Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

In hoc principio fecisti, deus, caelum et terram in uerbo tuo, in filio tuo, in uirtute tua, in sapientia tua, in ueritate tua miro modo dicens et miro modo faciens. quis conprehendet? quis enarrabit? quid est illud, quod interlucet mihi et percutit cor meum sine laesione? et inhorresco et inardesco: inhorresco, in quantum dissimilis ei sum, inardesco, in quantum similis ei sum. sapientia, sapientia ipsa est, quae interlucet mihi, discindens nubilum meum, quod me rursus cooperit deficientem ab ea caligine atque aggere poenarum mearum, quoniam sic infirmatus est in egestate uigor meus,\' ut non sufferam bonum meum, donec tu, domine, qui propitius factus es omnibus iniquitatibus meis, etiam sanes omnes languores meos, quia et redimes de corruptione uitam meam et coronabis me in miseratione et misericordia et satiabis in bonis desiderium meum, quoniam renouabitur iuuentus mea sicut aquilae. spe enim salui facti sumus et promissa tua per patientiam expectamus. audiat te intus sermocinantem qui potest; ego fidenter ex oraculo tuo clamabo: quam magnificata sunt opera tua, domine, omnia in [*]( 14] Ps. 30, 11. 15] Ps. 102, 3-5. 20] Rom. 8, 24 sq. 23] Ps. 103, 24. ) [*]( n 1 quo] quod F 2 pr. rediremus CXF alt. redimus C 3 ut autem cognos(camus) add. Pa in ras. 5 fecisti deus scripsi: fecit deus SV, dens fecisti cet. edd. 6 in filio tuo om. W uirtute] ueritate M 7 dicis W miri P conprehendit W 8 enarrauit SW quod] miro modo docens et miro modo faciens (om. quod) F interlicet F 9 percutet C1 10 pr. in om. PQ ei dissimilis V inardesco-sum om. MIQIVW alt. in om. PQ* 11 ei similis F alt. sapientia om. BOIPQb ipsa om. H 12 discendens 01W, descendens MIVI, rescindens F nubil*um (i ras.) P rursum FM quooperit W 13 agere FP ru mea (rn add. M. post.) G 14 egestate] paupertate CFGM suffece- ram Ml 15 es* (t ras.) M 16 sanas CIF 18 misericordia M in bonis om. W 20 enim] autem M 21 int*us H 22 tuo om. F )

289
sapientia fecisti! et illa principium, et in eo principio fecisti caelum et terram.

Nonne ecce pleni sunt uetustatis suae qui nobis dicunt: quid faciebat deus, antequam faceret caelum et terram? si enim uacabat, inquiunt, et non operabatur aliquid, cur non sic semper et deinceps, quemadmodum retro semper cessauit ab opere? si enim ullus motus in deo nouus extitit et uoluntas noua, ut creaturam conderet, quam numquam ante condiderat, quomodo iam uera aeternitas, ubi oritur uoluntas, quae non erat? neque enim uoluntas dei creatura est, sed ante creaturam, quia non crearetur aliquid, nisi creatoris uoluntas praecederet. ad ipsam ergo dei substantiam pertinet uoluntas eius. quod si exortum est aliquid in dei substantia, quod prius non erat, non ueraciter dicitur aeterna illa substantia; si autem dei uoluntas sempiterna erat, ut esset creatura, cur non sempiterna et creatura?

Qui haec dicunt, nondum te intellegunt, o sapientia dei, lux mentium, nondum intellegunt, quomodo fiant, quae per te atque in te fiunt, et conantur aeterna sapere, sed adhuc in praeteritis et futuris rerum motibus cor eorum uolitat et adhuc uanum est. quis tenebit illud et figet illud, ut paululum stet et paululum rapiat splendorem semper stantis aeternitatis et conparet cum temporibus numquam stantibus et uideat esse inconparabilem et uideat longum tempus nisi ex multis praetereuntibus motibus, qui simul extendi non possunt, longum \'non fieri; non autem praeterire quicquam in aeterno, sed totum esse praesens; nullum uero tempus totum esse praesens: et [*]( 3 Ilonne-p. 291,2 essent om. F 4 si] sic M, sci W 5 pr. non om. M sic om. C 6 cessabit W 7 extitit nouus M, nouus exsidi stit C 8 conderat (di add. m. 2) M 9 uere V 11 creatur V uoluntas creatoris V 13 substantia G 15 uoluntas (dei om.) M, uoluntas dei edd. 16 et om. BCMPQb 18 intellegunt] te intellegunt V 20 in praeteritis] imperitis M 21 adfiget BPQ, fingit M, fi*git (n ras.) G, fugit W, fuget V alt. illud] illum V paulolum BMl 24 incomparabile V 25 qui] qui et W, quae CO 27 nullum-praesens om. W esse totum V praesens et] et praesens S ) [*]( XXXIII. Anr. Augustini conff. (Ang, 1,1). ) [*]( 19 )

