliunde, quae tu contraheres et conpaginares atque contexeres, cum de hostibus uictis mundana moenia molireris, ut ea constructione deuincti aduersus te iterum rebellare non possent; alia uero nec fecisse te nec omnino conpegisse, sicut omnes carnes et minutissima quaeque animantia et quidquid radicibus terram tenet, sed hostilem mentem naturamque aliam non abs te conditam tibique contrariam in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare. insani dicunt haec, quoniam non per spiritum tuum uident opera tua nec te cognoscunt in eis.

Qui autem per spiritum tuum uident ea, tu uides in eis. ergo cum uident, quia bona sunt, tu uides, quia bona sunt, et quaecumque propter te placent, tu in eis places, et quae per spiritum tuum placent nobis, tibi placent in nobis. quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? sic et quae dei sunt nemo scit nisi spiritus dei. nos autem, inquit, non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum, qui ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis. et admoneor, ut dicam: certe nemo scit quae dei, nisi [*]( 20] I Cor. 2, 11 sq. ) [*]( 1 elixi (n add. m. 2) V, linxi CM stellam V1 2 intellegi M quibus (a add. m. 2) W 3 tua] tua bona BPQb 5 syderum B haec C edd. alibi] alicui V creata V 6 contraheres (e alt. ex i eorr.) P compaginaris atq. contexeris W 7 ostibus V munda V moenia mundana C constrictione V 8 deuicti BCGHMOVWbm aduersC V reuelare V possunt W 9 conpegisse] te conpegisse H, pi conpegisse (pi m. 3) M 11 non] nec BPQb 12 contraria GW uident 8 13 insani (a ex u corr.) V 16 uident ea (uident add. m. 2) W 17 ei (s mi 1) W 18 places] complaces b 19 tibi-nobis om. V 21 qui] quae V quae] qui M 25 et ammoneor (et amm in litura) M dei S: dei sunt cet. et edd. )

383
spiritus dei. quomodo ergo scimus et nos, quae a deo donata sunt nobis? respondetur mihi, quoniam quae per eius spiritum scimus etiam sic nemo scit nisi spiritus dei. sicut enim recte dictum est: non enim uos estis, qui loquimini, eis, qui in dei spiritu loquerentur, sic recte dicitur: "non uos estis, qui scitis" eis, qui in dei spiritu sciunt. nihilo minus igitur recte dicitur: "non uos estis, qui uidetis" eis, qui in spiritu dei uident: ita quidquid in spiritu dei uident quia bonum est, non ipsi, sed deus uidet, quia. bonum est. aliud ergo est, ut putet quisque malum esse quod bonum est, quales supra dicti sunt; aliud, ut quod bonum est uideat homo, quia bonum est, sicut multis tua creatura placet, quia bona est, quibus tamen non tu places in ea; unde frui magis ipsa quam te uolunt: aliud autem, ut, cum aliquid uidet homo quia bonum est, deus in illo uideat, quia bonum est, ut scilicet ille ametur in eo quod fecit, qui non amaretur nisi per spiritum, quem dedit, quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, per quem uidemus, quia bonum est, quidquid aliquo modo est: ab illo enim est, qui non aliquo modo est, sed est, est.

Gratias tibi, domine! uidemus caelum et terram, siue corporalem partem superiorem atque inferiorem siue spiritalem corporalemque creaturam, atque in ornatu harum partium, quibus constat uel uniuersa mundi moles uel uniuersa omnino creatura, uidemus lucem factam diuisamque a [*]( 4] Matth. 10, 20. 17] Rom. 5, 5. 21] cf. Ex. 3, 14.. ) [*]( 2 responditur W quoniam add. W s. l. 3 sic] si S 4 aestis M 5 *eis (m ras.) V spiritu dei Gbm erecte W 6 dei om. W 7 nihil hominus HIW 8 alt. uidet W 9 bonus C 10 post. est add. G* s.l. 11 quales-bonum est om. W ut om. S 12 multa M tua creatura hoc tua S 14 frui] erui S ut om. V 16 quod] qui** M 17 spiritum] spiritum sanctum Cm 20 alt. est om. W ab illo-modo est om. S enim] enim modo V, enim enim W 21 sed] sed quod BCHMPQ edd. 22 uidemus] qui uidemus W, uidemus agi (agi add. m. 2 in mg.) M uidemus-terram siue om. H 23 interiorem M 24 ordinatu BP haurum W )

