Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Verum tamen tu, medice meus intime, quo fructu ista faciam, eliqua mihi. nam confessiones praeteritorum malorum meorum, quae remisisti et texisti, ut beares me in te, mutans animam meam fide et sacramento tuo, cum leguntur et andiuntur, excitant cor, ne dormiat in desperatione et dicat: "non possum", sed euigilet in amore misericordiae tuae et dulcedine gratiae tuae, qua potens est omnis infirmus, qui sibi per ipsam fit conscius infirmitatis suae. et delectat bonos audire praeterita mala eorum, qui iam carent eis, nec ideo delectat, quia mala sunt, sed quia fuerunt et non sunt. quo itaque fructu, domine meus, cui cotidie confitetur conscientia mea spe misericordiae tuae securior quam innocentia sua, quo fructu, quaeso, etiam hominibus coram te confiteor per has litteras adhuc, quis ego\' sim, non quis fuerim? nam illum fructum uidi et conmemorauL sed quis adhuc sim ecce in ipso tempore confessionum mearum, et multi hoc nosse cupiunt, qui me nouerunt, - et non me [*]( 4] I Cor. 18, 7. 11] cf. Ps. 81, 1. 15] cf. H Cor. 12,10. ) [*]( 2 audire a te B 4 ipsi F 5 conexus F unum om. V 6 conms fitear F 7 confiteor G 10 aeliqua G meorum malorum F, tuorum malorum M meorum] meorum ostende mihi BPQ 11 remisisti] remisisti mihi G bearis S, beatificares FW* 12 meam om. M et audiuntur] exaudiuntur F 13 dormiant BW1 dicant BPQW 14 amore V misericordiae suae V 15 qua-infirmus om. V 16 infirmatis G suae (s ex c corr.) S adire M 17 mala eorum] malorum V qui] quia G, que F delectant GM 18 fuerint V domina] domine deus BMPQbo 19 confitetur om. V 20 fructo B1 22 sum MV 1 28 oquoonfessionum V 24 multo V nosse] non se W nouerunt me F alt. et - p. 229,1 nouerunt om. M et] et qui V )

229
nouerant, qui ex me uel de me aliquid audierunt, sed auris eorum non est ad cor meum, ubi ego sum quicumque sum. uolunt ergo audire confitente me, quid ipse intus sim, quo nec oculum nec aurem nec mentem possunt intendere; credituri tamen uolunt, numquid cognituri? dicit enim eis caritas, qua boni sunt, non mentiri me de mp confitentem, et ipsa in eis credit mihi.

Sed quo fructu id nolunt? an congratulari mihi cupiunt, cum audierint, quantum ad te accedam munere tuo, et orare pro me, cum audierint, quantum retarder pondere meo? indicabo me talibus. non enim paruus est fructus, domine deus meus, ut a multis tibi gratiae agantur de nobis et a multis rogeris pro nobis. amet in me fraternus animus quod amandum doces, et doleat in me quod dolendum doces. animus ille hoc faciat fraternus, non extraneus, non filiorum alienorum, quorum os locutum est uanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis, sed fraternus ille, qui cum approbat me, gaudet de me, cum autem inprobat me, contristatur pro me, quia siue approbet siue improbet me, diligit me. indicabo me talibus: respirent in bonis meis, suspirent in malis meis. bona mea instituta tua sunt et dona tua, mala mea delicta mea sunt et indicia tua. respirent in illis et suspirent in his, et hymnus et fletus ascendant in conspectum tuum de fraternis cordibus, turibulis tuis. tu autem, domine, delectatus odore sancti templi tui, miserere mei secundum magnam [*](12] n Cor. 1,11. 15] Ps. 148,7 sq. 24] cf. Apoc. 8, 3(?). 25] Ps. 50, 1. ) [*]( 1 audierint V aures F eorum] eorum quorum F 2 alt. sum] sim F, sunt W 3 confitentem BFGHMOPQVW edd. ipsi F quo] qui P 5 qua] quia BFGM, qui W boni] bonus M\' s. l. 6 sint MXV, sim M* 8. l. mentire F 9 aud***** F ad te om. Co accedant W1, accidam F 14 dolendo F 16 uanitatis W 17 illi F 18 contristatus F 19 pr. me om. BPQ me siue improbet bm 21 pr. sunt (om. tua) W, sunt tua M alt. sunt om. V 22 alt. et om. GMVb tn ymnus BFMlQSV 23 conspectu F tuo F, meo P *ordibus (c euanuit) S 24 turribulis FMl, turabulis W1, turilibus B, thuribulis edd. odo*e (r euanuit) S, odorem VW )

230
misericordiam tuam propter nomen tuum et nequaquam deserens coepta tua consumma inperfecta mea.

