Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

dii laeui, deae laeuae sinistrarum tantum regionum sunt praesides et inimici partium dexterarum. quod quanam istud ratione dicatur quoue animi sensu, neque ipsi nos adsequimur nec a uobis confidimus posse in aliquam lucem communis intellegentiae perduci. iam primum enim [*]( 1 quorumne, nisi Sab: quorum nesi P quorum nam, nisi Gel 4 huic Sab, r: huc P 6 utrique Sab: utique P partis P corr c\' nomines P corr cl officiumquae P corr 7 utique (i ex u) P utrinque Sab utrique Elmenhfirstius 9 in pulsione Salm: impulsione Sab 10 gratiosis his ? 12 nomini Romano ? at Sab: ad P exiguam Sab: eogiguam (in mg v) P 14 potuerunt Sdb 16 numinis Gel 17 caudinas Sab: gaudinas P 18 Thrasimeni lacum Salm: thramymenica cum P Thrasimenum lacum Sab cucurrere Sab in err: currere P 20 praeliorum P 21 domiebat P corr 22 deae laeuae Stewechius: et laeua P et laeuae Gel a laeua Salm 23 tantum a P partium Sab: praetium P 24 quanam Sab: quonam P. )

145
mundus ipse per se sibi neque dexteras neque laeuas neque superas regiones neque imas neque anticas habet neque posticas. quicquid enim teres est atque ex omni parte rotunditatis solidae conuexione conclusum, nullum habet initium, nullum finem: ubi finis et initium nullum est, esse aliqua portio sui nominis [et initium] non potest. itaque cum dicimus: dextera haec regio est, et illa laeua, non ad mundi habitum dicimus, qui sui simillimus totus est, sed ad positionem nostram situmque reuocamus, qui informati sic sumus, ut alia dextera, alia in nos dicantur esse laeua: quae tamen haec ipsa, quae laeua appellamus et dextera, in nobis nihil habent perpetuum, nihil fixum, sed prout nos casus atque euentus conlocauerit temporis, ita nostris sumunt ab lateribus figurationes. si orientem solem respexero, cardo mihi frigoris et septentrio fit laeuus: in quem si ora traduxero, erit mihi sinister occasus, qui ab sole posterganeus habebatur. rursus uero si iecero plagam in occiduam lumina, in uocabulum sinistri auster et meridies transit: in quam si me partem necessaria temporis circumegerit ratio, fit ut oriens laeuus inmutata corporis conuersione dicatur. qua ex re poterit facillime recognosci, neque dextera neque laeua natura esse ulla sed positionibus, sed temporibus, sed prout nostri corporis habuerit se situs rerum ad circumstantiam collocatus. quod cum ita se habeat, quanam ratione, quo pacto sinistrarum partium dii erunt, cum easdem constiterit regiones modo dexteras fieri modo laeuas? aut quo dexterae meruerunt de immortalibus dis partes, ut sine ullis [*]( 3 rnttraditatis P 6 et initium seclusi 7 dicemus Sab\' 9 in nobis Salm om Urs 11 dextera Zinkius: dextralia P dextra alia r dextera alia Sdb dextera alias Salm habent Sab: habet P 13 nostris Sab, r: nostri P 15 occasus P 16 ab sole] ante Urs habebatur Urs: habebitur P 17 occiduam Soh: occidua P in add Salm meridies Soh: meridie P 18 transit] trahet Sab quam Sab: qua P partem Sab: parte P 20 neque dextera om Sab 21 positionibus et temporibus et Zinkius, quem secutus sum, titSi quod cum Oehlero bis et in sed correxi: positionis et temporis et P positionis et temporis ratione et uel positione et tempore et Meursws 22 haberit P corr 23 ratio P corr 25 religiones Sab corr m err quo Hildebrandius: quod P quid Sdb 26 dia in diis corr P ) [*](IV. ) [*]( 10 )
146
praesidibus degerent, quas esse faustas et prosperis semper cam ominibus ediderunt?

