Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

discordias alios ex hii) uos, alios dicitis qui pestilentias inrogent., alios qui amores, qui furias, alios uero qui praesint bellis. et sanguinis effusione laetentur: at uero nos contra. ab ingeniis numinum iudicamus esse ** disiunctas, aut si sunt qui haec mala miserrimis inferant subiciantque mortalibus, ab deorum contendimus procul esse natura nec sub huius nominis praedicatione ponendos. irasci et perturbari uos numina ceterisque animorum adfectibus mancipata esse atque obnoxia iudicatis: nos huiusmodi motus alienos existimamus [*]( 2\'natitHl Sab: naturam P 15 quoire P 20 frfmamus uel iudicaBMis UrtJ 23 et easj eas Gel quod eas uel quas Urs. 24 - discordias Ura: dfseondiaTum P 25 alios uero Sab; alius tiero F 26 ueae] haec UfS 21 lacunatn signaui: uerbomm quae interciderunt primuth uHfefwr fuisse discordias disiuncta Canterus, Urs 30 uus P corr c )

270
ab his esse; sunt enim ferocium generum et mortalitatis obeuntium functiones. uos pecorum sanguine, uos caedibus et mactationibus hostiarum gaudere, laetari et in gratiam cum hominibus remini offensionibus redire sopitis: nos amorem sanguinis nullum esse in caelitibus ducimus nec esse tam duros, ut miserorum animantium caede saturatas abiciant iras. uos . mero, uos thure honorem arbitramini diis addi et eorum augescere dignitates: nos monstrum et prodigium iudicamus, quod quisquam hominum credit aut augustiorem fieri deum fumo aut ex roribus exiguis uini ipsum sibi ab hominibus ducere satis sancte atque honorifice supplicatum. uos aeris tinnitibus et tibiarum sonis, uos equorum curriculis et theatralibus ludis persuasum habetis deos et delectari et adfici irasque aliquando conceptas eorum ista satisfactione molliri: nos inconueniens ducimus, quinimmo incredibile iudicamus, eos qui gradibus mille genus omne uirtutum perfectionis transierint summitate in uoluptatibus habere atque in deliciis res eas quas homo sapiens rideat et quae non aliis uideantur continere aliquid gratiae quam infantibus paruulis et triuialiter et populariter institutis.

haec cum ita se habeant cumque sit opinio num tanta nostrarum uestrarumque diuersitas, ubi aut nos impii aut nos pii, cum ex pectorum sensibus pietatis debeat atque inpietatis ratio ponderari? non enim simulacrum qui sibi aliquod conficit quod pro deo ueneretur aut qui pecus trucidat innoxium sacrisque incendit altaribus thus, is habendus est rebus deditus esse diuinis. opinio religionem facit et recta de diis mens, ut nihil eos existimes contra decus propriae sublimitatis appetere. cum enim cuncta quae his dantur sub oculis hic nostris uideamus absumi, quid ad eos aliud ab nobis dicendum est peruenire nisi opiniones diis dignas et eorum [*](1 mortalitati Gel obeuntium Urs: obeuntib. P subeuntium Gel obeuntis Meursius 6 caedae P 9 credat Urs 11 sanctae P corr nitibus P corr c\' 12 aequorum P theatralibus Sab, r: thetralibus P 13 et ante delectari om Gel 14 ista addidi mollire Urs 17 res Gel: esse res P iia esse res HUdebrcmdius 19 triuialiter Sab: tibialiter P 22 pectorum scripsi: partium P 25 thus addidi 27 propriae Guyetus: promptae P praesumptae Gel 30 diis P )

271
conuenientissimas nomini ? haec sunt dona certissima, sacrificia haec uera; nam pulticulae, thura cum carnibus rapacium alimenta sunt ignium et parentalibus coniunctissima mortuorum.

Sed si dii immortales nequeunt, inquit, irasci neque ullis animorum adfectibus eorum quatitur concutiturque natura, quid historiae sibi uolunt, quid annales, quorum in conscriptionibus legimus nonnullis offensionibus deos motos pestilentias, sterilitates ac frugum inopias aliaque intulisse ciuitatibus nationibusque discrimina eosque rursus sacrorum satisfactione placatos indignationum posuisse feruores et in habitum laetiorem statum caeli tempestatumque mutasse? quid terrarum fremitus, quid motus, quos esse accepimus factos, quod essent acti per indiligentiam ludi nec ad suam formam condicionemque curati, instauratis his tamen et curiosa obseruatione repetitis superorum conquieuisse terrores et ad hominum curam familiaritatemque reuocatos? quotiens, uatum iussis haruspicumque responsis postquam diuina res facta est et ex gentibus transmarinis acciti dii quidam delubraque his facta et in altioribus columnis signa quaedam et simulacra sunt constituta, et inminentium auersi sunt periculorum metus et grauissimi hostes pulsi et amplificata res publica est et uictoriarum frequentibus gaudiis et prouinciarum possessione conplurium? quod utique non fieret, si sacrificia, si ludos ceterosque aspernarentur dii cultus neque se honorari eorum procurationibus ducerent. si ergo his datis calor omnis numinum indignatioque frigescunt uertunturque in prospera ea quae uidebantur adferre terrores: manifestum est haec omnia non sine caelitum fieri uoluntate, et quod ea tribuantur a nobis, inaniter et cum tota inperitia reprehendi.

