Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

at dum ad corpora labimur et properamus humana, ex mundanis circulis secuntur nos causae, quibus mali simus et pessimi, cupiditatibus atque iracundia ferueamus, exerceamus in flagitiis uitam et in libidinem publicam uenalium corporum prostitutione damnemur. et quemadmodum se possunt incorporalibus corpora coniungere aut a deo principe res factae ab infirmioribus causis ad uitiorum dehonestamenta traduci? uultis homines insitum typhum superciliumque deponere, qui deum uobis adsciscitis patrem et cum eo contenditis immortalitatem habere uos unam? uultis quaerere peruestigare rimari, quid sitis uos ipsi, cuius sitis, censeamini quo patre, quid in mundo faciatis, quanam ratione nascamini, quo pacto prosiliatis ad uitam? uultis fauore deposito cogitationibus tacitis peruidere, animantia nos esse aut consimilia ceteris aut non plurima differitate distantia? quid est enim, quod nos ab eorum indicet similitudine discrepare? uel quae in nobis eminentia tanta est, ut animantium numero dedignemur adscribi? ex ossibus illis fundata sunt corpora et neruorum conligatione deuincta: et nobis comparili [*]( 1 ulla Sob: ull.am P 2 est scripqi: est et P 5 uincit Sab : uincet P 9 idem Zinkivs: deum P quod P nobis Oehlerus: non P om Sab . 10 at Gel: ac P 11 ad Sab, r: ac P lauimur P corr c 12 fimus Elmenhorsiius- fiamus ? 13 flagitiis P 15 sed Urs 17 insitum typhum Klussmannus: institutum P \'fasti typhum uel fastum, typhum uel o isti typhum\' Urs istum typhum Balm 18 deum Gel: dum P 23 fastu Urs tumore Saitjt femore Klimmannus 24 ceteris aut Gel: cetera ut P 25 #discrepare P )

61
ratione ex ossibus fundata sunt corpora et neruorum conligatione deuincta. auras accipiunt naribus et per anhelitum reciprocatas reddunt: et nos spiritum consimiliter ducimus et respiramus \' commeatibus crebris. femininis generibus masculinisque distincta sunt: in totidem et nos sexus nostro sumus ab auctore formati. edunt per uteros fetus et corporalibus conciliis procreant: et nos corporum coniugationibus nascimur et ex aluis fundimur atque emittimur matrum. cibo sustentantur et potu et superfluas foeditates inferioribus egerunt abiciuntque posticis: et nos cibo sustentamur et potu et quod natura iam respuit per eosdem effundimus tramites. cura illis est omnibus famem prohibere mortiferam et necessario inuigilare pro uictu: quid aliud nos tantis agimus in occupationibus uitae, nisi ut ea quaeramus quibus famis periculum deuitetur et infelix sollicitudo ponatur? morbos illa et inedias sentiunt et ad ultimum senectute soluuntur: quid enim? nos immunes malis ab his sumus et non eadem ratione morborum incommoditatibus frangimur et senectutis destruimur tabe? quod si et illud est uerum, quod in mysteriis secretioribus dicitur, in pecudes atque alias beluas ire animas improborum, postquam sunt humanis corporibus exutae, manifestius comprobatur, uicinos nos esse neque interuallis longioribus disparatos. siquidem res eadem nobis et illis est una, per quam esse animantia dicuntur et motum agitare uitalem.

sed rationales nos sumus et intellegentia uincimus genus omne mutorum. crederem istud uerissime dici, si cum ratione et consilio cuncti homines uiuerent, seruarent officiorum tenorem, abstinerent ab inlicitis sese, negotia turpia non adirent, neque quisquam prauitate consilii atque ignorantiae caecitate contraria sibimet <o atque inimica deposceret. uellem tamen scire, quaenam sit haec [*](3 rpiritu Sdb 4 crebris] reciprocis ? 5 seztis Sab: seiu P 6 conciliis jSab: consiliis P 8 aluis Sctb: alueis P emittimur. matrum cibo sustentamur et potu. et Sab 15 illa Sab: illas P inaedias P 18 tabe Sab: tubae P 20 ueluas P corr 21 exutae Gel: sumptae P \'eiutae uel submotae uel (humanil rebus) eiemptae\' Urs 24 dicuntur scrvpsi: dicitur P dicimur Urs 28 sese Salm: esse P et si Sab 29 prauitate Gel: paruitate P )

62
ratio, per quam sumus potiores animalium generibus cunctis. quia nobis domicilia fecimus, quibus possimus hiemalia frigora et aestatis flagrantias euitare? quid, animantia cetera huius rei prouidentiam non habent? nonne alia cernimus opportunissimis sedibus nidulos sibi construere, mansiones alia e saxis et rupibus tegere et communire suspensis, excauare alia telluris sola et in fossibilibus foueis tutamina sibimet et cubilia praeparare? quodsi ministras manus illis etiam donare parens natura uoluisset, dubitabile non foret, quin et ipsa construerent moenium alta fastigia et artificiosas excuderent nouitates. tamen in his ipsis quae rostris atque unguibus faciunt, multa inesse conspicimus rationis et sapientiae simulacra, quae homines imitari nulla meditatione possimus, quamuis sint nobis opifices manus atque omni genere perfectionis artifices.

