Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
unctionibus, [*]( 1 officinis Stewechius 4 curat Salm: cnrae (in mg v) P om Urs ceroma Sab ceromasi Urs 5 praestat Sab 7 compotit Stewechius compotes esse ? esse compotes ? 8 tutelaribus Sab 10 thura ex cura P tura r 11 dilibutas P 12 praesidatus Sab: praesidiatus P adquin P corr 14 inexpetita Urs numquit P corr 16 commodam P corr c\' gentibus] generi Urs 17 ferborem P corr 18 plubias P corr 19 iustis iniustis (iniustis iustis Hildebranàius) ingenuis Urs: iniustis P 20 inexorta P corr c\' 25 quid Sab. )
non commemorabimus hoc loco deam Lauernam furum, Bellonas Discordias Furias et laeua illa quae constituitis numina taciturnitatis silentio praeteribimus.- Martem ipsum ponemus in medio et speciosam illam Cupidinum matrem, ex quibus unum praeficitis proeliis, amoribus alteram et cupiditatis ardori. potestatem, inquit, bellorum Mars habet. utrumne ut mota compescat an ut cessantia et quieta commoueat? nam si sedator militaris insaniae est, cur cotidie bella non desunt? sin autem conditor illorum est, deum ergo dicemus in uoluptatis suae dulcedinem collidere orbem totum, discordiarum et discriminum causas inter gentes serere terrarum longinquitate diiunctas, conducere ex diuerso tot mortalium milia et intra uerbi unius moras campos cadaueribus aggerare, sanguineos praecipitare torrentes, fundatissima delere imperia, aequare urbes solo, libertatem ingenuis abrogare et seruitutis condicionem impdnere, dissensionibus gaudere ciuilibus, commorientium fratrum parricida nece et ad ultimum filiorum et patrum parricidali congressionis horrore.