Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
Quoniam comperi nonnullos, qui se plurimum sapere suis persuasionibus credunt, insanire, bacchari et uelut quiddam promptum ex oraculo dicere: postquam esse in mundo Christiana gens coepit, terrarum orbem perisse, multiformibus malis affectum esse genus humanum, ipsos etiam caelites derelictis curis sollemnibus, quibus quondam solebant inuisere res nostras, terrarum ab regionibus exterminatos: statui pro captu ac mediocritate sermonis contraire inuidiae et calumniosas dissoluere criminationes, ne aut illi sibi uideantur, popularia dum uerba depromunt, magnum aliquid dicere aut si nos talibus continuerimus ab litibus, obtinuisse se causam putent uictam sui uitio non adsertorum silentio destitutam. neque enim negauerim ualidissimam esse accusationem istam hostilibusque condignos odiis nos esse, si apud nos esse constiterit causas, per quas suis mundus aberrauit ab legibus, exterminati sunt dii longe, examina tanta maerorum mortalium inportata sunt saeculis.
inspiciamus igitur opinionis istius mentem et hoc quod dicitur quale sit summotisque omnibus contentionum studiis, quibus obscurari et contegi contemplatio rerum solet, an sit istud quod dicitur uerum, momentorum parium examinatione pendamus. efficietur enim profecto rationum consequentium copulatu, ut non impii nos magis sed illi ipsi [*]( 12 a Sab 14 histam P corr 15 odii* P 16 erterminati sumus, dum longe Sab exterminandi sumus, si per nos Gel exterminati simus longe, dum Meursitis 17 mor*a.lium P 19 summotisque] summo usque Sab 23 repperiantur P. ) [*](1 * )
cum igitur haec ita sint neque ulla inruperit nouitas, quae tenorem perpetuum rerum dissociata continuatione diduxerit, quid est istud, quod dicitur inuectam esse labem terris, postquam religio Christiana intulit se mundo et ueritatis absconditae sacramenta patefecit? sed pestilentias, inquiunt, et siccitates, bella frugum inopiam locustas mures et grandines resque alias noxias, quibus negotia incursantur humana, dii nobis inportant iniuriis uestris atque offensionibus exasperati. si in rebus perspicuis et nullam desiderantibus defensionem non stoliditatis esset diutius inmorari, ostenderem profecto replicatis prioribus saeculis, mala ista quae dicitis non esse incognita, non repentinas et postquam gens nostra felicitate donari huius uocaminis meruit inrupisse has labes et infestare coepisse discriminum uarietate mortalia. si enim nos sumus in causa et in nostri criminis meritum excogitatae sunt [*]( 1 suriunt Urs: esuriunt P nec Sdb 3 custodiunt? ipsi homines denique Urs: custodiunt ipsi homines? denique Sdb tres (immo duas) habitabiles Klussmannus: inhabitabiles P habitabiles Urs 4 oras Sab, r: horas P 7 famuliares P corr 8 et om Sdb 9 studiosae Urs: studiose P nauitatis Urs: natiuitatis P 10 est? talibus Sab 16 diduzerit Gel: deduxerit P 23 si m. post. in rcts. P 26 repentinas et scripsi: repentina sed P repentinas se malebat Vahlenus priusquam Urs gens Sab: genus P 27 infectari Sab- infestari Urs )
quando est humanum genus aquarum diluuiis interemptum ? non ante nos ? quando mundus incensus in fauillas et cineres dissolutus est? non ante nos? quando urbes amplissimae marinis coopertae sunt fluctibus? non ante nos? quando cum feris bella et proelia cum leonibus gesta sunt? non ante nos? quando pernicies populis uenenatis ab anguibus data est? non ante nos? nam quod nobis obiectare consuestis bellorum frequentium causas, uastationes urbium, Germanorum et Scythicas inruptiones, cum pace hoc uestra et cum bona uenia dixerim, quale sit istud quod dicitur calumniarum libidine non uidetis.