uestem illa non norunt, sellas naues atque aratra conpingere nec denique superlectilem ceteram quam familiaris usus exposcit. non sunt ista scientiae munera sed pauperrimae necessitatis inuenta. neque cum animis artes caeli ex penetralibus ceciderunt, sed exquisitae et natae sunt in terris hic omnes et cum processu temporum paulatim meditatione conflatae. quodsi haberent scientias animae, quas genus scilicet habere diuinum atque immortale condignum est, ab initio homines cuncti omnia scirent nec saeculum esset ullum, quod artis esset ignarum alicuius aut rerum experientia non paratum. nunc uero inops uita et multarum indigens rerum fortuita conspiciens qua.edam commodule prouenire, dum imitatur experitur et temptat, dum labitur reformat immutat, ex adsidua reprehensione paruas et concinnauit scientiolas artium et ad unum exitum temporibus [*]( 5 nidulos scripsi: nidulorum P construere mansioneB, alia uulgo alia e scripsi: aliae P alia Sab saiis se Urs 7 fossilibus Sab sibimet Sab: simet P 9 construerent Gel: construeret P 10 artificiosas r: artiflciosa P nouitate Ball nauitate Urs 13 possumus Sab 14 omnigenae Urs 18 pene-I trabilibus Sab corr in err 21 scientias Sab: sentias P scilicet scripsi: et P om Oel nosse et Vahlenus 23 esset Sab, r: esse P illum JP corr c esset Sab, r: esse P )

63
plurimis coemendatas perduxit.

quodsi homines penitus aut ipsos se nossent aut intellectum dei suspicionis alicuius acciperent aura, numquam sibi adsciscerent diuinam immortalemque naturam nec existimarent quiddam magnificum se esse, quia sibi craticulas trulleos creterrasque fecerunt, quia subuculas suppara laenas lacernulas trabeas cultros loricas et gladios, quia rastra securiculas uomerem. numquam, inquam, crederent typho et adrogantia subleuati, prima esse se numina et aequalia principis summitati, quia grammaticam musicam oratoriam pepererunt et geometricas formulas: in quibus artificiis quidnam insit admirabile non uidemus, ut ex eorum inuentione credatur esse animas potiores et sole et sideribus cunctis, hunc totum, cuius membra sunt haec, mundum et dignitate et substantia praeterire. quid enim aliud se spondent uel insinuare posse uel tradere, quam ut regulas nominum differentiasque noscamus, ut interualla in uocum sonis, ut loquamur suadenter in litibus, ut terrarum continentias metiamur? quae si secum animae diuinis ex regionibus adtulissent, ea esset necessarium scire omnis, ea iamdudum in omni orbe tractarent neque ullum hominum reperiretur genus, quod non esset his omnibus aequaliter atque uniformiter eruditum. nunc uero in mundo quotusquisque est musicus dialecticus et geometres, quotus orator poeta grammaticus ? ex quo apparet, ut saepius dictum est, inuenta haec esse locorum necessitate ac temporum neque diuinas et eruditas aduolauisse huc animas, quod neque [*](1 coemendataa scripsi: coemendata P commendatas Sab commentata Urs paenitus P 3 aura Sab: auras P 4 esse] noese Sdb 5 craticnlas Sab: graticulas P trullas 800 creterrasque Hildebrandiua: ceteraque P craterasque Ura 6 lenas P lo*ricas P 7 qui 800 saecuriculas P 8 tyfo P typo Sab 9 principi Liuvneiits quia Urs: qui P 10 pepererunt scripsi : pepererant P repererunt Urs 12 et hunc Urs 13 *moodum P dignitatem P corr 14 insinuare P 16 * < * * noscamus P sonis Gel: sonos P 17 metiamnr Sab: mentiamot P 18 regionibus Sab in err, r: religionibus P ea scripsi: et P aut Urs 19 scire, omnes uulgo omnes c\' 20 repperiretur P 21 omnibus Gd, r: hominibus P ominibus Sdb 22 geOmetres P 24 necessitatem P corr 25 diuinitns Gel et add Vahleum eruditus P corr c\' aduolabisse P corr )

64
omnes doctae sint neque discere omnes possint et sint in his plurimae acuminis obtunsioris et bardi et ad discendi studium. plagarum coercitione cogantur. quodsi ea quae discimus reminiscentias esse constaret, ut antiquis opinionibus scitum est, conueniebat nos omnes ab una ueritate uenientes unum nosse unumque reminisci, non habere diuersas, non plurimas dissidentisque sententias; nunc uero cum singuli aliud atque aliud adseramus, manifestum et promptum est nihil nos adtulisse de caelo sed hic nata addiscere et suspicionibus coalita uindicare.