uentum est ergo, dum loquimur, ad ipsum articulum causae, uentum rei ad cardinem, uentum ueram atque ad iustissimam quaestionem, in quam conuenit ut [*]( 16-22 = 273, 5-9. 18. ) [*]( 4 si om Sab 7 legimus Sab: legibus P motos Sab: motus P 8 alique P corr c 14 superorum Sab: superiorum P 17 transmariuis Sab, r: transmarini P 19 simulaca P corr 23 sacrificilk P 24 si. P 27 uoluptate Meursius 30 ad ueram Gel 31 ad iustissimam Urs: adiunctissimam P ad iunctissimam Comterus ad inuictissimam Meursius questionem P )

272
debeamus inspicere formidine superstitionis amota et gratificatione deposita, utrumne hi dii sint quos saeuire adseueratis offensos reddique sacrificiis mites an sint longe aliud et ab huius m debeant et nominis et potentiae segregari. non enim imus infitias, in annalium scriptis contineri haec omnia quae sunt a uobis in oppositions prolata: nam et ipsi pro modulo ingeniique pro captu et legimus et esse positum scimus, ludis quondam ipsis circensibus, qui Ioui maximo fierent, patremfamilias quendam, antequam inciperent res agi, seruum pessime meritum per circi aream mediam transduxisse caesum uirgis et ex more multasse post patibuli poena. ludis dein terminatis profligatisque curriculis non multi post temporis spatium ciuitatem occepisse pestilentia uastari, cumque dies adderet malum malo grauius, cateruatim et populus interiret, rusticulo cuidam sorte humilitatis obscuro Iouem per insomnium dixisse, uti ad consules uaderet, praesulem sibi displicuisse monstraret, posse melius fieri ciuitati, si ludis sua religio redderetur et ex integro rursus curiosa obseruatione procederent. quod cum ille facere minime curasset, uel quod esse uanum suspicaretur insomnium nullamque habiturum apud audituros fidem uel quod ingenitae humilitatis memor potestatis tantae fugeret et formidaret accessum, cunctatori redditum inimicum Iouem filiorum obitus inrogauisse pro poena. mox cum et ipsi proprium minaretur interitum, ni praesulis pergeret nuntius inprobati, obeundi formidine territatum, cum iam et ipse contactus pestilentiae flagraret incendio, de sententia propinquorum perlatum ad curiam patrum insomnique exposita uisione flammas euolauisse contagii: ludorum deinde instauratione decreta et spectaculis adhibitam grauem curam et priorem populo redditam sanitatem. [*]( 2-4 = 277, 11-14 4-7 = 277, 8-11. ) [*]( 2 hii P seuire P 3 ludis et sacrificiis Urs mitaes P cort 4 debant P corr imuB tnfitias P 7 legimus haec eadem et Urs ∗∗∗∗et∗ esse P posita Urs 11 mulcaase r poenam Sdb dein terminatis Klussmanum: deinde iiitenninalis P deinde iam terminatis Sab 13 «pestilentla P 16 aaderet Lipsius, Urs: suaderet P 17 ciuitati Sdb: ciuitatis P 23 et (eras) cum et P 24 praesules P corr c\' 25 territum P corr crt insomniique Sab )

273

Sed neque illud aeque nos negabimus scire, temporibus quondam ciuitatis et reipublicae duris, uel quae lues infesta faciebat continua populum contage conficiens, uel quae hostes ualidi et ad periculum libertatis auferendae proeliorum prosperitate iam proximi, iussis et monitis uatum transmarinis: ex gentibus quosdam deos accitos magnificisque honoratos templis et luis sedasse flagrantiam et uiribus hostium fractis frequentissime triumphatum et auctos imperii fines innumerasque prouincias sub leges uestri cecidisse dominatus. sed neque hoc nostram conscientiam fugit lectum et positum, ictum cum esset Capitolium fulmine multaque in hoc alia, Iouis etiam simulacrum, sublimi quod in culmine stabat, suis esse ab sedibus prouolutum. responsum deinde ab haruspicibus editum, res scaeuas tristissimasque portendi ab incendiis, caedibus, ab legum interitu et ab iuris occasu, maxime tamen ab domesticis hostibus atque ab impia coniuratorum manu. sed flecti haec posse, immo aliter publicari scelerata non posse consilia, nisi Iuppiter rursus altiore in culmine figeretur orientalem conuersus ad cardinem radiisque oppositus solis. adfuisse dicto fidem: nam subrecto culmine conuersoque ad solem signo patuisse res abditas et reserata in maleficia uindicatum.

