Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Magnus es, domine, et laudabilis ualde: magna uirtus tua et sapientiae tuae non est numerus. et laudare te uult homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui et testimonium, quia superbis resistis: et tamen laudare te uult homo, aliqua portio creaturae tuae. tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. da mihi, domine, scire et intellegere, utrum sit prius inuocare te an laudare te et scire te prius sit an inuocare te. sed quis te inuocat nesciens te? aliud enim pro alio potest inuocare nesciens. an [*]( 2] Ps. 144, 3. 3] Ps. 146, 5. 4] cf. II Cor. 4, 10. 6] I Petro 5, 5 et Iac. 4, 6. ) [*]( 2 Magnus es-tua et sapill minio depicta S 3 uirtus (r ex s corr.) B est] est et BPQ 6 superbis ds H 7 aliqua] et a. P tu enim b exitas Vsic saepe 8 quia] qui C a te QVl 9 domine] deus b 10 scire] t scire te V intelligere FV, intellere P si (t add. m. 2) M 11 et saire-ait supra Im. add. 8 sit prius B sit om. W an inuocare te] om. S; fort. erant addita in mg. nunc deleta set F 12 aliut S sic semper nesciens] nesciens te BMqPQ edd. ) [*]( XXXm. Aur. Augustini conff. (Aug. 1,1). ) [*]( 1 )

2
potius inuocaris, ut sciaris? quomodo autem inuocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum. quaerentes enim inueniunt eum et inuenientes laudabunt eum. quaeram te, domine, inuocans te et inuocem te credens in te: praedicatus enim es nobis. inuocat te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris tui.

Et quomodo inuocabo deum meum, deum et dominum meum, quoniam utique in me ipsum eum inuocabo, cum inuocabo eum? et quis locus est in me, quo ueniat in me deus meus? quo deus ueniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? itane, domine deus meus, est quicquam in me, quod capiat te? an uero caelum et terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiunt te? an quia sine te non esset quidquid est, fit, ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum, quid peto, ut uenias in me, qui non essem, nisi esses in me? non enim ego iam inferi, et tamen etiam ibi es. nam etsi descendero in infernum, ades. non ergo essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine, etiam sic. [*]( 1] Rom. 10,14. 3] Ps. 21, 27. 4] cf. Matth. 7,7. 12] Gen. 1,1. 19] Ps. 138, 8. 21] Rom. 11, 36. ) [*]( 2 credunt sine F01VW 4 inuenient BCFMOSPQW edd. 5 quaeram] **eram F et] ut Mi supra lin. 6 es enim nobis BFHMPb, enim n. es Q inuocat] i. enim V 7 humanitatem] humilitatem M* supra lin. 9 inuocabunt Ml dum meum V 10 eum uocabo BCFHOPbm eum a inuocabo cum om. GP 11 eum inuocabo Q et] ut V quo] in quo F ueniad F sic saepe, uenat M in me] F s. I. 12 quo dens - in me deus] add. 81 s. l. quo] qui pIV, et quis Q ueniat deus BM ue-\' niat in me om. Q 13 ita P meus] add. F2 est] e F 14 terram W1 15 quia] S s. I. esset] sed V 16 quidquit S sic plerumque, quicquid; cett. te add. VI 17 quid] qui BHMiPQ, qui i. qmodo 0* s. I.\', C rn no 18 enim] om. BW iam inferi] i. inferi (f ra m. 2) 0, iam inferi (iam in et no a m. 2) P, i. in inferis edd. 19 etsi] si F discendero W1 20 dne ds (om. meus) Q non omnino] qui n. o. BPQ esses-nisi om. H ; 22 pr. sic] om. FlQ )

3
quo te inuoco, cum in te sim? aut unde nenias in me? quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me ueniat deus meus, qui dixit: caelum et terram ego impleo?

Oapiunt ergone te caelum et terra, quoniam tu imples ea* an imples et restat, quoniam non te capiunt et quo refundes quidquid impleto caelo et terra restat ex te? an non opus habes, ut quoquam continearis, qui contines omnia, quoniam quae imples continendo imples? non enim uasa, quae te plena sunt, stabilem te faciunt, quia etsi frangantur non effunderis. et cum effunderis super nos, non tu iaces, sed erigis nos, nec tu dissiparis, sed colligis nos. sed quae imples omnia, te toto imples omnia. an quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt et eandem partem simul omnia capiunt? an singulas singula et maiores maiora, minores minora capiunt? ergo est aliqua pars tua maior, aliqua minor? an ubique totus es et res nulla te totum capit?

