Itinerarium

Anonymous pilgrim of Piacenza

Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

Deinde uenimus in loco, ubi Dominus de quinque panibus et duobus piscibus quinque milia hominum satiauit extra paruulis et mulieribus, extensa campania, oliueta et palmeta. Exinde uenimus ad locum, ubi baptizatus est Dominus. In ipso loco filii Israhel transierunt Iordanem et filii prophetarum perdiderunt securem. Et ex ipso loco Helias assumptus est in caelum ibique mons Hermon modicus, qui legitur in psalmo. Ad pedes montis ipsius ascendit de fluuio nubes; ora prima, oriente sole Hierusolimam uenit super basilicam, quae est in Syon, et super basilicam sanctae Mariae ad sancta Soffia, quae fuit praetorium, ubi auditus est Dominus. Super his locis descendit ros sicut pluuia et colligunt eam medici et in ipso quocuntur omnes confectiones per synodochia. Nam multi languores sanantur ibi, ubi cadit ipse ros; ipse est enim ros, de quo propheta canit Dauid: Sicut ros Hermon, qui descendit in Syon. In illa ripa Iordanis est fons, ubi baptizabat sanctus Iohannes; inde usque Iordane milia duo. In ipsa ualle inuentus est Helyas, quando ei coruus deferebat panem et carnes. In circuitu autem uallis ipsius multitudo heremitarum.

Et ibi prope est ciuitas, quae uocatur Salamiada, ubi remanserunt duo semis tribus Israel, priusquam transirent Iordanem, in quo loco sunt termae ex se leuantes, quae uocantur termae Moysi. Ubi etiam et leprosi mundantur, et ibi est dulcissimus aquae fons, quae bibitur pro catarcium et multos sanat languores. Non longe a mare salinarum, in qua Iordanis ingreditur [*]( 9 Psalm. 41, 7 17 Psalm. 132, 3 ) [*]( 2 ingredientur, corr. ead. m. B uicum B 3 locum B 4 exclptis B 5 ibi sunt oliueta B 6 Et in B 7 loco om. B 8 helyas B 9 mons est B modicus om. B 11 et ierosolimam ueniet B 12 sanctam sophiam B 13 haec loca B 14 ea B ex ipso coquuntur B 16 ipse est enim ros om. B 19 iordanem miliaria B 24 thermae B ex se leuantes om. B thermae B 25 et om. B et om. B 26 qui B pro catartico B 27 autem mare B in quod B )

200
subtus Sodoma et Gomorra, ad cuius litus bitumen et sulphur colligitur. In quo mare mense Iulio et Augusto et usque medio Septembrio tota die iacent leprosi, ad uesperum autem leuantur in ipsas termas, et aliquotiens Dominus, quem uult, mundat. Nam et generalitate est aliqua permitia. In quo mare nihil uiuificatur, nec lignea nec paleae ibi natant neque homo ibi natare potest. Sed quicquid ibi proiectum fuerit, in profundum demergitur. De Iordane usque ad locum, in quo Moyses de corpore exiit, sunt milia octo. Exinde non multum longe a Segor, in quibus locis multi heremitae. Vidimus et ibi monumentum Absalon, filii Dauid.

Tenuimus theophania iuxta Iordane, et ibi fiunt mirabilia, ubi baptizatus est Dominus, in ipsa nocte. Est ibi tumulus cancellis circumdatus, et in loco, ubi redundat aqua in alueum suum, posita est crux lignea intus in aquam ex utraque parte marmoris. In uigiliis theophaniae grandes fiunt uigiliae, populus infinitus, et quarta aut quinta uice gallo canente fiunt uigiliae. Completis matutinis primo diluculo surgentes procedunt ministeria sub diuo, et diaconi tenentes sacerdotem descendit sacerdos in fluuium, et ora qua coeperit benedicere aquam, mox Iordanis cum magno rugitu post se reuertitur, et stat aqua superior in se, usquedum baptismus perficitur; inferior uero fugit in mare dicente psalmista: Mare uidit et fugit, Iordanis conuersus est retrorsum. Tunc omnes Alexandrini habent ibi suas naues cum hominibus habentes colaphos plenos aromatibus et balsamo. Et hora, qua benedixerint fontem, antequam incipiant baptizare, fundunt illos colaphos in fluuium [*]( 23 Psalm. 113, 3 ) [*]( 1 subtus-Gomorra om. B 2 mare orn. B 3 medium septembrem B 4 lauantur in ipsis thermis B 5 parmitia B 6 lingua B natare possnnt B neque-potelt om. B 7 in illud proicitnr B 9 miliaria B a om. B 10 heremite multi B 12 theophaniam B iordanem B mirabilia multa B 15 aqua B 16 grades Br 19 diuum B 20 hora B 21 rugitu] strepitu B 23 uidit om. B 25 nanee suos (sic) B 26 Et om. B benedixerunt B )

201
et tollunt aquam benedictam et exinde faciunt aquam sparsionis in suis nauibus, antequam exeant ad nauigandum. Baptismo completo descendunt omnes in fluuium pro benedictione induti sindones et alias multas speties, quas sibi ad sepulturam seruant. Haec perfecta omnia statim aqua in proprio reuertitur alueo. Nam unde surgit Iordanis a mare Tyberiadis, usque ad mare salinarum, ubi deficit, sunt milia CXXX.