290
uideat omne praeteritum propelli ex futuro et omne futurum ex praeterito consequi et omne praeteritum ac futurum ab eo, quod semper est praesens, creari et excurrere? quis tenebit cor hominis, ut stet et uideat, quomodo stans dictet futura et praeterita tempora nec futura nec praeterita aeternitas? numquid manus mea ualet hoc aut manus oris mei per loquellas agit tam grandem rem?

Ecce respondeo dicenti: "quid faciebat deus, antequam faceret caelum et terram?" respondeo non illud, quod quidam respondisse perhibetur ioculariter eludens quaestionis uiolentiam: "alta", inquit, "scrutantibus gehennas parabat". aliud est uidere, aliud ridere. haec non respondeo. libentius enim responderim: „nescio, quod nescio" quam illud, unde irridetur qui alta interrogauit et laudatur qui falsa respondit. sed dico deus noster, omnis creaturae creatorem et, si caeli et terrae 15 nomine omnis creatura intellegitur, audenter dico: antequam faceret deus caelum et terram, non faciebat aliquid. si enim faciebat, quid nisi creaturam faciebat? et utinam sic sciam, quidquid utiliter scire cupio, quemadmodum scio, quod nulla fiebat creatura, antequam fieret ulla creatura.

At si cuiusquam uolatilis sensus uagatur per imagines retro temporum et te, deum omnipotentem et omnicreantem et omnitenentem, caeli et terrae artificem, ab opere tanto, antequam id faceres, per innumerabilia saecula cessasse miratur, euigilet atque adtendat, quia falsa miratur. nam unde poterant innumerabilia saecula praeterire, quae ipse non feceras, [*]( . N 1 propelli] prope illi CPQXW, prope illi. (êё add. m. 2) Q ex] et W 2 ex] et W sequi V 3 creari (om. et) W, creatori et M 4 dictet] dic et W, dicit et G 6 mea] meas W minus P loquelas BCGHMP" QVW\' 7 agit tam] ait tam W, agitatam BPQ 10 peribetur W ludens V, l*udens (a ras.) H, elabens W uiolentia W 11 gehenna V, h geennas H 12 ridere] est ridere CHM1, uidere S libentib, S 13 irrideretur C 14 alta] *ita B (a ras.) 16 nomina S, ** nomine i (et ras.) W 17 si-quid om. S 19 q<t B 21 at (t in ras.) H, ad S, aut BPQVb uocatur W 22 omnia creantem et omnia tenentem GH 23 tan*o (t euanuit) S 25 euigil*t (e euanuit) S, et uigilet P quia] qui V, qua G admiratur (om. falsa) V )

291
cum sis omnium saeculorum auctor et conditor? aut quae tempora fuissent, quae abs te condita non essent? aut quomodo praeterirent, si numquam fuissent? cum ergo sis operator omnium temporum, si fuit aliquod tempus, antequam faceres caelum et terram, cur dicitur, quod ab opere cessabus? id ipsum enim tempus tu feceras, nec praeterire potuerunt tempora, antequam faceres tempora. si autem ante caelum et terram nullum erat tempus, cur quaeritur, quid tunc faciebas ? non enim erat tunc, ubi non erat tempus.