Hic est fructus confessionum mearum, non qualis fuerim, sed qualis sim, ut hoc confitear non tantum coram te secreta exultatione cum tremore et secreto maerore cum spe, sed etiam in auribus credentium filiorum hominum, sociorum gaudii mei et consortium mortalitatis meae, ciuium meorum et mecum peregrinorum, praecedentium et consequentium et comitum uiae meae. hi sunt serui tui, fratres mei, quos filios tuos esse noluisti dominos meos, quibus iussisti ut seruiam, si uolo tecum de te uiuere. et hoc mihi uerbum tuum parum erat si loquendo praeciperet, nisi et faciendo praeiret. et ego id ago factis et dictis, id ago sub alis tuis nimis cum ingenti periculo, nisi quia sub alis tuis tibi subdita est anima mea et infirmitas mea tibi nota est. paruulus sum, sed uiuit semper pater meus et idoneus est mihi tutor meus; idem ipse est enim, qui genuit me et tuetur me, et tu ipse es omnia bona mea, tu omnipotens, qui mecum es et priusquam tecum sim. indicabo ergo talibus, qualibus iubes ut seruiam, non quis fuerim, sed quis iam sim et quis adhuc sim; sed neque me ipsum diiudico. sic itaque audiar.

Tu enim, domine, diiudicas me, quia etsi nemo scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est, tamen est aliquid hominis, quod nec ipse scit spiritus hominis, qui in ipso est, tu autem, domine, scis eius omnia, qui fecisti eum. ego uero quamuis prae tuo conspectu [*]( 5] cf. Philipp. 2,12. 13] cf. Ps. 16, 8. 35, 8. 20] I Cor. 4, 3. 22] I Cor. 2, 11. ) [*](1 deseras V 2 precepta F 5 secreto om. F 8 uiae] uitae BOV 9 hii BFGP fratres mei serui tui F fratris W1 10 domino meo F 12 praeciperat Fl pr. et om. W ago-dictis add. QS in mg. factisago add. 011 in mg. 13 (et 14) aliis BIMlY tuis om. V per cum F 14 et om. W 16 idem om. 0 17 et tuetur me om. 8 .18 ergo] ergo me F 19 iam] ita M sim om. C 20 iudico OV1 ita F 22 enim] autem F diiudicas] qui iudicas F 23 sunt] sit 01 alt. homines W1 24 tamen-ipso est add. 81 in mg. inf. neque F 25 homines W domine om. H 26 que F )

231
me despiciam et aestimem me terram et cinerem, tamen aliquid de te scio, quod de me nescio. et certe uidemus nunc per speculum in aenigmate, nondum facie ad faciem; et ideo, quamdiu peregrinor abs te, mihi sum praesentior quam tibi et tamen te noui nullo modo posse uiolari; ego uero quibus temptationibus resistere ualeam quibusue non ualeam, nescio. et spes est, quia fidelis es, qui nos non sinis temptari supra quam possumus ferre, sed facis cum temptatione etiam exitum, ut possimus sustinere. confitear ergo quid de me sciam, confitear et quid de me nesciam, quoniam et quod de me scio, te mihi lucente scio, et quod de me nescio, tamdiu nescio, donec fiant tenebrae meae sicut meridies in uultu tuo.

Non dubia, sed certa conscientia, domine, amo te. percussisti cor meum uerbo tuo, et amaui te. sed et caelum et terra et omnia, quae in eis sunt, ecce undique mihi dicunt, ut te amem, nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles. altius autem tu misereberis, cui misertus eris, et misericordiam praestabis, cui misericors fueris: alioquin caelum et terra surdis locuntur laudes tuas. quid autem amo, cum te amo? non speciem corporis nec decus temporis, non candorem lucis ecce istum amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum [*](1] cf. Gen. 18, 27. 2] I Cor. 13,12. 4] cf. II Cor. 5, 6. 7] I Cor. 10,13. 12] Es. 58,10. cf. Ps. 89, 8. 17] Rom. 1, 20. 18] cf. Rom. 9,15. ) [*]( 1 dispiciam FGPW cinerim W 2 cera F nunc uidemus b m 3 facie] facie* (m ras.) 0 4 quamdiu om. F te om. M 5 noui nullo] non in ullo W uiolare F 6 non om. M 7 nos om. W 8 quam] quem P1, quam non V ferre-possimus om. V tum F 9 ut] ne M1 ego M quod BPQ 10 pr. et om. V quod] quid W, quo V 12 donec BCFGHMOPQVW, quamdiu S sciant M1 15 te om. M 16 terram CO1 sunt (s ex e corr.) P 17 amem te M.. inexcussabiles C, inexpugnabiles M 18 autem om. M misereris M cui] tu H 19 cui] cum H misericors (s alt. ex d corr.) S, misertus PQW fueris (fu e corr.) S 20 loquuntur BCGMOPQW, loquentur V 21 non] nec BCFPQVbm 22 istum] istis BCFGHM i OPQW Eug. edd. amicam FM, amica C, amocu B melodias] melodias suauium BPQb )

232
omnimodarum, non florum et ungentorum et aromatum suauiolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus: non haec amo, cum amo deum meum. et tamen amo quandam lucem et quandam uocem et quendam odorem et quendam cibum et quendam amplexum, cum amo deum meum, lucem, uocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei, ubi fulget animae meae, quod non capit locus, et ubi sonat, quod non rapit tempus, et ubi olet, quod non spargit flatus, et ubi sapit, quod non minuit edacitas, et ubi haeret, quod non diuellit satietas. hoc est quod amo, cum deum meum amo.

