Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
consimili ratione per alias ire licebit historias et ostendere in his quoque longe aliud quam esse dii debeant de his ipsis dici et earum in expositionibus indicari, uelut in hac ipsa quam deinceps ponam, una ei duabusue coniunctis, fastidium ne inmoderatione pariatur.
Non imus infitias in annalium scriptis contineri haec omnia quae sunt a uobis in oppositione prolata. nam et ipsi pro modulo ingeniique pro captu et legimus haec eadem et esse posita scimus, sed quaestionis in hoc summa est, utrumne hi dii sint, quos saeuire adseueratis offensos reddique ludis et sacrificiis mites, an sint longe aliud et ab huius ui debeant et nominis et potentiae segregari. quis est enim primum qui eos deos existimet fuisse aut esse qui credat, qui motibus et saltationibus scaenicis, qui cantheriis frustra currentibus uoluptatum soluuntur in gaudia, ineptas et frigidas actiones spectatum proficiscuntur e caelo offendique se doleant et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius aut tibicen modice interquieuerit fessus, qui praesulem sibi displicuisse pronuntient, si per circi medium pergat nocens aliquis meritorum poenas et supplicia redditurus? quae si penitus cuncta et sine ulla gratificatione cernantur, non tantum ab diis esse reperientur aliena, uerum ab homine quouis lauto nec ad summos apices grauitatis ac ponderis instituto.
Quis est enim primum deos illos qui existimet fuisse aut esse qui credat, qui nocendi habeant saeuiendique naturam ** easque abiciant rursus cyatho uno sanguinis et thuris suffitione molliti, qui motibus scaenicis et saltationibus histrionum festos dies ducant et hilaritatis plenissimas uoluptates, qui cantherios [*]( 3 hostendere P corr 5 uelud P 8 Non imus — 278, 13 erudito om Gel Canterus Salm, seclusit Vrs, post librum separatim collacare maluit Stewechius, quem reliqui secuti sunt: vide praefationem inmgr Haec desiderantur in hactenus impressis codicibus scilicet in Gelenii ėt Canteri editionibus 11 hii P 14 potentiae Sab: potentia P\' 15 fuisse addidi 16 scenicis P 18 celo P corr r 19 ludius Vrs: lydius P tybicen P 22 paenitus P 26 qui Sab: quis P 27 lacunam signcmi 28 a*biciantu (u eras) P cyato P thuris P 29 scenicis P 30 dicant Sab. )
Post aduectos, inquitis, transmarinis ex gentibus deos quosdam postque condita his templa, post cumulatas sacrificiis aras male habens sese recreatus conualuit populus et pestilentes morbi inducta sinceritate fugerunt. qui, effamini, dii quaeso? Aesculapius, inquitis, Epidauro, bonis deus ualetudinibus praesidens et Tiberina in insula constitutus. si esset nobis animus scrupulosius ista tractare, uobis ipsis obtineremus auctoribus, minime illum fuisse diuum, qui conceptus et natus muliebri aluo esset, qui annorum gradibus ad eum finem ascendisset aetatis in quo illum uis fulminis, uestris quemadmodum litteris continetur, et uita expulisset et lumine. sed quaestione ab ista discedimus, Coronidis filius sit, ut uultis ex immortalium numero et perpetua praeditus sublimitate caelesti. ex Epidauro tamen quid est aliud adlatum nisi magni agminis coluber? fidem si annalium sequimur et exploratam eis adtribuimus ueritatem, nihil, ut conscriptum est, aliud. quid ergo dicemus? Aesculapius iste quem praedicatis, deus. [*]( 2 transire om Sab 4 praefactis P corr 5 pronuncietur SabI 8 interquieberit P tybicen P matrimos Sab: matrib. P 9 la- cunam signaui: tabulati intercidisse uidetur 11 a add SabI .12 quoduis P corr sentient P corr c\' nec ad Sdb: negat P 16 recreatas P corr pestilentis P corr c\' 18 aescolapius P 28 angminis Meursius 30 dicimus Sdb aescolapius P )
et quoniam legitur usus cibis etiam, quibus uita in corporibus inmoratur, habet patulas fauces, quibus cibos transuoret oris hiatibus adpetitos, habet receptaculum uentris et ubi mansa et uorata decoquat uiscera, sanguis detur at corpori et uiribus redintegratio subrogetur, habet et extremos tramites, per quos inmunda faex eat auersabili corpora foeditate deonerans. si quando mutat loca et ab aliis transgredi in alias regiones parat, non ut deus obscure per caeli euolat sidera punctoque in temporis ubi causa postulauerit sistitur, sed uelut animal brutum uehiculum quo sustineatur petit, undas pelagi uitat atque ut tutus possit incolumisque praestari, cum hominibus nauem ascendit et ille publicae sanitatis deus fragili