Nec tu tempore tempora praecedis: alioquin non omnia tempora praecederes. sed praecedis omnia praeterita celsitudine semper praesentis aeternitatis et superas omnia futura, quia illa futura sunt, et cum uenerint, praeterita erunt; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. anni tui nec eunt nec ueniunt: isti autem nostri eunt et ueniunt, ut omnes ueniant. anni tui omnes simul stant, quoniam stant, nec euntes a uenientibus excluduntur, quia non transeunt: isti autem nostri omnes erunt, cum omnes non erunt. anni tui dies unus, et dies tuus non cotidie, sed hodie, quia hodiernus tuus non cedit crastino; neque enim succedit hesterno. hodiernus tuus aeternitas: ideo coaeternum genuisti, cui dixisti: ego hodie genui te. omnia tempora tu fecisti et ante omnia tempora tu es, nec aliquo tempore non erat tempus. [*]( 13] Ps. 101, 28. 21] Ps. 2, 7 et Hebr. 5, 5. ) [*]( n 2 a te H 3 praeterissent BPQ b 4 fuit] fuit (if add. m. 2) H a 5 cessebus M id ipsum - 8 faciebus om. H 6 enim om. V faceres G 8 erat tempus om. M tunc] tempus tunc G 9 tempus om. G; tem- Q pus ***** (tempus ras.) V 10 te F praecedes Ml 11 omnia] omnia tempora BCFMPQb cessitudine F 13 illa] et illa BPQb et cum-erunt om. W 14 deficiunt HOVmo 15 autem] enim BCFG HMOPQVWbo eunt] et eunt BFPQ edd. ut om. CF, et G omnis F 16 ueniunt C anni tui] quoniam C quoniam stent Ml; del. m. 2 euntis F 17 a om. VW excludentur M 18 bis omnis F pr. erunt] eunt G non om. M 19 quia-coaeternum add. B\' in ras. 20 enim om. H; ei V aesterno CM1, aeterno H 21 coaeterno F ) [*]( 19* )

292

Nullo ergo tempore non feceras aliquid, quia ipsum tempus tu feceras. et nulla tempora tibi coaeterna sunt, quia tu permanes; at illa si permanerent, non essent tempora. quid est enim tempus? quis hoc facile breuiterque explicauerit? quis hoc ad uerbum de illo proferendum uel cogitatione conprehenderit? quid autem familiarius et notius in loquendo conmemoramus quam tempus? et intellegimus utique, cum id loquimur, intellegimus etiam, cum alio loquente id audimus. quid est ergo tempus? si nemo ex me quaerat, scio; si quaerenti explicare uelim, nescio: fidenter tamen dico scire me, quod, si nihil praeteriret, non esset praeteritum tempus, et si nihil adueniret, non esset futurum tempus, et si nihil esset, non esset praesens tempus. duo ergo illa tempora, praeteritum et futurum, quomodo sunt, quando et praeteritum iam non est et futurum nondum est? praesens autem si semper esset praesens nec in praeteritum transiret, non iam esset tempus, sed aeternitas. si ergo praesens, ut tempus sit, ideo fit, quia in praeteritum transit, quomodo et hoc esse dicimus, cui causa, ut sit, illa est, quia non erit, ut scilicet non uere dicamus tempus esse, nisi quia tendit non esse.

Et tamen dicimus longum tempus et breue tempus neque hoc nisi de praeterito aut futuro dicimus. praeteritum tempus longum uerbi gratia uocamus ante centum annos, futurum itidem longum post centum annos, breue autem praeteritum sic, ut puta dicamus ante decem dies, et breue futurum post decem dies. sed quo pacto longum est aut breue, quod non est? praeteritum enim iam non est et futurum nondum [*]( 2 fecisti V tibi tempora V 3 permanerent] semp manerent M esse V 4 enim est GMbm facile om. W breuiter V, breuiter a quo W 5 ad om. HV 6 quis (corr. m. post.) G 8 ergo est M n 9 quaerent S explicari F 11 adeeniret F 12 et si-tempus om. H 13 et futurum-praeteritum bis scripta exh: S 14 futurum (om. et) V u 16 praeteritem G iam non edd. tempus om. M 18 dicemus F 20 pr. esse] esse sed aeternitas F qui attendit V non esse] non eet F, in non esse b 22 de om. C aut] ac M 23 futurum-annos om. H 24 ididem V, item W yecentum C 25 sicut edd. puto CFOs dicimus BCFGHMPQ edd. et breue-dies om. S 27 numdum Pl )

293
est. non itaque dicamus: longum est, sed dicamus de praeterito: longum fuit, et de futuro: longum erit. domine meus, lux mea, nonne et hic ueritas tua deridebit hominem? quod enim longum fuit praeteritum tempus, cum iam esset praeteritum, longum fuit, an ante, cum adhuc praesens esset? tunc enim poterat esse longum, quando erat, quod esset longum: praeteritum uero iam non erat; unde nec longum esse poterat, quod omnino non erat. non ergo dicamus: longum fuit praeteritum tempus; neque enim inueniemus, quid fuerit longum, quando ex quo praeteritum est non est, sed dicamus: "longum . fuit illud praesens tempus", quia cum praesens esset, longum erat. nondum enim praeterierat, ut non esset, et ideo erat, quod longum esse posset; postea uero quam praeteriit, simul et longum esse destitit, quod esse destitit.