Et quid est hoc? interrogaui terram, et dixit: "non sum"; et quaecumque in eadem sunt, idem confessa sunt. interrogaui mare et abyssos et reptilia animarum uiuarum, et responderunt: "non sumus deus tuus; quaere super nos". iterrogaui auras flabiles, et inquit uniuersus aer cum incolis suis: "fallitur Anaximenes; non sum deus". interrogaui caelum, solem, lunam, stellas: "neque nos sumus deus, quem quaeris", inquiunt. et dixi omnibus, quae circumstant fores carnis meae: dicite mihi de deo meo, quod uos non estis, dicite mihi de illo aliquid. et exclamauerunt uoce magna: ipse fecit nos. interrogatio mea intentio mea et responsio eorum species eorum. et direxi me ad me et dixi mihi: "tu quis es"? etrespondi: "homo". et ecce corpus et anima in me mihi praesto sunt, unum exterius et [*]( 14] cf. Gen. 1, 20. 21] Ps. 99, 3. ) [*]( 1 unguentorum BFHMPVW aromatum (om. et) V suaueolentia aane BGPQb, suaueolentiu FV, siueolentiu M 2 mannec F 3 deum meum amo GM 4 et quandam-odorem om. V 5 cybum PW deum] dnJfi V 6 interiores F 7 fulgeret V quo H 8 sparget S 9 aeret W 10 deuellit F, diuellet U cum om. W1, qd V 13 in ea V 14 abyssus FHUV, habyssos W 15 aures MV flauiles 1 BSU, flebiles F, fabules G 16 inquiunt GW, inquisiui PQ uniuersa W, uniuersu Q aera W, aerem (em a tn. 2) Q an airaximenes P, anaximens V1, f anaxagoro V m. rec. 17 sumus GO et stellas H 18 ds* (s in ras.) S quaeritis M 19 omnibus1 omnibus his BCFH • MOPQUWbo, omnibus iis Gm, omnibus eis V foris F, foras 01p, foribus M* s. l. dixistis mo 22 intentio] et intentio F pr. et om. C 24 exterius et] interius V )

233
alterum interius. quid horam est, unde quaerere debui deum meam, quem iam quaesiueram per corpus a terra usque ad caelum, quousque potui mittere nuntios - radios oculorum meorum? sed melius quod interius. ei quippe renuntiabant omnes nuntii corporales praesidenti et iudicanti de responsionibus caeli et terrae et omnium, quae in eis sunt, dicentium: "non sumus deus" et: ipse fecit nos. homo interior cognouit haec per exterioris ministerium; ego interior cognoui haec, ego, ego animus per sensum corporis mei. interrogaui mundi molem de deo meo, et respondit mihi: non ego sum, sed ipse me fecit.

Nonne omnibus, quibus integer sensus est, apparet haec species? cur non omnibus eadem loquitur? animalia pusilla et magna uident eam, sed interrogare nequeunt. non enim praeposita est in eis nuntiantibus sensibus iudex ratio. homines autem possunt interrogare, ut inuisibilia dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciant, sed amore subduntur eis et subditi indicare non possunt. nec respondent ista interrogantibus nisi indicantibus nec uocem suam mutant, id est speciem suam, si alius tantum uideat, alius autem uidens interroget, ut aliter illi appareat, aliter huic, sed eodem modo utrique apparens illi muta est, huic loquitur: inmo uero omnibus loquitur, sed illi intellegunt, qui eius uocem acceptam foris intus cum ueritate conferant. ueritas enim dicit mihi: "non est deus tuus caelum et terra neque omne corpus". hoc dicit eorum [*]( 15] Rom. 1, 20. ) [*]( 1 interius] exterius V qui V 2 quem om. C quaesieram FGHV 4 ei] et M *renuntiabant (p ras., e ex o corr.) P 5 responsionibus] singulis responsionibus bm 6 terrae] terrae mare F in] non in H 7 et] sed GMbm haec] haec et M 9 sensus BGHMlPQbm interrogaui] interrogaui p sensu corporis mei interrogaui V 10 respondebit M me fecit mihi F 11 est sensus M 13 uideant B ea CF 14 sensus S 15 interrogari V inuisibilia] non inuisibilia M 16 conspi- U ciantur BPQV edd. amore* (s ras.) M 17 neq; M 18 motant F id est] id M 20 appareant C sed-huic om. F utrisque HV\' 21 muta* (m ras.) V 22 sed] si U 24 terra et caelum BCGHMOP QVW, et caelum (om. terra) F hec F )

234
natura. uident: moles est, minor in parte quam in toto. iam tu melior es, tibi dico, anima, quoniam tu uegetas molem corporis tui praebens ei uitam, quod nullum corpus praestat corpori. deus autem tuus etiam tibi uitae uita est.

