Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

nisi forte dubitatis, an sit iste de quo loquimur imperator, et magis esse Apollinem creditis, Dianam Mercurium Martem. da uerum iudicium, et haec omnia circumspiciens quae uidemus magis an sint dii ceteri dubitabit quam in deo cunctabitur, quem esse omnes naturaliter scimus, siue cum exclamamus o deus, siue cum-illum testem † deum constituimus improborum et quasi nos cernat faciem subleuamus ad caelum. sed minoribus supplicare diis homines uetuit. dii enim minores qui sint aut ubi sint scitis? perstrinxit uos aliquando suspicio illorum aut mentio, ut merito feratis indigne abrogatos his cultus et honoris inpertitione uiduatos? quod si non mentis elatio et typhus qui appellatur a Graecis obstaret atque officeret uobis, iamdudum scire potuissetis, quid aut quare prohibuerit fieri, intra fines quos stare religionem noluerit ueram, quantum uobis periculum nasceretur ex eo quod putatis obsequio uel ex quibus malis emergeretis, si insidioso renuntiaretis errori.

uerum haec omnia inlustrius commemorabuntur et planius, cum ulterius prorsus fuerimus euecti. monstrabimus enim Christum non impietatem docuisse nationes, sed ab latronibus pessimis miserorum hominum inprudentiam uindicasse. non credimus, [*](2 submitterent \'sab, r 5 perpetuus, cunctarum OreUvus: perpetuarum P pater] pariter Sdb 10 puerum iudicem uel naturae iudicium uel uerum animae iudicium Heraliilus 14 deum om Gel aut uindicem. ? improborum Sdb: improbarum P 15 sublebamus P 17 perstrinxit Sab: perinstrixit P 19 typhus Gel: typus P 20 qui Sab: quia P appellatur Gel: appellatus P 21 quit P corr 23 putatis dubitanter Oehlerm: putaretis P 26 monstrabimus Sab: monstrauimus P 27 impietate P corr c ) [*](IV. ) [*]( 4. )

50
inquitis, uera esse quae dicit. quid enim? quae uos negatis uera esse, non uera esse apud uos liquet, cum imminentia et nondum passa nullis possint rationibus refutari? sed et ipse quae pollicetur non probat. ita est: nulla enim, ut dixi, futurorum potest existere comprobatio. cum ergo haec sit condicio futurorum, ut teneri et comprehendi nullius possint anticipationis attactu, nonne purior ratio est, ex duobus incertis et in ambigua exspectatione pendentibus id potius credere quod aliquas spes ferat quam omnino quod nullas? in illo enim periculi nihil est, si quod dicitur imminere cassum fiat et uacuum; in hoc damnum est maximum id est salutis amissio, si cum tempus aduenerit aperiatur non fuisse mendacium.