Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

o maxima, o summe rerum inuisibilium procreator, o ipse inuisus et nullis umquam conprehense naturis, dignus, dignus es uere, si modo te dignum mortali dicendum est ore, cui spirans omnis intelligensque natura et habere et agere numquam desinat gratias, cui tota conueniat uita genu nixo procumbere et continuatis precibus supplicare. prima enim tu causa es, locus rerum ac spatium, fundamentum cunctorum quaecumque sunt, [*](8 possessionemque retinere Sab: posscssionem queret inre P ) [*]( . 5 ptgritiae P 7 opificemqae P 11 cuia P 12 spiritu Ursr aspiritu P 15 poteatateis Sab: potestatis P distinteserit P 16 herculis P 18 certoque P 19 antiquitate. P 21 plubias P corr . tempestatesque P 22 rationibus Gel: nationibus P 24 inuise Gel .25 conpraehense P 29 praecibus P )

21
infinitus ingenitus inmortalis perpetuus solus, quem nulla deliniat forma corporalis, nulla determinat circumscriptio, qualitatis expers, expers quantitatis, sine situ motu et habitu, de quo nihil dici et exprimi mortalium potis est significatione uerborum, qui ut intellegaris tacendum est atque ut per umbram . te possit errans inuestigare suspicio, nihil est omnino muttiendum. da ueniam, rex summe, tuos persequentibus famulos, et quod tuae benignitatis est proprium, fugientibus ignosce tui nominis et religionis cultum. non est mirum, si ignoraris, maioris est admirationis, si sciaris, nisi forte audet quisquam — hoc enim furiosae restat insaniae — ambigere, dubitare, an sit iste deus an non sit, explorata fidei ueritate . an rumoris cassi opinatione sit creditus. audimus enim quosdam philosophandi studio deditos partim ullam negare uim esse. diuinam partim an sit cotidie quaerere; alios casibus fortuitis et concursionibus temerariis summam rerum construere atque diuersitatis impetu fabricari, cum quibus hoc tempore nullum nobis omnino super tali erit obstinatione certamen. aiunt enim sana sentientes contradicere rebus stultis stultitiae esse maioris.

sermo cum his nobis est, qui unum esse consentientes genus de maioribus dubitant, cum idem esse plebeia atque humiliora fateantur. quid ergo, res tantas argumentis nitemur atque elaborabimus obtinere? discedat haec longe atque a nobis procul, procul inquam, ut dicitur, auerruncetur amentia. tam est enim periculosum argumentis adgredi deum principem conprobare quam ratione huiusmodi esse illum uelle cognoscere. nec quicquam refert aut discrepat, utrumne neges illum an asseras atque existere fatearis, cum in eadem culpa sit et adsertio talis rei et abnegatio refutatoris increduli.

quisquamne est hominum, qui non cum istius principis notione diem primae natiuitatis intrauerit? cui non sit ingenitum, non adfixum, immo ipsius paene in genitalibus matris non impressum, non [*]( 3 expers, expers Klussmannus: oxpers P 4 potest Sab 7 tu°a P 12 non P 17 impetum P nuZlum P 22 res P 23 elaborauimus P corr 24 aueroruncetur manus antiqua in P tam] ita Sab 32 ipsius scripsi: ipsi P ipsis Gel paenae P )

22
insitum, esse regem ac dominum cunctorum quaecumque sunt moderatorem? ipsa denique hiscere si animantia muta potis essent, si in linguarum nostrarum facilitatem solui, immo si arbores glaebae saxa sensu animata uitali uocis sonitum quirent et uerborum articulos integrare, ita non duce natura et magistra, non incorruptae simplicitatis fide et intellegerent esse deum et cunctorum dominum solum esse clamarent?

sed frustra, inquit, nos falso et calumnioso incessitis et adpetitis crimine, tamquam eamus infitias esse deum maiorem, cum a nobis et Iuppiter nominetur et optimus habeatur et maximus cumque illi augustissimas sedes et Capitolia constituerimus immania. dissimilia copulare atque in unam speciem cogere inducta confusione conamini. nam deus omnipotens mente una omnium et communi mortalitatis adsensu neque genitus scitur neque nouam in lucem aliquando esse prolatus nec ex aliquo temporis puncto coepisse esse uel saeculo. ipse est enim fons rerum, sator saeculorum ac temporum. non enim ipsa per se sunt sed ex eius perpetuitate perpetua et infinita semper continuatione procedunt. at, uero Iuppiter ut uos fertis et patrem habet et matrem, auos auias fratres, nunc nuper in utero matris suae formatus, absolutus mensibus et consummatus dicitur decem ignotam sibi in lucem sensu inruisse uitali. ergo, si haec ita sunt, Iuppiter esse deus qui potest, cum illum esse perpetuum constet et perhibeatur alter a uobis et dies habuisse natales et pauefactus re noua lamentabilem extulisse uagitum?

sed sint, ut uultis, unum nec in aliqua ui numinis et maiestate distantes: ecquid ergo iniustis persequimini nos odiis? quid ut ominis pessimi nostri nominis inhorrescitis mentionem, si quem deum colitis, eum et nos? aut quid in eadem causa nobis esse contenditis familiares deos, inimicos atque [*]( ,2 hiscere Sab: inscere P muta P potis essent Salm: potuissent P possent Urs 4 glaeuae P corr r 5 ducę P 13 indocta Urs 16 tempore Sab puncto addidi 17 saecu- lorum P 19 \'uppiter P 22 dicitur add Klussmannus sensum P corr irruit se Urs 24 constet et Sab: constet P 26 ut* P 27 maiestate. P ecquid Sab: et quid P 28 ominis Gel: homines P mentione Sab )

23
infestissimos nobis? etenim si una religio est nobis uobisque communis, cessat ira caelestium: sin nobis infesti sunt solis, manifestum est nescire et uos et illos deum, quem Iouem non esse ipsis clarum est indignationibus numinum.