Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

iam dudum me fateor haesitare circumspicere tergiuersari, tricas quemadmodum dicitur conduplicare Tellenas, dum pudor me habet Alimuntia illa proferre mysteria, quibus in Liberi honorem patris phallos subrigit Graecia et simulacris uirilium fascinorum territoria cuncta florescunt. quid sit istud, obscurum est forsitan, et qua fiat ratione disquiritur. quisquis istud ignoras, disce atque admiratus res tantas puris semper in sensibus meticulosa obseruatione custodi. cum inter homines, inquiunt, esset adhuc Nysius et Semeleius Liber, nosse inferos expetiuit et sub Tartari sedibus quidnam rerum ageretur inquirere: set cupiditas haec eius nonnullis difficultatibus inpediebatur, quod qua iret ac pergeret inscitia itineris nesciebat. Prosymnus quidam exoritur ignominiosus amator dei atque in nefarias libidines satis pronus, qui se ianuam Ditis atque Acherusios aditus pollicetur indicaturum, si sibi gereret morem deus atque uxorias uoluptates pateretur ex se carpi. deus facilis iurat potestatis futurum ac uoluntatis se eius, sed cum primum ab inferis conpos uoti atque expeditionis redisset. uiam comiter Prosymnus edisserit atque in limine ipso prostituit inferorum. interea dum Liber Stygem Cerberum Furias atque alias res omnis curiosa inquisitione conlustrat, ex uiuentium numero index decedit atque [*]( 7 sqq. 1. c. 2, 34 ) [*]( 2 miserarum P corr in add Sab 4 nos gentis Sab: noscentis P 6 hesitare P circumspicere Hildebrandius: circumsciscere P circumhiscere Sab circumscribere Zinkius tergiuersari Sab: tergiuersa P 7 Alimontia Salm: alimonia P alimoniae Sab, r Alimuntia Pithoeus 8 phallos SaZm: uallos P ithyphallos Sab 13 esset Sab: essent P 14 nisius P et Semeleius Liber aeclusvt Zinkius Liber seclusit Stewechius 15 inquirere: sed Sab: inqui- reret et P 17 prosnmnns P 19 acernsios P 20 gereret Gel, r: gereret et P 21 carpit P corr cI 22 compos Sab: conpos si P 23 expetitionis Sab redtiBset P prosomnus P 25 omneis Gel: omni P 26 nnmero Sab: numeru P index Heraldus: index inde P index ille Gel decedit TJrs: decidit P )

200
ex more sepelitur humano. emergit ab inferis Euius et recognoscit extinctum ducem: qui ut fidem compleret pacti et iurandi solueret religione se iuris, . locum pergit ad funeris et ficorum ex arbore ramum ualidissimum praesecans dolat\' runcinat leuigat et humani speciem fabricatur in penis, figit super aggerem tumuli et postica ex parte nudatus accedit subdit insidit. lasciuia deinde surientis adsumpta huc atque illuc clunes torquet et meditatur ab ligno pati quod iam dudum in ueritate promiserat.

ac ne quis forte a nobis tam impias arbitretur confictas res esse, Heraclito testi non postulamus ut credat nec mysteriis uolumus quid super talibus senserit ex ipsius accipiat lectione: totam interroget Graeciam, quid sibi uelint hi phalli;, quos per rura, per oppida mos subrigit et ueneratur antiquus, inueniet causas eas esse quas dicimus: aut si fuerit puditum ueritatem simpliciter explicare, quid obscurare, quid tegere causam ritus atque originem proderit, cum criminatio ipsa religionis in re sit? quid dicitis o gentes, quid occupatae, quid deditae templorum uenerationibus nationes? ad haecine nos sacra flammis exiliis caedibus atque alio genere suppliciorum compellitis et crudelitatis metu? hoscine nobis deos inportatis insinuatis infligitis, quorum similes nec uos esse neque alium uelitis quemquam sanguinis uobis gradu et iure familiaritatis adiunctum? potestisne impubibus et praetextatis uestris quas Liber induxerit pactiones suis cum amatoribus indicare? potestis uestras nurus, [*]( 1 more Sab, r: mole P sepelitur Sab, r: sepelita P • aemergit P Euius Salm: cuius P euhiius Sab euhyius Gel 2 iurandi Gel, r: iurandis P 3 religione se Gel: religionis et P 4 runcinat Sab: runcinat P 5 penia Sab: poenis P 6 et Sab: ex P subdit Sab: subsidit P 7 subrigentis r luxuiiantis Sab 10 testi Meuniw: ut testi P 13 hi phalli Stewechius: hii ualli P ityphalli Sab 14 antiqus P eas Canterw: eas. eas P et eaa res Sabn 17 cum add Gel Mcriminatio P 18 deditae tem- plorum P 19 haecne Sab 20 alio scripsi: aliquo P reliquo Gel atque alio] ac reliquo Vrs 23 potestisne Sab: potes. tatisne P 24 Liber Sab, r: libet P 25 uestras Sab: uei trans P )