et ut uobis clarius manifestiusque monstremus, cuius sit pretii homo, quem simillimum creditis potentiae superioris existere, concipite animis hanc imaginem uestris et, quod fieri si adgrediamur potest, tamquam si simus adgressi, similitudinis adsumptione teneamus. sit igitur nobis tellure in effossa locus habitabilis formam cubilis efficiens, tecto et parietibus clausus, non algidus in frigore, non feruoris nimii in calore, sed ita temperatus et medius, ut nec frigoris sensum nec ardorem ualidum perpetiamur aestatis. in hunc sonus omnino nullius incidat uocis, non auis, non bestiae, non tempestatis, non hominis, non denique fragoris alicuius aut concrepantis terribiliter caeli. excogitemus deinde quemadmodum lumen accipiat: non ex inlato igni neque ex sole conspecto sed nothum aliquid fiat, quod imaginem luminis caligine interposita. mentiatur; ianua non una sit nec sit introitus rectus, adeatur inflexibus flexuosis nec recludatur aliquando, nisi cum necessaria ratio postularit.

nunc quoniam imagini praeparauimus sedem, [*]( 1 possintet Gel: possunt ut P posaint, cum Urs 2 *acuminis P tardi Sab 3 quodsiJ Gel: quod et si P 6 diuersas P dissidentisquae P corr dissidentesque c 9 natos Ura discere Urs 10 praetii P 16 algidus in r, Sdhn: algidum P algidus Sab nimii Urs: nimium P nimins Canterus 17 frigoris hiemalis Urs 18 perpetiatnr Sab sonus Sab: sonum P 19 nestiae P corr non tempestatis Idelendum uidetur non hominis non tempestatis Meursius tempestatis Sab, r: tempestates P 22 nothum UrB: notum P 24 non] modo Zinkius sed adeatnr Urs inflezionibus Sab )

65
accipiamus deinceps mox aliquem natum et * in loci illius hospitium, quod habeat rem nullam et sit inane ac uacuum, Platonica licet aut Pythagorea progenie aut. horum alicuius, qui acuminis perhibentur fuisse diuini aut ex deum responsis sapientissimi nuncupati. quod cum actum fuerit, nutriri ut debeat sequitur et alimoniis conuenientibus educari. adhibeamus igitur et nutricem, quae semper ad eum nuda, semper silens accedat, uerbum nullum faciens nec in sermonis alicuius similitudinem ora et labra diducat, sed cum mammas dederit et consequentia supplerit officia, datum quieti linquat et ante fores clausas dies noctesque continuet: poscit enim plerumque res, nutricias adesse curas et obseruare temporarios motus. at uero cum coeperit solidioribus cibis infans debere fulciri, nutrice inferantur ab eadem ueste ut diximus posita et tenore reticentiae seruato. ipse autem qui infertur cibus sit unus atque idem semper, nihil materia differens nec per uarios redintegratus sapores, sed aut fitilla de milio aut sit panis ex farre aut, ut saecula imitemur antiqua, ex cinere caldo glandes aut ex ramis agrestibus baculae. potio autem uini sit prorsus incognita nec sedandae aliud admoueatur siti quam liquor purus e fontibus caldore ignis intactus et, si fieri potis est, manibus subministratus canis. fiet enim familiaris e more consuetudo in naturam uersa nec adpetitio porrigetur ulterius, esse amplius nesciens quod petatur. quorsum igitur haec spectant?

ut, quoniam creditum est, animas diuinas atque immortales esse et ad hominum corpora disciplinis cum omnibus aduolare, experiamur ex isto quem hoc genere uoluimus educari, capiatne [*](1 et om Urs lacuntim signaui 3 pytagorea P 4 diuini Sab: diuinis P 6 et Sab: ut P 8 sermonis alicuius similitudinem scripsi: sermonis alicuius P sermone alicuius Sdb sermonem aliquem Gel sermones aliquos Urs 9 diducat Gel: deducat P 14 inferatur Sab 15 infer*tur P 16 redintegratus Sab: redintegratos P 17 fitilla Sabn: fit illa P sit ille Sab 18 glandes Sab: grandes P 20 fume P corr 22 subministratus Gel:. subministratum P 23 porrigetur Urs: corrigetur P 25 atque VcMenus: adeo P a deo Sab atque adeo Urs ) [*](IV. ) [*]( 6 )

66
res fidem an sit leuiter credita et frustrabili expectatione praesumpta. procedat igitur nobis solitudine in operta nutritus quot uultis annos agens: uultis uicenarius P uultis tricenarius? immo cum annos fuerit quadraginta permensus, mortalium conciliis inferatur, et si uerum est, illum principalis esse substantiae portionem † iam laeta ex fontibus uitae deriuatum hic agere, antequam notitiam rei sumat alicuius aut sermone imbuatur humano, det responsum rogatus, quisnam sit ipse aut quo patre, quibus sit in regionibus editus, quo pacto aut quanam ratione nutritus, quid operis aut negotii celebrans ante acti temporis decurrerit aeuitatem: ita ille non omni pecore ligno saxo obtunsior atque hebetior stabit, non missus in res nouas et numquam sibi ante cognitas ipsum sese est ante omnia nesciturus? poteritne, si quaeras, sol quid sit ostendere, terra maria sidera nubes nebula pluuiae tonitrua nix grando? poterit arbores scire quid sint, herbae aut gramina, taurus equus aut aries, camelus elephantus aut miluus?

