Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

ecce si aliquis ponat in medio aes rude atque in opera nulla confectum, argenti massas indomiti infectumque aurum, lignum, lapides atque ossa resque alias ceteras quibus signa consueta sunt et numinum simulacra constare, immo si aliquis ponat in medio conlisos deorum uultus, confracta atque inminuta simulacra iubeatque uos idem [*]( 4 propius Sab, r: proprius P 6 nobis Urs: his P 11 camellinis P 12 cacabulis Boo, r: caecabulis P 15 grossis Ball grosfis Gel descobinata limis Gd 16 furfuraculis Saimasius ad Solin. p. 774: furfur#aculeis P furfuribus aculeis Sab furficibus aculeis GelI forcipibus aculeis JJrs perforaculis Sailm asciis Sab in err: asceis P 18 propriae P corr 21 partum Urs: parte P artem Gel per artem Klussmannus 23 fauore (u ex b) P fauores Gel, Meursius fauorem Balm accurrere Gel acquirere Meursius 24 confectum scripsi: coniectum P 25 infectum Sab 27 conlisos scripsi: conlisorum P 28 confracta Bigaltius: conflata P item Hildebrandius )

227
frustis hostias et fragminibus caedere, informibus massis sacra et mnnia inpertire diuina : audire a uobis exposcimus, facturine istud sitis an contra quam imperabitur recusaturi P fortasse dicetis: qua causa? quia nemo est in rebus humanis tam stolide caecus, qui argentum aes aurum gypsum ebur argillam deorum in numerum referat ipsaque per se dicat uim habere atque optinere diuinam. quaenam est ergo ratio, ut si omnia haec corpora intacta atque infecta. permanserint, careant ui numinis atque auctoritate caelesti: ea formas si accipiant hominum, si auriculas nasos buccas labra oculos cilia, continuo dii fiant et in ordinem caelitum referantur et censum ? nouitatis aliquid fictio corporibus his addit, ut adiectione ipsa cogamini aliquid eis credere diuinitatis maiestatisque conlatum? in aurum aes mutat aut testulae uilitatem in argenteam cogit degenerare materiam? quae insensilia fuerunt paulo ante, facit ut sint uiua et spiritali agitatione moueantur? si quas foris habuere naturas eas omnes retinent simulacrorum in corporibus constituta, stupiditas quae tanta est — detrecto enim dicere caec;tatem - rerum existimare naturas formarum qualitate mutari et accipere numen ex habitu quod in primigenio corpore iners fuerit et brutum et sensus mobilitate priuatum.

itaque immemores et obliti, simulacrorum substantiae atque origines quae sint, rationale homines animal et sapientiae munere consiliique donatum coctilibus testis succumbitis, aeris lamminas adoratis, elephantorum ab dentibus secundas poscitis ualetudines, magistratus imperia potestates uictorias adquisitiones lucra, messes optimas feracissimasque uindemias, et cum pateat, luceat, rebus fieri uerba cum brutis, exaudiri uos remini ipsique uos ultro credulitatis uacuae circumscriptione traducitis? o utinam liceret in simulacri alicuius medias introire pendigines, immo utinam liceret Olympiacos illos et Capitolinos Ioues [*]( 1 frustis Sab in err: frustris P 2 munta P 6 refera P corr c 9 ea Sab: eas P 11 fiant Sab: flant P 13 cogamini Sdb: cogitamini P 14 mutat aut Urs: mutata.ut P testula Sab cogat Sab 15 fuerant Urs 17 retinent Urs: retineant P 22 sq. origines quae sint Heraldua: originis quae sit P 23 homines Sab: hominis P 25 elefantorum P a Sdb 26 acquisitiones Urs: adquisitionis P 27 opimas Gel 29 credulitatts P ) [*]( .15* )

