Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

Nunc quoniam summatim ostendimus, quam impias de diis uestris opinionum constitueritis infamias, sequitur ut de templis, de simulacris etiam sacrificiisque dicamus deque alia serie quae his rebus adnexa est et uicina copulatione coniuncta. in hac enim consuestis parte crimen nobis maximum impietatis adfigere, quod neque aedes sacras uenerationis ad officia. construamus, non deorum alicuius simulacrum constituamus aut formam, non altaria fabricemus, non aras, non caesorum sanguinem animantium demus, non tura neque fruges salsas, non denique uinum liquens paterarum effusionibus inferamus. quae quidem nos cessamus non ideo uel exaedificare uel facere, tamquam inpias geramus et scelerosas mentes aut aliquem sumpserimus temeraria in deos desperatione contemptum, sed quod eos arbitramur et credimus — si modo dii certi sunt et nominis huius eminentia praediti — honorum haec genera aut risui habere si rideant aut indigne perpeti si motibus exasperentur irarum.

ut enim nosoatis, quid de isto nomine sentiamus iudiciique simus cuius, existimamus nos eos, si modo dii certi sunt, ut eadem rursus satiateque dicantur, cunctarum esse debere perfectarumque uirtutum, sapientes iustos graues, si modo nulla est culpa, quod eos laudibus adcumulamus humanis, intestinis pollentes bonis, nec extraneis adminiculis adicere quo illis integritas inoffensae beatitudinis conpleatur, [*]( 3 insanias Urs 4 seriae P corr cI 7 affingere Urs 12 cessamus P 15 deos Sab 17 indignae P 20 sociateque Sab 22 adculamus P corr 23 nec se... addicere Stewechius se addicere Sairn 24 adicere Vahlenus: addicere P indigere Gel quo Urs: quod P )

215
ab adfectibus cunctis et cunctis perturbationibus liberos non ira efferuere, non ullis cupiditatibus excitari, calamitatem inrogare nullis, non ex malis hominum crudelem accipere uoluptatem, non terrere portentis, non prodigiosas ostentare formidines, non uotorum debitis habere obnoxios et obligatos, nec piaculares hostias signis minacibus postulare, non pestilentias, non morbos corruptione aeris inducere, non adurere siccitatibus fruges, non caedibus interesse bellorum, non urbium stragibus, non aduersa his uelle, non illorum commoditatibus suffragari: sed, quod magnarum est mentium, pari pendere cunctos lance et indiuiduas cunctis beniuolentias exhibere. caduci enim generis et infirmitatis humanae est, contraria his agere: eosque quos tangat adfectio pati dolere deminui sapientium scita et pronuntiata definiunt nec posse aliter fieri, quin legibus mortalitatis adstricti sint qui sint ullis perturbationibus mancipati. quod cum ita se habeat, qui possumus iudicari deos habere contemptui, quos, nisi sunt recti et magnarum mentium admiratione laudabiles, deos negamus existimari nec potestatibus posse caelitibus applicari?

sed templa illis extruimus nulla nec eorum effigies adoramus, non mactamus hostias, non tura ac uina libamus. et quid amplius possumus uel honoris eis attribuere uel dignitatis, quam quod eos in ea ponimus parte qua rerum caput ac dominum summumque ipsum regem, cui debent di una nobiscum, quod esse se sentiunt et uitali in substantia contineri? numquid enim delubris aut templorum eum constructionibus honoramus? numquid ei hostias caedimus ? numquid alias res damus, quas libare, profundere non est rationis expensae sed tracti per consuetudinem moris? etenim plena dementia est, necessitatibus tuis [*](2 ita Sab excitari Sab: excitare P 8 cedibus P 9 stragibus P 10 suffragiari P corr mentium P 11 beneuolentias (ne ex ni corr) P 12 contraria hia Zinkius: contrariis P 13 egere Sab *quos P dolere Urs: dolore P dolorem Sab deminui. P diminui Sab 18 existimari scripsi: existere P 19 coelitibus Salm: caelitus P coelitum Gel 24 dii una Mewrmu: diuina P 26 emplorum P corr 27 ei Gel: et P cedimus P )

