Itinerarium
Anonymous pilgrim of Piacenza
Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.
In Memphi fuit templum, quod est modo ecclesia, cuius una regia se clausit ante Dominum nostrum, quando cum beata Maria illic fuit, et usque hactenus non potest aperiri. Ibi enim uidimus pallium lineum, in quo est effigies Saluatoris, quem dicunt tempore illo tersisset faciem suam in eo et remansisset imago ipsius ibi, quae singulis temporibus adoratur. Quem adorauimus et nos, sed propter splendorem non potueramus intendere, quia, quantum intendebas, inmutabatur in oculis tuis.