Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

regnatoris in populi Capitolio qui est hominum qui ignoret Oli. esse sepulchrum Vulcentani? quis est, inquam, qui non sciat ex fundaminum sedibus caput hominis euolutum non ante plurimum temporis aut solum sine partibus ceteris — hoc enim quidam ferunt — aut cum membris omnibus humationis officia sortitum? quod si planum fieri testimoniis postulatis auctorum, Sammonicus Granius Valerianus uobis et Fabius indicabunt, cuius Aulus fuerit filius, gentis et nationis cuius, cur manu seruuli uita fuerit spoliatus et lumine, quid de suis commeruerit ciuibus, ut ei sit abnegata telluris patriae sepultura. condiscetis etiam, quamuis nolle istud publicare se fingant, quid sit capite retecto factum uel in parte qua areae curiosa fuerit obscuritate [*]( 1 Cleomachum Urs Clearchum Meursius tamquam e codice Leandrus Sab in err Leucophrynae Gel: leucofryne P 3 mendins P corr 4 Telmessum Sab, r: termessum P 5 Agesarchi Ptolomaeo Sab Agesarchus Ptolemaeo in err 6 Philopatore Sab: filopatere P filopatore r Cinyram Sab: cynera P cynira r Paphi Sab: papi P 8 esse Sab: est P 9 et Sab: et in et P 10 exactam P quam Gel 11 Aegiptius Sab 12 barronis P 14 in] ipsum Zinkius . Capitolio Sab in err: capitolium P 15 quis Sab in err Oli Salm: toli P 20 postulatis P 21 Valerius Antias Urs Aulus] Tobus Sab Tolus in err 22 cur manu seruuli Zinkius: germani seruuli P ut a germani seruulo Gel ut a germani seruulis Salm cuius manibus seruuli Rigaltius 24 patriae Gel: patientiae P paternae Hildebrandius 25 retecto Zinkius: refecto P resecto Sab in err 26 areae Zinkius: rei P arcis HUdebrandius )

220
conclusum, ut immobilis uidelicet atque fixa obsignati ominis perpetuitas staret. quod cum opprimi par esset et uetustatis obliteratione celari, conpositio nominis iecit in medium et cum suis causis per data sibi tempora inextinguibili fecit testificatione procedere, nec erubuit ciuitas maxima et numinum cunctorum cultrix, cum uocabulum templo daret, ex Oli capite Capitolium quam ex nomine Iouio nuncupare.

satis igitur ut opinor ostendimus templa diis immortalibus aut inaniter esse constructa aut contra decus et potentiam creditam contumeliosis opinationibus fabricata. sequitur ut de signis aliquid simulacrisque dicamus, quae multa arte conponitis et religiosa obseruatione curatis. qua in parte si fides est ulla, constituere apud nos ipsos nullis considerationibus possumus, utrumne istud serio et cum proposito faciatis graui an ridendo res ipsas puerili alucinatione ludatis. si enim certum est apud uos deos esse, quos remini atque in summis caeli regionibus degere, quae causa, quae ratio est, ut simulacra ista fingantur a uobis, cum habeatis res certas, quibus preces possitis effundere et auxilium rebus in exigentibus postulare? sin autem non creditis aut, ut mediocriter dicatur, ambigitis, etiam sic ratio quaenam est dubiorum fingere atque instituere simulacra et quod esse non credas uentosa imitatione formare? an numquid dicitis forte, praesentiam uobis quandam his numinum sub exhiberi simulacris, et quia deos uidere non datum est, † eos insolidi et munia officiosa praestari? hoc qui dicit et adserit deos esse non credit, nec habere conuincitur suis religionibus fidem cui opus est uidere quod teneat, ne inane forte sit quod † obscurum non uidetur.

deos, inquitis, per simulacra ueneramur. quid ergo ? si haec non sint, coli se dii nesciunt nec inpertiri a uobis [*]( - 1 obsign#ati P ominis Gel: hominis P 4 fecit P 6 Oli Salm: soli P Toli Sab . 8 esse Gel: iis esse P his esse Sao 12 fidis P corr cl 14 propositos P corr grauia P corr 18 prece.s P 22 formare Sab: formari P 23 ezhiberi Gel: exhibere P (subexhibere SOO) 24 eos insolidi et] eos ita coli et Oel eorum in similitudinem Urs eos ita coli, iis et Heraldus eos sic coli, iis et Salm eis sic solum licere ? 26 regionibus P corr cI 27 obscurum] oculorum ui ? . )

221
ullum sibi existimabunt honorem? per tramites ergo quosdam et per quaedam fidei commissa, ut dicitur, uestras sumunt atque accipiunt cultiones, et antequam ii sentiant quibus illud debetur obsequium, simulacris litatis prius et uelut reliquias quasdam aliena ad illos ex auctoritate transmittitis. et quid fieri potis est iniuriosius contumeliosius durius, quam deum alterum scire et rei alteri supplicare? opem sperare de numine et nullius sensus ad effigiem deprecari? nonne illud est, quaeso, quod in. uulgaribus prouerbiis dicitur, fabrum caedere cum ferias fullonem, et cum hominis consilium quaeras, ab asellis et porculis agendarum rerum sententias postulare?

et unde nouissime scitis, an simulacra haec omnia quae dis immortalibus uicaria substitutione formatis similitudinem referant habeantque diuinam? potest enim fieri, ut barbatus in caelo sit qui esse a uobis effingitur leuis, potest ut senectute prouectior cui puerilem commodatis aetatem, potest ut hic flauus sit *** qui in ueritate habeat oculos caesios, displosas ut gestitet nares quem esse uos . facitis figuratisque nasicam. neque enim rectum est dicere aut appellare simulacrum quod non pariles lineas principali ab \' ore traducat: quod esse planum et certum manifestis poterit ab rebus agnosci. nam cum omnes homines teretem esse solem indubitabili luminum contemplatione uideamus, os illi uos hominis et mortalium corporum liniamenta donastis. luna semper in motu est et ter denas facies in restitutione accipit menstrua: uobis ducibus et figuratoribus femina est, uultuque est uno quae per habitus mille cottidiana instabilitate mutatur. intellegimus omnes uentos aeris esse fluorem pulsi et mundanis rationibus concitati: per uos hominum formae sunt bucinarum animantes tortus intestinis et domesticis flatibus. inter deos uidemus uestros leonis toruissimam faciem mero oblitam minio [*]( 3 hii P hi Sab 6 pote. Sab 8 depraecari P 9 caedere Sab in err: cadere P 11 nobissime P corr 12 diis c 14 barbatus Sab: barbarus P 15 effingitur Sab: effigitur P 16 lacunam signaui 21 a Sab teretem Sab: teretum P 23 donatis Sab 27 pulsos Sab 28 concitatos Sab bucinarum P 29 tortos r 30 uestros om Sab leonis Salm: leones P toruissima facie Sab oblitam Salm: oblita P )

222
et nomine † frugiferio nuncupari. si simulacra haec omnia superorum sunt imagines numinum, ergo et in caelo habitare dicendus est deus talis, ad cuius formam et speciem simulacri huius similitudo directa est, et uidelicet ut hic iste, ita illic ille sine reliquo corpore persona est et facies sola, fremibundus hiatibus toruis, dirus sanguineo de colore, † malum dentibus suis comprimens atque ut olim fessi canes linguam ore de patulo † puetuitate proiciens. quod si utique non est, ita ut omnes existimamus non esse, quaenam tanta audacia est, formam tibi quam uolueris fingere ac dicere esse simulacrum dei quem probare non possis ulla esse in parte naturae ?