Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

sed soli amant apud uos mares et femineo sexui sua conseruata est sanctitas ? nonne uestris cautum est litteris, adamatum esse ab Aurora Tithonum, arsisse in Endymionem Lunam, Nereidem in Aeacum, in Achillis genitorem Thetim, Proserpinam in Adonem, matrem eius Cererem in Iasionem nescio quem rusticanum et post Vulcanum Phaethontem Martem in Anchisae nuptias ipsam illam [*]( 5 1. c. 2, 39 7 1. c. 2, 33 ) [*]( 3 satirum P 4 in taurum Gel: taurum P 6 Cletoris scripsi: clitoris P Myrmidonis ederet Sab in err: mirdoni sedere P tessalos P 7 Alcmena Sab: alcemena P 11 exuperaretqui P corr 13 herculis P gnatas P corr 14 Testhio sic Sab in err: thesio P 17 maris Urs Hyacintho Sab: hyaoincto P 18 flagrat Sab: flaglat P Ohiysippum Gel: crysippum P 19 camitus P corr delicium Saim: deliciarum P deliciolum HiUebrandius 23 Tithonum Sab, r : tithronum P in mg R- 24 Endymionem Sab, r: enendymionem P eacum P 26 lasionem Sab: iasonem P 27 faetontem P ancisae P corr ) [*]( 11* )

164
Venerem Aeneadum matrem et Romanae dominationis auctorem? cum talia igitur nos probra et flagitiosa prodigia non in unum aliquem nominatim sed in omnem pariter superorum gentem quam esse nos remini sine ullius exceptione iaciatis, . audetis salua uerecundia dicere, aut esse nos impios aut uos pios, cum multo maiores ferant a uobis offensas ex omnibus probris quae in illorum maledicta conducitis quam amplitudines et honores ex ritu atque officio cultionis P aut enim falsa illa sunt cuncta quae sunt prompta de singulis existimationem illorum maiestatemque laedentia, et res digna omnino est, propter quam dii funditus genus omne debeant abolere mortalium, aut si explorata et uera sunt et sine ullis dubitationibus conprehensa, ad eam perducitur res summam, ut inuitissimis uobis non generis superi sed humani eos fuisse credamus.

ubi enim nuptiae matrimonia puerperia nutrices artificia debilitates, ubi status capitis et condicio seruitutis, ubi uulnera caedes cruor, ubi amores desideria uoluptates, ubi omnis animorum adfectio ab inquietis perturbationibus ueniens, necesse est diuinum nihil istic esse, nec quod proprium caduci est generis et terrenae fragilitatis praestantiori posse adhaerere naturae. quis est anim qui credat, si modo agnoscit ac percipit, uis istius potentiae quae sit, aut genitabiles habuisse partes deum et abscisione foedissima priuatum his esse, aut ex se proditas aliquando intercepisse proles et uinculorum coercitum poenis, aut cum patre quodammodo conseruisse bella ciuilia et eum iure abstinuisse regali, aut exterritum minoris metu uertisse exuperatum terga et tamquam fugitiuum et exulem in summotis delituisse secretis? quis est, inquam, qui credat ad humanas adcubuisse deum mensas, interemptum auaritiae causa, fefellisse supplices ambiguitate responsi, praecellere in furtorum dolis, [*]( 5 nos Sab: uos P 7 amplitndines Hsldebrarulisra: amplitndinis P honores Htldebrandius: honoris P 13 innitissimis Sab: inuictiввimis P 20 praes*tantiori P 21 perpit P corr 22 genitales Sab abscissione Sab 24 intecepisse P 25 et] aut Sab eum (hI: cum P 26 regnli Sab 30 dolia r, Urs: dotis P donis Sab )

165
adulterasse seruisse uulneratum esse et adamasse et per omnes libidinum formas incestarum cupiditatum circumegisse pellaciam? atquin omnia uos ista et fuisse et inesse in diis adseueratis uestris, neque ullam praetermittitis speciem uitiositatis maleficii lapsus quam non in conuicium numinum opinionum petulantia conferatis. aut igitur uobis quaerendi sunt dii alii in quos omnia ista non cadant — in quos enim haec cadunt, humani sunt generis atque terreni — aut si hi sunt tantummodo quorum nomina publicastis et mores, opinionibus tollitis uestris. mortalia sunt enim quaecumque narratis.