esurienti si dederis uuam mustaceum caepe carduum cucumerem ficum, sciet posse sedari omnibus ex his famem aut quo genere singula esse debeant esui? ignem si plurimum feceris aut uenenatas circumposueris bestias, nonne ibit per medias flammas uiperas solifugas, esse noxias nesciens et timere ipsum quid sit ignorans? iam uero si uestem, si superlectilem ponas in medio tam urbanam quam rusticam, eritne, idem ut possit discriminare, discernere, cui negotio res quaeque conueniat, cuius muneris adcommodata sint usui? indicet in quos habitus uestis stragula facta sit, mitra strophium fascia [*]( 1 expectatione Sab: expectatio P 3 quod P corr 6 portionem Gel: portione P iam laeta] et Gel tam lectam (lautam Zm- Jcius) et Stewechms tam laetam Sahn iam laetae VcMenus 13 est] esse Sab 15 plubiae P 17 camellus P corr elefantus P malas Stewechius 18 mustacium P 19 is P corr c 20 debeant esui? Salm: ■ debeant et sui P debeant? et sibi Sab debeat? et sibi Urs 22 solifugas Bob: solisfugas P 25 discernere expun- at &, om Sab 27 strofium P )

67
puluinus mucinnium laena calautica mantele mastruca soccus solea calceus P quid si adicias quaerere rota quid sit aut tribula, uannus dolium cupa, trapetum uomis aut cribrum, mola buris aut sarculum? quid arquata si sellula., acus strigilis polubrum siliquastrum trulla lancicula candelabrum pattioca scopae scyphus saccus? quid si cithara tibia argentum aes aurum codex radius liber? quid instrumenta si cetera quibus uita succingitur et continetur humana? ita ut diximus ille non bouis ritu aut asini, porci aut si ullum est animal tardius, conspiciet haec quidem formaturas uarias respectans sed \\ quae sint singula nesciens et quam in causam possideantur ignorans? nonne uocem si fuerit necessitate ali-I qua coactus emittere, ut solemne est mutis, inarticulatum nescio . quid ore hiante clamabit?

quid in Menone, o Plato, quaedam rationibus numeri admota ex puerculo sciscitans et ex eius niteris responsionibus comprobare, quae discamus non discere sed in eorum memoriam quae antiquitus noueramus redire? qui si tibi uere respondet — non enim nos conuenit fidem rebus abiudicare quas dicis — non rerum scientia sed intellegentia ducitur, et ex eo quod aliquos numeros cottidianis habet ex usibus notos fit ut sequatur rogatus et ipsa illum semper multiplicationis adducat accessio. quodsi uere confidis i immortales huc animas et plenas scientiae peruolare, adulescentulum istum rogare desinito, quem esse conspicis gnarum rerum et humanitatis esse in finibus constitutum: quadragenarium istum ad te uoca et ex eo percontare non abstrusum [*]( 14 p. 82 sqq. ) [*]( 1 lena P cala*utica P utica Sab tunica Gel calantica Salm_ soccua solea calceus Sab: soccos solex calceos P 2 querere P om Sab rota] traha Urs 3 cribmm Sab: cibrum P 4 sit Mmenhorstiw 5 strigil Sdb polubrum Gel: colubrum P lenticula Urs 6 pattiocas P om Sdb batiolae Meursim batiaca Saim scopae Gel: scophae P sacus P si Sab: sit P cithera P corr 7 aurum om Sab 9 bouis Urs: nobis P 11 sed Urs: et P 13 mutis GeZ: multis P 14 clamauit P corr c 15 numori Sab: muneri P sciscitaris et Sab: sciscitari sed P 16 quae Sab: quas P 19 adiudicare Sab 23 hunc P corr 24 gnarum Urs: ignarum P 25 espe del Urs ) [*]( 26 percontraire Fcorr ) [*]( ,5* )

68
aliquid, non inuolutum, non de triangulis, non de quadratis, quid sit cubus aut dynamis, sesqueoctauus aut sesquetertius † ultimus, sed quod in medio situm eat, bis bina, bis terna quam efficiant summulam quaerito. uolumus uidere, uolumus scire, quid rogatus respondeat, an inquisitam expediat quaestionem. ita ille sensurus est, quamuis ei pateant aures, an aliquid dicas, an aliquid quaeras, an tibi ab sese responderi aliquid postules ? et non stipes ut aliquis aut Marpesia ut dictum est rupes stabit elinguis et mutus, hoc ipsum ignorans et nesciens, secum potius an cum altero conloquaris, cum altero sermocineris an secum, oratio sit ista quam promis an sonitus uocis nihil rerum significans sed inani continuatione pertractus?