Quid est ergo deus meus? quid, rogo, nisi dominus deus? quis enim dominus praeter dominum? aut quis deus praeter deum nostrum? summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et iustissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et inconprehensibilis, inmutabilis, mutans omnia, numquam [*]( 8] Ier. 23, 24. 10] cf. Act. 2, 17. 18] Ps. 17, 32. ) [*]( 2 terra 8 unde F ueniad in me F 3 terra F 5 eam S •ria impleris F* 6 refundis BOHMOPQVmo, refund (erio a m. 2) F terrae F 7 quoquam] a q. BFGH0*PQS*Wb 9 plana M faciunt] fecerunt aut f. Q quia] quę F 10 et cum effunderis] om. M1; *aut effunuris M\' in mg., et c. effuderis G 11 eriges W1 dissiparis] dis- ų pergeris BOtPQb 12 quae] qui GM1 edd. to toto (corr. m. 2) M te 13 totum S, te toto W1 capiunt] c. omnia V 15 minores] & m. W est] om. F aliqua] alia M tua] tui BW\'iłmo 16 capit totum G 17 quid] qui W es ergo BGFGHMPQW edd., es ergo 0 rogo] ergo W dńñl dm V 18 dominum] dm V 19 deum] diIS Ppr. V 20 omnipotentissime] om. F iustissime (om. et) Q secre***tissime (tis ras.) F secretissime et praesentissime om. Q 21 stabilis et fortissime V 22 et] om. Q inconpraehensibilis OPS (sic saepe) ) [*]( 1* )

4
nouus, numquam uetus, innouans omnia, in uetustatem perducens superbos et nesciunt; semper agens, semper quietus, colligens et non egens, portans et implens et protegens, creans et nutriens, perficiens, quaerens, cum nihil desit tibi. amas nec aestuas, zelas et securus es, paenitet te et non doles, irasceris et tranquillus es, opera mutas nec mutas consilium; recipis quod iuuenis et numquam amisisti; numquam inops et gaudes lucris, numquam auarus et usuras exigis. supererogatur tibi, ut debeas, et quis habet quicquam non tuum? reddens debita nulli debens, donans debita nihil perdens. et quid diximus, deus meus, uita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? et uae tacentibus de te, quoniam loquaces muti sunt.

Quis mihi dabit adquiescere in te? quis dabit mihi, ut uenias in cor meum et inebries illud, ut obliuiscar mala mea et unum bonum meum amplectar, te? quid mihi es? miserere, ut loquar. quid tibi sum ipse, ut amari te iubeas a me et, nisi faciam, irascaris mihi et mineris ingentes miserias? paruane ipsa est, si non amem te? ei mihi! dic mihi per miserationes tuas, domine deus meus, quid sis mihi. dic ani-mae meae: salus tua ego sum. sic dic, ut audiam. ecce aures cordis mei ante te, domine; aperi eas, et dic animae meae: salus tua ego sum. curram post uocem hanc et [*]( 1] Iob 9, 5. 18] cf. Marc. 7, 37. 20] Ps. 34, 3. ) [*]( 1 in SW: et in cett. et edd. in uetustate FGW superbos perducens Q 2 agens] a. et F 3 colligens] et c. W 4 perficiens SW: et p. s e cett. et edd. 5 amans V aestuM V gelas M 6 dolos W tranquillos 01 op. mutans BPQ motas V1 7 consilia M recepis W1 quod non H ammisisti F 8 inobs FGHQW1 et] om. M1 gaudens BFGPQ 9 debes V (■ m. 2) 10 reddis BGFGHMOPQV edd., n reddes U debens W donas SW, donas cett. et edd. 12 aut quiddicit et] om. SW 13 quoniam] quo B 14 dabit mihi 0, mihi da-I bit BF, m. dabid JV2, dauid W1 acquiescere BO\'ił, adquiscere M 15 inhebries V illut S; sic semper 16 quiT QW es] om. H1 18 mirl\'łis 0, minarls G, memineris SW1 19 est] sed G hei GV, eu FW 0 22 aperias M )

5
adprehendam te. noli abscondere a me faciem tuam: moriar, ne moriar, ut eam uideam.

