Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

ad libidinem homines proni atque ad uoluptatum blanditias naturae infirmitate procliues adulteria tamen legibus uindicant et capitalibus adficiunt eos poenis quos in aliena comprehenderint foedera genialis se lectuli expugnatione iecisse. subsessoris et adulteri persona cuius esset turpitudinis, notae cuius, regnatorum maximus nesciebat, et speculator ille, ut fama est, bene meritorum ac pessime, quidnam deceret se uelle rationibus pectoris non perspiciebat amissis. et tolerari forsitan maletractatio haec posset, si eum saltem personis coniungeretis conparibus, et adulter a uobis immortalium constitueretur dearum. in humanis uero corporibus quidnam, quaeso, inerat pulchritudinis, quid decoris, quod inritare, quod flectere oculos posset in se Iouis? cutes uiscera [*]( 7 regina Soo: reginam P 8 oris Sab 9 haut P corr 11 babaecali Hugius: babecali P bacchari Sab 12 infinitis Sdb: finitis P infinitis initis Meursius 15 noctetis P corr 13 uoluptatum Sab: uoluntatum P infirmitate P corr e 19 penis P corr 22 regnatorum Hililebranàius: regnorum P regum Sab 23 quidnam Boo: quinnam P 24 amissis Meursius: amissi P 25 et Sab: set P eum Gel: eam P 26 adulter a Heraldus: . adnltera Sab 29 in se Mewrsiw: inde P )

160
pituita atque omnis illa proluuies intestinorum sub inuolucris constituta, quam non modo Lynceus ille penetrabili acie possit horrescere, uerum etiam quiuis alter sola uel cogitatione uita;re. o egregia merces culpae, o digna et pretiosa dulcedo, propter quam Iuppiter maximus [cycnus fieret et taurus et candidorum procreator ouorum. si aperire oculos mentis et ueritatem pro-

priam intueri sine ulla uultis gratificatione priuata, misenarum omnium causas, quibus genus ut dicitis iamdudum adflictatur humanum, ex huiusmodi reperietis opinationibus fluere quas habetis antiquitus de diis uestris et quas in melius reformare ante oculos posita ueritate renuistis. nam nos quidem quidnam de illis aliquando aut inconueniens sensimus aut conscriptionibus edidimus indecoris, ut in inuidiam iaciantur nostram labores generis humani et commoditates quibus uiuitur imminutae? numquid a nobis dicitur, ut ciconias, ut palumbes ex ouis esse progenitos quosdam deos? numquid ex pelagi spuma et ex Caeli genitalibus amputatis Cythereiae Veneris concretum coaluisse candorem? numquid parricidii causa uinctum esse Saturnum et ablui diebus statis, uinculorum ponderibus et , leuari ? numquid beneficio Curetum ab interitu seruatum Iouem? numquid expulisse regno patrem et alieni iuris imperium uiolentia et fraude tenuisse? numquid pulsum a nobis senem Italorum delituisse in finibus, et quod tutus fuisset a filio, nomen Latio inposuisse pro munere? numquid incestas nuptias cum sorore Iouem ipsum dicimus fecisse nos, aut in- Ii uitatum ad ius mensae pro suillis uisceribus prolem [*](26 Clemena Alez. protr. 2, 36 ) [*](1 prolubies P 2 LynceuI Sab, r: lyceus P 4 egregia Sab: grecia P praetiosa P 5 cycnus seclusi maximus et taurus fieret et cycnus, eandidorum procreator ouorum Meursitis 8 afflictatur Sab: flictator P inflictatur ? 10 habetis Salm: habeatis P habebatis Sab 13 iaciantur Sab, r: iaciatur P 16 ouis Meursius tamquam e coàice: iouis P loue Sab numqait P corr r 18 numquit P corr: sic infra semper 19 ablui] ab his Sab statis Salm: tantis P et leuari Salm: eleuari P relenari Urs 21 expullisse P 22 a nobis] a loue Gel 23 itallorum P corr dicitur delituisse ? 24 inposuisse P 26 ius Salm: eius P mensam Sab )

161
nescium Lycaoniam pransitasse ? numquid altero claudum. pede apud insulam Lemnum fabrilia opera exercuisse Vulcanum? numquid cupidinis atque auaritiae causa, sicut canit Boeotius Pindarus, Aesculapium fulminis transfixum esse telo ? numquid Apollinem ditem factum eos ipsos reges quorum gazis fuerat locupletatus et donis ambiguitate fefellisse responsi? numquid furem Mercurium publicauimus nos? nos esse Lauernam atque cum hoc simul fraudibus praesidere furtiuis? numquid ex nobis Myrtilus est auctor, qui Macari filiae Megaclonis ancillulas profitetur fuisse Musas ? numquid rege a Cyprio, cuius nomen Cinyras est, † dictatum meretriculam Venerem diuorum in numero consecratam?