quid dicitis, o uiri plus quam satis est uobis ex aliena generositate tribuentes? haecine est anima docta illa quam dicitis, immortalis perfecta diuina, post deum principem rerum et post daemones et genios locum optinens quartum et affluens ex crateribus uiuis? hic est ille pretiosus et rationibus homo augustissimis praeditus, mundus minor qui dicitur et totius in speciem similitudinemque mundi fabricatus atque formatus, nullo melior ut apparuit pecore, obtunsior ligno, saxo? qui nesciat homines et in mutis semper solitudinibus degat, demoretur, iners † ualeat inaere, quamuis annis uiuat [*]( 8 Verg. Aen. 6,471 ) [*]( 1 inuolutum Sab: uolutum P , 2 cubus Urs: dib; P dynamis Saim: dynamus P pyramis Urs sesquioctauus Sab sesquitertius Sab 3 numerus Urs ultimo Salm arithmus ? 4 sommulam quaerito Sab: summula quaerit P 7 tibi om Sab ab sese respondere Meursius tamquam ex codice: absenseris ponderi P ab se responderi Sab 8 marpesia* 9 stauit P corr 10 cum altero sermocineris an secum del Meursius 11 promis an Sàb: promisa P 12 pertractus Sab: pertractum P 14 haeccine est anima \'Gel: haec intestamina P 16 daemones et genios Klussmannus: mentes geminas P afluens P 17 grateribus P praetiosus P 18 auguBtissimis praeditus Sab: angustissimis praeditis P 19 similitudinemque mundi scripsi: similitudinis P similitudinemque Urs 20 qui cam ? 22 demoretur Sab, r: demoret P idem erit Saim demoretur iners wulgo ueluti puer Gel ualeat manere Salm uelut infans est ? uibat P )

69
innumeris et numquam nodis corporeis eximatur. sed cum scholas, attigerit et magistrorum fuerit institutionibus eruditus, efficitur prudens, doctus et quam nuper habuerat imperitiam ponit. et asellus et bos aeque usu atque adsiduitate cogendi discit arare ac molere, equus iugum subire et agnoscere in curriculo flexiones, camelus sese summittere siue cum sumit onera sine . cum ponit, columba manumissa reuolare ad dominicas sedes, canis cum inuenerit praedam cohibere et continere latratum, uerba psittacus et integrare et nomina rostris expromere.

sed ego cum audio nescio quid praestans animam dici, deo uicinum et proximum, scientem huc omnia superioribus aduentare de saeculis; nolo illam discere sed docere nec ex docta ut dicitur elementariam fieri sed retinentem res suas corporibus semet circumligare terrenis. nisi enim sese habuerit res ita, discerni qui poterit, utrumne illud quod audit reminiscatur an discat, cum multo facilius sit credere, discere illam quod nesciat quam oblitam quod paulo ante sciebat. ex oppositu corporis amittit repententiam priorum et ubi est illud quod dicitur, † incorporalis animas substantiam non habere? quod enim nullius est corporis, oppositione alterius non inpeditur nec potest aliquid sua de ui perdere id quod non potest tactum rei oppositae sustinere. ut enim numerus sine corporibus constitutus, quamuis mille corporibus obruatur, intactus et inuiolabilis constat, ita necesse est animas, si sunt ut perhibetur incorporeae, obliuionem priorum nullam pati, quamuis. eas solidissimae corporum circumligauerint uinctiones. quid quod eadem [*](1 scolas P 2 efficietur Balm 3 ponet Salrn 4 cogente Sab 6 camellus P corr 7 reuolare Gel: reuocare P 9 psittapus P corr et om Urs, Salm integra Urs rostris scripei: camus P proreus Sab coruue Salm exprimere Urs 10 praeetrans P corr 11 hunc P corr 12 saeculis] sedibus Urs 15 audit P 16 sit add Uts 17 sciebat et (ex) oppositu uuigo ex Urs: et P 18 amitti Gsl amittere Urs 19 incorporalem Urs incorporales Stewechius corporalem ? animas in anima corr P anima Sdb 21 sua de ui Oehlerus: suaderi P uideri Urs 22 sine scripsi: in P in corporibua] incorporeus Urs 24 in corpore P corr c 25 obliuionem Gel: obliuione P _26 circumligaberint P corr uinctiones Urs: iunctiones P )

70
ratio non tantum incorporeas indicat eas non esse, uerum etiam priuat immortalitate has omnis et ad fines adplicat quibus uita consneta est terminari? quicquid enim causa ingruente nonnulla ita mutatur et uertitur ut integritatem suam retinere non possit, id necesse est iudicari natura esse passiuum. quod autem est promptum atque expositum passioni, corruptibile esse ipsa passibilitate interueniente denuntiatur.

eargo si et animae perdunt; omne quod nouerant, corporalibus uinculis occupatae patiantur necesse est aliquid quod eas efficiat obliuionis induere caecitatem. neque enim nihil omnino perpessae ant integritatem conseruantes suam possunt rerum scientiam ponere ant in alios habitus sine sui mutabilitate transire. atquin nos arbitramur, quod est unum, quod immortale, quod simplex, quacumque in re fuerit, necessario semper suam retinere naturam nec debere aut posse aliquid perpeti, si modo esse perpetuum cogitat et in finibus propriae immortalitatis haerere. omnis enim passio leti atque interitus ianua est, ad mortem ducens uia et ineuitabilem rebus adferens functionem : quam ri sentiunt animae et tactui eius atque incursionibus cedunt, usu et illis est uita, non mancipio tradita, quamuis aliter quidam inferant et rei tantae fidem suis in