201
quinimmo uobis matrimonio coniugatas ad uerecundiam Baubonis impellere atque ad pudicas Cereris uoluptates? uultis uestri iuuenes sciant audiant discant, Iuppiter ipse qualis in unam extiterit atque alteram matrem? uultis adultae uirgines robustique adhuc patres, idem iste in filiam qua luserit arte, cognoscant? uultis germanae iam feruidae atque ex isdem seminibus fratres eundem rursus accipiant concubitus, lectulos non esse aspernatum sororis P ita ergo non protinus ab huiusmodi fugiendum diis longe ac ne inrepat in animum tam inpurae religionis obscenitas, audientia tota claudenda est? quis est enim mortalium tam pudicis moribus institutus, quem non ad huiusmodi furias deorum documenta proritent? aut quis suas comprimere cupiditates a cognatis ualeat reuerendisque personis, cum apud superos sanctum nihil in libidinum uideat confusione seruatum? ubi enim primam perfectamque naturam intra fines constiterit iustos cupidinem suam non ualuisse frenare, cur non in promiscuos adpetitus effundat se homo et ingenita fragilitate praeceps datus et magisterio sanctae diuinitatis adiutus?

iam dudum me fateor reputantem mecum in animo rerum huiuscemodi monstra solitum esse mirari, audere uos dicere quemquam ex is atheum inreligiosum sacrilegum qui deos esse omnino aut negent aut dubitent aut qui eos homines fuisse contendant et potestatis alicuius et meriti causa deorum in numerum relatos, cum si uerum fiat atque habeatur examen, nullos quam uos magis huiusmodi par sit appellationibus nuncupari, qui sub specie cultionis plus in eos ingeratis maledictionum et criminum quam si aperte hoc facere confessis maledictionibus coinbibissetis. deos esse qui dubitat aut esse omnino qui negat, quamuis sequi sententias inmanes [*]( 2 simpellere P corr 6 germanae scripsi: germania (s eras) P feniidae scripsi: feruidi P bisdem P iisdem sab 8 aspernatam Sab: aspernaturos P «aororis P 9 ne Sab: nec P • 11 quem Sab, r: que P 16 intra Gel: inter P 17 im P 18 sanctae P 20 audere Sab: audire P 21 hia m s XV, Sab 22 deos hos Stewechius 24 rerum Meursim 25 nullos Gel: nullius P 26 quii Sab 28 coimbibissetis Salm: conbibissetis P deus P corr . )

202
opinionum uideatur audacia, sine ullius tamen insectatione personae fidem rebus non adcommodat inuolutis: et qui generis adseuerat eos fuisse terreni, quamuis eos priuet sublimitate caelitum, subsiciuis tamen adcumulat laudibus, siquidem illos diuinitatis ad meritum beneficiis autumat et uirfatum admirationibus subleuatos.

uos uero, qui uindices et eorum contenditis immortalitatis esse propugnatores, unum ex his quempiam praeteristis, transistis uestris maledictionibus inuulneratum? aut genus ullum est probri tam communi existimatione damnabile quod in eos conferre metueritis uel nominis saltem auctoritate tardati? quis caduca et mortalia corpora deos edidit amasse? non uos? quis illa furta dulcissima in alienis genialibus perpetrasse? non uos? quis cum matribus liberos, quis cum suis uirginibus rursus patres infaustos miscuisse concubitus? non uos? quis scitulos pusiones atque adultos uenustissimis lineis adpetitos esse inceste P non uos? quis abscisos, quis exoletos, quis uersipelles, quis fures, quis in uinculis habitos, quis in catenis, quis denique fulminibus adpetitos, quis uulneratos, quis obisse supremos dies, sepulturas etiam meruisse terrenas? non uos? cum igitur a uobis tot et tanta conflata sint deorum in contumelias crimina, audetis obicere nostri nominis causa numinum esse offensas mentes, cum iamdudum uos liqueat irarum esse tantarum reos et diuinae indignationis auctores?