384
tenebris. uidemus firmamentum caeli, siue inter spiritales aquas superiores et corporales inferiores, primarium corpus mundi, siue hoc spatium aeris, quia et hoc uocatur caelum, per quod uagantur uolatilia caeli inter aquas, quae uaporaliter eis superferuntur et serenis etiam noctibus rorant, et has, quae in terris graues fluitant. uidemus congregatarum aquarum speciem per campos maris et aridam terram uel nudatam uel formatam, ut esset uisibilis et conposita herbarumque atque arborum mater. uidemus luminaria fulgere desuper, solem sufficere diei, lunam et stellas consolari noctem atque his omnibus notari et significari tempora. uidemus umidam usquequaque naturam piscibus et beluis et alitibus fecundatam, quod aeris corpulentia, quae uolatus auium portat, aquarum exhalatione concrescit. uidemus terrenis animalibus faciem terrae decorari hominemque ad imaginem et similitudinem tuam cunctis inrationabilibus animantibus ipsa tua imagine ac similitudine, hoc est rationis et intellegentiae uirtute, praeponi, et quemadmodum in eius anima aliud est, quod consulendo dominatur, aliud, quod subditur ut obtemperet, sic uiro factam esse etiam corporaliter feminam, quae haberet quidem in mente rationabilis intellegentiae parem naturam, sexu tamen corporis ita masculino sexui subiceretur, quemadmodum subicitur [*]( 1] cf. Retractt. II, 6, 2. ) [*]( primarium 2 primarum G, primarum (corr. m. 3) M 3 siue] super BPQb uocatur om. V 4 eis superferuntur] ei superferuntur BCGMOPQWb, B ei superferuntur (s add. m. 2) H, superferuntur ei V 5 rorat GV X ~ terris (st add. m. 3) M 8 herbarumque] herbarum quoque Ho • 9 mater] materiem BCGHMPQ edd. 10 diei] dici W consulari W 11 humidam BCHMV 12 fecundatam (f ex s corr. m. rec.) V quod] queTT 13 uolatas S, uolutus W exalatione BPVW, exahatione (t ras.) H, II exaltatione C 14 animautibus V 15 simitudinem V inrationabilibus (inratio m. 2 in ras.) B 17 pro et om. H uirtutB V 18 anima V minatur W 19 obtemperes V uero MW factum H esse om. C 20 rationalis BCGHMOPQVW edd. 21 puram C 22 masculo sexui M, masculini nos exui W )
385
appetitus actionis ad concipiendam de ratione mentis recte agendi sollertiam. uidemus haec et singula bona et omnia bona ualde.

Laudant te opera tua, ut amemus te, et amamus te, ut laudent te opera tua. habent initium et finem ex tempore, ortum et occasum, profectum et defectum, speciem et priuationem. habent ergo consequentia mane et uespera partim latenter partim euidenter. de nihilo enim a te, non de te facta sunt, non de aliqua non tua uel quae antea fuerit, sed de concreata, id est simul a te creata materia, quia eius informitatem sine ulla temporis interpositione formasti. nam cum aliud sit caeli et terrae materies, aliud caeli et terrae species, materiem quidem de omnino nihilo, mundi autem speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti, ut materiam forma nulla morae intercapedine sequeretur.