ut ante milia annorum decem ab insula quae perhibetur Atlantica Neptuni, sicut Plato demonstrat, magna erumperet uis hominum et innumeras funditus deleret atque extingueret nationes, nos fuimus causa? ut inter Assyrios et Bactrianos Nino quondam Zoroastreque ductoribus non tantum ferro dimicaretur et uiribus, uerum etiam Magicis et Chaldaeorum ex reconditis disciplinis, inuidia nostra haec fuit? ut Helena diis ducibus atque inpulsoribus rapta et suis esset dirum et uenturis temporibus fatum, religionis nostrae attributum est criminibus? ut ille immanis Xerses mare terris immitteret et gressibus maria transiret, nostri nominis effectum est iniuria? ut ex Macedoniae finibus unus exortus adolescens Orientis regna et populos captiuitate ac seruitio subiugaret, nos fecimus atque excitauimus causas? ut modo Romani uelut aliquod flumen torrens cunctas summergerent atque obruerent nationes, nos uidelicet numina praecipitauimus in furorem? quodsi hominum nullus est, qui quae iamdudum gesta sunt nostris audeat [*]( 13 Tim. p. 25 ) [*]( 1 ab Sab, r: ad P 2 diluuiis Sob, r: diluuis P 3 Sodoma et Gomorrha sup. uers. r incensus P 4 coopertae. P 9 sci. ticas P 13 erumperet Gel: earum perit P 14 ut Sab, r 15 bactrianos Sab, r: bactianos P 16 zoroastraeque P corr r 17 magichis P corr chaldeorum P 18 ex om Gel haelena P 19 esset Sab in err: esse P 21 criminibus Zinkius: criminis P crimini Sab • 22 iniuria Sab, r: iura P 23 adule- scens r 24 ac] et Sab 26 cunctas Sab, r: cuncta P 28 quae iamdudum Oehlerus: quamdudum P quae dudum Sab )
quamquam ista quae dicitis bella religionis nostrae ob inuidiam commoueri non sit difficile comprobare post auditum Christum in mundo non tantum non aucta. uerum etiam maiore de parte furiarum compressionibus imminuta. nam cum hominum uis tanta magisteriis eius acceperimus ac legibus, malum malo rependi non oportere, iniuriam perpeti quam inrogare esse praestantius, suum potius fundere quam alieno polluere manus et conscientiam cruore habet a Christo beneficium iamdudum orbis ingratus, per quem feritatis mollita est rabies atque hostiles manus cohibere a sanguine cognati animantis occepit. quodsi omnes omnino qui homines se esse non specie corporum sed rationis intellegunt potestate, salutaribus eius pacificisque decretis aurem uellent commodare paulisper et non fastu et supercilio tumidi suis potius sensibus quam illius commonitionibus crederent, uniuersus iamdudum orbis mitiora in opera conuersis usibus ferri tranquillitate in mollissima degeret et in concordiam salutarem incorruptis foederum sanctionibus conueniret.
sed si per uos, inquiunt, nihil rebus incommodatur humanis, unde sunt haec mala, quibus urgetur et premitur iamdudum miseranda mortalitas? sententiam me poscis huic necessariam nihil causae. neque enim praesens atque in manibus posita disceptatio nec in id sumpta est a me ut ostenderem uel probarem, quibus unaquaeque res causis et rationibus fieret, sed ut maledicta criminis tanti procul esse ab nobis ostenderem. quod si praesto, si facio et argumentis insignibus rei ueritas explicatur, unde sint haec mala uel ex quibus profluant fontibus principiisque non curo. [*]( 8 cf. Matth. 5, 49 Rom. 12, 17 I Thess. 5, 15 I Petro 3, 9 ) [*]( 1 possumus Sab 2 sunt Sab 6 fiLria.rum Sab: futuriarum P sui furiarum Klussmannus 8 oportet P 13 quid si Sdb 14 se esse Salm: esse P esse se Urs 16 tumidi Gel: luminis (s eras) P \' 17 commonitionibus Sab in err: commotionibus P 19 tranquillitatem P mollissima r 22 premitur Sab, r: pramitur P 23 poscitis ? 24 possita P corr disputatio Urs nec ex ne P om Sab neque r 25 *esumpta (e eras) P 27 facio r: facto P 28 ut r explicetur r )
ac ne tamen omnino quid de rebus huiusmodi sentiam nihil uidear interrogatus expromere, possum dicere: quid enim, si prima materies, quae in rerum quattuor elementa digesta est, miseriarum omnium causas suis continet in rationibus inuolutas? quid si siderum motus certis signis partibus temporibus lineis pariunt haec mala et subiectis adferunt uariorum discriminum necessitates? quid si statis temporibus rerum uicissitudines fiunt atque ut in maritimis aestibus modo secundae. res adfluunt modo rursus refluunt malis reciprocantibus prospera? quid si materiae faex ista, quam sub nostris calcamus ingressibus, hanc habet sibi legem datam ut expiret nocentissimos halitus, quibus corruptus aer iste et corporibus labem ferat et negotia infirmet humana? quid si, quod proximum uero est, quicquid nobis uidetur aduersum, mundo ipsi non est malum omniaque quae fiunt nostris commoditatibus statuentes, opinionibus inprobis criminamur euenta naturae? Plato ille sublimis apex philosophorum et columen saeua illa diluuia et conflagrationes mundi purgationem terrarum suis esse in commentariis prodidit nec uir prudens extimuit humani. generis subuersionem cladem ruinas interitus funera rerum innouationem uocare, etenim iuuentutem his quandam redintegratis uiribus comparari.