Quid ergo amo, cum deum amo? quis est ille super caput animae meae? per ipsam animam meam ascendam ad illum. transibo uim meam, qua haereo corpori et uitaliter compagem eius repleo. non ea ui reperio deum meum: nam reperiret et equus et mulus, quibus non est intellectus, et est eadem uis, qua uiuunt etiam eorum corpora. est alia uis, non solum qua uiuifico sed etiam qua sensifico carnem meam, quam mihi fabricauit dominus, iubens oculo, ut non audiat, et auri, ut non uideat, sed illi, per quem uideam, huic, per quam audiam, et propria singillatim ceteris sensibus sedibus et officiis suis: quae diuersa per eos ago unus ego animus. transibo et istam uim meam; nam et hanc habet equus et mulus: sentiunt etiam ipsi per corpus.

Transibo ergo et istam naturae meae, gradibus ascendens ad eum, qui fecit me, et uenio in campos et lata praetoria memoriae, ubi sunt thesauri innumerabilium imaginum [*](9] Ps. 31, 9. ) [*]( 1 natum V uident] uidens CMV, uidenti Hmo, uide en BFPQb, cui idem W moles est] moles est enim CF, moles BPQb minor] minor est BHPQVWb, minor est et M, moles minor est 1110 2 quoniam] quia M 3 praestet F 4 uitae Ofn. BPQb 5 quod V deum] deum meum BCFGHMOPQVWedà. quis est] qui rem F 7 illam Cl uim] uiam BMlW 8 reperio] reppaereo F reperiret] repperiet B 9 pr. et om. BCFMPQVWbo tert. et] quia mo 10 quam S, quia Hl uiuent W, uiuificant B 9 s. l. eorum om. V alius F 11 pr. qua] quia FHX sed-sensifico om. W qua] quam F 12 quam] quam ego F fabricabit F et om. GM 13 ille F quam] quem M 14 audeam F propria V sedibus] sedibus suis BCFGHMOPQVW edd. alt. et om. M 15 ago] anus F transiui V 16 uiam W *equus (a ras.) M sentiunt] sentiunt enim BCFGHMOPQVWedd. 18 ergo et] etiam W istam] ista BPQV, istam uim Cedd. 19 me] mecum ea HV in lata V 20 memoriae] memoriae meae BPQb inmaginum B )

235
de cuiuscemodi rebus sensis inuectarum. ibi reconditum est, quidquid etiam cogitamus, uel augendo uel minuendo uel utcumque uariando ea quae sensus attigerit, et si quid aliud conmendatum et repositum est, quod nondum absorbuit et sepeliuit obliuio. ibi quando sum, posco, ut proferatur quidquid uolo, et quaedam statim prodeunt, quaedam requiruntur diutius et tamquam de abstrusioribus quibusdam receptaculis eruuntur, quaedam cateruatim se proruunt et, dum aliud petitur et quaeritur, prosiliunt in medium quasi dicentia: "ne forte nos sumus"? et abigo ea manu cordis a facie recordationis meae, donec enubiletur quod uolo atque in conspectum prodeat ex abditis. alia faciliter atque inperturbata serie sicut poscuntur suggeruntur et cedunt praecedentia consequentibus et cedendo conduntur, iterum cum noluero processura. quod totum fit, cum aliquid\' narro memoriter.

Ybi sunt omnia distincte generatimque seruata, quae suo quaeque aditu ingesta sunt, sicut lux atque omnes colores formaeque corporum per oculos, per aures autem omnia genera. sonorum omnesque odores per aditum narium, omnes sapores per oris aditum, a sensu autem totius corporis, quid durum, quid molle, quid calidum frigidumue, lene aut asperum, graue seu leue sine extrinsecus sine intrinsecus corpori. haec omnia recipit recolenda, cum opus est, et retractanda grandis memoriae recessus et nescio qui secreti atque ineffabiles sinus eius: [*]( h .1 huiuscemodi, OQ b, cuiusscemodi W sensibus PQV, sensi B in- uentarum 0, inuictarum W recordatum V 2 agendo V munuendo M 3 ea quae] eoq; M attingerit C\'W, satagerit M si quid] sicut F 4 sepelliuit 018 7 quibus FM 8 se cateruatim F quaeritur et C petitur V 9 ne om. V, ne (c a m. 2) M nos] non F 10 abigo W 6 mae S nubiletur (8 a m. 1) S, enubiletur illud BPQb 11 conspectu FV, conspectu meo W prodat H ex] et W 12 inturbata F 13 aecedentia M condiuntur F, consequuntur V 16 ibi BCFGHMO PQVWedd. distinctae CP, distinctim F, a distincte W 17 ingressa W 19 sapores ex odores corr. P 20 a*sensu (d ras.) P, ad sensum BQb, assensu V, ascensu W 21 callidum HV1 frigidum uel FO leue W aut] aut hi C 22 extrinsecus siue om. V siue intrinsecus om. F corporis H, corpus W 23 recepit FW colenda W retractandtl V, retractando H 24 ineffabilis S sonus V )

236
quae omnia suis quaeque foribus intrant ad eam et reponuntur in ea. nec ipsa tamen intrant, sed rerum sensarum imagines illic praesto sunt cogitationi reminiscentis eas. quae quomodo fabricatae sint quis dicit, cum appareat, quibus sensibus raptae sint interiusque reconditae P nam et in tenebris atque in silentio dum habito, in memoria mea profero, si uolo, colores, et discerno inter album et nigrum et inter quos alios uolo, nec incurrunt soni atque perturbant quod per oculos haustum considero, cum et ipsi ibi sint et quasi seorsum repositi lateant. nam et ipsos posco, si placet, atque adsunt illico, et quiescente lingua ac silente gutture canto quantum uolo, imaginesque illae colorum, quae nihilo minus ibi sunt, non se interponunt neque interrumpunt, cum thesaurus alius retractatur, qui influxit ab auribus. ita cetera, quae per sensus ceteros ingesta atque congesta sunt, recordor prout libet et auram liliorum discerno a uiolis nihil olfaciens et mei defrito, lene aspero, nihil tum gustando neque contractando, sed reminiscendo antepono.

