Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

nunc quoniam imagini praeparauimus sedem, [*]( 1 possintet Gel: possunt ut P posaint, cum Urs 2 *acuminis P tardi Sab 3 quodsiJ Gel: quod et si P 6 diuersas P dissidentisquae P corr dissidentesque c 9 natos Ura discere Urs 10 praetii P 16 algidus in r, Sdhn: algidum P algidus Sab nimii Urs: nimium P nimins Canterus 17 frigoris hiemalis Urs 18 perpetiatnr Sab sonus Sab: sonum P 19 nestiae P corr non tempestatis Idelendum uidetur non hominis non tempestatis Meursius tempestatis Sab, r: tempestates P 22 nothum UrB: notum P 24 non] modo Zinkius sed adeatnr Urs inflezionibus Sab )

65
accipiamus deinceps mox aliquem natum et * in loci illius hospitium, quod habeat rem nullam et sit inane ac uacuum, Platonica licet aut Pythagorea progenie aut. horum alicuius, qui acuminis perhibentur fuisse diuini aut ex deum responsis sapientissimi nuncupati. quod cum actum fuerit, nutriri ut debeat sequitur et alimoniis conuenientibus educari. adhibeamus igitur et nutricem, quae semper ad eum nuda, semper silens accedat, uerbum nullum faciens nec in sermonis alicuius similitudinem ora et labra diducat, sed cum mammas dederit et consequentia supplerit officia, datum quieti linquat et ante fores clausas dies noctesque continuet: poscit enim plerumque res, nutricias adesse curas et obseruare temporarios motus. at uero cum coeperit solidioribus cibis infans debere fulciri, nutrice inferantur ab eadem ueste ut diximus posita et tenore reticentiae seruato. ipse autem qui infertur cibus sit unus atque idem semper, nihil materia differens nec per uarios redintegratus sapores, sed aut fitilla de milio aut sit panis ex farre aut, ut saecula imitemur antiqua, ex cinere caldo glandes aut ex ramis agrestibus baculae. potio autem uini sit prorsus incognita nec sedandae aliud admoueatur siti quam liquor purus e fontibus caldore ignis intactus et, si fieri potis est, manibus subministratus canis. fiet enim familiaris e more consuetudo in naturam uersa nec adpetitio porrigetur ulterius, esse amplius nesciens quod petatur. quorsum igitur haec spectant?

ut, quoniam creditum est, animas diuinas atque immortales esse et ad hominum corpora disciplinis cum omnibus aduolare, experiamur ex isto quem hoc genere uoluimus educari, capiatne [*](1 et om Urs lacuntim signaui 3 pytagorea P 4 diuini Sab: diuinis P 6 et Sab: ut P 8 sermonis alicuius similitudinem scripsi: sermonis alicuius P sermone alicuius Sdb sermonem aliquem Gel sermones aliquos Urs 9 diducat Gel: deducat P 14 inferatur Sab 15 infer*tur P 16 redintegratus Sab: redintegratos P 17 fitilla Sabn: fit illa P sit ille Sab 18 glandes Sab: grandes P 20 fume P corr 22 subministratus Gel:. subministratum P 23 porrigetur Urs: corrigetur P 25 atque VcMenus: adeo P a deo Sab atque adeo Urs ) [*](IV. ) [*]( 6 )

66
res fidem an sit leuiter credita et frustrabili expectatione praesumpta. procedat igitur nobis solitudine in operta nutritus quot uultis annos agens: uultis uicenarius P uultis tricenarius? immo cum annos fuerit quadraginta permensus, mortalium conciliis inferatur, et si uerum est, illum principalis esse substantiae portionem † iam laeta ex fontibus uitae deriuatum hic agere, antequam notitiam rei sumat alicuius aut sermone imbuatur humano, det responsum rogatus, quisnam sit ipse aut quo patre, quibus sit in regionibus editus, quo pacto aut quanam ratione nutritus, quid operis aut negotii celebrans ante acti temporis decurrerit aeuitatem: ita ille non omni pecore ligno saxo obtunsior atque hebetior stabit, non missus in res nouas et numquam sibi ante cognitas ipsum sese est ante omnia nesciturus? poteritne, si quaeras, sol quid sit ostendere, terra maria sidera nubes nebula pluuiae tonitrua nix grando? poterit arbores scire quid sint, herbae aut gramina, taurus equus aut aries, camelus elephantus aut miluus?