non pluit, inquit, caelum et frumentorum inopia nescio qua laboramus. quid enim inseruire elementa tuis necessitatibus postulas atque ut uiuere mollius et delicatius tu possis, obsequia temporum tuis debent commoditatibus se dare? quid enim si hoc pacto nauigationis cupidissimus conqueratur uentos iamdiu non esse et caeli conquieuisse flaturas? numquid ideo dicendum est, perniciosam esse tranquillitatem illam mundi, quia uectoribus impediat uota? quid si sole aliquis torrere se [*]( \' 16 Tim. p. 22 cf. Orig. contra Cels. 4, 16 ) [*]( 4 suis Gel, r: uis P in rationibus Urs: inritationibus P rotationibus Gel 5 si sup. uers. P 7 estatis P corr r 10 calamus P corr 12 halitus Sab in err: habitus P 14 quidquid P corr 15 omniaque quae Gel: omnia quaeq. P 16 inprobis Sab: inprobris P euenta Gel: euento P 17 ille. P 20 subwersionem P innouatione P corr r 21 etenim Urs: et in P et Gel et inde Klussmannus 22 inquid P corr 28 illas P corr )
nec si aliquid accidit quod nosmet ipsos aut res nostras parum laetis successibus fouit, continuo malum est et in exitiabilis rei opinione ponendum. pluit mundus ant non pluit: sibimet pluit aut non pluit, et quod forsitan nescias, aut uliginem nimiam siccitatis ardore decoquit aut longissimi temporis ariditatem pluuiarum effusionibus temperat. pestilentias morbos fames atque alias suggerit malorum exitiabiles formas: unde tibi est scire, ne quod exuberat sic tollat ut per sua dispendia modum rebus luxuriantibus figat?
tu audeas dicere: hoc et illud est in mundo malum, cuius explicare, dissoluere neque originem ualeas neque causam, et quia tuas impediat deliciarum forsitan et libidinum uoluptates, perniciosum esse atque asperum dicas? quid ergo, quia frigus membris tuis aduersum est et congelare, constringere sanguinis tui feruorem solet, idcirco in mundo hiemps esse non debet? et quia sustinere, perferre flagrantissimos soles nequis, ex anno aestas tollenda est atque aliis legibus alia rursus ordinanda natura? ueratrum uenenum est hominibus: numquid ob hanc causam. non debuit nasci? ouilibus insidiatur lupus: numquid in culpa natura est, quod lanitiis extulit inportunissimam beluam? morsu animam serpens tollit: maledicas primordiis rerum, [*]( 1 ratione Sdb, r: rationem P 4 otiose *••**••• P otiosae Urs ustulare Urs 11 uliginem Gel, r: oliginem P 12 sicciuitatis P corr decoquit Sab: decoquet P 13 moruos P corr 15 dispendia P 17 dissoluere expunxit c 18 tuas Sab, r: tua P 21 constringere expunxit c 22 hiems r sustinere expunxit c 23 solem P corr nequis Vahlenus: neque P nequeas r non potes Sab 26 obilibus P corr 28 morsu Sab: morsu P maledicas Urs: maledicam si P maledicam scilicet Gel primordiis Sab, r: primordis P )
superciliosa nimium res est, cum ipse sis non tuus, aliena etiam in possessione uerseris, potentioribus dare condicionem uelle, ut id fiat quod cupias, non quod in rebus inueneris antiquis constitutionibus fixum. quare habere si locum uestras uultis querimonias, homines, prius est ut doceatis, unde uel qui sitis, uobisne sit genitus et fabricatus mundus an in eum ueneritis alienis ex regionibus inquilini. quod cum dicere non sit uestrum neque explicare possitis cuius rei causa sub hac caeli conuexione uersemini, desistite arbitrari pertinere ad uos quicquam, cum ea quae fiunt non partiliter fiant, sed ad census summam redeant referanturque totius.