Inspeximus etiam, propter quorum figurationem ista uel tali ordine fieri uel tali ordine scribi uoluisti, et uidimus, quia bona sunt singula et omnia bona ualde, in uerbo tuo, in unico tuo caelum et terram, caput et corpus ecclesiae, in praedestinatione ante omnia tempora sine mane et uespera. ubi autem coepisti praedestinata temporaliter exequi, ut occulta manifestares et inconposita nostra conponeres — quoniam super nos erant peccata nostra et in profundum tenebrosum abieramus abs te, et spiritus tuus bonus superferebatur ad subueniendum nobis in tempore opportuno – et [*]( 24] cf. Prou. 17, 15.. ) [*]( 1 de om. GMV 2 pr. et om. BP 3 laudent BCMPQedd. pr. te owt. CMW alt. amemus BCHMPQWedd. 4 pr. te om. W habent] quae habent BCHPQ edd., quae *abellt (h ras.) M 5 defectum] affectum V 6 uespera SVJV: uesperam BGHOPQ edd., uesperum CM partim] parum S 8 de] de te BPQb tua] tu S, de tua BPQb 9 concreta BGPQV creatam C, create MS materiae C 11 sit om. W alt. aliud-species om. M 12 materiam C, materia est H nihilo] n nihilo M specie S 13 materie H 14 morae om. V 16 ista VW pr. ordine] ordinatione H alt. ordine] ordini W, ordinatione H scribere M 17 bonu W 19 praedistinatione BP et om. W uespere O BP 20 cepisti P praedistinata MPV 21 manifestaris W componeris W 22 erunt P 23 aberamus M, ubi eramus S, abiera W superferebatur] super te ferebatur G 24 oportuno BCGHMPQVW ) [*]( XXXIII. Aur. Augustini conff. (Aug. 1, 1). ) [*]( 26 )

386
iustificasti inpios et distinxisti eos ab iniquis et solidasti auctoritatem libri tui inter superiores, qui tibi dociles essent, et inferiores, qui eis subderentur, et congregasti societatem infidelium in unam conspirationem, ut apparerent studia fidelium, ut tibi opera misericordiae parerent, distribuentes etiam pauperibus terrenas facultates ad adquirenda caelestia. et inde accendisti quaedam luminaria in firmamento, uerbum uitae habentes sanctos tuos et spiritalibus donis praelata sublimi auctoritate fulgentes; et inde ad imbuendas infideles gentes sacramenta et miracula uisibilia uocesque uerborum secundum firmamentum libri tui, quibus etiam fideles benedicerentur, ex materia corporali produxisti; et deinde fidelium animam uiuam per affectus ordinatos continentiae uigore formasti atque inde tibi soli mentem subditam et nullius auctoritatis humanae ad imitandum indigentem renouasti ad imaginem et similitudinem tuam praestantique intellectui rationabilem actionem tamquam uiro feminam subdidisti omnibusque tuis ministeriis ad per- Sciendos fideles in hac uita necessariis ab eisdem fidelibus ad usus temporales fructuosa in futurum opera praeberi uoluisti. haec omnia uidemus et bona sunt ualde, quoniam tu ea uides in nobis, qui spiritum, quo ea uideremus et in eis te amaremus, dedisti nobis.

Domine deus, pacem da nobis — omnia enim praestitisti nobis — pacem quietis, pacem sabbati, pacem sine uespera. omnis quippe iste ordo pulcherrimus rerum ualde bonarum modis suis peractis transiturus est: et mane quippe in eis factum est et uespera. [*]( 1 distincxisti 0 W 2 docibiles BPQ Wb m esse C 3 ei GMOW subderetur V. 4 una conspiratione CM 5 ut fJlSS.: et mo opera om. M, operam W 6 aquierenda V 7 luminariam W 8 habens V sublimia V 12 deinfidelium r(i alt. in ras.) H, de7H\'fidelium (\'- add. af\' m. 2) 0 13 affectos VIW\\ fectus M firmasti V 14 solam V ni s 16 agnitionem H 17 omnibus (om. que) V mysteriis CHM, misterii W 19 fructuosa (a ex u corr.) M praeberi (eri ex ari corr.) G 21 spiritum] per spiritum BPQ 22 eis tej ea iste G 23 deus*** H pacem] pacem tuam V 24 tert. pacem mss.: sabbati mo 25 ordo iste V 26 bonorum W peractus V 27 factus PQ et om. V )

387

Dies autem septimus sine uespera est nec habet occasum, quia sanctificasti eum ad permansionem sempiternam, ut id, quod tu post opera tua bona ualde, quamuis ea quietus feceris, requieuisti septimo die, hoc praeloquatur nobis uox libri tui, quod et nos post opera nostra ideo bona ualde, quia tu nobis ea donasti, sabbato uitae aeternae requiescamus in te.