se ligno et tabularum compagibus credit. non arbitramur euincere atque obtinere uos posse, Aesculapium illum fuisse serpentem, nisi hunc colorem uolueritis inducere, ut in anguem dicatis conuertisse se deum, quominus curiose possent quisnam esset aut qualis homines intueri. quod si fuerit a uobis dictum, quam infirmiter inualideque dicatur, ipsa rerum inaequalitas indicabit. si enim se deus uideri ab hominibus euitabat, nec in forma serpentis uelle debuit conspici, cum in qualibet forma non ab ipso se alius, sed ipse esset futurus. sin autem intenderat cernendum se dare-non enim debuit oculorum negare se conspectui – cur non [*](3 reptans Sab: cteptans (c eras) P 6 contractibus Ungerus curuatibus ? 9 et Sab: ut P dequoquat P 11 tramites Sab, r: tramuites P 14 obscure] ocius ? 15 sistitur Sab: tititor P sititur r 18 fragilis P corr compagibus Sab, r: compagius P 20 escolapium P 22 quominns cnriose teripri: quo mentiri se P possent Urs: posse P posset Sab qualis Urs: quales P quo mentiri se posset nec quisnam ant qualis possent homines intueri Urs quo mentiri se posset et quisnam esset ant qualis hoc minus intueri Meursius 24 dicantur Sab 25 deus. P 26 qualibet Sab, r: qualib) et P 28 non...conspectui del OreUius et non Zinkius enim addidi se addidi )
sed si deus, inquit, non erat, cur e naui postquam extulit sese et Tiberinam ad insulam repsit, nusquam statim conparuit et uiderier ut ante desiit? possumus enim scire, utrumne aliquod obstaculum fuerit, cuius sese obiectu atque oppositione protexerit, an hiatus aliquis? uos pronuntiate, uos dicite, quidnam illud fuerit aut cuinam rerum generi debuerit applicari, si personarum officia sunt certa certarum. uestra cum res ista sit deque uestro numine uestraque et religione tractetur, uestrum est potius edocere uestrumque monstrare, quid illa res fuerit, nostras uelle quam exaudire sententias nostraque exspectare decreta. nam nos quidem quid aliud possumus dicere, nisi quod fuit et uisum est, quod historiae prodidere omnes et oculorum sensibus est conprehensum ? hanc tamen scilicet colubram ualidissimi corporis et prolixitatis inmensae aut, si nomen hoc sordidum est, anguem dicimus, serpentem nominitamus, aut si quod aliud nobis usus uocamen obtulerit aut ampliatio sermonis ecfinxerit. si enim repsit ut coluber non pedibus se ferens neque suas subexplicans itiones sed uentre nisus ac pectore, si ex materia formatus carnis longitudinem porrigebatur in lubricam, caput si habuit atque caudam, si obsita squamis terga, si macularum corium suffectionibus uarium, si os dentibus horridum et ad infligendos instructum morsus: quid aliud possumus quam generis eum dicere [*]( 280, 7-11 = 281, 8—12 ) [*]( 6 superum ? 8 et ante Tiberinam add Zinkius : sed ipse Tiberinam... repsit delere mauult 9 sqq. possumus... aliquis del Zinhius 13 certarum. uestra cum Meursius: certaxum uestra. cum utUgo ista Meursius: ita P 14 et del Meursius 19 tamen] uocameu Zin- Jcius .20 si licet Meursius, Zinkius «colubram P 21 dicamus Urs 22 nominitemus Urs 23 ampliatio Sab: ampliato P ecfinxerit r: et finxerit P effinxerit Sab 25 nixus Sab 27 obsita Urs: oblita P coiium addidi 28 uaria Sab uarium nentrem Ungerus tendibus P corr c. )
sed si deus praesens anguis ille non fuit, cur post illius aduentum pestilentiae uis fracta est et populo salus est reddita Romano? referimus et nos contra: si ex libris fatalibus uatumque responsis inuitari ad urbem deus Aesculapius iussus est, ut ab luis contagio morbisque pestilentibus tutam eam incolumemque praestaret, et uenit non aspernatus, ut dicitis, colubrarum in formam conuersus: cur totiens Romana ciuitas mali huius afflicta est cladibus, totiens aliis aliisque temporibus dilacerata, uexata est et innumeris stragibus ciuium minor facta est millibus? cum enim deus adcitus in hoc esse dicatur, [*]( 2 robore Meursius; roboris P 3 anteierit scripsi: anteiret P labefactamus Hildebrandius: labefaciamos P labefacimus Scib, r 4 quisnam Urs 10 isti P corr c 12 inequaliter P ,14 trassiliuit P si* P 14 sqq. transnatauit argumentatio flaccida est ea re suspicari quid si (si add c) siluarum densitatibus ae dedit deum illum P: rvctwm uerborum ordmem restituit Gel 17 agminis scripsi: omni P festinatio P corr c 20 est ante reddita om Sab 21 bAtumque P corr .22 aescolapius P 25 Romana Urg: roma P 26 sqq. cladibus... facta est om Sab 28 milibus P )