Intus haec ago, in aula ingenti memoriae meae. ibi enim mihi caelum et terra et mare praesto sunt cum omnibus, quae in eis sentire potui, praeter illa, quae oblitus sum. ibi mihi et ipse occurro meque recolo, quid, quando et ubi egerim quoque modo, cum agerem, affectus fuerim. ibi sunt omnia, quae siue experta a me siue credita memini. ex eadem copia etiam similitudines rerum uel expertarum uel ex eis, quas expertus [*]( 1 intrant om. V 2 inmagines B 3 illi F reminisoenti BCFGH MOP9Vedd. 4 sunt HM 6 memoriam meam V 7 alios om. M 8 oculos (om. per) M austum CFW 9 ipsi add. H* s. l. reposite F, sepositi V 10 posco si placet ipsos Q pasco Ml placent W ilico BCFGHMOPQV 11 canto] eanto W 12 nihil- U hominus HI VW 13 thesauris M ab om. V, in M 15 filiorum (1 alt. ex b corr.) H 16 nihil olfalciens S, nihilo faciens F defrito** W, U defrito C, defricto G, defruto edd., amaro Q* s. I. tunc GHMV edd., tam 0 17 contrectando BCFGHMOPQVWedd. 18 ingentis V, in gestis BPQ 19 qui F 20 sentire] sunt ire V 21 pr. et om. F et ipse mihi bm et quando F et] uel H ubi] tibi W quoquo V 22 fuerim] sim F 23 et aperta (om. a me) H etiam om. M 24 similitudinem C ex om. M )

237
sum, creditarum alias atque alias et ipse contexo praeteritis atque ex his etiam futuras actiones et euenta et spes, et haec omnia rursus quasi praesentia meditor. "faciam hoc et illud" dico apud me in ipso ingenti sinu animi mei pleno tot et tantarum rerum imaginibus, et hoc aut illud sequitur. „o si esset hoc aut illud!" "auertat deus hoc aut illud": dico apud me ista et, cum dico, praesto sunt imagines omnium quae dico ex eodem thesauro memoriae, nec omnino aliquid eorum dicerem, si defuissent.

Magna ista uis est memoriae, magna nimis, deus, penetrale amplum et infinitum. quis ad fundum eius peruenit? et uis est haec animi mei atque ad meam naturam pertinet, nec ego ipse capio totum, quod sum. ergo animus ad habendum se ipsum angustus est, ut ubi sit quod sui non capit. numquid extra ipsum ac non in ipso? quomodo ergo non capit? multa mihi super hoc oboritur admiratio, stupor adprehendit me. et eunt homines mirari alta montium et ingentes fluctus maris et latissimos lapsus fluminum et Oceani ambitum et gyros siderum et relinquunt se ipsos nec mirantur, quod haec omnia cum dicerem, non ea uidebam oculis, nec tamen dicerem, nisi montes et fluctus et flumina et sidera, quae uidi, et Oceanum, quem credidi, intus in memoria mea uiderem spatiis tam ingentibus, quasi foris uiderem. nec ea tamen uidendo absorbui, [*]( 1 contexto MV 2 ex is FM1 etiam om. V 3 et] aut BCPQ edd. 4 sunu P1 5 aut] ad F sequetur BCFGO*PQV edd., sequeretur M 6 pr. ad F auertat-illud add. S1 a. I. apud] ad F 7 *om*nium (h et i ras.) P 8 nec omnino (nec om a m. 1 in ras.) 8 10 uis est ista G deus] deus meus BCFGHMOPQVedd. penetrare C, penetrabile F 11 ei F 12 atque] ad me W meam] eam W 13 animushabitandam angustus est om. W adhibendum M 14 augustus F est om. V ut] et CHmo, sed Ms s. l. ubi C sit] est M\' a. l. sui C, fuit F capiat BPQb 15 multi C1 16 aboritur M 17 admirari BPQ edd. 18 labsus GOS ciros W 19 relinquunt] relinquunt homines F quod] cfi Y cum dioerem haec omnia PQ. 20 non ea-dicerem om. W nisi] si F 21 quae] quem W uide F 22 quem] quae V uidissem Q* 8. 1. tamen BPQ 23 tamen ea M )

238
quando uidi oculis, nec ipsa sunt apud me, sed imagines eorum, et noui, quid ex quo sensu corporis inpressum sit mihi.