argumentationibus ponani ac ne tamen instructi non plenius abeamus neu rideamur a nobis, quemadmodum dicitis animas, cum terrenis fuerint corporibus inuolutae, priorum reminiscentiam non habere, cum in ipsis corporibus positae et prope insensibiles eorum commixtione perfectae pertinaciter et fideliter teneant ea quae ante annos plures, si uelis dicere uel [*](2 pribat P eorr immortalitate Sab: umnortolitatem P 4 ut Sab: et P 7 denmitiatar Sab: denimtut P 9 oblibionis P corr 13 arbitamur P 15 aliquid Gel: aliquod P 18 inaeuitabilem P 19 lacunam signaui: itaercidU neceesitas ueI nmUe uerbum anime P 20 caednnt P illis Gel: illios P 23 ne (neu Mripn) rideamur Mettrsius: ne nideamns P ne (nen Hilik- brstIdiu) nideamnr sab andiamna GtiI andire anemns Urs scire anemoa Scihn nideamna ne audiamos Klussmcmmu 24 reminisoentiam Sdb: reminiia sententia P 26 effectae Ofw AdeUter Sab: addi P 27 aea Pcorr - )

71
octoginta uel hoc amplius, uel fecerunt uel paspae sunt uel locutae sunt uel audierunt. si enim obstaculo perficitur corporis, ne meminerint eorum quae iamdudum et ante hominem sciebant, magis est ut ea debeant obliuisci quae conclusae in corporibus factitarunt quam quae foris positae ac nondum hominibus coniugatae. quod enim rebus ingressis priorum repetentiam detrahit, et intra se gesta inrecordabili debet obliteratione deperdere. una enim causa res duas efficere ac sibi contrarias non potest, ut aliorum memorias sopiat, alia patiatur actoris in recordationem uenire. quod si animae quas uocatis membrorum impediuntur obstaculo:,.. quominus artes suas atque antiquas reminiscantur, in corporibus ipsis quemadmodum constitutae meminerunt et sciunt animas se esse et corporalem substantiam non habere, inmortalitatis condicione mactatas, quem teneant in rebus gradum, quo sint ordine a deo patre discretae, ad infima haec mundi quanam ratione peruenerint, quas ex quibus circulis qualitates, dum in haec loca labuntur, adtraxerint? quemadmodum, inquam, sciunt doctissimas se fuisse et obstructione corporum amisisse quae nouerant? et hoc ipsum enim nescire debuerant, si aliquid eis labis corporalis inuexisset adiunctio: nam scire quid fueris et quid hodie non sis, non est signum memoriae perditae sed comprobatio indiciumque seruatae.

quae cum ita se habeant, desinite, quaeso, desinite res paruas atque exigui mominis immanibus pretiis aestimare, desinite hominem, proletarius cum sit, classicis, et capite cum censeatur, adscribere ordinibus primis, cum sit inops, paupere lare et tugurii pauperis nec patriciae claritatis [*]( 5 positae ac scripsi: positae P positae et Urs 6 rebus del Bigaltius se ? reram ? 9 contrarias Gel: contraria P 12 atque om Urs antiqua Oberthuerius \'aut antiqua scribendum est aut, id quod malo, siibstantiuum neutrum plurale mtercidisse uidetw Klussmannus 15 teneant Gel: tenent P 16 imfima P 20 labis Sab: labes P 22 **sed P 23 seruatae Sab: seruare P 24 mominis Meursius: nominis P praetiis P 25 desinit*e P proletarius Gel: proletari P protelari Sab classicis Urs: classicus O P classibus Gel 26 capite (e ex ae) P caput Sab cum add Gel 27 paupere Kettnerus: pauper P patriciae Gel: p triae P )

72
unquam meritus nuncupari. cum enim uos oporteret uiros recti atque integritatis auctores typhum et adrogantiam frangere, quorum alis cuncti extollimur et inani distendimur uanitate, non tantum accidere mala ista non censetis, uerum quod grauius multo est, addidistis causas quibus et uitia crescerent et inemendabilis nequitia permaneret. quis est enim hominum, quamuis ille sit indolis infamia semper atque ignominiosa fugientis, qui cum dici exaudiat uiris ab sapientibus maxime, immortalis animas esse nec fatorum esse obnoxias legibus, non in omnia flagitia praeceps se ruat, non securus, intrepidus res obeat atque adgrediatur inlicitas, non denique omnia suis cupiditatibus largiatur quae libido inpotens iusserit, inpunitatis praeterea etiam libertate munita? quid enim prohibebit, quominus haec faciat? metus supernae potestatis iudiciumque diuinum? et qui poterit territari formidinis alicuius horrore, cui fuerit persuasum tam se esse immortalem quam ipsum deum primum nec ab eo iudicari quicquam de se posse, cum sit una immortalitas in utroque nec ui alterius altera condicionis possit aequalitate uexari?