Angusta est domus animae meae, quo uenias ad eam: dilatetnr abs te. rninosa est: refice eam. habet quae offendant oculos tuos: fateor et scio. sed quis mandabit eam? aut cui alteri praeter te clamabo: ab occultis meis manda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo? credo, propter quod et loquor. domine, tu scis. nonne tibi prolocutus sum aduersum me delicta mea, deus meus, et tu dimisisti inpietatem cordis mei? non indicio contendo tecum, qui ueritas es; et ego nolo fallere me ipsam, ne mentiatur iniquitas mea sibi. non ergo indicio contendo tecum, quia, si iniquitates obseruaueris, domine, domine, quis sustinebit?

Sed tamen sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram et cinerem, sine tamen loqui, quoniam ecce misericordia tua est, non homo, inrisor meus, cui loquor. et tu fortasse inrides me, sed conuersus misereberis mei. quid enim est quod uolo dicere, domine, nisi quia nescio, unde uenerim huc, in istam dico uitam mortalem an mortem uitalem? nescio. et susceperunt me consolationes miserationum tuarum, sicut [*]( 6] Ps. 18, 18 sq. 7] Ps. 115, 1 (10): 9] Ps. 31, 5. 10] cf. lob 9, 3. 11] Ps. 26,12. 13] Ps. 129, 3. 16] cf. Gen. 18, 27. 17] cf. Ier. 12, 15. ) [*]( 1 adpraehendam FS, apprehendam BGtOtp, apprahendam V moriar om. C, moriarne MV 2 ea F 3 est] e. m Q quo] qd V dilatest F 4 offendat GWU 5 oculis tuis F mundauit FW 6 oculo tis FV 8 loquar 0 dnS ex dm 0* tu scis] om. M 9 aduersus OV meus] om. M 10 inpietates G non] non ergo V qui ueritas -contèndo tecum] om. V 11 ego] hec W 12 contendo ex condendo F 13 si add. Ws. I. obseruaberis CIHIOlpl, obserbaueris ex obserbaberis F qui Px; corr. m. 2 15 aput tfW sic semper 16 sine] sine me BPQVb T r loqui tamen B 17 inrisor GO, irrisor BCMV 18 i. pri.des Ol, i.rri.des BFGMV 19 domine] d. deus meus BPQ edd. quia] quia dnS H 20 dico] om. Q, dico* HW mortalem uitam PQ, mortalem uitam: tall an mortalem dicam uitam b an morts, uitalB 10 add. m. 3 swpr. lin.) 0 21 susciperunt W )

6
audiui a parentibus carnis meae, ex quo et in qua me formasti in tempore; non enim ego memini. exceperunt ergo me consolationes lactis humani, nec mater mea uel nutrices meae sibi ubera implebant, sed tu mihi per eas dabas alimentum infantiae secundum institutionem tuam et diuitias usque ad fundum rerum dispositas. tu etiam mihi dabas nolle amplius, quam dabas, et nutrientibus me dare mihi uelle quod eis dabas: dare enim mihi per ordinatum affectum nolebant quo abundabant ex te. nam bonum erat eis bonum meum ex eis, quod ex eis non, sed per eas erat: ex te quippe bona omnia, deus, et ex deo meo salus mihi uniuersa. quod animaduerti postmodum clamante te mihi per haec ipsa, quae tribuis intus et foris. nam tunc sugere noram et adquiescere delectationibus, flere autem offensiones carnis meae, nihil amplius.