Videamus ergo, anima humana, utrum praesens tempus possit esse longum: datum enim tibi est sentire moras atque metiri. quid respondebis mihi? an centum anni praesentes longum tempus est? uide prius, utrum possint praesentes esse centum anni. si enim primus eorum annus agitur, ipse praesens est, nonaginta uero et nouem futuri sunt, et ideo nondum sunt: si autem secundus annus agitur, iam unus est praeteritus, alter praesens, ceteri futuri. atque ita mediorum quemlibet centenarii huius numeri annum praesentem posuerimus: ante illum praeteriti erunt, post illum futuri. quocirca centum anni praesentes esse non poterunt. uide saltem, utrum qui agitur unus ipse sit praesens. et eius enim si primus agitur mensis, futuri [*]( 2 alt. longum om. W domine] domine deus BMPQWb meus om. M 3 uiritas B tua om. V 5 an ante scripsi: ante S, an BC FGHMOPQVWedd. 9 inuenimus V 10 ex] et W praeteritum]. praeteritum tempus F 11 esset longum om. V 12 praeterierat] praeteritum erat PQ non] nondum BPQb 13 possit W quem W 14 quod-destitit om. F 15 o anima BGMPQedd. praesens] et praesens BPQWb 16 sentiri F metire F 17 quid] an F praesentis F 18 est om. F 19 agitur (a a m. 2) M, igitur F 21 agitatur W 22 ita] ita si PIQbnt medi**um (or ras.) C 23 posuerim F 24 praeteriti erunt] praeterierunt CGMV futura W 25 potuerunt FGM saltim BOIFpIV, salute Ml 26 si om. V agitur- p. 294, 1 primus om. M )

294
sunt ceteri, si secundus, iam et primus praeteriit et reliqui nondum sunt. ergo nec annus, qui agitur, totus est praesens, et si non totus est praesens, non annus est praesens. duodecim enim menses annus est, quorum quilibet unus mensis, qui agitur, ipse praesens est, ceteri aut praeteriti aut futuri. quamquam neque mensis, qui agitur, praesens est, sed unus dies: si primus, futuris ceteris, si nouissimus, praeteritis ceteris, si mediorum quilibet, inter praeteritos et futuros.

Ecce praesens tempus, quod solum inueniebamus longum appellandum, uix ad unius diei spatium contractum est. sed discutiamus etiam ipsum, quia nec unus dies totus est praesens. nocturnis enim et diurnis horis omnibus uiginti quattuor expletur, quarum prima ceteras futuras habet, nouissima praeteritas, aliqua uero interiectarum ante se praeteritas, post se futuras. et ipsa una hora fugitiuis particulis agitur: quidquid eius auolauit, praeteritum est, quidquid ei restat, futurum. si quid intellegitur temporis, quod in nullas iam uel minutissimas momentorum partes diuidi possit, id solum est, quod praesens dicatur; quod tamen ita raptim a futuro in praeteritum transuolat, ut nulla morula extendatur. nam si extenditur, diuiditur in praeteritum et futurum: praesens autem nullum habet spatium. ubi est ergo tempus, quod longum dicamus? an futurum? non quidem dicimus: longum est, quia nondum est quod longum sit, sed dicimus: longum erit. quando igitur erit? [*]( 1 secundum (om. iam-nondum) W praeterit B 3 et si-alt. praesens om. V1 est annus edd. 4 enim om. PQ menses] mensis F est om. V quelibet F, libet HMV 5 igitur W ipsi F est praesens B ceteri-praesens est om. W aut praeteliti] autem praeteriti. FHV edd. 6 quam (om. quam) V quia igitur P 7 pr. si om. V, qui FOW uouissimis FV 8 si] sed M medii eorum CF quelibet V praeteritis F 9 inueniamus V 10 spatium diei F 11 discutiendum F ipsum etiam G qui F 12 diuturnis M, diurnis enim F 18 explentur VW prima] prima praesente F futura F nouissimas W 14 alia qua W interiecta W 15 agitatur BPQb 16 ei] eius Mbm 17 uel] uel in BPQVedd. minutissima 01 18 partes] par B 19 tamen] autem H rapit ima in futuro W 20 ostendatnr V nam om. V extendatur V 21 habet] hec M1 22 tempus] spatium M an] aut F 23 non] quod H )