Lateranus, ut dicitis, dens est focorum et genius adfectusque hoc nomine, quod ex laterculis ab hominibus crudis caminorum istud exaedificetur genus. quid ergo? si testa aut materia fuerint quacumque alia fabricati foci, genios non habebunt, et ab officio tutelae quisquis iste est Lateranus abscedet, quod regni sui possessio non luteis constructa est formis? et quid, quaeso, ut faciat, praesidatum focorum deus iste sortitus est? per humani generis coquinas currit inspiciens et explorans, quibusnam lignorum generibus suis ardor in foculis excitetur, habitudinem fictilibus contribuit uasculis ne flammarum dissiliant ui uicta, curat ut ad sensum palati suis cum iucunditatibus ueniant rerum incorruptarum sapores, et an rite pulmenta condita sint praegustatoris fungitur atque experitur officio. itane istud non foedum, quinimmo, ut uerius dixerim, non contumeliosum, non impium\', ad hoc tantum inducere deorum nescio quas fictiones, non quas dignis honoribus prosequare sed quas rebus turpibus et infami praeficias actioni?

etiamhe militaris Venus castrensibus flagitiis praesidet et puerorum stupris? etiamne Perfica una est e populo numinum, quae obscenas illas et luteas uoluptates ad exitum perficit dulcedine inoffensa procedere? etiamne Pertunda, quae in cubiculis praesto est uirginalem scrobem effodientibus maritis? etiamne Tutunus, cuius inmanibus pudendis horrentique fascino uestras inequitare matronas et auspicabile ducitis et optatis? quodsi minime uos admouent ad intellectum ueritatis res ipsae, nec ex ipsis saltem potestis nominibus noscere . inanissimae superstitionis figmenta haec esse et falsorum imaginationes deorum? putationibus arborum Puta, inquitis, [*](2 ominibus Sab, r: hominibus P 3 adfectnsque Meursius: adiectusque P adauctusque Sab dictusque Salm 4 crudis ab hominibus Sdb caminorum Sab, r: camenorum P 5 testa] ista Sab 8 quod Sab 11 fictilibus Boo: fictilis P 13 palatis P corr - 14 sq. experitur atque praegustatoris fungitur officio Meursius 15 non om Sab 19 fiagiis P corr c \'23 Bcrouem P 24 Mutunus Sab pudendis P 26 admouent ad Sab: admouenda P admonent ad Urs 29 imaginationes SOO: imaginatione P )

147
praesto est, rebus petendis Peta, deus nemorum Nemestrinus est, Patellana numen est et Patella, ex quibus una est patefactis, patefaciendis rebus altera praestituta. Nodutis dicitur deus, qui ad nodos perducit res. satas, et quae praeest frugibus terendis, Noduterensis: ab erroribus uiarum dea † Ypibilia liberat, in tutela sunt Orbonae orbati liberis parentes, in Neniae, quibus extrema sunt tempora. iam quae durat et solidat infantibus paruis ossa Ossipago ipsa memoratur, Mellonia dea est pollens potensque in apibus, mellis curans custodiensque dulcedinem.

dicite, o quaeso isti, ut uobis propitiae faueant Pete Puta Patella, si omnino non essent apes ullae in terris, aut si exos genus humanum uelut quidam uermiculi nasceremur, dea Mellonia non esset aut Ossipago solidatrix ossuum nomen proprium non haberet? etenim quaero et rogito, utrumne uobis uideantur antiquiores dii esse natura tempore uetustate an homines, an apes fruges uirgulta et cetera? dubitabit hominum nemo, quin innumeris dicatis deos aetatibus, saeculis cuncta quaecumque sunt anteire. quod si habet se ita, qui fieri per rerum naturam potest, ut ex rebus postea procreatis acciperent nomina ea quae sunt priora temporibus aut tutelas sortirentur earum dii rerum quae nondum essent genitae et in usum mortalibus adtributae? an numquid iamdudum sine nominibus dii erant, et postquam res nasci terrisque inesse coeperunt, his a uobis dignati sunt signis atque appellationibus nuncupari? et unde scire potuistis, quae nomina singulis inderetis, cum esse illos ignoraretis omnino aut inesse potentias his certas, cum esset uobis similiter [*]( 3 Nodutus Meursius 4 quia Sdb 5 terendis Urs: ferendis P Terensis Salm Vibilia Gel Vehilia Meursius 6 Orbonae Sab, r: urbanane P 7 naenia sic Sdb sunt om Sab iam Meursius: nam P 8 Ossipago Canterus: «ossilago P ipsa] esse Urs Mellonia Sab: melonia P Mellona Urs 10 isti, ut scripsi: ita ut P nt ita Sab ita Urs 11 putat P corr 12 genus humanum Elmenhorstius: humanum P humanum genus Urs 13 Mellonia Sab: melonia P Mellona Urs Ossipago Oanterus: ossilago P ossium Sab 17 dubitabit Sab: dubitauit P numeris P corr 19 naturam Sab, r: natura P 27 nescium Sab: nesciunt P ) . [*]( -,;io* )

148
nescium, quisnam eorum quid posset et cui rei deberet pro sui numinis potestate praeponi?