228
diducere in membra resolutos omnesque illas partes quibus summa. concluditur corporum discretas ac singulas contueri: iamdudum istos uideretis deos, quos exterior leuitas lenocinio fulgoris augustat, lamminarum flatilium esse crates, particularum coagmenta deformium, ab ruinarum casibus et dissolutionis metu subscudibus et catenis, uncis atque ansulis retentari interque omnes sinus commissurarumque iuncturas plumbum ire suffusum et salutares moras signorum diuturnitatibus commodare. uideretis, inquam, iamdudum solas sine occipitiis facies, manus sine bracchiis, semiplenas, uentres cum lateribus dimidiatos, plantarum inperfecta uestigia, et quod maxime risum ferat, parte ligneos deos ex una, at ex altera saxeos, inaequabili corporum constructione contractos. quae si utique perspici obscurata arte non quirent, uel ipsa uos saltem quae in medio sita sunt docere atque monere debuerunt, agere uos nihil et circa res cassas officiorum impendere uanitates. ita enim non uidetis spirantia haec signa, quorum plantas et genua contingitis et contrectatis orantes, modo casibus stillicidiorum labi, putredinis modo carie relaxari, ut nidoribus atque fumo suffita ac decolorata nigrescant, quemadmodum saecli longioris incuria perdant situ species et robigine conuulnerentur exesa? ita, inquam, non uidetis sub istorum simulacrorum canis steliones sorices mures blattasque lucifugas nidamenta ponere atque habitare, spurcitias huc omnes atque alia usibus accommodata conducere, semirosi duritias panis [pannis], ossa † in spem tracta, pannos lanuginem chartulas nidulorum in [*]( 1 diducere Graeuius: deducere P 4 angustat Sab flatilium Sab: fieuilium P flabilium Hilàebrsndius 5 a Sab 6 subscudibus Stib, r: subcudibus P 7 interque Gel: inter quae P 10 manus sine brachiis semiplepas, uentres uulgo lacunam signaui: mammas uA nates intercidisse uidetwr 12 deos add HUdebrandius at Sab: ate P 13 quae Sab: qua P 14 obscurata Uf\'s: obscuritatis P 16 cassas Sab: causas P 21 situ Urs: situs P specie Sab speciem situ Heraldus exesa in ras c 22 cauis Gel: causis P 25 pannis om Sab famis Salm inter panis et ossa intercidisse carnes uel simile quid putat Zinkius 26 stnpam Urs specum Bigaitius sepem C. Barthius dapem Zinkius dapem, tractare Zinkius pannos Sab: annos P mollitie Sab )
229
mollitiem sollicite, miserorum fomenta pullorum P non in ore aliquando simulacri ab araneis ordiri retia atque insidiosos casses, quibus uolatus innectere stridularum possint inpudentiumque muscarum? non hirundines denique intra ipsos aedium circumuolantes tholos iacularier stercoris † plenas et modo ipsos uultus, modo numinum ora depingere, barbam oculos nasos aliasque omnis partes, in quascumque se detulerit deonerati proluuies podicis ? erubescite ergo uel sero atque ab animantibus mutis uias, rationes accipite doceantque uos eadem nihil numinis inesse simulacris, in quae obscena deicere neque metuunt neque uitant leges suas sequentia et instincta ueritate naturae.

sed erras, inquit, et laberis: nam neque nos aera neque auri argentique materias neque alias quibus signa confiunt eas esse per se deos et religiosa decernimus numina, sed eos in his colimus eosque ueneramur quos dedicatio infert sacra et fabrilibus efficit inhabitare simulacris. non improba neque aspernabilis ratio, qua possit quiuis tardus nec non et prudentissimus credere, deos relictis sedibus propriis id est caelo non recusare nec fugere habitacula inire terrena, quinimmo iure dedicationis inpulsos simulacrorum coalescere uinctioni. in gypso ergo mansitant atque in testulis dii uestri, quinimmo testularum et gypsi mentes, spiritus atque animae dii sunt ? atque ut fieri augustiores uilissimae res possint, concludi se patiuntur et in sedis obscurae coercitione latitare ? ergo illud a uobis parte in hac primum desideramus et postulamus audire: inuitine hoc faciunt, id est iure dedicationis adtracti simulacrorum ineunt mansiones an proni et faciles neque ullis necessitatibus inrogatis? inuiti hoc faciunt? . et qui fieri potis est, ut in aliquam necessitatem inminuta maiestate cogantur? uoluntariae obsecutionis ad sensu P et quid [*](4 1. c. 4, 52 ) [*]( 1 sollicite om Gel scilicet et Salm 4 irandines P 5 tholos Sdb, r: etholos P iacularier P splenas Ioa. Auratus pluuiaa Guyetua 7 omnes c\' 8 in mg B 9 rationes Sab: rationis P 10 deicere Urs, r: dicere P facere Gel 11 instincta Gel: distincta P seueritate Meursius necessitate? 14 deos Gel: deas P 21 ninctioni Urs: iunctioni P in* P 28 irrogatis. inuiti UrB: inrogati.si inniti P irrogati? si inniti Sab 29 pote Sab aliquam necessitatem Soh: aliqua necessitate P )

230
in testulis dii petunt, ut eas sedibus sidereis anteponant [uinctione si propemodum colligati immobilitatis testulas et I cetera quibus signa confiunt] quid ergo?

in materiis talibos semperne dii mansitant neque abeunt uspiam, etiam si res postulauerit maxima, an habent itus liberos, cum libuerit abire quocumque et ab suis sedibus simulacrisque discedere? si permanendi necessitatem patiuntur, quid miserius his esse ant quid infelicius poterit, [quam] si eos in basibus ita unci retinent et plumbeae uinctiones? sed concedamus, ut, *** caelo et sidereis sedibus anteponant, diuinitatis suae perdiderint potestatem: sin autem cum uoluerint euolant et absolutum ius habent inania relinquere simulacra, ergo aliquo tempore desinent esse dii signa et in dubio stabit, quando sacra debeant reddi, quando his conueniat atque oporteat abstinere. saepenumero uidemus ab artificibus haec signa modo paruula fieri et palmarem in minutiem contrahi, modo in immensum tolli et admirabilem in amplitudinem subleuari. ratione hac ergo sequitur ut intellegere debeamus in sigilliolis paruulis contrahere se deos et alieni ad corporis similitudinem coartari, at uero in uastis porrigere se longius atque in maximitatem producere. ergo si hoc ita est, et in sedentibus signis deum sedere dicendum est et in stantibus stare, in procurrentibus currere, iacularier in iacientibus tela, ad illorum formare atque aptare se uultus et ad reliquos habitus figurati corporis sui similitudinem commodare.