Etiam tunc enim sic requiesces in nobis, quemadmodum nunc operaris in nobis, et ita erit illa requies tua per nos, quemadmodum sunt ista opera tua per nos. tu autem, domine, semper operaris et semper requiescis nec uides ad tempus nec moueris ad tempus nec quiescis ad tempus, et tamen facis et uisiones temporales et ipsa tempora et quietem ex tempore.

Nos itaque ista quae fecisti uidemus, quia sunt, tu autem quia uides ea, sunt. et nos foris uidimus, quia sunt, et intus, quia bona sunt: tu autem ibi uidisti facta, ubi uidisti facienda. et nos alio tempore moti sumus ad bene faciendum, posteaquam concepit de spiritu tuo cor nostrum; priore autem tempore ad male faciendum mouebamur deserentes te: tu uero, deus une bone, numquam cessasti bene facere. et sunt quaedam bona opera nostra ex munere quidem tuo, sed non sempiterna: post illa nos requieturos in tua grandi sanctificatione speramus. tu autem bonum nullo indigens bono semper quietus es, quoniam tua quies tu ipse es. et hoc intellegere quis hominum dabit homini? quis angelus angelo? [*](1 habet om. H 2 sempiternum C, sempiternam** H 4 quieuisti V 6 ea nobis V 8 etiam cum praecedentibus coniungunt BP requiescis BPQW 10 quemadmodum-nos om. M 12 post pr. tempus add. BPQb: n nec operaris ad tempus *oueris C requiescis V 13 pr. et om. BPQ uisionis temporalis W 15 nos itaquej Мóq; V sunt] bona sunt V 16 uidemus BCGHMOPQVW edd. 17 quia **** (• • di ras.) 0 18 commoti BPQ 20 priori M 21 unus V, unde M bona (corr. m. 3) M numquam] tamquam W cesasti C 22 bona om. C ex] et W, de BPQ 23 sempiterno C 24 bonum] bonus M, bono BPQ indigens (s ex r? corr.) 0 25 intelligere (i alt. et re \'In. 2 in ras.) 0 26 dat V ) [*](26* )

388
quis angelus homini? a te petatur, in te quaeratur, ad te pulsetur: sic, sic accipitur, sic inuenietur, sic aperietur. [*]( 1] cf. Matth. 7, 8). [*]( ) [*](e e 1 quaeratur] requiratur V, te atur G 2 pulsatur C accipietur BCGHMOPQWedd., accipiatur V aperietur] aperietur amen. CGOVW edd. EXPLIC. CONFESSIONVM Sè1 A VGVSTINI LIBK XIll . LEGE FELIX IN XPO AMEN S, AMEN XPO OPITULANTE LIBER XIII CONFESSIONYM AVRELII AVGVSTINI EXPLICIT G, EXPLIC LIB CONFES • AVREL AVGVSTINI EPI ECCLESIAE CATHOLICAE LIBRI NVMERO XIII C, AVRELI AVG EPI ECCLESIAE CATHOLICAE LIB CONFESSIONIS XIII GLORIA TRINITATI INSEPARABILI QVIA CONTVLIMVS M, EXPLICIT LIBER CONFESSIONV FELICITER. COMMEMORATIO §C1 AVGVSTINI ID EST DEPOSITIO EIVS QVA DIE CORPVS EIVS TERRAE REDDITVM E V Kl SEPTB 0, EXPLI- CITI LIBRI CONFESSIONV TREDECIM . CONTVLI . H, EXPLICIT LIBER TERTIVS DECIMVS SCl AVGVSTINI EPISCOPI CONFES- SIONVM DO GRATIAS AМEN. B, EXPLICIT LIBER TERTTVS DE- CIMVS CONFES. AVRELII AVGVSTINI EPI Q; deest subscrxptio PV)