Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
Sed si dii immortales nequeunt, inquit, irasci neque ullis animorum adfectibus eorum quatitur concutiturque natura, quid historiae sibi uolunt, quid annales, quorum in conscriptionibus legimus nonnullis offensionibus deos motos pestilentias, sterilitates ac frugum inopias aliaque intulisse ciuitatibus nationibusque discrimina eosque rursus sacrorum satisfactione placatos indignationum posuisse feruores et in habitum laetiorem statum caeli tempestatumque mutasse? quid terrarum fremitus, quid motus, quos esse accepimus factos, quod essent acti per indiligentiam ludi nec ad suam formam condicionemque curati, instauratis his tamen et curiosa obseruatione repetitis superorum conquieuisse terrores et ad hominum curam familiaritatemque reuocatos? quotiens, uatum iussis haruspicumque responsis postquam diuina res facta est et ex gentibus transmarinis acciti dii quidam delubraque his facta et in altioribus columnis signa quaedam et simulacra sunt constituta, et inminentium auersi sunt periculorum metus et grauissimi hostes pulsi et amplificata res publica est et uictoriarum frequentibus gaudiis et prouinciarum possessione conplurium? quod utique non fieret, si sacrificia, si ludos ceterosque aspernarentur dii cultus neque se honorari eorum procurationibus ducerent. si ergo his datis calor omnis numinum indignatioque frigescunt uertunturque in prospera ea quae uidebantur adferre terrores: manifestum est haec omnia non sine caelitum fieri uoluntate, et quod ea tribuantur a nobis, inaniter et cum tota inperitia reprehendi.
uentum est ergo, dum loquimur, ad ipsum articulum causae, uentum rei ad cardinem, uentum ueram atque ad iustissimam quaestionem, in quam conuenit ut [*]( 16-22 = 273, 5-9. 18. ) [*]( 4 si om Sab 7 legimus Sab: legibus P motos Sab: motus P 8 alique P corr c 14 superorum Sab: superiorum P 17 transmariuis Sab, r: transmarini P 19 simulaca P corr 23 sacrificilk P 24 si. P 27 uoluptate Meursius 30 ad ueram Gel 31 ad iustissimam Urs: adiunctissimam P ad iunctissimam Comterus ad inuictissimam Meursius questionem P )