295
si enim et tunc adhuc futurum erit, non erit longum, quia quid sit longum nondum erit: si autem tunc erit longum, cum ex futuro quod nondum est esse iam coeperit et praesens factum erit, ut possit esse quod longum sit, iam superioribus uocibus clamat praesens tempus longum se esse non posse.

Et tamen, domine, sentimus interualla temporum et conparamus sibimet et dicimus alia longiora et alia breuiora. metimur etiam, quanto sit longius aut breuius illud tempus quam illud et respondemus duplum esse hoc uel triplum, illud autem simplum aut tantum hoc esse quantum illud. sed praetereuntia metimur tempora, cum sentiendo metimur; praeterita uero, quae iam non sunt, aut futura, quae nondum sunt, quis metiri potest, nisi forte audebit quis dicere metiri posse quod non est? cum ergo praeterit tempus, sentiri et metiri potest, cum autem praeterierit, quoniam non est, non potest.

Quaero, pater, non adfirmo: deus meus, praeside mihi et rege me. quisnam est, qui dicat mihi non esse tria tempora, sicut pueri didicimus puerosque docuimus, praeteritum, praesens et futurum, sed tantum praesens, quoniam illa duo non sunt? an et ipsa sunt, sed ex aliquo procedit occulto, cum ex futuro fit praesens, et in aliquod recedit occultum, cum ex praesenti fit praeteritum? nam ubi ea uiderunt qui futura cecinerunt, si nondum sunt? neque enim potest uideri id quod non est. et qui narrant praeterita, non utique uera narrarent, si animo illa non cernerent: quae si nulla essent, cerni omnino non possent. sunt ergo et futura et praeterita. [*]( 1 et om. GHO tuuc] tunc cum BGHOPQ edd. 2 quid] quicquid FV, quod mo 3 quod om. MV est om. V 4 fuerit C possint M longum (o ex u corr.) P sit] est V 8 metimus W, metitur M longius et breuius CM, breuius aut longius BPQ edd. a 9 respondimus Fuel] aut CF alt. illud J illum H 11 metitur tempora W 12 uero om. V futuro F 13 au*debit (t ras.) W, aut - *** debet F metire F posse] potest H 14 praeterit 0, praeteritum V sentire F 17 qui om. W esse] esset V 19 tantum] tam ut F illa duo (a d ex u t corr.) S 20 procedunt V 21 sit M aliquo recedet V cum] qd F 22 praesente G eam BFMPXW caecinerunt PS 23 uidere F 24 qui] quid F, quia V narrarunt W 26 possint W )

296

Sine me, domine, amplius quaerere, spes mea; non conturbetur intentio mea. si enim sunt futura et praeterita, uolo scire, ubi sint. quod si nondum ualeo, scio tamen, ubicumque sunt, non ibi ea futura esse aut praeterita, sed praesentia. nam et si ibi futura sunt, nondum ibi sunt, si et ibi praeterita sunt, iam non ibi sunt. ubicumque ergo sunt, quaecumque sunt, non sunt nisi praesentia. quamquam praeterita cum uera narrantur, ex memoria proferuntur non res ipsae, quae praeterierunt, sed uerba concepta ex imaginibus earum, quae in animo uelut uestigia per sensus praetereundo fixerunt. pueritia quippe mea, quae iam non est, in tempore praeterito est, quod iam non est; imaginem uero eius, cum eam recolo et narro, in praesenti tempore intueor, quia est adhuc in memoria mea. utrum similis sit causa etiam praedicendorum futurorum, ut rerum, quae nondum sunt, iam exsistentes praesentiantur imagines, confiteor, deus meus, nescio. illud sane scio, nos plerumque praemeditari futuras actiones nostras eamque praemeditationem esse praesentem, actionem autem, quam praemeditamur, nondum esse, quia futura est; quam cum aggressi fuerimus et quod praemeditabamur agere coeperimus, tunc erit illa actio, quia tunc non futura, sed praesens erit.