In illa uero ripa Iordanis est spelunca. in qua sunt cellulae VII cum septem puellis, que ibi infantulae mittuntur. Et cum aliqua ex eis mortua fuerit, in ipsa cellula sepelitur. Et alia cellula inciditur et mittitur ibi alia puella, ut numerus stet, et habent foris, qui eis cibaria preparet; in quo loco magno cum timore ingressi sumus ad orationem, nullius ibi faciem uidimus. In ipso loco dicitur esse sudarium, quod fuit super caput Iesu. Non multum longe a Iordane, ubi baptizatus est Dominus, est monasterium sancti Iohannis ualde magnum, in quo sunt sinodochia duo. In ista uero uel in illa ripa Iordanis per loca submontana inueniuntur serpentes, de quibus conficitur tyriaca; inde uenimus ad Iordanem.

De Iordane usque Hiericho milia VI; Hiericho autem in oculis hominum ita uidetur ut paradisus. A terre motu muri diruti; domus Raab stat et est sinodochium, sed et cubiculum, de quo exploratores deposuit, oratorium est sanctae Mariae. Lapides uero illi, quos leuauerunt filii Israel de Iordane, non longe a ciuitate Hiericho positi sunt in basilica post altare. Et ante basilica campus ager Domini, in quo Dominus manu propria seminauit ferens satum quasi modia tria. Qui etiam [*]( 1 tollent inde B 8 omnes om. B 4 sindonibus et aliis multis speciebus B 5 Haec omnia dum perficiuntur B in proprium reuertitnr alueum B 6 iordanis surgit id est B 9 VII cellulae B quae illuc B 11 ibi] in eam B 12 et om. B preparant B In quem locum B cum magno timore B 14 uidimus in ipso loco. Dicitur ibi esse B 15 Non longe multum, ubi baptizatus est dominus in iordane B 18 inuenientur B 19 tiryaca B 20 miliaria B autem om. B 21 esse ut paradysus B 24 israhel B 25 Hiericho om, B 26 basilicam B campus om. B 27 satis B )

202
colligitur et numquam seritur, sed ex se profert semen. Colligitur autem mense Februario et inde communicantur in pascha. Cum collectum fuerit, aratur et iterum cum reliquas messes colligitur.

: At uero fons aquae, quem indulcauit Heliseus propheta, inrigat omnem Hiericho, ubi nascitur uinum potiscon, qui febricitantibus datur; ibi nascitur dactalum de libra, ex quibus mecum in prouintia adduxi et dedi inde unum domno Paterio patritio. Ibi nascitur caedrus de libras quadraginta et uirga fassioli duo pede longa; ibi est et uitis, unde in ascensione Domini plenas cistras racemis in monte Oliueti uenales sunt et inde pentecosten mixtum exinde plena colata proponuntur.

Exeuntibus nobis de Hiericho uenimus contra Hierusolimam; non longe a Hiericho est illa arbor, in qua Zacheus ascendit, ut uideret Dominum. Quae arbor infra oratorium inclusa est et per tectum desuper sicca uidetur. Igitur exeuntes de Hiericho uenimus contra occidente in sinistra manu et intrauimus uillis Sodomae et Gomorre. Super qua prouintia descendit semper obscura nubes cum odore sulphureo. Nam quod dicunt homines de uxore Loth, eo quod lingendo ab animalibus minuatur, mendacium est, sed stat in statu, quo fuit.

Ascendentes de montana Hierusolimorum uenimus Baoridem. Inde reuertentes ad sinistram ad oppida montis Oliueti uenimus in Bethania ad monumentum Lazari. Nam respicientes ualles illas et perambulantes monasteria multa mirabiliorum loca uidimus clausam multitudinem in monte Oliueti uirorum ac [*]( 2 mense om. B 3 reliquiis (sic) messibus B 6 potissimum quod B 7 de libra om. B 8 in prouincia duxi B inde om. B 9 patricio B de libras quadraginta om. B 10 fassiola duorum pedum longa B . 11 plenae canistrae racemis B 12 et in pentecosten B plana B un proponitur, sed corr. ead. m, B 13 hierosolimam B 14 a hierico Br ab hiericho B 15 dominum] iesum-B est inclusa B 17 occidentem in sinistram manam B ualles B 18 quam prouinciam B 20 eo om. B muniatur Br 22 montanis B hierosolimorum B post Baoridem erasurn est ponte B 23 ad sinistram om. B opida B 24 in bethaniam B 25 et mirabiliorum B et expunxit Br 26 oliuarum B)

203
mulierum. Et rursum in monte, unde Dominus ascendit ad patrem, ubi et iudicare ueniet, uidimus copiosa et cellula, ubi inclusa fuit uel iacet in corpore sancta Pelagia. Et in ipso monte iacet Iacobus Zebedaei et Cleophas et multa sanctorum corpora.