Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

Musas Mnaseas est auctor filias esse Telluris et Caeli, Iouis ceteri praedicant ex Memoria uxore uel Mente, has quidam uirgines; [*]( 1 lacunam aignaui: intercidisse uidetur consensam sensus] censam Urs simplicitatemque P simplicitatem Gel 2 ita si Sab 5 uertier Hilàebrantlius: uter P uerti Sab 6 e mundi P corr c\' 7 utique Sab: utaeque P 8 quo P corr cl 12 numinum Sab, r: nominum P 15 omnino Urs: quinimmo P 16 uos Sab 18 esset Sab: esse P gladios Sab: gladius P 19 suppliorum P corr cI 21 ostentatione Sab: ostentatione P 23 praemi P quidam Sdb 24 uerum est Sab: liberum et P 25 uos Soo: nos P 26 ulla Gel: una P 27 Mnaseas Gel: mnasseas P )

136
, alii matres fuisse conscribunt. libet enim iam paucis etiam illas partes attingere, quibus alius aliud eadem de re dicere opinionum diuersitate monstramini. Ephorus has igitur numero esse tris effert, Mnaseas, quem diximus, quattuor, Myrtilus inducit septem, octo adseuerat Crates, ad extremum Hesiodus nouem cum nominibus prodit, dis caelum et sidera locupletans. nisi fallimur, ista dissensio nihil scientium uerum est, non ab rei ueritate descendens. nam si liquido sciretur quid sit, esset unanimis uox omnium et in eiusdem sententiae finem cunctorum pergeret et conueniret adsensio.

quonam modo igitur religionis potestis integrare uim plenam, cum circa ipsos erretis deos, aut ad uenerabiles inuitare nos cultus, cum nihil nos certi de ipsorum numinum comprehensione doceatis? ut enim de mediis conticiscamus auctoribus, aut ille primus eradit atque interficit sex diuas [Musas], si esse illas constat nouem, aut iste ultimus et extremus sex adponit, quae nullae sunt tribus solis in ueritate constantibus, ut neque sciri possit aut comprehendi, quaenam debeant addi, quae demi, et in periculum deducatur religionis ipsius susceptio, aut id quod non est colens aut quod sit fortasse praeteriens. Nouensiles Piso deos esse credit nouem in Sabinis apud Trebiam constitutos. hos Granius Musas putat consensum adcommodans Aelio, nouenarium numerum tradit Varro, quod in mouendis rebus potentissimus semper habeatur et maximus, nouitatum Cornificius praesides, quod curantibus his omnia nouitate integrentur et constent, deos nouem Manilius quibus solis Iuppiter potestatem iaciendi sui permiserit fulminis. Cincius numina peregrina nouitate ex ipsa appellata pronuntiat; nam solere Romanos religiones urbium superatarum partim priuatim per familias spargere, partim publice [*]( 5 theog.\' 75 sqq.. ) [*]( 3 eforus P Iforus Sab (in err Ephorus) 4 murtyJus P Murtylis Sab (in err Myrtilus) 6 diis c 8 esset unanimis seripsi: una eis P unanimis Sab una esset Salm 14 contuiscamur P conticescamus c\' 15 sex Sab: sed P Musas seclusit Meursius aut (a eras) P ut Sab 20 in mg v credet P corr c 23 in mouendis] in nouandis Urs . 24 praesidps Sab: praesidens P 27 appaellata P 28 religiones Modim: regiones P deos omnes Sab 29 parti.m P )

137
consecrare, ac ne aliqui deorum multitudine aut ignorantia praeteriretur, breuitatis et compendii causa uno pariter nomine cunctos Nouensiles inuocari.

sunt praeterea nonnulli, qui ex hominibus diuos factos hac praedicant appellatione signari, ut est Hercules Romulus Aesculapius Liber Aeneas. sententiae, ut apparet, diuersae sunt haec omnes, neque fieri per rerum naturam potest, ut qui opinionibus differunt ueritatis unius habeantur auctores. si enim. Pisonis sententia uera est, Aelius et Granius mentiuntur, si quod dicitur ab his certum est, peritissimus errat Varro, qui rebus in substantia constitutis inanissimas subdit et res cassas. si nouenarius numerus cognomen Nouensilium ducit, Cornificius balare conuincitur, qui nouitati praesidentibus diuis alienae potentiae uim donat. quodsi opinio Cornificii uera est, inprudens Cincius inuenitur, qui urbium uictarum deos potestate adficit Nouensilium numinum. quodsi hi sunt quos Cincius praedicat, Manilius dicere reperietur falsum, qui alieni fulminis iaculatores sub istius uocaminis appellatione concludit. quodsi exploratum et uerum est id quod Manilius autumat, in errore sunt hi maximo qui honoribus diuinis auctos consecratosque mortales Nouensiles ab nouitate honoris existimant nuncupari. quodsi Nouensiles hi sunt qui meruerunt ad sidera subleuari., postquam sunt uitae mortalitate defuncti, nulli prorsus Nouensiles di sunt. ut enim serui milites magistri non sunt personarum subiacentium nomina sed officiorum, condicionum et munerum, ita cum Nouensiles dicimus, si nomen est istud eorum qui ex hominibus [*](1 aliqui Hildebrandius: aliquid P aliquis Heraldus 2 braebitatis (b in u corr) P 4 hac Sab: haec P 6 apparet Sab: apparent P hae 800 10 urro P corr substantia Sab: stantia P 11 inanissima Meursius rationes et cassas Urs res et cassas idem Meursius 12. 15 Nouensilium Sab: nouensium P 17 fulminis P . bocaminis P corr 20 Nouensiles addidi ob Sab 21 nonitate Salm: nouitatem P 22 sublebari P posfcquam P 23 dii c 26 si nomen est istud eorum scripsi: si omnes istud deorum P si omnes nomen eorum Sdb esse nomen eorum Oel omnes nouem eorum Urs si nomen est istud deorum Salm )

138
meruerunt dii esse, manifestum et promptum est, non personas specialiter definitas sed nouitatem ipsam cognomine Nouensilium nuncupari.

Nigidius Penates deos Neptunum esse atque Apollinem prodidit, qui quondam muris immortalibus Ilium condicione adiuncta cinxerunt. idem rursus in libro sexto exponit et decimo disciplinas Etruscas sequens, genera esse Penatium quattuor et esse Iouis ex his alios, alios Neptuni, inferorum tertios, mortalium hominum quartos, inexplicabile nescio quid dicens. Caesius et ipse eas sequens Fortunam arbitratur et Cererem, Genium Iouialem ac Palem, sed non illam feminam quam uulgaritas accipit sed masculini nescio quem generis ministrum Iouis ac uilicum. Varro qui sunt introrsus atque in intimis penetralibus caeli deos esse censet quos loquimur nec eorum numerum nec nomina sciri. hos Consentes et Complices Etrusci aiunt et nominant, quod una oriantur et occidant una, sex mares et totidem feminas, nominibus ignotis et miserationis parcissimae; sed eos summi Iouis consiliarios ac participes existimari. nec defuerunt qui scriberent Iouem, Iunonem ac Mineruam deos Penates existere, sine quibus uiuere ac sapere nequeamus, sed qui penitus nos regant ratione, calore ac spiritu. ut uidetis, et hic quoque nihil concinens . dicitur, nihil una pronuntiatione finitur, nec est aliquid fidum, quo insistere mens possit ueritati † suae proxime suspicione coniciens. ita enim labant sententiae alteraque opinione ab altera conuellitur, ut aut nihil ex omnibus uerum sit aut si ab aliquo dicitur, tot rerum diuersitatibus nesciatur.