sed memoratae apud inferos poenae et suppliciorum generibus multiformes P et quis erit tam brutus et rerum consequentias nesciens, qui animis incorruptibilibus credat aut tenebras Tartareas posse aliquid nocere aut igneos fluuios aut caenosis gurgitibus paludes aut rotarum uolubilium circumactus? quod enim contiguum non est et ab legibus dissolutionis amotum est, licet amnibus ambiatur flammeis, torrentium fluminum uoluatur in caeno, saxorum imminentium casibus et immanium montium operiatur [*]( 1 meritus Sab: meritis P meritus heres ? patris clari, tantis cum meritis nuncupare Salm 2 auctorest P corr tyfum P Typhaeum Sab Typhoeum in err 3 alis Urs: malis P inani - Urs: inanium P inani omnes ? 4 alas istas Urs non add Klussmannus 7 infamiam Sab 9 immortalis (i in e corr) P 10 se om Oel securus expimxtt c, om Sab 14 supernae Urs: superbae P superae idem Urs coniecit 17 quiquam P corr r 18 ui Meursius: in P 19 conditionis P 20 ecquis Sab 24 in mg c I 25 amotum P tutum Salm amnibus scripsi: omnibus ex omniuus P 26 flammeis scripsi: flammis Ptorrentium Sab: terrentium P flammis torrentium fluminum, uoluatur uulgo caeno Sab: caeno non P )

73
ruinis, inlibatum necesse est permaneat et intactum neque ullum sensum mortiferae passionis adsumere. quid quod ista persuasio\' non tantum est incitatrix ad uitia libertate ex ipsa peccandi, uerum etiam philosophiae ipsius causam tollit et inaniter eam suscipi superuacanei operis difficultate declarat. nam si uerum est, animas nullius esse participes finis et cum omnibus saeculis aeuorum perpetuitate procedere, quid periculi res habet contemptis praetermissisque uirtutibus, quibus est contractior atque horridior uita, uoluptatibus se dare ac per omnia libidinum genera effrenatum spargere inmensae cupiditatis ardorem? ne deliciis marceat et corrumpatur mollitudine uitiorum? et qua poterit ratione corrumpi id quod immortale, quod semper est et nulli obnoxium passioni? ne sordescat et polluatur actionum turpium foeditate? et qui poterit pollui corporalem quod substantiam non habet, aut ubi sedem contaminatio ponere, ubi spatium nullum est in quo nota se possit ipsius contaminationis adfigere? rursus uero si animae leti adeunt ianuas, Epicuri ut sententia definitur, nec sic causa est conpetens, cur expeti philosophia debeat, etiamsi uerum est purgari hac animas atque ab omni puras uitiositate praestari. nam si communiter obeunt et cum ipsis corporibus sensus eis deperit extinguiturque uitalis, non tantum est erroris maximi uerum stolidae caecitatis, frenare ingenitos adpetitus, cohibere in angustiis uitam, nihil indulgere naturae, non quod cupidines iusserint atque instigauerint facere, cum nulla te praemia tanti laboris expectent cum dies mortis aduenerit et corporalibus fueris uinculis exsolutus.

medietas ergo quaedam et animarum anceps ambiguaque natura locum philosophiae peperit et causam cur appeteretur inuenit, dum periculum scilicet ex [*]( 2 adstunat Urs 5 superuacanei Sab: superuacuaneis P superuacua Stewechius 8 **uirtutibus P 10 spatiari Stewechius 11 ardore Stewechius merceat P corr 16 ponere Sab: poneret P 17 russus P 18 sic Sab: si P 19 filo\'°phia P sit Urs 20 hac Urs: has P 21 cum Urs: in P 22 bitalis P 26 ad*uenerit P 28 pliilosofiae P 29 appeteretur Sab, r: appetere cur P )

74
malis iste formidat admissis, alter concipit spes bonas, si nihil sceleris faciat et cum officio uitam iustitiaque traducat. inde est quod inter doctos uiros et ingeniorum excellentia praeditos de animarum qualitate certamen est et eas alii dicunt mortali esse natura nec diuinam posse substantiam sustinere, alii nero perpetuas nec in naturam posse degenerare mortalem. quod istud ut fiat, medietatis efficitur lege, quod et illis argumenta, sunt praesto, quibus eas passiuas atque interibiles esse inuenitur, et his contra non desunt quibus esse diuinas immortalesque monstratur.

haec cum ita se habeant et cum ab summo traditum teneamus auctore, non esse animas longe ab hiatibus : mortis et faucibus constitutas, posse tamen longaeuas summi principis munere ac beneficio fieri, si modo illum temptent ac meditentur adgnoscere — eius enim cognitio fermentum quoddam est uitae ac rei dissociabilis glutinum — tum deinde feritate atque inhumanitate depositis resumant ingenia mitiora, ut ad illud quod dabitur esse possint paratae, quid est quod a uobis tamquam bruti et stolidi iudicemur, si propter hos : metus liberatori dedidimus et mancipauimus nos deo? aduersus i ictus noxios et uenenatos colubrarum morsus remedia saepe conquirimus et protegimus nos lamminis, Psyllis Marsis uendentibus aliisque institoribus atque planis, ac ne nobis frigora solesque incommodent rapidi, munimenta domorum ac uestium sollicitae praeparamus diligentia cautionis.