Sed non ea sola gestat immensa ista capacitas memoriae meae. hic sunt et illa omnia, quae de doctrinis liberalibus percepta nondum exciderunt, quasi remota interiore loco, non loco; nec eorum imagines, sed res ipsas gero. nam quid sit litteratura, quid peritia disputandi, quot genera quaestionum, quidquid horum scio, sic est in memoria mea, ut non retenta imagine rem foris reliquerim aut sonuerit aut praeterierit, sicut uox inpressa per aures uestigio, quo recoleretur, quasi sonaret, cum iam non sonaret, aut sicut odor dum transit et uanescit in uentos, olfactum afficit, unde traicit in memoriam imaginem sui, quam reminiscendo repetamus, aut sicut cibus, qui certe in uentre iam non sapit et tamen in memoria quasi sapit, aut sicut aliquid, quod corpore tangendo sentitur, quod etiam separatum a nobis imaginatur memoria. istae quippe res non intromittuntur ad eam, sed eorum solae imagines mira celeritate capiuntur et miris tamquam cellis reponuntur et mirabiliter recordando proferuntur.\'

At uero, cum audio tria genera esse quaestionum, an sit, quid sit, quale sit, sonorum quidem, quibus haec uerba confecta sunt, imagines teneo et eos per auras cum strepitu transisse ac iam non esse scio. res uero ipsas, quae illis significantur sonis, neque ullo sensu corporis attigi neque uspiam uidi praeter animum meum et in memoria recondidi non [*]( -1 earum CF 2 inpresum F 3 eas F 4 hinc BPQb omnia illa F 5 praecepta VW excederunt F, exiderunt V interiori F 6 non.loca C 7 quot] quod FGOPSV 8 orum F sic] sic hic o ut] aut W 9 imaginem M relinquerim HI MP, relinquerem V sonuerim W aut praeterierit] et praeterierit BCFHPQVedd., et petierit M sicut] sic V 10 auris F, auras V quo] colere W recoletur Mi, coleretur W 11 cum-sonaret add. S1 s. Z. non om. F personaret M dum] cum F, eum V transiit B euanescit GHMQ edd., uanescit et S 12 uento OxP, uentus F *olfactum (s ras.) OP imagini F 13 suam W 14 uentrg V 15 sicut] si quid M aliqct V sentitur] separatur Q1 17 intromittur F earum B CFGHMOPQVedd. 18 rapiuntur VW 21 quid sit om. F 22 aures BCFPQb con F 24 attingi* VW 25 memoriam HV recondi W . )

239
imagines earum, sed ipsas: quae unde ad me intrauerint dicant, si possunt. nam percurro ianuas omnes carnis meae nec inuenio, qua earum ingressae sint. quippe oculi dicunt: "si coloratae sunt, nos eas nuntiauimus"; aures dicunt: "si sonuerunt, a nobis indicatae sunt"; nares dicunt: "si oluerunt, per nos transierunt"; dieit etiam sensus gustandi: "si sapor non est, nihil me interroges"; tactus dicit: "si corpulentum non est, non contrectaui, si non contrectaui, non indicaui": unde et qua haec intrauerunt in memoriam meam? nescio quomodo; nam cum ea didici, non credidi alieno cordi, sed in meo recognoui et aera esse approbaui et conmendaui ei tamquam reponens, unde proferrem, cum ueHern. ibi ergo erant et antequam ea didicissem, sed in memoria non erant. ubi ergo aut quare, cum dicerentur, agnoui et dixi: "ita est, uerum est", nisi quia iam erant in memoria, sed tam remota et retrusa quasi in cauis abditioribus, ut nisi admonente aliquo eruerentur, ea fortasse cogitare non possem?

Quocirca inuenimus nihil esse aliud discere ista, quorum non per sensus haurimus imagines, sed sine imaginibus, sicuti sunt, per se ipsa intus cernimus, nisi ea, quae passim atque indisposite memoria continebat, cogitando quasi colligere atque animaduertendo curare, ut tamquam ad manum posita in ipsa memoria, ubi sparsa prius et neglecta latitabant, iam familiari [*]( 1 unde om. W intrauerunt F dicam Cb 2 possum CsMb, posi sim C1 ad ianuas M carnes V 3 que FVW harum V ingressa BPQ sint] sunt FGQ 4 nuntiabimus (bi ex ba corr.) F 5 si *oluerunt (u ras.) B, soluerunt (om. si) F 6 dicet iam F si om. V U nihil--non est om. F 7 corpolentum C contrectaui (e in ras.) S, B tractaui F 8 unde] uide unde H 9 memoria mea C 10 aliono M u 11 approbabi V 12 uelle F 13 memoriam HV 14 diceretur V uerum] et uerum PQb, uerum et (om. est) W 15 pr. in] in me F quasi t in] que sunt W caueis CFHMQ* edd., cabiis G*, cauis (ё a m. 2) V, doncauis W 18 discere ex disserere corr. m. 1 S 19 per] p W aurimus HW sine om. W 21 indissipate V continebat (a e corr.) S 22 anima aduertendo V, animaduertanto W1 manu W1 in om. CF 28 neclecta 8 latitabat V )

240
intentioni facile occurrant. et quam multa huius modi gestat memoria mea, quae iam inuenta sunt et, sicut dixi, quasi ad manum posita, quae didicisse et nosse dicimur. quae si modestis temporum interuallis recolere desiuero, ita rui sus demerguntur et quasi in remotiora penetralia dilabuntur, ut denuo uelut noua excogitanda sint indidem iterum — neque enim est alia regio eorum — et cogenda rursus, ut sciri possint, id est uelut ex quadam dispersione colligenda, unde dictum est cogitare. nam cogo et cogito sic est, ut ago et agito, facio et factito. uerum tamen sibi animus hoc uerbum proprie uindicauit, ut non quod alibi, sed quod in animo colligitur, id est cogitur, cogitari proprie iam dicatur.

