Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

et tamen, o isti, qui hominem nos colere morte functum ignominiosa ridetis, nonne Liberum et uos patrem membratim ab Titanis dissipatum fanorum consecratione mactatis? nonne Aesculapium medicaminum repertorem post poenas et supplicia fulminis custodem nuncupauistis et praesidem sanitatis ualetudinis et salutis? nonne ipsum Herculem magnum sacrificiis hostiis et ture inuitatis incenso, quem ipsi uos fertis uiuum arsisse post poenas et concrematum in funestis busticetis? nonne illum Attin Phrygem abscisum et spoliatum uiro magnae matris in adytis deum propitium, deum sanctum Gallorum conclamatione testamini? nonne ipsum Romulum patrem senatorum manibus dilaceratum centum et Quirinum esse Martium dicitis et sacerdotibus et puluinaribus honoratis et in aedibus adoratis amplissimis et post haec omnia caelum ascendisse iuratis ? aut igitur ridendi et uos estis, qui homines grauissimis cruciatibus interemptos deos putatis et colitis, aut [*](5 capitali* P 7 alii P 8 aceruissimarum P corr 11 eicruciatique P 12 per*ierunt P inte.remptus P 15 saeuitate Urs: saeuitatem P 17 titanis P consecrataoni aptatis Sab 18 nonne Sab: non P 21 hostile P 22 funestis Urs: funestibus P 23 frige P abeciseum Sab 24 propitium deum add c 25 none P corr r 26 senatorum P , 29 hominis P corr c 30 interempto P corr c )

28
si certa est ratio, cur id nobis faciendum putetis, et nobis permittite scire, quibus istud causis rationibusque faciamus.

; natum hominem colitis. etiamsi esset id uerum, locis ut in superioribus dictum est, tamen pro multis et tam liberalibus donis quae ab eo profecta in nobis sunt deus dici appellarique deberet. cum uero deus sit re certa et sine ullius seriae dubitationis ambiguo, infitiaturos arbitramini nos esse, quam maxime illum ab nobis coli et praesidem nostri corporis nuncupari ? ergone, inquiet aliquis furens iratus et percitus, deus ille est Christus? deus, respondebimus, et interiorum potentiarum deus et quod magis infidos acerbissimis doloribus torqueat, rei maximae causa a summo rege ad nos missus. postulabit forsitan insanior et furiosior factus, an se ita res habeat, quemadmodum dicimus, comprobari. nulla maior est comprobatio, quam gestarum ab eo fides rerum, quam uirtutum nouitas, quam omnia uicta decreta dissolutaque fatalia, quae populi gentesque suo geri sub lumine nullo dissentiente uiderunt, quae nec ipsi audent falsitatis arguere, quorum antiquas et patrias leges uanitatis esse plenissimas atque inanissimae superstitionis ostendit.

occursurus forsitan rursus est cum aliis multis calumniosis illis et puerilibus uocibus: magus fuit, clandestinis artibus omnia illa perfecit, Aegyptiorum ex adytis angelorum potentium nomina et remotas furatus est disciplinas. quid dicitis, o paruuli, incomperta uobis et nescia temerariae uocis loquacitate garrientes? ergone illa quae gesta sunt daemonum fuere praestigiae et magicarum artium ludi? potestis aliquem nobis designare, monstrare ex omnibus illis magis, qui umquam fuere per saecula, consimile aliquid Christo millesima ex parte qui fecerit? qui sine ulla ui carminum, sine herbarum et graminum sucis, sine ulla aliqua obseruatione [*]( 1 uobus P corr r 3 esse P 5 appellariquae P corr 6 seriae scripsi: rei P del Urs 8 a Sab 11 aceruiaeilftis P corr 12 maxime P postulabit Sab: poatulauit P 17 gentesque Sab: gentes quae P geri sub lumine Urs: generis sublimine P , uider P uidere Sab 18 et Gel: sed P seu Sab 21 et 3up. uers. P 24 naeeeia P 27 illeia P )

29
sollicita sacrorum libaminum temporum ? non enim urgemus et quaerimus quae sese spondeant facere uel in quibus generibus actuum soleat omnis illorum doctrina et experientia contineri. quis enim hos nesciat aut inminentia studere praenoscere, quae necessario uelint nolint suis ordinationibus ueniunt, aut mortiferam inmittere quibus libuerit tabem aut familiarum dirumpere caritates aut sine clauibus reserare quae clausa sunt aut ora silentio uincire aut in curriculis equos debilitare incitare tardare aut uxoribus et liberis alienis, f. siue illi mares sunt siue feminei generis, inconcessi amoris flammas et furiales immittere cupiditates aut si utile aliquid uideantur audere, non propria ui posse sed eorum quos inuocant potestate?

atquin constitit Christum sine ullis admimcutis rerum, sine ullius ritus obseruatione uel lege omnia illa quae fecit nominis sui possibilitate fecisse et quod proprium consentaneum dignum deo fuerat uero, nihil nocens aut noxium sed opiferum, sed salutare, sed auxiliaris plenum nobis potestatis munifica liberalitate donasse. quid dicitis o iterum?

ergo ille mortalis aut unus fuit e nobis, cuius imperium, cuius uocem popularibus et cotidianis uerbis missam ualetudines morbi febres atque alia corporum cruciamenta fugiebant? unus fuit e nobis, cuius praesentiam, cuius uisum gens illa nequibat ferre mersorum in uisceribus daemonum conterritaque ui nona membrorum possessione cedebat? unus fuit e nobis, cuius foedae uitiligines iussioni obtemperabant pulsae statim et concordiam colorum commaculatis cutibus relinquebant? unus fuit e nobis, cuius ex leui tactu stabant profluuia sanguinis et inmoderatos cohibebant fluores? unus fuit e nobis, cuius manus intercutes et ueternosae fugiebant undae, penetrabilis ille uitabat liquor et turgentia uiscera salutari ariditate deflabant? [*](1 sollitita P corr urgemus Sab: urgemur P 3 actuum Sab: actum P .7 familiarium Urs 8 aequos P 10 sint Sab feminaei P 12 uideatur Sab 15 numinis Urs 17 auxiliaris Memmius: auxiliaribus P nobis] bonis Urs 18 munifica Memmius: munificae P 26 cutibus scripsi: uisceribus P 30 turgentia Sab: turgenti P defluebant Urs . )

30
unus fuit e nobis, qui claudos currere praecipiebat, et iam † operis res erat, porrigere mancos manus, et articuli mobilitates iam ingenitas explicabant; captos membris adsurgere, et iam BUOS referebant lectos alienis paulo ante ceruicibus lati; uiduatos uidere luminibus, et iam caelum diemque cernebant nullis cum oculis procreati?