Quoquo modo se itaque habeat arcana praesensio futurorum, uideri nisi quod est non potest. quod autem iam est, non [*]( 1 sine-praeterita om. V 8 sunt Cl non (om. dum) G 4 non ibi] non ubi V, noui BP1, non PIQ 5 nam] non W et si S: si et cet. et edd. si et-ibi sunt om. V si et] sic W 6 ibi non H e ubicumque] quicumque V 7 praesentia] in praesentia F 8 uera C, uero B narrarentur C, numerantur V proferrentur C 10 eorum BFPQ per] pre W sensum V 11 quae iam] qua F 12 que V uere F 13 ea M, qua W praesenti] praesi W 14 causa sit F, sit causae G praedicandorum BFPQ 15 existentis W 16 praesententur CH\', praesentantur BFPQlb, prestantur Q1 confitebor F 17 plerumque om. V futura V 19 quam om. V, qua W1 praemeditantur Ql nondum] dum S 20 praemeditamur FQ1 21 quia] qua S 22 erit] est mo 23 quo F archana BFGHMVW praesentia FIM\'Jb 24 pr. est] *e (e ras.) M potest e corr. post. ras. S est, non] non est S )

297
futurum sed praesens est. cum ergo uideri dicuntur futura, non ipsa, quae nondum sunt, id est quae futura sunt, sed eorum causae uel signa forsitan uidentur, quae iam sunt: ideo non futura, sed praesentia sunt iam uidentibus, ex quibus futura praedicantur animo concepta. quae rursus conceptiones iam sunt, et eas praesentes apud se intuentur qui illa praedicunt. loquatur mihi aliquod exemplum tanta rerum numerositas. intueor auroram: oriturum solem praenuntio. quod intueor, praesens est, quod praenuntio, futurum: non sol futurus, qui iam est, sed ortus eius, qui nondum est: tamen etiam ortum ipsum nisi animo imaginarer, sicut modo cum id loquor, non eum possem praedicere. sed nec illa aurora, quam in caelo uideo, solis ortus est, quamuis eum praecedat, nec illa imaginatio in animo meo: quae duo praesentia cernuntur, ut futurus ille ante dicatur. futura ergo nondum sunt, et si nondum sunt, non sunt, et si non sunt, uideri omnino non possunt; sed praedici possunt ex praesentibus, quae iam sunt et uidentur.

Tu itaque, regnator creaturae tuae, quis est modus, quo doces animas ea quae futura sunt? docuisti enim prophetas tuos. quisnam ille modus est, quo doces futura, cui futurorum quicquam non est? uel potius de futuris doces praesentia? nam quod non est, nec doceri utique potest. nimis longe est modus iste ab acie mea; inualuit ex me, nec potero ad illum; potero autem ex te, cum dederis tu, dulce lumen occultorum oculorum meorum.

Quod autem nunc liquet et claret, nee futura sunt nec praeterita, nec proprie dicitur: tempora sunt tria, praeteritum, [*]( 23] Ps. 138, 6. 24] Ps. 37, 11. ) [*]( 7 tantarum G 8 *oriturum (m ras.) W aenuntio BFPQb 9 est om. V pronuntio BFPQ b, nuutio H futurus e corr. post ras. S 10 hortus V hortum V 11 ipsius F imaginer V 12 posse V u praedicare MPXV quamquam W 14 futuris P 15 ergo] enim GM n nondum W 17 ex] et W 18 itaque] autem H qui V 19 quo] quod W 20 futurorum] futurum BCFGHMOPQVWedd. 22 utque B 23 mea] meę F ex me] me ex me M nec] non BCFGHMOPQ tu VW edd. 25 oculorum eras. V 26 fura (tu add. m. 3) M 27 dicuntur BPQ )

298
praesens et futurum. sed fortasse proprie diceretur: tempora sunt tria, praesens de praeteritis, praesens de praesentibus, praesens de futuris. sunt enim haec in anima tria quaedam et alibi ea non uideo, praesens de praeteritis memoria, praesens de praesentibus contuitus, praesens de futuris expectatio. si haec permittimur dicere, tria tempora uideo fateorque, tria sunt. dicatur etiam: tempora sunt tria, praeteritum, praesens et futurum, sicut abutitur consuetudo; dicatur. ecce non curo nec resisto nec reprehendo, dum tamen intellegatur quod dicitur, neque id, quod futurum est, esse iam, neque id, quod praeteritum est. pauca sunt enim, quae proprie loquimur, plura non proprie, sed agnoscitur quid uelimus.

