Itinerarium

Anonymous pilgrim of Piacenza

Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

Ambulantibus nobis per heremum dies V uel VI cameli nobis aquam portantes, sextarium mane et sextarium sero per hominem accipiebamus. Amarescente aqua illa in utres in felle mittebamus in ea harenam et indulcabatur. Familia autem Saracenorum uel uxores eorum uenientes de heremo, ad uiam sedentes in lamentatione, et sareca missa ante se petiebant panem a transeuntibus et ueniebant uiri ipsarum, adducebant utres cum aqua frigida de interiore parte heremi et dabant, et accipiebant sibi panes et adducebant resticulas cum radices, quorum odor suauitatis super omnia aromata, nihil licentes; quia anathema habebant et dies festos suos celebrabant. Populus autem, qui per ipsum maiorem heremum ingrediebatur, numerus duodecim milia sexcenti.

Qui perambulantes per heremum octaua decima die uenimus ad locum, ubi Moyses de petra eduxit aquas. Exinde alia die uenimus ad montem dei Choreb, et inde mouentes, ut ascenderemus Sina, et ecce multitudo monachorum et heremitarum innumerabilis cum crucis psallentes obuiauerunt nobis, qui prostrati in terra adorauerunt nos, simili modo et nos facientes flentes. Et introduxerunt nos in uallem inter Choreb et Sina, ad cuius pede montis est fons ille, ubi Moyses uidit signum rubi ardentis, in quo et oues adaquabat. Qui fons [*]( 1 ambulanimuB nobis G dies 2. m. moltos superscr. G dies uel sez GR dies V uel VI scripsi gamelli G 2 aqua G aquas R aquam Br sextario mane et sextario aero G 3 homines G amariscente GR utres GBr utris R 4 arena G harenam R haerena Br 5 saracino. rum G 6 lamentationem G 8 et dabant om. BBr 9 acciebant R panem G aducebant R radicibus R redices Br 10 et nihil G laetantes B 11 festus GR suos om. G celebrantur G 13 XII milia DC G 14 perambulantibus G octaba G 15 de petra moyses R et exinde G alia die om., sed 1. m. superscr. G 16 uenimus alia die R choreph G orep B choreb Br 17 monachorum heremitarum omisso et RBr 18 cruce B cruces Br 20 flentes om. R lacrimauimus Br ualle G inter om. B coreph G orep R choreb Br 21 pedis G pedem R pede Br illa G moises G 22 ardentes corr. 1, m. G adaquauit G quae fons inclausa G )

184
inclusus est intra monasterium, quod monasterium circumdatum muris munitis, in quo sunt tres abbates, scientes linguas, hoc est, latinas et graecas, syriacas et aegyptiacas et bessas, uel multi interpretes singularum linguarum. In quo sunt condita monachorum. Et ascendimus in monte continuo milia tria, et uenimus ad locum ad speluncam, ubi absconditus fuit Helias, quando fugit ante Iezabel. Ante ipsa spelunca surgit fons, qui inrigat montem. Inde ascendimus milia continuo tria in summum cacumen montis, in quo est oratorium modicum, plus minus pedes sex in latitudine et in longitudine. In quo nullus praesumit manere, sed orto iam die ascendent monachi et faciunt opus dei. In quo loco omnes pro deuotione barbas et capillos suos tondent et iactant, ubi etiam et ego tetigi barbas.