Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

quid ergo uos subigit, quid hortatur maledicere conuiciari inexpiabiles cum eo conserere simultates, quem redarguere, quem tenere nemo omnium possit ullius facinoris in reatu? tyrannos ac reges uestros, qui postposito deorum metu donaria spoliant populanturque templorum, qui proscriptionibus exiliis caedibus nudant nobilitatibus ciuitates, qui matronarum pudorem ac uirginum ui subruunt atque eripiunt licentiosa, appellatis indigetes atque diuos, et quos odiis acrioribus conueniebat a uobis carpi, puluinaribus aris templis atque alio mactatis cultu, ludorum et celebritate natalium. nec non et illos omnes, qui conscriptione uoluminum multiformi maledictis mordacibus carpunt publicos mores, qui luxurias ac uitia uestra secant urunt dilacerant, qui sui temporis posteris notas scriptorum perpetuitate prolatant: qui matrimonia persuadent habenda esse communia, qui cum pueris cubitant formonsis lasciuientibus nudis, qui pecudes uos esse, qui fugitiuos, qui exules, qui uilissimae seruos notae, furiosos praedicant et insanos, admirantes plaudentes [*]( 1 sq. medelarum contra insinuator Gel multa de illarum natura insinuator Urs multa de illarum natura insinuaret Oudendorpius male de aliorum doctrina insinuarentur ? 2 auctor noster ? 3 superuiae P corr c\' 4 extincsit P 9 morbis expunxit e\', om Sab 10 quit P corr 11 quit P 12 hominum Sab 14 populauturquae P corr 15 eriliis Saim: ezuis P et suis Sab et SMuia Urs 17 ubruunt P corr c\' 18 diuos Gel: duros P deos Sab m err comueniebat P 20 caelebritate P 22 uitia uestra Urs: uitas uestras P , 23 sui Urs: in P 25 formosis c\' 26 suos Sab )

45
ad caeli sustollitis sidera, bybliothecarum reponitis in arcanis, quadrigis et statuis muneramini et quantum est in uobis uelut quadam aeternitate donatis inmortalium testificatione titulorum: solum Christum conpellare, dilacerare, potestis si deum, uultis, immo solum si liceat beluarum agrestium ritu cruentis oribus mandere, comminutis cum ossibus transuorare. quodnam quaeso ob meritum dicite, cuius ob peccati culpam? quid ab eo conmissum est, quod tenorem inflecteret recti et in odia uos aspera furialibus stimulis concitaret? quia animarum uestrarum custodem se missum solo indicauit ab rege, quia uobis inmortalitatem ferre, quam uos habere confiditis humanis paucorum adseuerationibus suasi? quodsi esset apud uos certum falsa illum dicere, spes etiam uanissimas polliceri, nec sic uideo fuisse causam, cur eum deberetis odisse, cur hostili animaduersione damnare, immo si animus uobis clemens fuisset et mitis, uel propter id solum eum deberetis amplecti, quod optabilia uobis sponderet et prospera, quod bonarum esset nuntius rerum, quod ea praedicaret quae nullius animum laederent, securioris quinimmo expectationis implerent.

o ingratum et impium saeculum, o in priuatam perniciem incredibili pectoris obstinatione paratum. si aliquis ad uos medicus ei summotis uenisset et numquam uobis regionibus cognitis medicamen pollicens tale quod a uestris corporibus omnia omnino prohiberet morborum et ualetudinum genera: non certatim omnes accurreretis, non. blanditiis omnibus atque honoribus fotum familiaria susciperetis in moenia, non illud medicaminis genus optaretis esse certissimum, non uerum, quod immunes uos fore ab tam innumeris uexationibus corporum usque ad ultimos fines sponderet aetatis? et licet ambigua res esset, [*]( 1 bybliotecarum P 4 conuellere Urs dilacer+are P dilacerare potestis. ai deum Sab: correxit Salm 5 ueluarum P corr 6 eum Memmius 7 quit P 12 tcertum P 17 obtabilia P 19 saecuriores P implerent scripsi: impleret P 20 incredibili Saib: incredibile P 21 paratum Urs: priuatum P pronum Gel: lacuncm signare mauolt Zmkius 23 pollicen P 24 sq. omnes accurreretis non om Sab 25 blanditis P corr c 28 ap P corr inumeris P corr c. )

46
committeretis uos tamen nec potionem incognitam dubitaretis haurire spe salutis proposita atque amore incolumitatis incensi. eluxit atque apparuit Christus rei maximae nuntiator auspicium faustum portans et praeconium. salutare credentibus. quaenam est ista crudelitas, inhumanitas quae tanta, quinimmo, ut uerius eloquar, fastidium, supercilium, nuntiatorem muneris et portitorem tanti non tantum uerborum maledictionibus scindere uerum etiam bello graui atque omnibus persequi telorum effusionibus et ruinis ? non placent ea quae dicit et cum offensionibus audiuntur a uobis: pro ludicris ea uaticinationibus computate. stolidissimas res loquitur et fatua dona promittit: ridete ut sapientes uos uiri et in suis erroribus fatuitatem relinquite uolutari. quaenam est haec feritas, ut repetamus quae dicta sunt saepius, quae libido tam carnifex, inexpiabile bellum indicere nihil de te merito, dilacerare si detur eum uelle per uiscera, qui non modo nullum intulerit malam ulli sed aequaliter benignus hostibus diceret, quidnam animis salutis deo portaretur a principe, quid esset facto opus ut interitum fugerent et immortalitatem consequerentur ignotam ? cumque nouitas rerum et inaudita promissio audientium turbaret mentes et credulitatem faceret haesitare, uirtutum omnium dominus atque ipsius mortis extinctor hominem suum permisit interfici, ut ex rebus consequentibus scirent in tuto csse spes suas quas iamdudum acceperant de animarum salute nec periculum mortis alia se posse ratione uitare. [*]( 5 inhumanitasque Sab 6 loquar Sab fastidioBum Sab 5 ea quae P 11 compotate P comportate Sab 13 fatuitatem Boo: fatuitantem P 15 dilacerare Sdb: delacerare P 17 ulli Meursius: nulli P omnibus Gel diceret Sab in err: dicere P docuerit Gel 18 animis scripsi: his P esset P 19 conse- <juerentur P 20 turbarent Sab 21 facerent Sab hesitare P 25 ABKOUII LIB x. EXP. INO LIB n. FELICIT. P )
47