Itinerarium
Anonymous pilgrim of Piacenza
Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.
Intus autem in pelago ipso ad milia XI est insula modica, petra uiua, in qua pendent digiti molles ut carnei in modum dactalorum, qui fundent unguentum, quod oleum petrinum appellant, qui pro grande benedictione tollitur. Yas, quo portatur, si impletus fuerit et uolueris reiterare ad tollendum, iam non eum recipit nec tenet. In quo loco quanticumque aegroti, maxime daemoniaci, pertingere potuerunt, omnes saluantur. Quem tollentes pro benedictione non eum permittunt integrum exire per Clisma, sed commiscitur cum oleo. Nam si non adulteraretur, credo, quia ipsam uirtutem semper operaretur, nam liquor ipsius unguenti tenet continuo per milia duo. Odor quidem sulphureus. Qualisuis enim tempestas sit maris, tamquam in stagnum infra liquore illo sic stat. Infra ciuitatem ipsam Clisma intus in basilica uidimus locellos ligneos sanctorum patrum heremitarum ultra decem et octo.