mortis nobis cum proponatur metus id est animarum interitus, quid ? non ex commodi facimus sensu quo amamus nos omnes, quod eum qui nobis spondet tali a periculo liberaturum retinemus amplectimur animisque ipsis nostris, si modo iusta est uicissitudo, praeponimus? uos uestrarum animarum salutem in ipsis [*]( 6 naturam r, Salm: natura P mortali Sab quid Sab 8 interibiles Sab: interribiles P esse add Orellius 8 his Sab: hii P 10 monstratur Sab: monstrantur P 12 longeuas (u ex b) P 13 ullum Sab corr in err 21 Psyllis Sab in err: phyllis P Maraisue Oehlerm 22 institoribus SalÚ institutoribus P 23 munimenta Sab: monimenta P 24 diligentia Sab\' in err: diligentiam P 25 quid non utdgo quin Urs 26 com-! muni Urs facimus Sab: facinus P sensus P corr quin uel quid Urs 28 uicissitudo Sab: ut uicissitudo P. )

75
uobis reponitis fierique uos deos uestro fiditis intestinoque conatu; at nero nos nobis nihil de nostra infirmitate promittimus naturam intuentes nostram uirium. esse nullarum et ab suis adfectibus in omni rerum contentione superari. uos cum primum soluti membrorum abieritis e nodis, alas uobis adfuturas putatis quibus ad caelum pergere atque ad sidera uolare possitis; nos tantam reformidamus audaciam nec in nostra ducimus esse positum potestate res superas petere, cum et hoc ipsum habeamus incertum, an uitam accipere mereamur et ab lege mortalitatis abduci. uos in aulam dominicam tamquam in propriam sedem remeaturos uos sponte nullo prohibente praesumitis; at uero nos istud rerum sine domino fieri neque speramus posse neque ulli hominum tantum potestatis attribui licentiaeque censemus.

cum igitur haec ita sint, quaenam iniustitia tanta est, ut fatui uobis credulitate in ista uideamur, cum uos et similia credere et in eadem uideamus expectatione uersari? si inrisione existimamur digni, quod spem nobis huiusmodi pollicemur, et uos eadem exspectat inrisio, qui spem nobis immortalitatis adsciscitis. si tenetis alioqui sequiminique rationem, et nobis aliquam portionem ex ista ratione concedite. si nobis haec gaudia, hoc est uiam fugiendae mortis, Plato in Phaedro promisisset aliusue ex hoc choro possetque eam praestare atque ad finem pollicitationes adducere, consentaneum fuerat eius suscipere nos cultus a quo tantum doni expectaremus et muneris. nunc cum eam Christus non tantum promiserit uerum etiam uirtutibus tantis manifestauerit posse compleri, quid alienum facimus aut stultitiae crimen quibus rationibus sustinemus, si eius nomini maiestatique substernimur, a quo speramus utrumque, et mortem cruciabilem fugere et [*]( 2 at Sab: ac P 5 e Urs: se P senodes Sdb enodes Gel 7 nostra Sab: nostram P ducimus Sab: dicimus P 8 sedes Salin 14 licentiaequae P corr c . 19 alioqui Oehlerus: aliquis P aliquam Sdb 20 aliquem P corr 21 uiam Sab: uia P, 22 in add Oel foedro P Phaedone Gel нex P 23 ad Sob: ad in P pollicitationes Httdebrandim: pollicitationis P 24 cultus Sab: cultos P ,28 susternimoz; Sdb: substernimus P )

76
uitae aeternitate donari?

sed si animae, inquiunt, mortales et qualitatis sunt mediae, immortales quemadmodum fieri mediis ex qualitatibus possunt? si nos istud nescire dicamus ac tantummodo auditum ex potentiore credidisse, ubi nostra uidebitur credulitas lapsa, si omnipotenti credidimus regi nihil esse difficile, nihil arduum, si quod inpossibile nobis est factu, illi possibile atque ad modum obsecutionis paratum? est enim quod obstare eius uoluntatibus possit. aut quod esse uoluerit, non necessario sequitur ut fiat? an numquid nostris ex diuisionibus colligemus, quid aut fieri possit aut non possit, nec rationes considerabimus nostras tam esse mortales quam sumus nos ipsi et nullius apud principem mominis? et tamen, o isti, qui mediae qualitatis animas esse non creditis et in medio limite uitae atque interitus contineri, nonne omnes omnino, quos esse opinatio suspicatur, dii angeli daemones aut nomine quocumque sunt alio, qualitatis et ipsi sunt mediae et in ambiguae sortis condicione nutabiles? nam si omnes concedimus, unum esse rerum patrem, immortalem atque ingenitum solum, nihilque omnino ante illum quod alicuius uocaminis fuerit inuenitur, sequitur ut hi omnes quos opinatio credit deos esse mortalium aut ab eo sint geniti aut eo iubente prolati. si sunt prolati et geniti, et ordinis sunt posterioris et temporis; si ordinis posterioris et temporis, ortus necesse est habeant et exordia natiuitatis et uitae: quod autem habet introitum et uitae incipientis exordium, necessario sequitur ut habere debeat et occasum.