Christianorum, inquiunt, causa mala omnia di ingerunt et interitus comparatur ab superis frugibus. rogo, cum haec dicitis, non calumniari uos improbe in apertis conspicitis manifestisque mendaciis? trecenti sunt anni ferme minus uel plus aliquid, ex quo coepimus esse Christiani et terrarum in orbe censeri : numquid omnibus his annis continua fuerunt bella, continuae sterilitates, pax nulla in terris,\' nulla protinus uilitas aut abundantia rerum fuit? hoc. enim primum efficiendum est ei qui\' nos arguit, perpetuas et iuges calamitates fuisse has, numquam omnino respirasse mortalia et sine ullis ut dicitur feriis multiplicium formas sustinuisse discriminum.
atquin uidemus mediis his annis mediisque temporibus ex uictis hostibus innumerabiles esse uictorias reportatas, prolatos imperii fines et in potestatem redactas inauditi nominis nationes: saepenumero maximos annorum fuisse prouentus, uilitates atque abundantias rerum tantas ut commercia stuperent uniuersa pretiorum auctoritate prostrata. [*]( 3 possesione P condicionem: nelle ut Stewechius 6 quaerimonias P est sup. uera. P doceamtis P corr 8 ueneritis P 11 partiliter Urs: pariliter P census Urs: sensu. P 12 *<um totius P 13 di ingerunt scripsi: dii erunt P dii ferunt r adiierunt sic Sab dii eruunt Klussmannus 14 calumniari Sab in err: calumniare P 15 mendaciis Sob, t: mandaciis P 16 fermeme P corr 18 nullam P corr 20 ei Gel: et P 21 omnino Gel: omnia non P 23 atquiii P 24 ex Sab in err: et P 26 inanditi* P annonae Urs 27 prouentos P corr uilitatis P corr )
sed fuerunt aliquando nonnulla in necessitatibus tempora: et relaxata sunt abundantiis rursus; contra uoluntatem quaedam bella administrata: et uictoriis postmodum successibusque correcta. quid ergo, dicemus iniuriarum nostrarum deos modo memores esse modo esse rursus immemores? si quo tempore fames est irati esse dicuntur, sequitur ut abundantiae tempore irati et difficiles non sint: atque ita perducitur res eo ut uicibus ludicris et ponant et repetant iras et in integrum se semper offensionum * recordatione restituant.