Post et ridere coepi, dormiens primo, deinde uigilans. hoc enim de me mihi indicatum est et credidi, quoniam sic uidemus alios infantes; nam ista mea non memini. et ecce paulatim sentiebam, ubi essem, et uoluntates meas nolebam ostendere eis, per quos implerentur, et non poteram, quia illae intus erant, foris autem illi nec ullo suo sensu ualebant introire in animam meam. itaque iactabam et membra [*]( 0 1 quo] qua b formasti me B edd. 2 exeperunt V me ergo F alibi neo 3 humane M uel] nec BOIV, uel G 4 implebant (a ex u corr.) ubera C, implebant (p ex b corr.) ubera M mihi] m. dng PQ dabus per eas Vb, p. eas dñã d. B aliment*um (i ras.) W 5 usque fundamentum ad fundum H 6 etiam] enim W dabus mihi F nolle (e ex 0 corr.) G 7 et nutrientibus-dabus] om. F uelle mihi dare b eis] ex eis V, illis b 8 adfectum (d in f corr. m. 2) 0 quo] quod SVW habundabant MIQW, abundabunt F 9 ex te abundabant edd. eis erat V 10 ex eis non] eis non M1 W; non ex eis edd. per eos GM omnia bona M, omnia ds b. Q 12 clamante V, clamante (e in ras. a ae t m. 2) 0 qua aribuis (corr. m. 2) P 13 suggere V, su*gere (g ras.) H, d surgere Q noram] n. aliter noueram H aquiescere C, acquiescere BV 14 offensionis FW 15 post et] post haec GFMb redere corr. ex i redire V primo dormiens F primo Ol, pmo 02 s. lin. 17 uidimus F, uidemus agere Q alios] et alios B 0 9PQ edd. 19 eis] om. V quod 0 20 illae] om. F foris (i ex e corr.) W 21 et membra iSW: membra cett. et edd. )

7
et uoces, signa similia uoluntatibus meis, pauca quae poteram, qualia poteram: non enim erant ueri similia. et cum mihi non obtemperabatur uel non intellecto uel ne obesset, indignabar non subditis maioribus et liberis non seruientibus et me de illis flendo uindicabam. tales esse infantes didici, quos discere potui, et me talem fuisse magis mihi ipsi indicauerunt nescientes quam scientes nutritores mei.

Et ecce infantia mea olim mortua est et ego uiuo. tu autem, domine, qui et semper uiuis et nihil moritur in te, quoniam ante primordia saeculorum et ante omne, quod uel ante dici potest, tu es et deus es dominusque omnium, quae creasti, et apud te rerum omnium instabilium stant causae et rerum omnium mutabilium inmutabiles manent origines et omnium inrationalium et temporalium sempiternae uiuunt rationes, dic mihi supplici tuo, deus, et misericors misero tuo, dic mihi, utrum alicui iam aetati meae mortuae successerit infantia mea. an illa est, quam egi intra uiscera matris meae? nam et de illa mihi nonnihil indicatum est et praegnantes ipse uidi feminas. quid ante hanc etiam, dulcedo mea, deus meus? fuine alicubi aut aliquis? nam quis mihi dicat ista, non habeo; nec pater nec mater potuerunt nec aliorum experimentum nec memoria mea. an irrides me ista quaerentem teque de hoc, quod noui, laudari a me iubes et confiteri me tibi? [*]( 1 uolunta**bns F 2 qualia poteram] om. SW uere CFGHOlSW 3 intellectu W ne] cnon F 4 subditis] subdit\' Q, s. sed b 5 quos] qd W 6 mihi magis 0, magis (mihi om.) Ml ipsi] om. FV 7 non scientes b 8 mea**olim 0 olim infantia mea B 9 nil B qM* ante P 11 potest. P tu es] tu es ds F et] ras. V es] eras. V e W & dominus* (q. eras.) W, dHsquae D 12 ** stabilium (in ras.) V, stabilium G istant SW 13 immotabiles V origenes C1, origin**es (al ras.) P 14 irrationalium O\'iłW, inrationabilium BCBF GMPV edd. temporarium F 16 alicui ae. m. iam B, iam alicui mo aliquid Q 1 iam aet. meae V* in ras. 17 egi] ex ego corr. G\'ił et] et ea Q 19 ante hanc] ante hac DM, a. huc C, haec V f:ui*na P 20 nec mater nec pater BPQ 21 nec mater W*, & m. W1 nec aliorum] potuitne a. G 22 teque] tequ* H, te qui Fb, **qui M (te ras.) noui] te noli C1; corr. m. 2 n. quod b 23 laudari] 1. te Mb iubeas F, iubes (te add. m. 2) H, iubes a me Q me] om. V tibi 01 in ras. )

8