Dixi ergo paulo ante, quod praetereuntia tempora metimur, ut possimus dicere duplum esse hoc temporis ad illud simplum aut tantum hoc quantum illud et si quid aliud de partibus temporum possumus renuntiare metiendo. quocirca., ut dicebam, praetereuntia metimur tempora, et si quis mihi dicat: "unde scis?" respondeam: scio, quia metimur, nec metiri quae non sunt possumus, et non sunt praeterita uel futura. praesens uero tempus quomodo metimur, quando non habet spatium? metitur ergo cum praeterit, cum autem praeterierit, non metitur; quid enim metiatur, non erit. sed unde et qua et quo praeterit, cum metitur? unde nisi ex futuro? qua nisi per praesens? quo nisi in praeteritum? ex illo ergo, quod nondum est, per illud, quod spatio caret, in illud, quod iam non est. quid autem metimur nisi tempus in aliquo spatio? neque enim dicimus simpla et dupla et tripla et aequalia et si quid hoc modo in tempore dicimus nisi spatia temporum. in quo [*]( de 1 praesens ** praeteritum et f. (de ras.; um ex is corr.) M 2 pr. gt praesentibus praeteritis (om. praes. de) W 3 tria in anima 0 tria om. H 5 expectio F 6 permittimus B, permittitur M, permittuntur Q1 12 agnomar 10 scitur (mur add. m. 3) 0, agnoscimur H 13 tempora F 14 possumus MlV 15 de om. W 19 pr. sunt om. W1, possunt C 21 metimur M 22 me*titur (n ras.) P quod GV metiatur] metitur W1 24 per om. W 25 caret] caperet S alt. illum BFP 27 et dupla et tripla om. S 28 spatia] inter spatia BFPQb, p spatia Wl )

299
ergo spatio metimur tempus praeteriens? utrum in futuro, unde praeterit? sed quod nondum est, non metimur. an in praesenti, qua praeterit? sed nullum spatium non metimur. an in praeterito, quo praeterit? sed quod iam non est, non metimur.

Exarsit animus meus nosse istuc inplicatissimum aenigma. noli claudere, domine deus meus, bone pater, per Christum obsecro, noli claudere desiderio meo ista et usitata et abdita, quominus in ea penetret et dilucescant allucente misericordia tua, domine. quem percontabor de his? et cui fructuosius confitebor inperitiam meam nisi tibi, cui non sunt molesta studia mea flammantia uehementer in scripturas tuas? da quod amo: amo enim, et hoc tu dedisti. da, pater, qui uere nosti data bona dare filiis tuis, da, quoniam suscepi cognoscere et labor est ante me, donec aperias. per Christum obsecro, in nomine eius sancti sanctorum nemo mihi obstrepat. et ego credidi, propter quod et loquor. haec est spes mea; ad hanc uiuo, ut contempler delectationem domini. ecce ueteres posuisti dies meos et transeunt, et quomodo, nescio. et dicimus tempus et tempus, tempora et tempora:. ,,quamdiu dixit hoc ille", "quamdiu fecit hoc ille" et: "quam longo tempore illud non uidi" et: "duplum temporis habet haec syllaba ad illam simplam breuem." dicimus haec et audiuimus haec et intellegimur et intellegimus. manifestissima et usitatissima sunt, et eadem rursus nimis latent et noua est inuentio eorum. [*]( 13] Matth. 7,11. 14] Ps. 72,16. 16] Ps. 115,1. 17] Ps. 26,4. Ps. 38, 6. ) [*]( 2 praeteriit M metitur BFPQb 3 que V 4 quo] quod OV praeteriit GM metitur C 5 istud CFG09P\'QV; om. M 6etl nili M ne 7 usitata (om. pro et) F 8 peteret (ne add. m. 2) CF dilucescant (escant m. 1 e corr. post ras.) S, delucescant W, dil. et dulcescant FPQ, dulcescant et dil. B allucente W 9 percunctabor FHMl 10 confitear C, confitebar F 11 flammanti W 13 bona data M cognoscere] cognoscere te FP\'Qb 15 sanctis BM\'W 17 delectationes BFPQh 18 ueteris W 19 et tempus om. V 20 alt. quamdiu] et quamdiu G 21 ille F 22 pr. haec om. G at illa simpla G 23 audimus BCGHM OPQVWedd. et intellegimur om. BFGPQ manifestassima W, post manifestissima ras. 14-16 litterarum H )