Habent quidem miraculi speciem — quinimmo habere creduntur — cuncta ista quae dicta sunt, si ita ut sunt prompta humanum ueniant ad auditum, nec diffitemur inesse his quiddam, quod in prima positum quemadmodum dicitur fronte perstringere aures possit et ueritatis similitudine circumuenire. ceterum si penitus intueri res factas, personas et personarum uolueris uoluntates, nihil esse reperies diis dignum et, quod saepe iam dictum est, quod ad huius nominis speciem dignitatemque referatur. quis est enim primum qui deum illum fuisse credat, qui currentibus frustra delectaretur eculeis auocarique se [*]( 30-274, 11. 14 = 277, 14—25 = 277, 26-278, 13 ) [*]( 1 negabimus Sab: neganimus P, 2 quodam P corr lnea Sdb: luis P 8 triumfatum P 14 scaeuas Mewrsius: saeuas P 17 prius posse del Meursius 19 solis.. P 20 subrepto Sab 24 ueniant Sab, r: ueniat P 28 uoluntates Sdb: uoluptates P 29 numinis Meursius 31 auocarique Heraldus: euocarique P ) [*]( IV. ) [*]( 18 )

274
genere hoc ludicri iucundissimum duceret? immo illum fuisse quis est qui adsentiatur Iouem, quem deum principem dicitis et rerum quaecumque sunt conditorem, qui spectatum proficisceretur e caelo cantherios de uelocitate certantes, replicantes gyros septem, et quos dissimiles ipse corporum esse in mobilitate uoluisset, eos tamen gauderet transire, transiri, pronos et cernuos ruere, cum curribus resupinos uerti, trahi alios, cruribus et claudicare praefractis, et ineptias nugis et crudelitatibus mixtas summis in uoluptatibus habuisset quas homo quiuis lautus nec ad studium plenae grauitatis ac ponderis eruditus puerilia duceret atque aspernaretur ut ludicra? quis est, inquam, qui credat, repetamus ut assidue hanc uocem, generis eum fuisse diuini, qui, quoniam ludis actus per circi est spatium meritorum poenas et supplicia redditurus, ira eiacerbatus ardesceret seseque ad uices adcingeret ultionis? si enim nocens seruus atque illa fuerat animaduersione puniendus: qui debuit Iuppiter indignatione aliqua commoueri, cum ageretur iniuste nihil, immo cum nocens caput poenis conuenientibus plecteretur? sin autem inmunis ab scelere neque ulli obnoxius crimini: uitiosi praesulis ipse fuit in causa, cui cum subuenire potuisset, non fecit, immo ipse quaesiuit et pati quod inprobabat et ab aliis poenas suae permissionis exigere. et cur laesum deinde illo se questus est et pronuntiauit in praesule, quia crucis ad poenas per circi actus est medium uirgis dilaceratus et flagris?

et quid ex hoc facto labis potuit et foeditatis ecfluere, quod aut circum faceret minus purum aut Iouem contaminatum, cum per exigua. momenta, per puncta tot in orbe conspiceret milia mortis in generibus uariis et cruciatibus interire diuersis? ante, inquit, est actus, ludi quam [*]( 2 dicis Sab 3 profic*isceretur P 4 replycantes p. 6 uoluisse? sed eos Sab gauderet Meursius: gaudere P 7 alios debiles, cruribus Urs 9 mixtas Sab, r: mixta P habuisset Meursius - habuisse P 10 lautus GeZ: laetus P 11 duceret Sab: ducere P 12 assidue (e in ras c\') P 14 redditurus Sab: reddituros P eiacerbatus Gel: exaceruatus P 15 uices Huetius: uires P 22 inprouabat P corr c 23 illo Sab: illos P pronunljiauit Gel: praenuntiauit P 24 praesulae P 26 effluere Soo: et fluere P 27 eiigua Sab: eiigua P puncta Sab: cuncta P 29 crutiatibus P )

275
inciperent confici. si sacrilego pectore religionisque contemptu, est ut ignoscere debeamus Ioui indignanti se spretum nec circensibus propriis sollicitiorem adhibitam curam, sin autem errore uel casu latens illud non est animaduersum et cognitum uitium, n\'onne fuerat rectum Iouique conueniens, ut humanis ignosceret lapsibus et inprudentiae caecitatem ueniali concessione donaret? sed uindicanda res fuit. et post haec aliquis fuisse illum deum credet, qui puerilis incuriam ludicri ciuitatis ultus est et persecutus interitu, grauitatis ac ponderis , aut ullius habuisse constantiae firmitatem, qui ut sibi ex integro uoluptatis in gaudia curreretur, uenenatam in perniciem aeris haustus uertit et pestilentiae morbo stragem mortalitatis indixit? si ludorum exhibitor magistratus minus curauit ediscere, quisnam esset illo die circi actus per medium, contractaque est ex hoc culpa, quid infelix commeruerat populus, ut aliena delicta capitis sui dissolueret poenis pestilentibusque contagiis crudeliter expelleretur e uita? immo quid feminarum genus, quas ab negotiis publicis condicio fragilitatis excepit, quid adultae uirgines, quid puerculi fecere pusiones, quid denique adhuc parui nutricum sub alimonia constituti, ut in eos inmitteretur par et una saeuitia priusque acerbitatem mortis quam dulcedinem aliquam perciperent luminis?