Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

nisi forte dicetis regem fuisse diuinum: numquid ipso poterat esse Ioue diuinior? nisi homo praesumeret, quid dicturus esset Iuppiter, eum non circumscripsit: deus scire non poterat, quibus modis pararet circumscribere se homo? ita non in promptu est et apparet puerilium esse ingeniola fictionum, quibus cum adquiritur cordis Numae uiuacitas, inprudentia maxima inportatur Ioui? quid enim tam inprudens, quam confiteri te captum argutia cordis humani, et cum deceptum te doleas, in uict oris concedere uoluntatem et medicinam quam obtuleras ponere? nam si fuit ratio et quaedam conuenientia naturalis, cur humano capite [*]( 1 sufficio P corr r 2 compellere P corr 3 traderet Sab 4 suam habet scripsi: sumet aut P sumet Gel 7 caliditasque P 8 proloqui P corr cl 10 uerbicino P corr an bnbnlo om Sab 12 specialiter Sab: spectaliter P 14 ut add Sab cepicii P 15 anbiguitatis (b ex u) P 16 nunquid (d ex t) P J7 praesumens Oel cum praesumeret Vahlenus quod r eum non addidi non circumscripsisset Hildebrandius 18 et deus Hildebrandius 19 homo] interrogationis signum posui cum Zinkio homo praeBumens, quod dicturus esset Iuppiter, circumscripsit deum: deus scire non poterat, quibus modis pararet circumscribere se homo ? Zinkius 20 arguitur Rigaltius 21 impudentia Sab imputatur Stewechius Iouis Sab 23 uoluntatem Sab: uoluptatem P 24 occolaras Meursius )

177
procuratio debuerit suscipi fulguriti, non uideo cur ab rege relatio sit facta caepicii: sin autem poterat et caepicio transigi, libidinose hominis inhiatum est cruori. atque ita in contrarium pars utraque traducitur, ut nec Numa monstretur uoluisse scire quod uoluit et crudelis Iuppiter fuisse doceatur, qui quod maena potuit et caepicio suscipi uoluisse se dixerit humanis capitibus expiari.

apud Timotheum, non ignobilem theologorum unum, nec non apud alios aeque doctos super Magna deorum Matre superque sacris eius origo haec sita est, ex reconditis antiquitatum libris et ex intimis eruta, quemadmodum ipse scribit insinuatque, mysteriis. in Phrygiae finibus inauditae per omnia uastitatis petra, inquit, est quaedam, cui nomen est Agdus, regionis eius ab indigenis sic uocata. ex ea lapides sumptos, sicut Themis mandauerat praecinens, in orbem mortalibus uacuum Deucalion iactauit et Pyrra, ex quibus cum ceteris et haec Magna quae dicitur informata est Mater atque animata diuinitus. hanc in uertice ipso petrae datam quieti et somno nequam incestis Iuppiter cupiditatibus adpetiuit, sed cum obluctatus diu id quod sibi promiserat optinere nequisset, uoluptatem in lapidem fudit\' uictus. hinc petra concepit, et mugitibus editis multis prius mense nascitur decimo materno ab nomine cognominatus Agdestis. huic robur inuictum et ferocitas animi fuerat intractabilis, insana et furialis libido et ex utroque sexu; ui rapta diuastare, disperdere, immanitas quo animi duxerat; non deos curare, non homines nec praeter se quicquam potentius credere terras, caelum et sidera continere.

cuius cum audacia quibusnam modis posset uel debilitari uel conprimi saepenumero esset deorum in deliberatione quaesitum, haesitantibus ceteris [*]( 2 caepiciis P corr 4 Numa Hildebrandius: numam P 6 maena Zinkius: Nnma P a Numa Salm potuit et] potuisse Sab caepitio Sab: cepio P suscipi P 7 se add Zinkius 8 unum Urs: uirum P 10 est P 11 frygiae P 12 inquid P corr 14 uocata Meursius: uocatae P 18 nequam C. Barthius: quam P 21 hinc Urs: hanc P 22 acdestis P 24 ut ex Stewechius utroque Gel: utraque P sexus Sab 25 deuaitare Urs ire immanitas Salm 26 prae Urs credere; terras uulgo 27 contemnere Sab, uulgo quibusnam Sab: quibusdam P )