300

Audiui a quodam homine docto, quod solis et lunae ac siderum motus ipsa sint tempora, et non adnui. cur enim non potius omnium corporum motus sint tempora? an uero, si cessarent caeli lumina et moueretur rota figuli, non esset tempus, quo metiremur eos gyros et diceremus aut aequalibus moralis agi, aut si alias tardius, alias uelocius moueretur, alios magis diuturnos esse, alios minus? aut cum haec diceremus, non et nos in tempore loqueremur aut essent in uerbis nostris aliae longae syllabae, aliae breues, nisi quia illae longiore tempore sonuissent, istae breuiore? deus, dona hominibus uidere in paruo communes notitias rerum paruarum atque magnarum. sunt sidera et luminaria caeli in signis et in temporibus et in diebus et in annis. sunt uero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae rotae diem esse, nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit.

Ego scire cupio uim naturamque temporis, quo metimur corporum motus et dicimus illum motum uerbi gratia tempore duplo esse diuturniorem quam istum. nam quaero, quoniam dies dicitur non tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius eius circuitus ab oriente usque orientem, secundum quod dicimus: "tot dies transierunt". cum suis enim noctibus dicuntur tot dies, nec extra reputantur spatia noctium. quoniam ergo dies expletur motu solis atque circuitu ab oriente usque ad orientem, quaero, utram motus ipse sit dies an mora ipsa, quanta peragitur, an [*]( 12] cf. Gen. 1, 14. ) [*]( 1 homine W 2 ac] et H non] nil Hmo adnui] annui HMOV Wmo, abnui G, anni BCFPQ, animi b 3 sit F 4 lumina caeli V, caeli luminaria Mx esse 0 5 et non diceremus F 7 hoc B CFH PQW edd. 8 et] ut B 9 illae om. F longior et S 10 ista S deus] deus meus G 11 magnarum] paruarum H 12 sidera] et sidera BFPQ edd. temporibus (om. in) FG 13 in annis et in diebus BCF PQ edd. 14 igneolae G, linguęole V erotae W nec—non esse om. S 15 illa B 16 corporeum W 17 motis U 19 morula BP Qb, moras F, morulas V 20 totus BPQb, motus W eiusj e F 21 usque ad BCFGHPQV edd. 22 dies] dies transieruntP 24 oriente] horiente F; sic semper ad om. CO 25 sit om. B quanta] qua F )

301
utrumque. si enim primum dies esset, dies ergo esset, etiamsi tanto spatio temporis sol cursum illum peregisset, quantum est horae unius. si secundum, non ergo esset dies, si ab ortu solis usque in ortum alterum tam breuis mora esset, quam est horae unius, sed uiciens et quater circuiret sol, ut expleret diem. si utrumque, nec ille appellaretur dies, si horae spatio sol totum suum gyrum circumiret, nec ille, si sole cessante tantum temporis praeteriret, quanto peragere sol totum ambitum de mane in mane adsolet. non itaque nunc quaeram, quid sit illud, quod uocatur dies, sed quid sit tempus, quo metientes solis circuitum diceremus eum dimidio spatio temporis peractum minus quam solet, si tanto spatio temporis peractus esset, quanto peraguntur horae duodecim, et utrumque tempus conparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, etiamsi aliquando illo simplo, aliquando isto duplo sol ab oriente usque orientem circuiret. nemo ergo mihi dicat caelestium corporum motus esse tempora, quia et cuiusdam uoto cum sol stetisset, ut uictoriosum proelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat. per suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret, illa pugna gesta atque finita est. uideo igitur quandam esse distentionem. sed uideo? an uidere mihi uideor? tu demonstrabis, lux, ueritas.