quamquam istud quod dicitur quale sit explicabili non potest conprehensione cognosci. si Alamannos Persas Scythas idcirco uoluerunt deuinci, quod habitarent et degerent in eorum gentibus Christiani: quemadmodum Romanis tribuere uictoriam, cum habitarent et degerent in eorum quoque gentibus Christiani? si in Asia, Syria idcirco mures et locustas efferuescere prodigialiter uoluerunt, quod ratione consimili habitarent in eorum gentibus Christiani: in Hispania, Gallia cur eodem tempore horum nihil natum est, cum innumeri uiuerent in his quoque prouinciis Christiani? si apud Gaetulos, † cum aquitanos huius rei causa siccitatem satis ariditatemque miserunt, eo anno cur messes amplissimas Mauris Nomadibusque tribuerunt, cum religio similis his quoque in regionibus uerteretur? si in ciuitate unaqualibet fame plurimos emori nostri nominis auersione fecerunt, cur ibidem annonaria caritate non tantum corporis non nostri uerum etiam Christianos ditiores et locupletissimos reddiderunt? aut igitur cuncti nihil laetum [*]( 1 quiaset scripsi: quis P qui Sab, r quiret Urs 2 durare Urs: duraret P uitae Klussmannus: ut P om Sab 4 at Urs abundanti\'s P abundantiis. rursus ante Klussmannum 5 at Urs uictoriis P 8 famis P corr 10 ludricris P corr 11 sese per offensionum recordationem Urs post offensionum intercidisse uidentur nunc uenia nunc uel similia 13 aliamannos P corr Alanos Urs 14 scytas P ,17 christiani Sab, r: christianis P 21 getulos P tum Aquitanos Sab et Tingitanos Urs 25 semori P corr 28 laeti Sab )
et tamen o magni cuitores atque antistites numinum, cur irasci populis Christianis augustissimos illos adseueratis deos? ita, non aduertitis non uidetis, adfectus quam turpes, quam indecoras numinibus attribuatis insanias? quid est enim aliud irasci, quam insanire, quam furere, quam in ultionis libidinem ferri et in alterius doloris crucibus efferati pectoris alienatione bacchari? hoc ergo dii magni norunt perpetiuntur et sentiunt, quod ferae, quod beluae, quod mortiferae continent uenenato in dente natrices. quod leuitatis in homine, quod terreno in animante culpabile est, praestans illa natura et in perpetuae uirtutis firmitate consistens scire adseueratur a uobis et quid ergo sequitur necessario, nisi ut ex eorum luminibus scintillae emicent flammeae, aestuet anhelum pectus, spumae iactentur ex ore et ex uerbis ardentibus labrorum siccitas nalbescat?
quod si uerum est istud et est exploratum et cognitum, ecferuescere deos ira et huiusmodi motu, perturbatione iactari, immortales et perpetui non sunt nec in diuinitatis alicuius [*]( 7 ** maxima P sic P corr 8 pereunt Sab 9 in adtiersas Heraldus: in aduersa P aduersus Sab in aduersum r res Urs: spes P ominis Sab, r: hominis P 10 traduco Heraldus: traducor P 11 numinum Sob, r: nominum P cur] \'sicut uel cum* Urs ut Canterus cur ut Salm 12 deos, ita non uulgo 15 crucibus Zinkius: crucis P crucem Sab cruces Orellius dolores, cruces Vahlenus 20 sentire Urs 22 scintil*lae P flammeae Salm: flammae P aestuet Salm: aestuent P spumae r: spum\' P spiritum Sab spumas Urs spuma Salm 23 iactetur r: iacietur P iaciat Sab iaciatur Sdlm ex] et P corr 25 ecferuescere r: et feruescere P efferuescere Elmenhorstius motus Sab motos Meursius iactari Sab: iactare P )
quid? quod isto modo non tantum illos leues ac feruidos, uerum, quod ab diis conuenit procul esse dimotum, et iniquos inducitis et iniustos et aequitatis uel modicae nullam prorsus optinere rationem. quid est enim tam iniustum, quam aliis irasci et alios laedere, de hominibus conqueri et innoxia dilacerare frumenta, Christianum nomen odisse et dispendiis omnibus suos labefactare cultores? an numquid idcirco in nos etiam saeuiunt,
ut intestinis uulneribus concitati in ultionem consurgatis illorum? ergo humana patrocinia dii quaerunt, et nisi uestra fuerint adsertione protecti, idonei non sunt ipsi, qui propulsare, defendere suas ualeant contumelias. quinimmo si uerum est ardere illos ira, permittite illis potestatem sui, defendant se ipsi atque in ultionem maiestatis offensae intestinas exerant experianturque uirtutes. possunt nos, si uoluerint, aestu, possunt nocentissimo frigore, possunt auris pestilibus, possunt morborum obscurissimis causis enecare, consumere atque ab omni penitus coetu exterminare mortali, aut si malum consilium est adgredi nos ui, emittant aliquod iudicationis signum, per quod esse liquidum cunctis possit, inuitissimis nos eis habitare sub caelo.