Item continet memoria numerorum dimensionumque rationes et leges innumerabiles, quarum nullam corporis sensus inpressit, quia nec ipsae coloratae sunt aut sonant aut olent aut gustatae aut contrectatae sunt. audiui sonos uerborum, quibus significantur, cum de his disseritur, sed illi alii, istae autem aliae sunt. nam illi aliter graece, aliter latine sonant, istae uero nec graecae nec latinae sunt nec aliud eloquiorum genus. uidi lineas fabrorum uel etiam tenuissimas, sicut filum araneae; sed illae aliae sunt, non sunt imagines earum, quas mihi nuntiauit carnis oculus: nouit eas quisquis sine ulla [*]( 1 intentione BOIS currant C gesta BPQV, degestat F 3 pr. bI quae] qua S, quae et BPQ b quae si-desiuero om. F modestis C* add. tn. 2) Q, modo de istis HV* 4 desi*ero (u raa.) M 5 penetrabilia F ut] et HlV 6 excogitande W in idem BCGHPQVWb, id idem O, . ***** in eide M, in id est F 7 alia BCFGHMOPQVW, aliqua S cog<jnda Q scire W id est] id M 8 ex] et V quidam F unda F 9 nam] iam V actito BPQb flcio C 10 facito FMVW uendicauit M\'Yq 11 animo] anno Q1 12 cogituri S, cogitaiv CFH 13 dimentionumi que S, dimensionum V 14 quorum V nulla F 15 inpressat F ipsae] ipsae res W aut sonant-sunt add. Q* in mg. aut olent om. F 16 olet V contractae M audiui] aut diuisos V, aut W sonus W 17 de om. V is deseritur F, his disserit W 18 illa W graece om. V 19 istae-sunt om. S istae - p. 244, 9 ergo adest om. F uero] uero a u res BPQb 21 fil*um (i ras.) M a.ręneae H 22 oculis M noui* (t ras.) M )

241
cogitatione qualiscumque corporis intus agnouit eas. sensi etiam numeros omnibus corporis sensibus, quos numeramus; sed illi alii sunt, quibus numeramus, nec imagines istorum sunt et ideo ualde sunt. rideat me ista dicentem, qui non eos uidet, et ego doleam ridentem me.

Haec omnia memoria teneo et quomodo ea didicerim memoria teneo. multa etiam, quae aduersus haec falsissime disputantur, audiui et memoria teneo; quae tamenetsi falsa sunt, tamen ea meminisse me non est falsum; et discreuisse me inter illa uera et haec falsa, quae contradicuntur, et hoc memini aliterque nunc uideo cernere me ista, aliter autem memini saepe me discreuisse, cum ea saepe cogitarem. ergo et intellexisse me saepius ista memini, et quod nunc discerno et intellego, recondo in memoria, at postea me nunc intellegisse meminerim. et meminisse me memini, sicut postea, quod haec reminisci nunc potui, si recordabor, utique per uim memoriae recordabor.

Affectiones quoque animi mei eadem memoria continet non eo modo, quo eas habet ipse animus, cum patitur eas, sed alio multum diuerso, sicut sese habet uis memoriae. nam et laetatum me fuisse reminiscor non laetus et tristitiam meam praeteritam recordor non tristis et me aliquando timuisse recolo sine timore et pristinae cupiditatis sine cupiditate sum memor. aliquando et e contrario tristitiam meam transactam laetus reminiscor et tristis laetitiam. quod mirandum non est de corpore: aliud enim animus, aliud corpus. itaque si praeteritum dolorem corporis gaudens memini, non ita mirum est. [*]( 1 intus BCGHMOPQVW: sensus S agnoscit V 3 quibus] quibus quos W 4 rideant Q eos non bm 5 dolebam M 6 et quomodoteneo S* in mg. add. hft et hs quoquomodo BCPQV 7 reteneo H 8 disputatur V tametsi BCGHMOPQVedd. 9 sint M\' 8. I. non est-me add. QI in mg. 11 cernere] discernere BCGHMOPQVWedd. autem om. W 12 meminisse V 18 pr. et om. Y 14 memoria Y intellegisse M 15 et] ergo et BCGHMOPQ edd., ergo V me om. CHV 16 cordabor M 19 eo] illo BOGHMOPQVWedd. 20 diuersa M 23 alt. sine] qui sine G 24 et om. CHm e om. VW 25 ab quod mirandum incipit cap. 14 GH (m. rec.) b 27 dolore W ) [*]( XXXIII. Anr. Angnstini coiiff. (Ang. 1,1). ) [*]( 16 )

