sed ab indoctis hominibus et rudibus scripta sunt et idcirco non sunt facili auditione credenda. uide ne magis haec fortior causa sit, cur illa sint nullis coinquinata mendaciis, mente simplici prodita et ignara lenociniis ampliare. triuialis et sordidus sermo est. numquam enim ueritas sectata est fucum nec quod exploratum et certum est circumduci se - patitur orationis per ambitum longiorem. collectiones enthymemata definitiones omniaque illa ornamenta quibus fides quaeritur adsertioni suspicantes adiuuant, non ueritatis liniamenta demonstrant. ceterum qui scit, quid sit illud quod dicitur, nec definit nec colligit neque alia sectatur artificia uerborum, quibus capi consueti sunt audientes et ad consensum rei circumscriptionis necessitate traduci.
barbarismis, soloecismis obsitae sunt, inquit, res uestrae et uitiorum deformi tate pollutae. puerilis sane atque angusti pectoris reprehensio, quam si admittemus ut uera sit, abiciamus ex usibus nostris quorundam fructuum genera, quod cum spinis nascuntur et 25 purgamentis aliis, quae nec alere nos possunt nec tamen impediunt perfrui nos eo, quod principaliter * antecedit et saluberrimum nobis uoluit esse natura. quid enim officit, o quaeso, aut quam praestat intellectui tarditatem, utrumne quid glabre [*](1 euque m. al. P 4 gredi P corr 6 proclibius P corr 10 cum ,Sab 11 mendacis P corr c lenocinis P corr c 13 et certum P 16 adsertioni Urs: adsertionis P adiubant P corr c 21 inquid P corr nostrae Sdb corr in err 22 sanie P corr adque Pcorf c 23 admittemus Hildebratłdivs: admitteremus P admittimus Urs 26 lactmam signaui: intercidwse uidetur allicientia uel simtle quid 27 uoluit sab in err: ualuit P tOP 28 inlectui P corr c stardiiatem P glabre Grotius: graue P )
40
an hirsuta cum asperitate promatur, inflectatur quod acui an acuatur quod oportebat inflecti? aut qui minus id quod dicitur uerum est, si in numero peccetur aut casu praepositione participio coniunctione? pompa ista sermonis et oratio missa per regulas contionibus litibus foro iudiciisque seruetur deturque illis immo, qui uoluptatum delenimenta quaerentes omne suum studium uerborum in lumina contulerunt. cum de rebus agitur ab ostentatione summotis, quid dicatur spectandum est, non quali cum amoenitate dicatur, nec quid aures commulceat, sed quas adferat audientibus utilitates, maxime cum sciamus etiam quosdam in sapientia deditos non tantum abiecisse sermonis cultum uerum etiam, cum possent ornatius atque uberius eloqui, triuialem studio humilitatem secutos, ne conrumperent scilicet grauitatis rigorem et sophistica se potius ostentatione iactarent. enimuero dissoluti est pectoris in rebus seriis quaerere uoluptatem et cum tibi sit ratio cum male se habentibus atque aegris, sonos auribus infundere dulciores, non medicinam uulneribus admouere. quamquam si uerum spectes, nullus sermo natura est integer, uitiosus similiter nullus. quaenam est enim ratio naturalis aut in mundi constitutionibus lex scripta, ut hic paries dicatur et haec sella, cum neque sexus habeant femininis generibus masculinisque discretos neque quisquam docere doctissimus me possit ipsum hic et haec quid sint aut cur ex his unum sexum uirilem designet, femininis generibus id quod sequitur adplicetur. humana ista sunt placita et ad usum sermonis faciendi non sane omnibus necessaria : nam et haec paries forsitan et hic sella dici sine ulla reprehensione pdtuissent, si ab initio sic dici placuisset et a sequentibus
[*](5 iudiciisquae P corr 6 deturquae P corr deturque: illis immo Elmenhorstius delinimenta ffeZ, r: deliniamenta P 7 querentes P omne suum Gel, r: omnes unum P 11 in sapientia Hildebranditts: sapientia P sapientiae r 18 ornatius P adque P corr tribialem P 15 aophisticam P enim uero Boo: etenim uera P 19 in mg <p 25 his p\' uirilem Sab: uirile P 26 applicet 800 29 potuisset Sab\' ) 41
saeculis communi esset in sermocinatione seruatum. et tamen o isti, qui pollutas res nostras uitiorum criminamini foeditate, stribiligines et uos istas libris illis in maximis atque admirabilibus non habetis? nonne alias haec utria alias dicitis hos utres, caelus et caelum, non item pileus et pileum, non item crocus et crocum, non item fretus et fretum? non item apud uos est positum hoc pane et hic panis, hic sanguis et • hoc sanguen, candelabrum et iugulum ratione eadem iugulus et candelaber? nam si singula nomina non possunt genera plura habere quam singula neque eadem possunt huius esse generis et illius, genus enim transire genus in alterum non potest, tam peccat qui genera masculina femininis pronuntiat legibus quam ab eo peccatur qui articulos masculinos femininis generibus anteponit. atqui uos conspicimus et res masculinas feminine et femineas masculine et quas esse dicitis neutras et illo et hoc modo sine ulla discretione depromere. aut igitur nulla est culpa indifferenter his uti et frustra nos dicitis soloecismorum obscenitate deformes, aut si certum est singula quibus debeant rationibus explicari, in similibus uitiis uos quoque uersamini, quamuis Epicados omnes, Caesellios Verrios Scauros teneatis et Nisos.