216
potentiora metiri et quae tibi sint usui datoribus diis dare,1 et honorem istum, non contumeliam ducere. templa igitur, quaerimus, in deorum quos usus aut in rei cuius necessitatem aut dicitis esse constructa aut esse rursus aedificanda censetis? hiemalia sentiunt frigora aut solibus torrentur aestiuis, pluuialibus nimbis perfluunt, uentorum eos aut turbines uexant, incursionem pati periclitantur hostilem ferarum aut rabidos adpetitus, ut merito illos conueniat tectorum munitionibus claudere, saxorum aut obiectione tutari ? templa enim haec quid sunt ? si humanam infirmitatem roges, nescio quid immane atque amplum: si deorum potentiam metiaris, successus quidam parui atque ut uerius eloquar genus angustissimum cauernarum paupertini cordis excogitatione suspensum. quorum si quaeris audire quis prior fuerit institutor, quis fabricator, aut Phoroneus, Aegyptius aut Merops tibi fuisse monstrabitur, aut ut tradit in Admirandis Varro, Iouis progenies Aeacus. sint ergo haec licet aut ex molibus marmoreis structa, laquearibus I I aut renideant aureis, splendeant hic gemmae I et sidereos euomant uariata interstinctione fulgores: terra sunt haec omnia et ex faece ultima uilioris materiae concreta. neque enim si uos ea pretiis carioribus penditis, delectari credendum est his deos nec recusare nec spernere quo minus se saepiant et eorum obiectibus coerceantur inclusi. templum, inquit, hoc Martis est, hoc Iunonis et Veneris, hoc Herculis Apollinis Ditis. quid est aliud dicere, quam domus haec Martis est, haec Iunonis et Veneris, Apollo hic habitat, in hac manet Hercules, in illa Summanus? ita non prima et maxima contumelia est, habitationibus deos habere districtos, tuguriola his dare, [*]( 14 sq. Clemens Alex. protr. 3, 44 ) [*]( 3 re P corr c\' 4 constructa Sab: conscripta P 5 torrentor 1Sab: terrentur P 6 perfluunt Sab: perfluunt P 11 potentia Salm 14 institutor, quis om Sab 15 foroneus P Merops Sab in err: merobs P aut add Oanterus, Urs 17 molibus Sab: mobilibus P 19 interatinctione Balm: interstictione P interstitione Sab 22 sepiant Sdb: saepiunt P 23 obiectionibus Sab 24 sqq. hoc Herculis ... Veneris om Sdb 26 in hoc Sab 27 in add Oehlerus illo Sab iste, Sab summamus P corr 28 districtos Sab: destructos P )
217
conclauia et cellulas fabricari et eis existimare necessarias res esse, quae hominibus, felibus, quae sunt formiculis et lacertis, quae fugacibus, pauidis atque exiguis muribus?

sed non, inquit, idcirco adtribuimus dus templa tamquam umidos ab his imbres uentos pluuias arceamus aut soles, sed ut eos possimus coram et comminus contueri, adfari de proximo et cum praesentibus quodammodo uenerationum conloquia miscere. sub axe enim nudo et sub aetherio tegmine inuocati si fuerint, nihil audiunt, et nisi de proximo admoueantur his preces, tamquam nihil dicatur, obstructi atque immobiles stabunt. atquin nos arbitramur omnem deum omnino, si modo nominis huius ui pollet, ex quacumque mundi parte quod quisque fuerit locutus, tamquam si sit praesens, audire debere, immo quod quisque conceperit sub obscuris et tacitis sensibus, cognitione anticipata praesumere, atque ut astra sol luna, cum supra terras meant, omnibus omnino cernentibus statim sunt et ubique praesentes, ita quoque conuenit audientiam numinum nulli esse clausam linguae semperque esse praesentem, quamuis ad eam uoces regionibus ex distantibus confluant. hoc est enim proprium deorum, conplere omnia ui sua, non partiliter uspiam sed ubique esse totos, non adesse non abesse, non cenatum ad Aethiopas pergere et post dies bis senos priuatum ad domicilium redire.

quod si ita non erit, tollitur omnis spes opis et erit in dubio, audiamini ab dis necne, si quando res sacras caerimoniarum conficitis debitis. constituamus enim noscendae rei causa templum numinis alicuius esse apud Canarias insulas, eiusdem apud ultimam Thylen, eiusdem apud Seras esse, apud furuos Garamantas et si qui sunt alii quos ab sui notitia maria montes siluae et quadrini disterminant cardines: si omnes uno in tempore rebus diuinis factis, quod sua quosque [*]( 1 existimare Urs: existimari P 6 conturi P corr c paesentibua P corr cI 10 adquin P 11 ui Sab: ut P 16 ubique P 17 ita quoque Sab: itaque P 20 sua non in ras P 21 ..esse P totus P corr 23 et sup. uers. P 24 audiamini Urs: audiamur P dis (i in ii corr) P 27 Thyle Sab: thyleni P )

218
necessitas rogitare compellit, poscantque de numine, referendi beneficii quaenam omnibus spes erit, si non undique ad se missam uocem deus exaudiet et erit ulla longinquitas, quo penetrare non possit auxilium poscentis oratio ? aut enim nullis erit in partibus praesens, si uspiam poterit aliquando non esse, aut aderit unis tantum, quoniam praebere communiter suum non potest atque indiscretus auditum. atque ita perficitur, ut aut nullis deus opituletur omnino, si occupatus re aliqua ad audiendas uoces non quiuerit aduolare, aut exauditi tantummodo uni abeant soli, nihil egerint ceteri.