Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
et tamen ut uobis ita se habere adsentiamur res istas, id est ut historiae aliud uerbis sonent, nescio quid aliud more hariolantium dicant, ita non animaduertitis, non uidetis, quanta istud dicatur et * cum ignominia fieri contumeliaque diuorum ? an iniuria grauior ulla potis est reperiri, quam terram et pluuiam uel quodlibet aliud — nihil enim refert quae fiat interpretatione conuersio — Iouis et Cereris dicere atque appellare concubitum et cum deorum criminibus labem imbris e caelo et telluris significare madorem? potest inreligiosius quippiam uel existimari uel credi quam semina terris mersa uel quodlibet aliud — nihil enim similiter refert — raptum Proserpinae dicere et cum nota Ditis patris rei rusticae de opere proloqui ? nonne milies optatius fuit elinguem fieri atque [*]( 1 qos P corr *ritibus P 2 a Sab Liber add Sab 5 caeres P tritticias P corr & iritriceas Sab 6 nebridiantium ? pelliculam P corr \' hinnulea Urs 8 e causa scripsi: causa P om iSdlm 11 rium Pcorr affinierint Meursius: adflierint P 12 e rebus Urs: rebus P . 13 efflunt P corr 15 infestum Pcorr & 16 ita Sab, r: ista P itas P corr 18 animad»uer»tis P corr inpietate uel similem uocem ante quanta intercidisse putat Zinbius 19 lacunam signaui: intercidit u. c. insinuetur 20 potes P corr 21 interprętatione P 22 caereris P 24 madorem P 25 seminia P corr 27l)itis Sob, r: diti P de opere r: de operi P dei Sab ) [*]( IV. ) [*]( 14 )
antea mos fuerat m allegorica eone honestissimis sensibus obumbrare res turpes et foeda prolatu honestorum conuestirier dignitate. at uero uobis auctoribus per turpitudinem dicuntur res graues et castitate pollentia obscenis commemorantur in uocibus, ut quod olim grauitas foedorum uerecundia contegebat nunc uerniliter turpiterque dicatur dignorum elocutione mutata. quod in adulterio dicimus Martem, inquit, et Venerem Vulcani esse circumretitos arte, cupiditatem dicimus atque iram ui pressas consilioque rationis. quid enim prohibebat, quid obstabat, suis unamquamque rem uerbis et suis significationibus promere? immo quid urguebat, cum nescio quid indicare per commentarios et scripta uoluisses, nolle illud intellegi quod indicares, sed contrarias res simul una expositione suscipere, studium docere cupientis et nolentis ostendere malignitatem? an deos adulteros dicere periculum habuit nullum, prolatio cupidinis atque irae linguam et os fuerat obsceno coinquinatura contactu? quod si utique fieret et allegoricae caecitatis obumbratio tolleretur, et facilis ad discendum res esset et deorum dignitas conseruaretur inlaesa. nunc uero cum dicitur in Martis et in Veneris uinctione uitiorum esse signi-I ficata compressio, peruersissimae res duae simul isdem temporibus fiunt, ut et foedorum species intellectum subiciat ho-is [*](1 quam] atque Sab foede P 2 emittere Stewechius: amittere P 4 bulgaria P corr cl allegoricas dictiones omisso in Sab 5 obumbrari Meursius foeda scripsi: foedas P 6 conuestirier Sab, r: conuectirier P # 8 commemorantur Sab in err: commorantur P prauitas Saltn foedorum Meursius: foederum P foedae rei Sab 9 contegebatur 800 uerniliter r: uiriliter P scurriliter Sab * dignorum] digna res Sab 13 unumquamque P corr c 14 urgebat eum Sab 15 noluisaes Salm: uoluisse P uoluisset Gel 16 indicaris sic Salm: indicare P indicaret Sab 18 ullum Meursius 19 *cupidinis P fuerat scripsi: fuerant P 22 conseruaretur Sab: conseruatur P 25 ut Sab: ui P foedorum Meursius: foede re P foedae rei Soo\' )
nisi forte dicetis — hoc enim solum restat, quod a uobis posse uideatur opponi — deos sua mysteria nolle ab hominibus sciri et idcirco historias ambagibus esse allegoricis scriptas. et unde uobis est liquidum, quod hominibus superi nolint sua mysteria publicari? unde illa uos scitis aut cur ea dissoluere in allegoriarum explanatione curatis? ad extremum et ultimum quid sibi dii uolunt, ut honesta cum nolint, turpissima de se dici atque indecora pat-iantur? Attidem\\ cum nominamus, solem, inquit, significamus et dicimus: sed si Attis sol est, quemadmodum conmemoratis et dicitis, quis erit Attis ille, quem in Phrygia genitum uestrae produnt atque indicant litterae, quem passum esse res certas, fecisse item res certas, quem in spectaculis ludicris theatra uniuersa nouerunt, cui inter sacros cultus res uidemus fieri specialiter annuas nominatimque diuinas? utrumne ab sole ad hominem an ab homine ad solem uocabuli huius facta translatio est? si enim nomen istud principali erat ab origine solis, quid tandem de uobis sol aureus meruit, ut ei cum semiuiro faceretis uocabulum istud esse commune? sin hirquinum et Phrygium est, quid Phaethontis genitor, pater huius luminis et claritatis admisit, ut abciso ab homine dignus uideretur uocari et augustior fieret euirati corporis nuncupatione signatus?
sed quid sit istud, iam promptum est omnibus. nam quia talium scriptorum historiarumque uos pudet nec aboleri uidetis posse ea quae sunt foede semel in commentarios relata, nitimini cohonestare res turpes atque omnibus argutiarum modis pro rebus subditis uerborum inuertitis corrumpitisque naturas atque ut olim accidere male sanis adsolet, quorum turbida uis morbi [*]( 4 sciri Sab: scire P 7 eiplanationem Sab * 8 dii P 9 paciantur P corr 11 commemoratis Canterus: »co»numeratis P 18 principali erat OeMerua: principaliter P ab del Oehlerus habet Sab originem Sab quid Sab: qui P 20 esse commune? sin Sab: se communes in P 22 abscisso Sab 23 epirati Sab, r: et uirati P 24 quia P dalium P corr .25 historiarumque uos Sab: historiarum quos P . 26 relata Sab: relatae P 28 inuer- tictis P corr corrumpitisquae P corr 29 turbida Sab: turpida P ) [*]( 14* )