242
hic uero cum animus sit etiam ipsa memoria — nam et cum mandamus aliquid, ut memoriter habeatur, dicimus: "uide, ut illud in animo habeas", et cum obliuiscimur, dicimus: "non fuit in animo" et "elapsum est animo", ipsam memoriam uocantes animum — cum ergo ita sit, quid est hoc, quod cum tristitiam meam praeteritam laetus memini, animus habet laetitiam et memoria tristitiam laetusque est animus ex eo, quod inest ei laetitia, memoria uero ex eo, quod inest ei tristitia, tristis non est? num forte non pertinet ad animum? quis hoc dixerit? nimirum ergo memoria quasi uenter est animi, laetitia uero atque tristitia quasi cibus dulcis et amarus: cum memoriae conmendantur, quasi traiecta in uentrem recondi illic possunt, sapere non possunt. ridiculum est haec illis similia putare, nec tamen sunt omni modo dissimilia.

Sed ecce de memoria profero, cum dico quattuor esse perturbationes animi, cupiditatem, laetitiam, metum, tristitiam, et quidquid de his disputare potuero diuidendo singula per species sui cuiusque generis et definiendo, ibi inuenio quid dicam atque inde profero, nec tamen ulla earum perturbatione perturbor, cum eas reminiscendo conmemoro; et antequam recolerentur a me et retractarentur, ibi erant; propterea inde per recordationem potuere depromi. forte ergo sicut de uentre cibus ruminando, sic ista de memoria recordando proferuntur. cur igitur in ore cogitationis non sentitur a disputante, hoc est a reminiscente, laetitiae dulcedo uel amaritudo maestitiae? an in hoc dissimile est, quod non undique simile est? quis enim talia uolens loqueretur, si quotiens tristitiam metumue nominamus, [*]( 1 uere C, quero W memoriaip W 2 uide-dicimus om. V 4 fuit] sunt H et-animo om. V elabsum CGOSTV, lapsum HM 5 animam M est] ergo V 6 animus] alius M 7 est om. V 8 memoria W ex eo -10 memoria om. V inest] non est S 10 ergo om. PQ me uentus M 11 moriae (m add. m. 2) W 12 uentre V 13 sapere nou u possunt add. 0\' in mg. potare V 16 tristitia W 17 potero BPQ . 18 difiniendo B, finiendo M 19 eorum W perturbatione* (s ras.) P 21 tractarentur V 22 potuero W 23 quur G, cum H 24 disputante (om. a) S alt. a om. V 26 quod—est add. S3 s. I., om. V 27 quoties BPQedd. numinanimus W )

243
totiens maerere uel timere cogeremur? et tamen non ea loqueremur, nisi in memoria nostra non tantum sonos nominum secundum imagines inpressas a sensibus corporis sed etiam rerum ipsarum notiones inueniremus, quas nulla ianua carnis accepimus, sed eas ipse animus per experientiam passionum suarum sentiens memoriae conmendauit aut ipsa sibi haec etiam non conmendata retinuit.

Sed utrum per imagines an non, quis facile dixerit?

nomino quippe lapidem, nomino solem, cum res ipsae non adsunt sensibus meis; in memoria sane mea praesto sunt imagines earum. nomino dolorem corporis, nec mihi adest, dum nihil dolet; nisi tamen adesset imago eius in memoria mea, nescirem quid dicerem, nec eum in disputando a uoluptate discernerem. nomino salutem corporis, cum saluus sum corpore; adest mihi res ipsa; uerum tamen nisi et imago eius esset in memoria mea, nullo modo recordarer, quid huius nominis significaret sonus, nec aegrotantes agnoscerent salute nominata, quid esset dictum, nisi eadem imago ui memoriae teneretur, quamuis ipsa res abesset a corpore. nomino numeros, quibus numeramus: en assunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi. nomino imaginem solis, et haec adest in memoria mea; neque enim imaginem imaginis eius, sed ipsam recolo: ipsa mihi reminiscenti praesto est. nomino memoriam et agnosco quod nomino. et ubi agnosco nisi in ipsa memoria? num et ipsa per imaginem suam sibi adest ac non per se ipsam? [*]( 1 toties BPQ edd. eo V 3 inpsas V a om. BOGHPQVbm, e o corporis sensibus V 4 inuenerimus V1 6 suorum W1 7 commendatam 0 8 per om: GMI quis] quis ea V 10 alt. sunt] asunt CO1, addunt M 11 dum-adessėt om. S cum HV 12 nisi] et nisi G mea] ma (del. m. rec.) V 13 in] a 8 in uoluptatem S 14 saluo BPQ 15 mihi] mihi quidem BCGHMOPQWedd. esset] inesset BCGHMOPQV edd. 17 agnoscerint W 19 qua*uis (s ras.) V numerus V1 20 en] et Hm as sunt (ante sunt spat. uacuum 1 litt.) 8 mea] mea non imago eius G 22 eius**** (eius ras.) V 23 mihi om. V es W 24 et ubi] unde M alt. agnosco] agnoscerem M memoriam V ) [*]( 16* )

244