178
huius muneris curam Liber in se suscipit. familiarem illi fontem, quo ardorem fuerat suetus et sitiendi lenire flagrantiam ludo et uenationibus excitatam, ualidissima succendit ui meri. necessitatis in tempore haustum accurrit Agdestis, immoderatius potionem hiantibus uenis rapit: fit ut insolita re uictus soporem in altissimum deprimatur. adest ad insidias Liber, ex setis scientissime conplicatis imum plantae inicit laqueum, parte altera proles cum ipsis genitalibus occupat. exhalata ille ui meri corripit se impetu et adducente nexus planta suis ipse se uiribus eo quo uir erat priuat sexu. cum discidio partium sanguis fluit inmensus, rapiuntur et combibuntur haec terra, malum repente cum pomis ex his punicum nascitur. cuius Nana speciem contemplata regis Sangari uel fluminis filia carpit mirans atque in sinu reponit: fit ex eo praegnas. tamquam uitiatam claudit pater et curat ut inedia moriatur: pomis atque aliis pabulis deum sustentatur a matre. enititur paruulum. sed exponi Sangarius praecipit: repertum nescio quis sumit † formas, lacte alit hirquino et quoniam Lydia scitulos sic uocat, uel quia hirquos Phryges suis attagos elocutionibus nuncupant, inde Attis nomen ut sortiretur effluxit. hunc unice mater deum, ore fuerat quod excellentissimo, diligebat. diligebat et Agdestis, blandus adulto comes et qua solum poterat minime rectis adsentationibus uinctum saltuosa ducens per [*](2 ardorem Sab: ordorem P lenire Sab: leniet P flagrantiam Sab: fraglantiam P 3 ualidissimi Urs 4 aestatis Urs acdestis P 7 imum Canterus: unum P planctae P corr 8 ezhalata Urs, S\'caliger: exalta P exaltatus Sab 10 quo Sab: quod P uir erat Urs, ScaZiger: fuerat P diasidio Sab 12 repente Sab: repente te P in mg R punicum Sab: pinicum P puneum sic r Nana Gel: nata P nana Sab grana in err 13 Sangari uel] Sangarii Sab 14 praegnas r: praegnat P praegnans Sab 15 oriatur P corr 16 pabulis Scaliger: tabulis P bacculis Sdb 17 Sangarius Sab: sanguinarius P quis Sab: quid P 18 formans Sdb in err format Gel Phorbas Salm 19 frygis (i in e corr) P 20 Atys Sab sic semper 21 deum, ore Sab: de more P de humore c diligebat. diligebat Meursius: diligebat P 12 acdestis P comes Sab: comis P 23 minime scripsi: minus P amans Gel tectis Gel uinctum Rigcdtius: uinctus P )
179
nemora et ferarum multis muneribus donans, quae puer Attis primo sui esse dicebat laboris atque operis glorians: per uinum deinde confitetur et ab Agdesti se diligi. et ab eo donis siluestribus honorari; unde uino, quod silentium prodidit, in eius nefas est sanctum sese inferre pollutis.

tunc Pessinuntius rex Midas alienare cupiens tam infami puerum coniunctione matrimonio eius suam filiam destinat, ac ne scaeuus aliquis nuptialia interrumperet gaudia, fecit oppidum claudi. uerum deum mater adulescentuli fatum sciens interque homines illum. tamdiu futurum saluum quamdiu esset solutus a matrimonii foedere, ne quid accideret maesti, ciuitatem ingreditur clausam muris eius capite subleuatis, quod esse turritum ratione ab hac coepit. *** Agdestis scatens ira conuulsi a se pueri et uxoris ad studium deriuati conuiuantibus cunctis furorem et insaniam suggerit: conclamant exterriti † adorandorum Phryges, mammas sibi demetit † Galli filia paelicis, rapit Attis fistulam, quam instigator ipse gestitabat insaniae, furiarum et ipse iam plenus, perbacchatus iactatus proicit se tandem et sub pini arbore genitalia sibi desecat dicens \'tibi Agdesti haec habe, propter quae motus tantos furialium discriminum concitasti\'. euolat cum profluuio sanguinis uita, sed abscisa quae fuerant Magna legit et ** Mater deum, inicit his terram, ueste prius tecta erant atque inuoluta defuncti. fluore de sanguinis uiola flos nascitur et redimitur ex hac arbos: inde natum et ortum est nunc etiam sacras uelarier et coronarier pinos. uirgo sponsa [*]( 1 danans P corr 3 hacdesti P h deleuit r 5 sanctuarium Qel sese Urs: se ee P polluctis Urs pessinuncius P eorr 7 ei Mewrsius scaebus P 8 fecit Sab: fecisse P 9 adulestuli P corr 10 esset (t ex d) P 12 esse Sab, r: esset P turritum Sab, r: turrium P 13 lacunam signaui acdetis P 15 ad ora deorum Urs ad ora amborum Meursius ad horam Saim ad orgia eorum ? fryges P 16 demetid P corr r testulam Sab 19 desegat P corr tibi Sab: sibi P acdesti P 20 quae Sab, r: quem P 21 profluuio Sab, r: profluui P abscissa Sab fuerant Sab, r: fuerat P 22 et om Sab lacunam signaui: intercidisse uidentur talia lauit bakamisque unxit et iniicit Sab tectis Sab 23 erant addidi inuolutis Sab 24 inde Sab: uide P 25 sacras Sab: sacra P ) 12* \'

180
quae fuerat, quam Valerius pontifex Iam nomine fuisse conscribit, exanimati pectus lanis mollioribus uelat, dat lacrimas cum Agdesti interficitque se ipsam: purpurantes in uiolas cruor uertitur interemptae. mater suffodit et Iam deum, unde amygdalus nascitur amaritudinem significans funeris. tunc arborem pinum, sub qua Attis nomine spoliauerat se uiri, in antrum suum defert et sociatis planctibus cum Agdesti tundit et sauciat pectus pausatae circum arboris robur. Iuppiter rogatus ab Agdesti ut Attis reuiuesceret non sinit; quod tamen fieri per fatum posset, sine ulla difficultate condonat, ne corpus eius putrescat, crescant ut comae semper, digitorum ut minimissimus uiuat et perpetuo solus agitetur e motu. quibus contentum beneficiis Agdestim consecrasse corpus in Pessinunte, caerimoniis annuis et sacerdotiorum antistitibus honorasse.